[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 26
(2) Sunt autem Nedæ fontes in monte Lycæo: fluvius ipse per Arcadas lapsus, verso in Messeniam alveo, Messeniorum et Eleorum fines maritimos dividit. Ac tunc illi quidem ex oraculo providendum sibi putarunt, ne hirci de Neda potarent. Aliud vero longe innuerat deus, quod fuit hujusmodi. Caprifici stirpem Græci plerique _olynthen_, Messenii autem ipsi _tragon_ sive caprum nominant. Eo quidem tempore caprificus forte in ripa Nedæ enata, quum non in sublime se crescens erexisset, sed in amnem prona inclinasset, extremis jam frondibus aquam contingebat. (3) Id Theoclus vates conspicatus, conjecit illam caprifici plantam hircum esse, qui de Neda, sicuti Pythia prædixerat, biberet; ac jam fatale Messeniis exitium imminere. Re tamen apud alios dissimulata, uni Aristomeni ad eum locum deducto oraculum explicat, eique, quod res erat, persuadet, tempus quo reliquum quid spei erat effluxisse. Aristomenes sic se rem habere et ipse concedit nec ullam jam esse perniciei dilationem: itaque pro præsenti rerum statu consuluit. (4) Quum haberent enim operta quædam Messenii, quæ si abolerentur, funditus in posterum omne tempus Messene occasura erat; sin conservata illa fuissent, redivivum olim imperium ex ipsis ruinis erupturum, Lyci, Pandionis filii, vaticiniis prædictum fuerat; neque id ignoraret Aristomenes, noctu egressus in maxime devia ac deserta Ithomes parte arcana illa defodit, Jovi Ithomatæ et diis ceteris, quorum ope ad eum diem Messeniorum res steterat, preces fundens, curarent ut incolume depositum servaretur, neque omnino id in Lacedæmoniorum potestatem veniret, quod jam solum ad posteri temporis spem Messeniaci nominis reliquiæ haberent. (5) Post hæc Messenios, ut olim Trojanos, adulterium ad extremum exitium perpulit. Ira occupata subjectos etiam monti campos usque ad Nedæ ripas tenebant; et habitabant nonnulli etiam extra portas. Neque interea quisquam e Laconia venit ad eos perfuga. Unus propius accessit Emperami, clari hominis inter Spartanos, servus bubulcus. (6) Is quum domini armenta pasceret, quotidie fere boves præ se prope Nedam agebat. Ibi Messenii hominis extra muros habitantis uxorem aquatum venientem conspicatus ejus amore captus est. Feminam primo ad colloquium, deinde donis ad stupri consuetudinem pellexit. Dehinc observabat, quo tempore ejus vir custodias obiret. Suam enim quæque vicem Messeniorum pars arcis præsidium obtinebat. Nam ab ea maxime parte, ne intra mœnia se inferret hostis, metuebant. Qua itaque hora domo ille discedebat, bubulcus ad ejus uxorem ventitabat. (7) Forte ita accidit ut esset illi nocturna vigilia cum præsidiariis aliis obeunda, per effusissimos vero ea nocte imbres stationem deserere cogerentur qui excubabant. Ut enim in festinatis munitionibus, neque projectum muri neque turres habebant, quo cœli incommoda effugerent: et eo quidem securius tum abiere, quod pluvia et hiberna nocte, insuperque illuni, negotium ne sibi hostis facesseret, nihil verebantur. (8) Præterea Aristomenes vigilias pro more circumire non poterat. Nam quum non multis ante diebus Lacedæmonii, assumtis Apteræis jaculatoribus, Euryalo Spartano duce, Cephallenium mercatorem, frumenta et alios, quibus opus erat, commeatus Iram solitum comportare, intercepissent, illum Aristomenes sibi hospitem, omnemque ejus pecuniam servarat, ipse autem vulnus in pugna acceperat. Ducis itaque metu soluti vigiles eo licentius præsidium deseruere, (9) et suos quique domos redierunt, in quorum numero Spartani pastoris amicæ vir fuit. Hæc interea adulterum secum domi habebat, et ubi maritum adventantem sensit, quam celerrime potuit, occultato amatore virum benignius etiam multo, quam consueverat, accipit. Percontatur deinde, quamobrem celerius redisset. Hic ille, qui neque corruptam uxorem neque mœchum domi suæ latere poterat suspicari, veram exponit facti causam: tempestatis vi tam se quam socios omnes e præsidio pulsos. (10) Subauscultabat dictis pastor. Simulac itaque omnia accurate intellexit, quam raptim potuit, in castra Lacedæmoniorum a Messeniis quasi transfuga pervenit. Aberant eo tempore Lacedæmoniorum rex uterque; et bubulci dominus Emperamus copiis, quæ Iram obsidebant, præfectus fuerat. Ad eum igitur accedens deprecatur primum noxam fugæ bubulcus; deinde docet, appositum illud maxime esse ad Iram capiendam tempus, quæ ex Messenii oratione exceperat, singula totidem verbis referens.
