[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 34

Chapter 34 2,979 words Public domain Markdown

(4) Romanorum omnino nullus, neque privatæ conditionis, neque senatorius, ante Mummium, quod ego sciam, in Græcorum templis donum ullum ponendum curavit. Primus Mummius de manubiis Achæorum Jovem in Olympia æneum dedicavit, ad lævam ejus, qui a Lacedæmoniis dedicatus fuerat, proxime ad primam templi columnam. Quod vero maximum omnium æneorum signorum, quæ in Alti posita sunt, Jovis est signum ab ipsis Eleis confecto Arcadico bello dedicatum, altitudinis pedum septem et viginti. (5) Justa vero Pelopis delubrum pila est modice a solo eminens, et super ea parvum Jovis simulacrum altera manu prolata. Ex adverso alia sunt perpetua serie collocata signa: inter ea Jovis et Ganymedis. Homerus quidem carminibus mandavit suis, raptum a diis Ganymedem Jovi ut pocula ministraret: pro eo vero equos Troi _patri_ datos. Dedicavit Gnathis Thessalus: fecit Aristocles discipulus et filius Cleœtæ. (6) Alius ibidem Juppiter est impuber, inter Micythi dona. Quis hic Micythus fuerit, unde oriundus, et quam ob causam multa in Olympia dona posuerit, suo loco exponemus. Paululum hinc recta progressis aliud est Jovis impuberis signum. Dedicarunt Elaitæ, qui Æolidem tenent primi, si e Caici campo ad mare descendas. (7) Aliud proxime positum est Jovi signum: inscriptio testatur, Cnidios Chersonesi incolas de hostium spoliis dedicasse. Jovi hinc Pelopem, illinc Alpheum amnem apposuerunt. Et Cnidiorum quidem urbis pars maxima in continenti Cariæ terra condita est, et ibi sunt quæ apud ipsos habentur maxime memoratu digna. Quæ vero Chersonesus dicitur, insula est continenti terræ proxima et ponte cum ea conjuncta. (8) Et ii quidem, qui hic habitant, Olympiæ donaria illa Jovi dedicaverunt, perinde ac si Ephesiorum ii, qui eam, quæ Coressus vocatur, urbis partem tenent, communi Ephesiorum nomine donum se dedicasse dicant. Est etiam ad Altis murum appositus Juppiter ad solis occasum conversus, sine inscriptione. Vulgavit fama hunc quoque a Mummio de Achaicis manubiis dicatum. (9) In curia Jovis est signum specie perfidiosis hominibus quam maxime formidanda. Horcius ei cognomen, _id est Jurisjurandi vindex_. Utraque manu fulmen tenet. Solenne vero athletis omnibus, eorumque parentibus, fratribus, gymnasii magistris, super exsecti suis testibus verbis conceptis dejerare, nihil se fraudis facturos, quominus Olympici ludi rite fiant. Athletæ quidem ipsi hoc amplius jurant, se decem perpetuos menses accurate meditatos, quæ ad exercitationem requiruntur. (10) Jurant præterea qui vel de viris, vel de pullis equorum in certamen prodeuntium pronunciaturi sunt, judicaturos juste nec ob rem judicandam pecuniam se ullam capturos: qua vero re adducti quemvis aut probarint aut improbarint, se non esse in vulgus prolaturos. Jam vero sus ille confecto athletarum jurejurando cuinam sit usui, percontari in mentem non venit. Veteri quidem religione sancitum scio, ne victima vescerentur homines, super qua jusjurandum conceptum fuisset. (11) Id Homerus etiam perspicue testatur, quum exsectum illum suem, super quo Agamemnon jusjurandum concepit, Briseidem se non attigisse, in mare a præcone abjectum dixit:

Hoc ait, atque suis præduro guttura ferro dissecuit; quem Talthybius contorsit in undas piscibus æquoreis escam.

