[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 25

Chapter 25 3,106 words Public domain Markdown

Quum omnia ad bellum ipsis parata essent ac spe quidem multo paratiores socios animadverterant (jam enim Arcades et Argivi apertissimas eum Lacedæmoniis inimicitias exercebant), defecerunt Messenii undequadragesimo post Ithomes excidium anno, qui quartus fuit tertiæ et vicesimæ Olympiadis, qua vicit in stadio Hyperesiensis Icarus: Atheniensium vero respublica annuis jam erat magistratibus mandata; ac tunc Tlesias (_?_) Athenis archon erat. (2) Qui autem tum essent Spartæ reges, eos Tyrtæus non nominavit: sed Rhianus versibus mandavit, Leotychide regnante bellum hoc alterum gestum. At enim Rhiano in hac ego re neutiquam assentior: Tyrtæum vero id ipsum quod aperte non dixit, significasse tamen facile videri possit. Elegi enim ipsius sunt de bello priore:

Obsessam decima hanc nonaque vidit hiems: indomitique animos tam longi munia Martis nostrorum patrum: sustinuere patres.

(3) Quibus planum facit, ætate demum tertia post primum bellum iterum Messenios arma cepisse. Declarat itaque annorum series, regem eo tempore Spartæ fuisse Anaxandrum, Eurycratis filium, Polydori nepotem: ex altera vero familia Anaxidamum, Zeuxidami filium, Archidami nepotem, pronepotem Theopompi. Idcirco autem ad pronepotem Theopompi descendi, quod, Archidamo Theopompi filio ante patrem mortuo, Zeuxidamum e filio nepotem Theopompus imperii sibi successorem reliquit. At Leotychidem regnum possedisse constat post Demaratum, Aristonis filium, quum Ariston ipse a Theopompo septimus fuerit. (4) Eo ipso igitur tempore contulere cum Lacedantemoniis signa Messenii ad Deras, qui vicus in Messenia est, anno post defectionem primo. Neutris venere a sociis auxilia: neque penes quos ejus fuerit certaminis victoria perspicuum fuit. Aristomerem eo prœlio tradunt facinora majora multo, quam pro unius viri captu, fecisse. Quare statim post pugnam rex est creatus: erat enim ex Æpytidarum genere. Verum quum regnum recusasset, prætorem cum summa potestate sibi esse jusserunt. (5) Is eo erat ingenio, ut facillime pateretur suum iis etiam, qui aliquid in bello memoria dignum gessissent, honorem haberi. Et antiquissima quidem ipsi cura fuit, initio belli Lacedæmonios perterrefacere, quo esset illis in omne reliquum tempus formidolosior. Hoc sibi quum propositum haberet, noctu Lacedæmonem veniens, ad Chalciœci ædem scutum affixit, in quo inscriptum fuit, Aristomenem deæ de Spartanorum manubiis dicasse. (6) Eodem tempore Lacedæmoniis Delphicum Apollinem de belli exitu consulentibus responsum, ut Atheniensem hominem consiliarium accerserent. Quare quum per legatos de oraculo docuissent Athenienses ac simul Atheniensem sibi hominem, cujus uterentur consilio, depoposcissent, ea res animi dubios tenuit Athenienses. Nam et periculosum nimis fore reipublicæ suæ judicabant, si Lacedæmonii parte Peloponnesi optima sine insignibus cladibus potirentur; et rursus divinis vocibus non parere nefarium censebant. Quare hoc excogitant. Erat Athenis Tyrtæus quidam ludi magister, qui neque satis mente valere credebatur et altero claudicabat pede. Hunc ad Spartanos misere. Ibi ille modo civitatis principes, modo plebem, proinde ut locus aut tempus tulisset, cogens elegos suos et anapæstos iis decantabat. (7) Anno uno post prœlium ad Deras, quum sui jam utrisque socii præsto essent, ad Apri monumentum (id vico ei nominis est) ad prœlium committendum parati convenere. Messeniis Elei, Arcades, Argivi et Sicyonii auxilia miserant. Convolarant etiam qui sponte profugerant e Messenia; et ab Eleusine, quibus a majoribus tradita fuerant magnarum Dearum initia: Androelis præterea nepotes; ex iis enim, qui Messenios maxime adjuvabant, hi fuerunt præcipui. (8) Lacedæmoniis præsto fuere Corinihii, et e Lepreatis nonnulli Eleorum odio ducti. Asinæis fœdus cum utrisque juramento sancitum fuit. Vicus quem Apri diximus monumentum nuncupari, in Stenyclero Messeniaci agri est. Nomen ex eo habet, quod Herculem memoriæ proditum est ibi super apri extis fœdus cum Nelei liberis, fide ultro citroque data et accepta, icisse.