CAPUT XXI.
_ De Ira proditione expugnata narratio. _
Habita est ejus verbis fides: ac mox eundem servum suum itineris ducem secutus Emperamus cum Spartanis, via perdifficili, utpote per densissimas tenebras et nihil remittente imbre, superatis tamen animi alacritate difficultatibus, ad arcem Iræ agmen deduxit. Ibi scalis admotis, et quo quisque eniti valuit modo, munimenta transcenderunt. Messeniis imminens exitium et alia indicabant signa, et canum voces, non quales latrantium esse consueverunt, sed vehementes et perpetui ululatus. Quare quum in summum jam discrimen rem deductam viderent, non undique contractis armis et apparatu universo, sed passim eo quisque telo arrepto, quod casus obtulisset, terram eam, in qua sola jam ex omni Messenia patriæ nomen remanserat, tutari conabantur. (2) Primi hostem esse intra muros sensere primique cum armis occurrerunt Gorgus Aristomenis filius et Aristomenes ipse, cumque illis Theoclus vates et item Theocli filius Manticlus; præterea Euergetidas, vir quum per se egregius et honoratus, tum per nuptias nobilitatus: nupta enim cum eo erat Hagnagora, Aristomenis soror. Ac tunc quidem, quamvis se quasi intra retia captos atque undique circumventos et oppressos animadverterent, spei tamen adhuc aliquid, ut in perditis rebus, habuere. (3) Aristomenes quidem et vates satis norant patriæ fata differri amplius non posse: tenebant enim memoria, quid oraculi de capro ambagibus significatum fuisset; neque id tamen prodendum esse vulgo putarunt et occultum servarunt: sed festinanter per oppidum discursantes, ac modo hos, modo illos prensantes, ut quisque obvius esset factus, monere, hortari, a pristina virtute ne desciscerent, alios etiam e suis ad rem gerendam domibus cunctantes evocare. (4) Atque ea quidem nocte nihil ab alterutris memorabile gestum est. Illos enim quum locorum inscitia, tum vero Aristomenis fortitudo reddebat segniores. Messeniis autem neque vacarat accipere a ducibus tesseram; ac, si vel faces vel aliud quodvis lumen accendissent, id statim vis hiemis exstinguebat. (5) Ut primum illuxit et se mutuo conspexerunt, Aristomenes et una Theoclus cives, ut extrema omnia auderent, incitabant, et alia commemorantes et inprimis insigne illud Smyrnæorum facinus, qui quum partem Ioniæ obtinerent, Gygen, Dascyli filium, qui urbem magnis Lydorum copiis oppressam tenebat, virtute et animi præsentia ejecerant. (6) Quibus auditis Messenii ipsa subnisi rerum desperatione in hostes, qua cuique viam fortuna ostendebat, irruerunt. Ipsæ etiam feminæ de superiori loco tegulas, et aliud quicquid missile nancisci potuissent, ejaculari conabantur: sed quominus tecta scandere possent, procellæ vis obstabat. Arma vero capere ausæ virorum alacritatem inflammabant, quum has etiam illi facile viderent malle in patria mortem oppetere, quam in servitutem Spartam trahi. Ea animorum conspiratione potuissent fortasse fati iniquitatem superare, (7) nisi effusi multo etiam præfractius essent imbres, et crebris cum tonitribus et fragore fulgura adversa oculos præstrinxissent; contra vero Lacedæmoniis hæc confidentiam addidissent, deos a se stare interpretantibus, præsertim vero quum, fulgente ad dexteram Jove, læta omnia Hecas vates nunciasset. (8) Idem ejusmodi consilii auctor fuit. Lacedæmoniorum copiæ numero longe superiores fuere: verum quum non æquo campo aut