Atque hoc quidem prisci fuit ritus institutum. Ante Horcii Jovis pedes ænea tabella est, in qua incisi elegi sunt ad pejerantium terrorem compositi. Jam enumeravimus quam accuratissime, quicunque Jovi intra Altin signa posita sint. Nam quod prope maximum templum Corinthius quidam dedicavit (non de priscis ille quidem Corinthiis, sed de iis quos Imperator in urbem deduxit), hoc signum est Alexander Philippi filius, in Jovis habitum videlicet fictus.

CAPUT XXV.

_ Alia præter Jovis signa recensentur, signa chori puerorum a Messaniis naufragis Olympiæ posita — puerorum ab Agrigentinis in muro Altis posita — de populis qui Siciliam incolunt — binis Herculis signis — signis eorum, qui ad certamen cum Hectore ineundum sorte ducti sunt — signo Herculis de cingulo cum Amazone certantis - signo Herculis a Thasiis posito. _

Jam vero et ea persequemur signa, quæ Jovem non exprimunt: imagines autem quæ non religionis causa, sed ad homines honestandos positæ sunt, eas recensebimus in athletarum commemoratione. (2) Quum Messanii freti accolæ ex antiquo instituto Rhegium pueros triginta quinque, cumque his chori magistrum et tibicinem misissent ad patrios quosdam Rheginorum ludos, nave fracta, pueri omnes periere et ne unus quidem servatus est. Est enim fretum illud fœdissimis in toto mari tempestatibus infame: (3) siquidem venti e diversa superi inferique maris regione (quæ maria Adriam e Tyrrhenum vocant) spirantes, ab alto undas cient, et procellis infestissimas reddunt. Quin et quum venti posuere, ea est influentis et refluentis pelagi concitatio, tam gravis belluarum magna copia innatantium odor, ut naufragis in hoc freto nulla salutis reliqua fiat spes. Quodsi navem ibi Ulixes fregisset, non ille quidem in Italiam incolumis enatasset. Sed nimirum deorum lenitas in omnibus infortuniis malorum aliquam allevationem affert. (4) Tum vero Messanii istum puerorum interitum lugebant, et quum alios illis honores habuere, tum statuam ex ære suam singulis posuere, cumque iis una chori magistro et tibicini. Vetus inscriptio donum esse Messaniorum indicat freti accolarum. Interjecto dein tempore, Hippias, qui inter Græcos sapientiæ laude claruit, elegis titulos earum statuarum composuit. Sunt illæ quidem Callonis Elei opus. (5) Est ad Pachynum (_immo_ Lilybæum) Siciliæ promontorium, quod in Libyam et ad Austros controversum est, Motye urbs, quam Libyes Pœnis permisti tenent. Cum ea barbarorum civitate Agrigentini bello commisso et præda ex iis acta, de manubiis puerorum æneas posuere statuas, dexteras tendentium, et vota se Jovi nuncupare significantium in ipsis Altis muris: Calamidis opus esse statuas illas et ipse suspicabar, et hominum sermone vulgatum est. (6) Siciliam quidem gentes hæ incolunt, Sicani, Siculi, Phryges: et illi quidem ex Italia, Phryges vero a Scamandro fluvio et Troade regione eo transmisere. At Libyes et Pœnos una et eadem classe in coloniam deduxere Carthaginienses. Atque hi quidem e barbaris gentibus Siciliæ inquilini. E Græcis vero Dores, et Iones eam incolunt, Phocici etiam et Attici nominis pars non utique magna. (7) In eodem Altis muro præter Agrigentinorum dona sunt et Herculis signa duo nuda, ætate puerili: unus idem ad ejus imaginem expressus, qui sagittis in Nemea leonem confecit. Hunc cum leone dicavit Tarentinus Hippotion, Nicodami Mænalii opus; alterum vero signum Anaxippi Mendæi dedicatio fuit, et in hunc locum ab Eleis transportatum est, quum ante positum esset in fine ejus viæ, quæ in Olympiam ex Elide ducit, et Sacra dicitur via. (8) Dedicarunt vero communi impensa Achaici concilii populi eorum signa, qui ex provocatione cum Hectore, sorte ducti, erant singulari certamine congressuri: atque hi quidem hastis et clypeis armati prope magnum templum stant: e regione insistit basi alteri Nestor, conjectis in galeam sortibus. (9) Et sorte quidem novem exiere, sed octo duntaxat exstant: nam Ulyssem (fuit enim et ipse in eo numero) Nero Romam asportasse dicitur. Eorum igitur octo signorum uni tantum, Agamemnoni scilicet, nomen adscriptum est, a dextera quidem in lævam partem excurrentibus literis. (10) Et is quidem, cujus in scuto pro insigni gallus gallinaceus, Idomeneus est Minois nepos, a Pasiphae Solis filia oriundus: gallinaceum autem Soli sacram avem celebrant, quod cantu solis ortum nunciet. Incisi sunt hi in basi elegi:

Signa Jovi hæc olim magno posuistis Achivi, queis genus a divo Tantalida Pelope.

Hoc igitur in illo loco scriptum est: sed opificis nomen in ipso inscriptum est Idomenei scuto:

Præstans laude operum multorum hoc fecit Onatas, cui patria Ægine, cuique Micon genitor.

(11) Non longe ab Achæorum dono Hercules est, cum equestri Amazone pro balteo pugnans. Euagoras quidem Zanclæus dedicavit, fecit Cydoniates Aristocles. Potest hic Aristocles inter vetustissimos numerari; nec certo quisquam ejus ætatem prodere queat. Hoc constat, fuisse illum antequam Zancle eo nomine, quo ætate nostra appellatur, Messana vocaretur. (12) Dedicarunt et Thasii, qui e Tyro et reliqua Phœnice oriundi, ad Europam quærendam cum Thaso Agenoris filio classi profecti sunt, Herculem in Olympia æneum, super ænea basi. Ejus signi magnitudo est cubitûm decem: dextera clavam, arcum læva tenet. Et Thasi quidem audivi Tyrium esse Herculem, quem Thasii ab initio essent venerati: sed enim quum se illi Græcis adjunxissent, cœptos ab iis Amphitryonis etiam filio honores haberi. (13) Adscripti sunt Thasiorum dono hi elegi:

Dona Micone satus hæc est fabricatus Onatas, contigit Æginæ cui coluisse domos.

Onatam hunc, quamvis genus Ægineticum in statuis suis expresserit, tamen nulli secundum ducimus eorum, qui a Dædalo ex Attica officina nobiles artifices exstitere.

CAPUT XXVI.

_ De signo Victoriæ a Doribus Messeniis Olympiæ posito — Micythi donaria recensentur — inter ea signum Agonis (Certaminis) halteres portantis — de Micytho — Minervæ et Victoriæ non alatæ signo — signis Herculis quorundam laborum ab Heracleotis positis et de Heraclea ipsa. _