CAPUT XVI.

_ Sacris utrinque a vatibus factis, prœlium initur — de Aristomenis rebus in hac pugna gestis — Spartanos clade perculsos Tyrtæus elegos canendo excitat — de honore Aristomeni a feminis habito, et illius clypeo — Aristomenes urbem Pharin expugnat et vulneratur — Caryatides virgines comprehendit, et magna accepta pecunia reddit. _

Sacra rite a vatibus utrinque ante pugnam facta. Vates erat Lacedæmoniis Hecas, nepos et cognominis Hecæ illius, qui cum Aristodemi filiis Spartam venerat: Messeniis Theoclus. Oriundus hic Theoclus ab Eumantide fuit. Eumantin ipsum, Eleum hominem de genere Iamidarum, Messenen Cresphontes adduxerat. Quare quum suum utrique vatem haberent, majore cum confidentia ad certamen properabant. (2) Sed et ceteri, pro sua quidem quisque ætate ac virili parte, magnam præ se ferebant alacritatem: omnes vero superabat ardore Anaxander Lacedæmoniorum rex, quique circa ipsum erant Spartani. In Messeniorum exercita Androclis nepotes Phintas et Androcles, totaque ea manus, quæ illorum ductum sequebatur, egregie ad virtutis laudem et pari consensu adspirabant. Tyrtæus et magnarum dearum antistites nulla ipsi belli munia obibant; extremos tantum sui quique agminis cohortationibus ad pugnandum accendebant. (3) Quod vero ad Aristomenem attinet, stipabant eum octoginta e Messeniis, lectissimi juvenes, ejus æquales: quorum magno sibi unusquisque honori ducebat, quod se ille, quem in suam cohortem præ ceteris adscisceret, dignum putasset. Et poterant sane, sive mutuum posceretur auxilium, sive ducis pugnam vel jam aggredientis vel prope aggressuri significationes statim et sine mora observare. Steterunt hi cum Aristomene primi in acie contra Anaxandri cohortem, in qua fuit Spartani exercitus robur. Quare magno tandem negotio, quum ad multas horas dimicassent multaque avide accepissent vulnera jamque prope nihil esset spei reliquum, postremo pervicacia et impetu hostem fundunt. (4) Fusum Aristomenes ut alia Messeniorum cohors persequatur imperat: ipse cum suis ad integros et adhuc suum obtinentes locum conversus, ubi et illos dare terga coegit, mox alios et subinde alios acrius adoritur, donec totam Lacedæmoniorum atque sociorum aciem, quum modo in hanc, modo in illam partem se inferret, terribilior multo quam ut hominis unius illa videri posset audacia, dissipatis atque disturbatis ordinibus in fugam vertit. Jam vero quum palantes ageret, qui neque in fugiendo modum haberent ullum, neque tantisper consisterent, dum in unum convenirent, (5) ad silvestrem pirum, in ea campi parte enatam, ventum. Ibi Aristomenem a cursu Theoclus vates revocabat, quod in ea arbore Castor et Pollux consedissent. Sed Aristomenes, cedens ardori suo, Theocli vatis monitis, omnino non auscultans quum ad pirum accessisset, clypeum amisit; ibi dum in eo quærendo cunctatur, spatium datum est elabendi aliquot, qui se ante in fugam dederant, Lacedæmoniis. (6) Ea clade perculsi Lacedæmonii ad belli finem spectabant: sed eos Tyrtæus de sententia recitatis elegis deduxit; idemque milites, qui in cohortibus desiderabantur, de Helotum delectu supplevit. Aristomenem Andaniam reversum acceperunt matronæ tænias in eum, quacunque incederet, et ut anni ferebat tempestivitas flores et fructus jacientes, carmen præterea illud, quod nostra etiam cantatur ætate, in eum concinentes,

Per Stenycleria plana secutus in ardua montium victor Aristomenes est Lacedæmonios.