ordinato agmine, sed qua quisque in urbis parte congressus cum hoste esset, manus consererentur, facile eveniebat ut postremi quique prorsus essent inutiles. Hos ut in castra se reciperent, Hecas jussit, ibique corpora cibo ac somno curarent: quum advesperasceret, adessent, fessos levaturi. (9) Quo factum ut, quum fatigatis vicissim recentes succederent, facile pugnæ labor sustineri potuerit. At contra Messeniis fuere omnia misera et ærumnosa: tertium enim jam diem et noctem tertiam iidem hosti resistebant. Tunc mane vigilia, cœlesti aqua, et gelu, fame ad hæc et siti confecti prope erant: maxime vero feminas ex armorum insolentia laborum assiduitas fregerat. (10) Ibi Theoclus vates Aristomenem appellans, «Quid inanem, inquit, operam sumis? expugnari Messenen fato omnino decretum est: atque imminentem calamitatem jam pridem Delphici Apollinis vox nobis prænunciavit; atque id ipsum caprificus nuper aperte ostendit: mihi fatum est una cum patria cadere: tu vero, quantum potes, Messenios serva, serva et te ipsum.» Hæc locutus in adversarios irruit; ac in Lacedæmonios hæc vociferatus est: «At vos non in omne tempus e Messeniorum opibus fructum capietis læti.» (11) His dictis in obvios quosque invadens, cecidit eos et ipse vulneratus est: tandem quum animum cæde hostium explesset, animam efflavit. Aristomenes viros, quorum virtus in ea pugna enitebat, adhuc præliantes reliquit, ceteris e pugna revocatis, ut uxoribus et liberis in medios ordines receptis, quacunque viam fecisset, se sequerentur imperat. (12) Horum extremo agmini Gorgum et Manticlum præfecit. Ipse in primam aciem provolans caputque quassans et hastam vibrans claram significationem dedit, transitum et discessum quæri. Placuit Emperamo et Spartanis qui aderant divisa acie fugientibus viam dare, homines tanquam rabie quadam percitos et ad extremum jam desperationis progressos, non esse amplius efferandos rati: atque id ut facerent, etiam Hecas vates jusserat.
CAPUT XXII.
_ Arcades Messenios Ira expulsos ad Lycæum montem benevole excipiunt — Aristomenes, qui Spartæ invadendæ consilium capit et perficere parat, ab Aristocrate denuo proditur — Aristocratis proditione indicata, Arcades illum lapidibus conficiunt. _
Simulac de Ira capta certiores facti sunt Arcades, universi ab Aristocrate postularunt, se ut educeret, quo vel servarent Messenios, vel cum illis perirent. At ille, quippe qui delinitus esset Lacedæmoniorum pecunia, plane recusavit, neminem superesse Messeniorum, cui jam ferri auxilium posset, dictitans. (2) At enim quum liquido jam constaret superstites esse Messenios et vi coactos Iram deserere, ultro cum vestimentis et cibariis eos accepturi Lycæum montem Arcades occurrere, præmissis civitatum principibus, qui socios consolarentur et itinerum duces essent. Quum salvi accessissent jam ad Lycæum, hospitio comiter accepti sunt ab Arcadibus et liberaliter invitati, ut per urbes divisi secum manerent; se agros quoque in eorum gratiam denuo divisuros. (3) Verum Aristomenes quum direptæ Iræ miseratione tum Lacedæmoniorum odio instinctus tale consilium init. Seligit ex omni agminis sui numero homines quingentos, quos omnium minime vitæ retinendæ cupidos norat. Ibi tota Arcadum multitudine, ipso etiam Aristocrate audiente, quem nondum rescierat patriæ proditorem esse (quod enim e pugna excessisset, non scelere, sed