E Doribus Messeniis ii, qui olim Naupactum ab Atheniensibus acceptam tenuere, Victoriæ signum super pila dedicarunt. Opus hoc est Mendæi Pæonii, de manubiis hostium factum, ex Acarnanum (sicuti ego existimo) et Œniadarum bello. At Messenii ipsi monumentum esse prædicant rei ad Sphacteriam cum Atheniensibus gestæ, atque id eo maxime argumento, quod hostium nomen adscripturi fuerint, si Acarnanes illi aut Œniadæ fuissent, duorum certe simultatem veriti non fuissent: at ne Lacedæmonios offenderent, de industria inscriptionem missam fecisse. (2) Et Micythi quidem multa offendi passim posita dona: primum post Iphiti Elei ab Ecechiria (_quasi Inducia_) coronam accipientis imaginem hæc Micythi dona collocata sunt, Amphitrite, Neptunus, Vesta; quæ omnia fecit Glaucus Argivus. Idem Micythus ad lævum magni templi latus alia dedicavit: Proserpinam, Venerem, Ganymeden, Dianam: e poetis Homerum et Hesiodum: deos rursus alios, Æsculapium, et Hygieam. (3) Et inter cetera Micythi dona Agonis (_Certaminis_) etiam signum est, halteres portantis. Halteres isti speciem præferunt semicirculi, non exacte rotundi, sed oblongioris; ita vero sunt fabricati, ut manuum digiti per eos trajici possint, veluti per amenta clypeorum. Hæc halterum figura est. Prope Agonis signum est Bacchus, Orpheus Thrax, et Jovis, cujus ante mentionem feci, signum. Sunt hæc omnia Argivi Dionysii opera. Alia item dedicata a Micytho memorant, quæ Nero amoverit. (4) Opificum ipsorum Dionysii et Glauci Argivorum certi magistri non produntur: quo vero fuerint tempore, ex ipsa donatoris signorum Micythi ætate intelligi potest. Micythum enim Herodotus scripsit Anaxilæ Rheginorum tyranni servum, ac deinde dispensatorem fuisse; mortuo vero Anaxila, Tegeam migrasse. (5) Testantur præterea inscriptiones donariorum, Chœrum illi patrem, Græcas urbes Rhegium patriam, et Messanam, quæ ad fretum est, domicilium fuisse. Epigrammata quidem eum Tegeæ habitasse non testantur: dona vero in Olympia ex voto posuit, liberato filio tabidi morbi periculo. (6) Qua in parte majora sunt Micythi dona, quæ fecit Argivus Glaucus, prope est Minerva galeam et ægidem induta, Nicodami Mænalii opus, ab Eleis dedicata. Adsistit Minervæ Victoria, quam Mantinenses dedicarunt; sed inscriptiones non declarant quonam bello confecto. Calamis fecisse dicitur: alas vero non addidit, exemplar secutus signi ejus prisci, quod Athenis est, et Involucris Victoria nuncupatur. (7) Proximo vero loco minoribus Micythi donis, quæ Dionysius fecit, Herculis positi sunt labores: pugna cum leone Nemeæo, et cum hydra; Cerberi raptus, apri ad Erymanthum fluvium cædes. Hæc omnia in Olympia Heracleotæ dedicarunt evastatis finitimis Mariandynorum finibus. Accolæ Euxini Ponti sunt Heracleotæ, Megarensium colonia: sed etiam e Bœotiis Tanagræi coloniæ deducendæ participes fuerunt. E regione horum, quæ jam enumeravimus, donariorum alia sunt continenter posita signa, ad meridiem conversa, proxime ad fanum illud, quod Pelopi dedicatum est.

CAPUT XXVII.

_ Donaria Phormidis Olympiæ — inter ea equus, cui hippomanes inest — de muro cinere in duobus Lydiæ templis — signo Phormidis — signis Mercurii arietem portantis et Mercurii cum caduceo — bobus æneis a Corcyræis et Eretriensibus Olympiæ positis — tropæo æneo ab Eleis erecto — Pentathli signo, Mendæorum donario. _

Inter hæc etiam illa spectantur, quæ dicavit Phormis Mænalius. Hic a Mænalo quum in Siciliam transmisisset ad Gelonem Dinomenis filium, multa dedit bellicæ virtutis documenta, pluribus expeditionibus partim a Gelone, partim deinde a Gelonis fratre Hierone susceptis. Quare ad luculentam adeo provectus est fortunam, ut non hæc duntaxat Olympio Jovi, sed alia etiam Delphico Apollini dona dicarit. (2) Olympica ejus dona sunt equi duo, aurigæ totidem: adsistit enim suus utrique equo auriga. Priorem equum cum homine fecit Dionysius Argivus, Ægineta Simon alteros. Incisa est in prioris equi latere inscriptio, cujus prior pars non est metro adstricta: hoc fere modo,

Phormis dedicavit Arcas Mænalius nuncque Syracosius.