(7) Clypeum postea recuperavit Aristomenes, quum Delphos primum venisset, atque inde Pythiæ jussu in adytum Trophonio apud Lebadeam sacrum descendisset: quem clypeum post Lebadeam detulit et ibi affixit, egoque eum ibi positum vidi. Insigne ejus est aquila, passis ad extremos clypei margines alis. Sed tunc e Bœotia rediens, clypeo apud Trophonium invento ac recuperato, ad majora mox belli se opera comparavit. (8) Collectis enim Messeniorum aliis, assumta insuper lectissimorum juvenum manu, quos circum se habere solebat, sub crepusculum ad Laconicum oppidum, quod in urbium enumeratione veteri nomine Pharin Homerus, Pharas nuncupant Spartani et finitimi, contendit. Ibi occisis qui resistere conati fuerant, ac oppido direpto, dum Messenen cum luculenta præda redit, Anaxandrum, qui facta ex insidiis eruptione cum armatorum globo tergum urgebat, conversus in hostem in ipsa via hos quoque fudit: quin fugientem Anaxandrum acriter insequi non prius desiit, quam jaculo natium altera trajecta retrocedere coactus est, quum nihil interea de præda deperisset. (9) Modico dein tempore intermisso, quantum scilicet curando vulneri sat fuit, quum Spartam ipsam adoriri in animo haberet, objecta per visum Helenæ et Castorum specie est deterritus. Interim Caryis virgines choros Dianæ agitantes interdiu ex occulto aggressus parentum opibus et dignitate præstantissimam quamque comprehendit et ad Messeniæ vicum quendam perduxit. Ibi virginum custodia certis hominibus de sua cohorte mandata noctem unam quievit. (10) Interea juvenes, vino (ut mea fert opinio) et libidine transversos rapiente, virgines eas vitiandi cupiditate exarserunt, atque adeo, ut ne ipsius quidem Aristomenis vocibus negantis id jus fasque Græcis esse conatu absisterent. Quare ut eas ab injuria vindicaret, adolescentes aliquot, quorum erat maxime vino incitata licentia, occidere coactus captivas tam integras, quam ante fuerant, parentibus magna accepta pecunia reddidit.

CAPUT XVII.

_ Aristomenes, qui feminas Cereris sacra facientes comprehendere tentat, ab iis capitur, sed eadem nocte salvus evadit — tertio belli anno Lacedæmonii ad Magnam Fossam pugnaturi Aristocratem, regem Arcadum, pecunia corrumpunt — de vindicta Neoptolemea dicta, qua Lacedæmonii postea afficiuntur — Aristocrates prœlii initio Arcades ex acie subducit, et per medios Messenios cum iis aufugit — Messenii magna clade funduntur et fugantur — Aristomenes fugientes colligit, et cum iis in montem Iram sese recipit, ubi per undecim annos Lacedæmoniorum obsidionem sustinet. _