metu et ignavia factum opinatus fuerat): ab eo itaque sibi nihil cavens, quærit coram ipso etiam de suis, numquid patriam ultum secum nihil recusent mortem oppetere. (4) Quum assensi essent omnes, quid in animo haberet, aperuit, quod scilicet inclinante jam die Spartam esset ducturus, quum magna pars ad Iram esset, alii agendis et rapiendis Messeniorum rebus essent occupati. «Nam si ita (inquit) acciderit ut volumus, et Sparta fuerimus potiti, licebit illis sua reddere, nostra recipere: sin aliter evenerit, una cademus omnes, illustrem facinoris nostri memoriam posteris relinquentes.» (5) Hæc quum dixisset, ex Arcadibus ad trecentos in societatem se illius ausi obtulerunt. Verum idcirco rem aggredi cunctati sunt, quod litantibus exta minus læta fuere. At postero die Lacedæmoniis consilia sua patefacta seque iterum ab Aristocrate proditos haud dubie deprehenderunt: Nam quum Aristocrates in codicillis perscripsisset quæ consilia ceperat Aristomenes, cum iis codicillis servum, cujus maxime benevolentiæ confidebat, Spartam ad Anaxandrum misit. (6) Eum servum, dum Lacedæmone reverteretur, speculati Arcadum nonnulli, quum alias de re publica dissidere ab Aristocrate soliti, tum eo maxime tempore minimum illi fidei habentes, interceptum in concilium Arcadum producunt. Ibi quæ ad Aristocratis epistolam rescripta fuerant, frequenti conventu recitata. Memorabat Anaxander, tam fugam a Magna Fossa Aristocrati a Spartanis lucrum attulisse, quam præmium indicio recenti adfuturum. (7) Re in publicum prolata Arcades in Aristocratem continuo lapides jecere, idemque ut facerent, Messenios cohortabantur. At illi Aristomenem intuebantur: is vero humi defixis oculis collacrimabat. Arcades obrutum lapidibus Aristocratem insepultum extra fines abjecere; columellam autem in Lycæi templo erexerunt, his versibus incisis:
Ulta dies facile est dextro Jove longa tyrannum, Messenen qui olim prodiderat miseram. Difficile est hominem perjurum fallere divos. Tu salve, et serva, Juppiter, Arcadiam.
CAPUT XXIII.
_ Messeniorum superatorum alii in Helotarum numerum referuntur, alii Cyllenen se recipiunt, et coloniæ deducendæ consilium capiunt — de tempore secundi belli Messeniaci finiti — Anaxilas, Rhegii in Italia tyrannus, Messenios arcessit et in Siciliam traducit — Messenii cum Rheginis Zanclæos superant, et cum his juncti urbem Zanclen incolunt quam Messenen appellant — de Hercule Manticle. _
Messeniorum quotcunque aut ad Iram aut quocunque alio loco Messeniæ deprehensi sunt, eos Lacedæmonii in Helotarum numerum conscripserunt. Pylii et Mothonæi et ceteri e Messenico nomine maris accolæ, expugnata Ira classibus se Cyllenen, quod Eleorum navale fuit, receperunt: atque inde ad eos, qui in Arcadiam profugerant, contendere, quo communi classe et consilio novas sibi terras ac sedes quærerent: ac coloniæ quidem deducendæ auctorem et ducem cuncti Aristomenem poscebant. (3) At ille, quamdiu vitæ compos esset, bellaturum se cum Lacedæmoniis affirmavit: neque vero dubitare quin opera sua Spartæ novi semper aliquid mali creari posset: illis Gorgum et Manticlum duces dedit. Euergetidas cum reliqua Messeniorum manu ipse etiam ad Lycæum venit. Ibi quum Aristomenis consilium de Sparta opprimenda fluxum atque irritum fuisse comperisset, assumtis ad quinquaginta sociis ex omni agmine, contra Lacedæmonios retro ad