(3) Hic est ille equus, cui hippomanes infusum esse Elei tradunt. Apertum autem nonnisi magi artificio illa equo accidere. Magnitudine ille quidem et specie inferior est equis plerisque intra Altin positis; insuper deformiorem cauda præcisa reddit. (4) Sed illum mares equi non vere tantum, sed plane quavis anni parte et die appetunt. Irrumpentes enim vel effractis vinculis intra Altin, vel e rectorum manibus elapsi, illum invadunt, nihil hercle minus furenter, quam si viventem pulcherrimam equam gregalem inituri adorirentur. Cedunt illis quidem ungulæ; non prius tamen desinunt hinnitu omnia late complere, rabidoque impetu identidem in eum insilire, quam scuticis et acriori aliqua vi edomiti ab illo ære abstrahantur. (5) Atque aliud in Lydia ipse miraculum vidi, illud quidem a Phormidis equo diversum, nec tamen minus magorum artis expers. Sunt in Lydis, qui Persici cognomine vocantur, urbium Hierocæsareæ quæ dicitur et Hypæporum templa. In utroque templo est cella cum ara; super ea cinis alio longe colore a vulgari cinere. (6) Huc ingressus magus ubi, foco aridis lignis impositis, tiara caput velarit, invocat deum nescio quem: ex libro enim carmen recitat barbaricum, lingua plane ignota Græcis. Ubi peroravit, sponte sua e lignis, nullo igne admoto, purissima emicat flamma. Sed ut redeat, unde huc digressa est oratio, (7) inter Phormidis donaria ipsius Phormidis statua visitur cum hoste cominus dimicans, uno, et item altero ac tertio. Adscriptum est, pugnantem illum militem Phormin Mænalium esse: dedicatum fuisse a Syracusano Lycorta. Satis perspicuum cuivis esse potest, dedicasse Lycortam necessitudine adductum Phormidis. A Græcis (_Ab Eleis?_) tamen, quæ Lycortæ fuerunt dona, Phormidis appellantur. (8) At Mercurius arietem sub ala portans, galea caput armatus, idemque amictus tunica et chlamyde, nihil omnino is ad Phormidis donaria pertinet. Olympio enim Jovi Pheneatæ ex Arcadia illum dedicarunt. Fecisse Onatam Æginetam, et cum eo simul Callitelem, indicat inscriptio. Fuit autem Onatæ vel discipulus vel filius, uti ego arbitror, Calliteles. Non longe a Pheneatarum dono aliud est Mercurii signum: caduceum is tenet: testatur inscriptio positum a Glaucia Rhegino, opificem fuisse Callonem Eleum. (9) Duæ item ex ære boves ibidem sunt: alteram Corcyræi, Eretrienses alteram dedicarunt, Eretriensis Philesii opus. Quam ob rem vero Corcyræi bovem in Olympia unam, et unam item Delphis dedicarint, quum ad Phocensium res pervenerit historia, exponemus. Jam quod de Olympica eorum bove me audire memini, id hujusmodi est: (10) parvulum puerum, quum sub ea bove sedens pronus luderet, sublatum temere caput tam vehementer æri impegisse, ut ex eo vulnere non ita multis post diebus e vita excesserit. Elei bovem cædis ream extra Altin exportare in animo habebant; sed Apollinis Delphici oraculo moniti sunt, ut bovem eo ritu expiarent, quo solent Græci inconsultæ cædis fraudem eluere. (11) Est sub platanis circa medium fere Altis ambitum æneum tropæum: titulus in affixo ibi clypeo incisus docet, Eleos victis Lacedæmoniis illud erexisse. Hæc nempe illa fuit pugna, in qua miles iste animam exhalavit, cujus cadaver, quum Junonis templum sartum tectum curarent, inter tecti fastigium et lacunar cum armis repertum est. (12) Mendæorum, qui sunt in Thracia, donum propemodum me fefellit, ut quinquertionis statuam esse putarem. Posita illa quidem est juxta Eleum Anauchidan, halteres priscos tenens. Verum in ejus femore inscriptio elegiacis versibus hæc est incisa,

Mendæi, Sipte sævo Mavorte subacta, primitias summo hic me posuere Jovi.

Sipte Thraciæ castellum vel urbs esse videtur. Mendæi ipsi e Græcia atque adeo ex Ionia oriundi sunt. Sedes eorum ab eo mari, quod Ænum urbem alluit, tendunt versus superiorem regionis partem.

PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ ELIACA POSTERIORA SIVE LIB. VI.

CAPUT I.