Est in Laconino agro vicus Ægila nomine, in quo templum Cereris veteri religione consecratum. Huc matronas per festos dies more majorum sacra ut facerent convenisse, Aristomenes quique cum eo erant exploratum habebant. Eo itaque veniens opprimere eas conatus est: sed quum illæ non sine numinis ope vim repulissent, gladiis etiam, quibus ad hostias mactandas usæ fuerant, armatæ et verubus, quibus exta torrenda transigebant, hostem invaserunt: multisque Messeniorum graviter sauciis ipsum quoque Aristomenem facibus percussum ac male mulcatum in vincula conjecerunt. Sed eadem nocte liberatus ad suos rediit. Dimisisse eum dicitur antistita Cereris Archidamea, non pretio, sed amore adducta (illum enim multo ante amare cœperat): simulavit vero effugisse Aristomenem exustis vinculis. (2) Tertio anno quum prope esset ut ad Magnam fossam (hoc loco nomen est) prœlium committeretur, et Messeniis Arcades ex omnibus urbibus auxilium tulissent, Aristocratem Hicetæ filium, patria Trapezuntium, Arcadum regem et eorum tunc exercitus ducem, Lacedæmonii pecunia corrupere. Primi enim omnium Lacedæmonii ex omni antiquitatis memoria hostem dicuntur muneribus sollicitasse et venalem prostituisse victoriam in armis alioqui positam: (3) nam antequam Lacedæmonii contra bellicas leges proditionem in Messenios comparassent et Aristocrates Arcas proditionis facinus ausus esset, virtute ac fortuna e diis comite pugnantes decernebant. Constat vero Lacedæmonios eosdem et insequentibus deinde temporibus, quum ad Ægospotamos classi Atheniensium in statione oppositi essent, et alios hostium prætores et Adimantum inprimis mercede sibi devinxisse. (4) At enim et ipsos Lacedæmonios oppressit aliquando vindicta quæ Neoptolemea dicitur, ex eo scilicet, quod, quum ad Hercei Jovis aram Neoptolemus Achillis filius Priamum jugulasset, et ipsi postea accidit ut ad Apollinis Delphici aram interimeretur. Venit inde in proverbii consuetudinem, at quoties, qua quis alterum affecisset injuria, eam ipse passus esset, Neoptolemea vindicta diceretur. (5) Nam quum maxime opibus florerent Lacedæmonii, deleta Atheniensium classe, magna Asiæ parte Agesilai ductu occupata, tunc eis non licuit totum Persæ adimere imperium, sed ipsorum arte rex Persarum usus, missa Corinthum, Argos, Athenas, Thebas pecunia, bellum in Spartanos concitavit, quod est Corinthiacum appellatum. Quæ fuit causa ut Agesilaus in Græciam omissa Asiatica expeditione exercitum reportare cogeretur. (6) Lacedæmoniorum itaque in Messenios dolum dii suo tempore in ipsorum vertere perniciem. Aristocrates vero, accepta a Lacedæmoniis pecunia, Arcadas primum quid moliretur celavit: deinde vero quum utraque acies signa collatura esset, suis terrorem et trepidationem injecit, quasi iniquo in loco positis, unde, si ad manus ventum esset, victis exitum nullum fore: et sibi sacrificanti affirmavit nihil læti exta portendisse. Edixit itaque, ut signo a se dato pro se quisque fuga saluti suæ consuleret. (7) Quare, quum jam prœlium iniretur omnesque in hostem conversi essent Messenii, Aristocrates abduxit Arcadas, Messeniisque lævum cornu et acies media nudata est. In utraque enim agminis parte constiterant Arcades, quum neque Elei neque Argivi nec Sicyonii pugnæ interessent, Præterea, quo esset efficacior proditio, Aristocrates etiam aliud commisit: per medios Messenios fugiens evasit. (8) Insperata ista præsentium mutatione consternati Messenii simulque isto Arcadum per suum agmen transitu turbati non multum abfuit quin ejus, quod in manibus erat, obliviscerentur: omissis enim Lacedæmoniis, qui se magno impetu in ipsos inferebant, ad Arcadas jam fuga sese proripientes respectabant, aliique supplices orabant ut manerent, alii conviciis illos et maledictis incessebant, proditores et fœdifragos appellantes. (9) Lacedæmonii interea facile destitutos undique circumdato agmine cinxerunt, et minimo labore ac periculo sibi obviam victoriam pararunt. Aristomenes tamen cum cohorte sua locum tenuit et cominus incumbentis impetum hostis aliquamdiu sustinuit: sed fuere tam pauci numero non magno utique præsidio. Periit autem Messeniorum tanta multitudo, ut qui ante de servis dominos Lacedæmoniorum se futuros rati fuerant, jam ne salutis quidem reliquam spem ullam haberent. Occubuere etiam principum nonnulli, interque eos Androcles, Phintas, et, cujus clarissime in eo prœlio virtus eluxit, Phanas, Olympica de longiore curriculo victoria jam ante illustris. (10) Aristomenes inde prœlii reliquias collegit: quumque suis, ut Andania et oppidis, quæ a mari longius abessent, relictis se in Iram montem reciperent, suasisset, eo in loco collectos obsidione cinxerunt Lacedæmonii, eos hoc modo brevi expugnaturos rati. Nihilominus Messenii post acceptam ad Fossam cladem annos undecim hostibus restiterunt. (11) Testatur, tam longum illius obsidionis tempus fuisse, etiam Rhianus his versibus:

Montis ad albentis clivos tenuere Lacones castra bis undenas herbas hiemesque in totum.