Iram duxit; (3) ubi quos prædæ reliquias persequentes offendit, male mulcavit: quumque lætos ipsorum super victoria triumphos in flebilem luctum convertisset, postremo super hostium strage occubuit. Aristomenes ad duces suos Cyllenen ut proficiscerentur edixit Messeniis, quicunque vellent coloniæ deducendæ participes esse. Dederunt omnes nomen, præterquam quos aut senectus aut viatici egestas a peregrinatione deterritos in Arcadia detinuit. (4) Ira capta finem habuit Messeniorum et Lacedæmoniorum secundum bellum, quum Athenis archon erat Autosthenes, anno primo octavæ atque vicesimæ Olympiadis, cujus victor exstitit Chionis Laco. (5) Quum ad Cyllenen convenissent Messenii hieme jam imminente, hibernandum eo in loco censuerunt. Pecuniam et annonam Elei præbuere. Vere ineunte, quonam dirigi cursum oporteret, consultare cœperunt. Censebat Gorgus Zacynthum insulam supra Cephalleniam occupandam, unde insulani e continentis terræ incolis facti, maritimis excursionibus oram omnem Laconicam infestam redderent. At Manticlus neque Messenes neque injuriarum, quas a Spartanis accepissent, memoriam retinendam; verum esse primo quoque tempore in Sardiniam, magnam et copiis omnibus circumfluentem insulam, transmittendum. (6) Interea Anaxilas ad Messenios misit, qui in Italiam eos accerserent. Rhegii hic tyrannidem, quartus ab Alcidamida, e eujus erat nepote genitus obtinebat. Commigrarat vero a Messene Alcidamidas Rhegium, post Aristodemi regis mortem, Ithome expugnata. Hic igitur Anaxilas Messenios arcessebat: quos, ubi advenerant, docuit, perpetuum sibi esse cum Zanclæis bellum; possidere autem illos uberem ac luculentum agrum, et urbem valde opportuno Siciliæ loco: quibus si potiri posset, ea se iis traditurum. Quum esset omnibus id consilium probatum, traduxit eos auxilio ipsorum Anaxilas in Siciliam. (7) Zanclen ab initio prædones tenuere: nam quum ea terræ pars deserta adhuc esset, muro incluserunt quidquid circa portum erat, inædificato castello, e quo in mare involare possent, et rursum e marinis excursionibus eo se recipere. Eorum duces fuere Cratæmenes Samius (_?_) et Chalcidensis Perieres. Ii alios quoque postea e Græcis inquilinos adsciscendos duxerant. (8) Ac tunc quidem Zanclæos Anaxilas navali, terrestri prœlio Messenii fudere: qui quum jam terra marique hinc a Messeniis, illinc a Rheginis obsiderentur, magna murorum parte dejecta, ad aras ac deorum sedes confugere. Imperabat Anaxilas, ut supplices Zanclæorum trucidarentur, reliqui cum uxoribus et liberis sub corona venderentur. (9) At Gorgus et Manticlus deprecantes, Anaxilan rogarunt, ne, quæ per summum nefas a cognatis passi essent, cogerentur ipsi adversus Græcos homines committere. Ab aris igitur excitatis impunitas fuit; fideque ultro citroque data et accepta rempublicam cum victis communicatam; mutato tamen nomine Zanclen urbem Messenen placuit appellari. (10) Hæc gesta sunt undetricesima Olympiade, qua iterum vicit Chionis Lacon, archontis munere apud Athenienses fungente Miltiade. Manticlus Herculis templum novæ coloniæ erexit. Exstat extra muros dei fanum, Herculis Manticli vocant, sumto a conditore nomine: qua ratione etiam Ammon in Africa dictus, et Babylone Juppiter Belus: hic ab Ægyptio Belo, Libyes filio; ille a pastore, qui templum dedicavit. Hoc exules Messenii modo errorum finem nacti sunt.
CAPUT XXIV.