_ Post exordium recensentur signa et donaria insigniorum in ludis Olympicis victorum Olympiæ posita. _

Postulat dehinc suscepti operis ordo, ut post votivorum donariorum expositionem, equos certaminibus nobiles, et athletas, eos etiam qui athleticam non profitebantur, persequamur. Et eorum quidem, qui victores e ludis Olympicis discessere, non omnium positæ sunt statuæ: sed multi sunt, qui vel certantes præclare se gesserunt, vel virtutis alio modo specimen aliquod dedere, statuarum tamen honorem non sunt consecuti. (2) Hos præterire me jubet ratio operis. Neque enim athletas, qui in Olympicum stadium descendere, quibusve palma delata est, persequi mihi propositum; sed quum in reliquis donis, tum vero maxime in statuis exponendis hæc fuit opera sumenda. Quin ex iis etiam, quibus posita statua fuit, multos mihi prætermittendos censui, quum scirem non paucos per sortis fortuitam aleam, non virtute, esse oleastrum adeptos. At eorum omnium, qui vel merito suo gloriam assecuti sunt, vel quorum statuæ artificio ceteris præstant, ego faciam mentionem. (3) Ad dexteram Junonis templi palæstrici hominis imago est: patria Eleus fuit, Symmachus Æschyli filius: prope quem ex Pheneo Arcadiæ Neolaidas est Proxeni filius, qui e puerorum pugilatu palmam tulit. Post hos Archedamus Xeniæ filius, pueris in palæstra superatis, ipse etiam Eleus. Horum, quos jam nominavi, imagines fecit Alypus Sicyonius, Argivi Naucydis discipulus. (4) Sileni vero filium Cleogenem inscriptio ex indigenis unum esse testatur; et desultorio equo de suo ipsius grege vicisse. Adhæret Cleogeni Dinolochus Pyrrhi et Troilus Alcini filius, quibus est itidem ex Elide genus. Non vero ejusdem ludicri palma iis obtigit: nam Troilus illo tempore præfectus Hellanodica, simul de equiriis præmia tulit: bigis enim integræ ætatis equorum et pullorum curru vicit secunda supra centesimam Olympiade. (5) Lege vero post hanc victoriam cautum ab Eleis est, ne quis ex Hellanodicis in posterum equos in certamen mitteret. Hujus fecit statuam Lysippus. Dinolochi vero mater per visum in quiete videre sibi visa est filium se coronatum in complexum suum recepisse. Eo somnio monitus Dinolochus strenue se ad gymnicorum certamina exercebat et pueros cursu antevertit; ejus statuam fecit Cleon Sicyonius. (6) De Cynisca vero Archidami filia, ejusque genere, omnia et in Olympicis palmis et ea in parte historiæ sunt explicata, qua in enumerandis Lacedæmoniorum regibus operam sumsimus. Prope Troili statuam crepido quædam lapidea exstat, superque ea equorum quadrigæ et auriga; ipsius etiam Cyniscæ statua ab Apelle facta, cum aliquot in eam inscriptionibus. (7) Post Cyniscam sunt Lacedæmonii aliquot deinceps positi, qui equis vicere. Primus Anaxander de curuli certamine renunciatus est. Testatur inscriptio, Anaxandri avum ante hunc quinquertii coronam cepisse. Est hic quidem in modum deo vota nuncupantis ornatus. Succedit Polycles, qui Polychalci cognomen cepit, quadrigis et ipse victor, tæniam dextera tenet. Adsistunt pusiones duo: eorum alter trochum præfert, tæniam alter appetit. Idem vero Polycles, ut testatur inscriptio, etiam e Pythicis, Isthmicis et Nemeis equestri certamine victor rediit.

CAPUT II.

_ Statuæ Lacedæmoniorum equis alendis inclitorum — de statua Thrasybuli vatis et prisca ex animalium extis vaticinandi ratione — Iamidis vatibus — Timosthenis et Antipatri aliorumque statuis — Messenii e Peloponneso ejecti victoriarum in ludis Olympicis expertes sunt et reducti illarum participes evadunt. _