Circumscripsit scilicet annos per hiemes et æstates: nam quum herbas dixit, viridem segetem vel anni tempus, quod paulo ante messem est, significavit.

CAPUT XVIII.

_ Messenii, Ira occupata, ex Laconico agro omnis generis prædas agunt — de frugum inopia et seditione inde Spartæ orta — Aristomenes Amyclas capit, vulneratur et vivus captus in Cæadam conjicitur — inde miro modo evadit et in Iram redit. _

Ira occupata, reliquo omni agro exclusi Messenii, præter oram tamen maritimam, quam illis integram et incolumem Pylii et Mothonæi præstiterunt, prædas non magis ex Laconico, quam ex suo ipsorum agro agebant, utrumque jam hostilem esse judicantes. Fiebant quum ab aliis passim, ut fors ferret, excursiones; tum inprimis Aristomenes quum comites sibi in unum ad trecentos lectissimos viros coegisset, (2) agebant illi rapiebantque Lacedæmoniorum omnia, undecunque quis poterat: fruges, vinum, pecora absumebant; mancipia et supellectilem dominis æstimata reddebant. Coegit ea agrorum direptio Lacedæmonios edicto cavere, (quod arva non sibi, sed iis, qui in Iram secesserant, seri videbant,) ne colerentur, bello durante, Messenici et Laconici agri finitimæ partes. (3) Ex eo frugum egestas Spartæ et inde seditio consecuta, locupletibus ægre ferentibus sua latifundia inarata jacere. Eum fremitum versibus suis Tyrtæus compressit. Interea Aristomenes cum sua manu sera jam vespera egressus Amyclas magnis itineribus contendit: quo quum primo diluculo pervenisset, subito impetu oppidum cepit ac diripuit, atque inde ad suos se prius recepit, quam e Sparta subsidium mitteretur. (4) Excursionibus ejusmodi hostilem agrum non prius destitit infestum reddere, quam Lacedæmoniorum manipulos dimidia parte plures cum ambobus regibus nactus, facto cum illis prœlio, præsentique se animo defendens et vulnera alia accepit et percusso lapidis ictu capite, caligantibus oculis, vertigine correptus, prope exanimis corruit. Vix adhuc spirantem catervatim irruentes Lacedæmonii, et cum eo quinquaginta de ipsius cohorte captivos Spartam pertraxere. Quos quum in Cæadam abjiciendos censuissent, (sic foveam vocant, in quam maximis criminibus capite damnatos præcipites mittunt), (5) ceteri quidem Messenii omnes periere: Aristomenem, qui sæpe alias, idem et tunc servavit deus. Cujus qui res gestas magnificentius extollunt, advolasse aquilam dicunt, quæ cadentis corpus passis alis subiens ita illum libraverit, ut omni ex parte illæsus ad ejus barathri ima delatus fuerit. Verum etiam exitum ei ex illo hiatu monstraturum erat numen. (6) Nam quum in imo jam specu constitisset, veste obvolutus decubuit, extremam, quam proxime abesse putabat, vitæ horam exspectans. Triduum erat ibi jam commoratus, quum audito strepitu quodam, retecta facie, per tenebras, quibus jam oculi ejus adsueverant, vulpem vidit cadavera appetentem. Cogitans itaque per accessum omnino aliquem bestiam illuc penetrasse, ea dum sibi appropinquaret, opperiebatur. Id quum, uti volebat, accidisset, feram manu altera prehendit; altera, quoties se illa convertisset, chlamydem mordicus prensandam objiciebat: et currentem quidem, qua se via dabat, cursu consequebatur; trahendum vero se belluæ per invia præbebat. Vidit postremo cuniculum nihilo ampliorem, quam unde posset vulpes evadere, per quem luminis se aliquid ostendebat. (7) Per illam quadrupes, ut primum dimisit eam quasi manumissam Aristomenes, lustrum suum repetiit. At Aristomenes angustam illam ac minime perviam cavernulam manibus aperiens, in Iram ad suos tandem evasit. Fuit ejus fortuna, quum captus est, mira et inopinata: (major enim viri spiritus erat, major ex rerum gestarum magnitudine audacia, quam ut quisquam capi illum posse sperare debuerit:) sed nihil fuit admirabilius, nullum certius, id non sine divini numinis auxilio contigisse, argumentum, quam quod e Cæada elabi potuerit.