_ Aristomenes, sorore et filiabus in matrimonium datis, Rhodum concedit et ibi moritur — Messenii inter Helotas relati deficiunt et in montem Ithomen secedunt — Messeniis certis conditionibus ex Ithome abire jussis Athenienses Naupactum inhabitandam dant. _
Aristomenes interea quum novæ coloniæ imperium sibi deferri passus non esset, sororem primum Hagnagoram Tharyci Phigaliensi, duas vero, quas habebat, nubiles filias, majorem natu Damothoidæ Lepreatæ, minorem Heræensi Theopompo matrimonio junxit. Delphos deinde consulendi causa profectus est: quid acceperit responsi, non traditur. (2) Eodem vero tempore venerat ad oraculum Damagetus Rhodius, Ialysi rex: ei Pythia respondit sciscitanti, unde esset potissimum uxor ducenda: ejus, qui vir esset Græcorum optimus, filiam ut duceret. Reliqua erat Aristomeni tertia filia. Hanc sibi ille legitimis nuptiis conjugem adscivit, patrem ipsius longe esse optimum Græcorum ejus ætatis omnium statuens. Et ipse quidem Aristomenes filiam Rhodum ad virum deduxit. Inde quum Sardes ad Ardyn, Gygæ filium, et Ecbatana in Medos ad Phraortem regem transmittere cogitaret, (3) morbo oppressus diem suum extremum obiit. Neque enim oportebat ullam Lacedæmoniis amplius cladem ab Aristomene inferri. Mortuo Rhodii, auctore Damageto, insigne monumentum erexere et exinde honores habuerunt. Porro quæ memorantur de iis, qui in Rhodo appellantur Diagoridæ, oriundi illi a Diagora Damageti filio, Doriei nepote, pronepote Damageti et Aristomenis filiæ, ea prætermisi, ne intempestiva scribere viderer. (4) Lacedæmonii Messenia potiti agrum omnem, præter Asinæorum fines, inter se diviserunt: Mothonen Naupliensibus paulo ante e Nauplia ab Argivis ejectis tradiderunt. (5) At Messenii, in ipso agro detenti, sunt, quum in Helotarum censum pro fortunæ suæ necessitate venissent, a Lacedæmoniis denuo defecerunt, septuagesima nona Olympiade, qua Corinthius Xenophon vicit, archontis munere Athenis fungente Archidemide. Defectionis opportunitatem hujusmodi nacti sunt. Lacedæmoniorum nonnulli ob noxam nescio quam capitis damnati, supplices ad Tænarum confugerunt: unde eos Ephori ab ara abstractos interfici jusserunt. (6) Hoc piaculum violatorum in templo Neptuni supplicum, eversa funditus urbe, ex ira ejusdem numinis luerunt Spartani. Ejus calamitatis tempore inter Helotas veterum Messeniorum reliquiæ in Ithomen montem secessere. Adversus eos Lacedæmonii omnia sociorum auxilia, et cum Atheniensium copiis Miltiadæ filium Cimonem, publice sibi amicum et hospitem, accierunt. Sed quum in suspicionem rerum novarum apud eos venisse videantur Athenienses, eos paullo post ab Ithome Spartani avocarunt. (7) At illi, ubi fidem sibi non haberi senserunt, cum Argivis amicitia conciliata, Messeniis iis, qui in Ithomes obsidione certis fœderis conditionibus dimissi fuerant, Naupactum Locris, qui ad Ætoliam Ozolæ nominantur, ademptam, dederunt incolendam. Saluti fuit Messeniis ex Ithome decedentibus loci natura. Præmoniti præterea fuerant Lacedæmonii Delphici Apollinis oraculo, piaculum grave admissuros, si Jovis Ithomatæ supplices violassent. Sub certis itaque conditionibus illi e Peloponneso dimissi sunt.
CAPUT XXV.
_ Messenii Naupactum incolentes Œniadis in Acarnania bellum inferunt, eorumque urbem capiunt — proximo anno Acarnanes omnes aggrediuntur Messenios qui Œniadis sunt — Messenii prœlium committunt cum Acarnanibus — obsidentur et urbe relicta Naupactum se recipiunt. _