CAPUT XIX.

_ Aristomenes Corinthios Lacedæmoniis opem laturos noctu opprimit — sacra, quæ Hecatomphonia vocantur, facit — Lacedæmonii inducias quadraginta dierum pangunt, per quos sagittarii Cretenses Aristomenem incautum capiunt — Aristomenes a virgine quadam vinculis liberatur. _

Ubi salvum Lacedæmoniis renunciarunt perfugæ quidam Aristomenem ad suos rediisse, non plus credi posse visum est, quam si mortuum hominem revixisse audissent. Ex hujusmodi vero eventu veritati fidem ipse Aristomenes asseruit. Mittebantur a Corinthiis auxilia Spartanis ad Iram expugnandam. (2) Eos milites Aristomenes quum per speculatores comperisset agmine haud composito et incustoditis castris iter facere, noctu dormientes adortus et alios complures et eorum duces Hypermenidem, Achladæum, Lysistratum et Idectum (?) occidit; ac mox castrorum prætorium diripuit. Id facile cognoscere Lacedæmonii potuerunt ab Aristomene, neque ab alio quoquam Messeniorum esse gestum. (3) Fecit post hæc Aristomenes Ithomatæ Jovi sacrum, quod Hecatomphonia vocant. Id sacrum fieri patrio instituto veteri traditum ab iis Messeniis, qui in pugna hostes centum occidissent. Prima itaque, quum ad Apri monumentum pugnatum est, Hecatomphonia fecit Aristomenes: altera, quum oppressos nocturna pugna Corinthios cecidisset: tertio ab eodem hæc peracta sacra referunt de excursionibus quas post illa fecerat. (4) Lacedæmonii autem, Hyacinthiis, quæ jam aderant, solenni ritu interfuturi dierum quadraginta inducias cum Messeniis, qui in Ira sedem habebant, pepigerunt. Ac dum illi quidem ludos celebrant, Cretenses sagittarii e Lycto et aliis Cretæ urbibus evocati, interea in agrum Messeniorum excursiones facere non desinebant. Aberat tum Aristomenes ab Ira et securius induciarum fiducia vagabatur. Ita insidias ex illo sagittariorum numero septem faciunt, captumque, ubi nox appeteret, pharetrarum loris vinciunt. (5) Mox id ex illis duo gratulabundi Spartam nunciant, captum Aristomenem; reliqui in tugurium quoddam Messeniaci agri captivum pertrahunt. Habitabat ibi orba patre virgo una cum matre sua. Ea superiore proxima nocte per somnium visa fuerat sibi videre, pertrahi illuc a lupis leonem vinctum ereptis unguibus; illum se e vinculis exemisse et inventos ungues illi reddidisse; atque ita ab leone lupos esse laniatos. (6) Deducto itaque a Cretensibus ad eas Aristomene, agnovit puella expressam vero eventu somnii imaginem: quæsivit ex matre, quisnam ille esset, auditoque viri nomine confirmavit se; et quum in eum intueretur, facile, quod sibi significatum esset, intellexit. Vinum itaque largius Cretensibus fudit; quumque se vinolenti omnes abjecissent, ei, quem graviore somno consopitum animadvertit, pugiunculum eripuit; eo vincula abscidit Aristomenes, et sumto gladio insidiatores suos jugulavit. Virginem illam, pro navata saluti suæ opera, a filio suo Gorgo uxorem accipi voluit Aristomenes, quum tamen non esset ille annorum major decem et octo; atque ita salutis pretium ei persolvit.

CAPUT XX.

_ Ira undecimo post obsessionem anno expugnatur, et oraculi effatum sic exitum habet — Aristomenes quoddam Messeniorum arcanum defodit in monte Ithome — de exitio Messeniis adulterio et proditione importato. _

Undecimo obsidionis anno et Iram capi et Messenios suis ejici sedibus volebant fata. Et sane quæ de salutis ratione post cladem ad Fossam acceptam sciscitantibus Aristomeni et Theoclo Delphicus Apollo responsa dederat, ipso rei eventu comprobata sunt. His autem versibus respondit tum fatidica virgo:

Ipse, Nedes dum hircus bibat alta fluenta, nec ultra, Messenen servo. Prope enim instant tristia fata.