[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 24
Post eam pugnam Messeniorum res multis cœptæ calamitatibus affligi: primum quidem, quod immodica in urbium præsidia erogata pecunia, jam unde exercitum alerent, non habebant: deinde et servitia ad Lacedæmonios perfugiebant: postremo morbus quidam pesti assimilis etsi non ad omnes est grassatus, magnam tamen rebus cunctis perturbationem attulit. De summa rerum consulentibus placuit pleraque oppida, quæ in meditullio sita essent, deserere, in Ithomen vero montem secedere. (2) Erat in eo oppidum non ita magnum, cujus factam esse ab Homero in Græcorum copiis recensendis mentionem credunt, quum «Ithomen salebrosam» dicit. Facta huc secessione vetera mœnia, quatenus sat esset toti quæ illuc convenerat multitudini tuendæ, ampliarunt. Erat locus ceteroqui natura egregie munitus. Nam et mons ipse nulli est eorum, qui intra Isthmum sunt, magnitudine inferior: et in illa præsertim parte, ubi urbs erat, aditu difficillimus. (3) Statuerunt etiam Delphos mittere legatos qui oraculum consulerent. Missus itaque est Tisis Alcidis filius, vir quum ceteris laudibus præstans, tum vero divinandi sollertiæ maxime deditus. Hunc Delphis redeuntem ex insidiis Lacedæmoniorum aliquot de præsidio ab Amphea adoriuntur: sed enim acriter se defendentem et repugnantem capere non potuerunt: hominem certe urgendi finem non prius fecerunt, quam vox audita, a quo missa incertum, ORACULI NUNCIUM DIMITTE. (4) Ac Tisis quidem Ithomen reversus regi responsum exponit, neque ita multo post ex illis vulneribus diem obiit suum. Convocatis in concionem Messeniis oraculum Euphaes recitat:
Nescia viri puella geniis inferis Æpytidûm ab alto sorte ducta sanguine det colla nocturnis secanda cædibus. Si spes fefellit, vos ab alio sumite libenter offerente virginem neci.
Oraculi voce audita, virgines statim omnes ex Æpytidarum familia sorti commissæ. Quumque Lycisci filia ducta fuisset, eam Epebolus vates sacrari vetuit, quod diceret non esse e Lycisco genitam; verum uxorem Lycisci eam sibi, quum sterilis esset, supposuisse. Interea dum vates hæc ad populum agit, Lyciscus abducta puella Spartam transfugit. (5) Quæ res ubi vulgata est, quum Messeniorum mentes vehementer commovisset, Aristodemus, et ipse ex eadem Æpytidarum gente, vir et ceteris vitæ ornamentis et bellica virtute Lycisco clarior, ultro filiam immolandam obtulit. Verum hominum plerumque in rebus gerendis alacritatem nihilo fere minus Fatum, quam calculos fluviorum limus, obruit. Nam patriam præclaro facinore servare cupienti Aristodemo objecit se hujusmodi offensio. (6) Messenius civis, cujus nomen non proditur, forte Aristodemi filiam amabat ac propediem erat uxorem ducturus. Is itaque statim cum Aristodemo disceptare, negans, quæ sibi desponsa esset, in patris eam amplius esse potestate: suum esse, qui sponsus sit, in illam jus omne. Qua ratione quum parum proficeret, deinde impudenti mendacio vitiatam a se puellam et gravidam jam esse affirmat. (7) Qua pertinacia eo furoris Aristodemum impulit, ut filiam statim occideret et ejus utero exciso plane omnibus ostenderet non fuisse prægnantem. Ibi alium jussit Epebolus vates filiam devovere; nam Aristodemi filiæ cædem nihil ipsis prodesse: interfectam enim eam a patre, non diis illis, quibus Pythia jusserat, mactatam. (8) Hæc populum docente vate, Messeniorum multitudo ad interficiendum procum puellæ ruebat: quippe qui et Aristodemum parricidii obligasset et ipsis salutis suæ spem in dubium revocasset. Erat ille Euphai ut qui maxime amicus. Persuadet itaque Euphaes Messeniis, consummatum esse oraculum puellæ cæde; quæque ab Aristodemo patrata sint, sufficere ipsis debere. (9) Ei vehementer Æpytidæ omnes assensi sunt, quod nihil malebant eorum unusquisque, quam liberari se devovendæ filiæ metu. Atque regis orationi obtemperantes concionem solvunt, ad sacraque deorum et festos ludos se convertunt.
CAPUT X.
_ Sexto anno post Lacedæmonii contra Ithomen exercitum ducunt — cum Messeniis æquo Marte pugnant — in hac pugna Euphaes rex vulneribus confectus moritur — Aristodemus rex a Messeniis electus bellum continuat. _
Lacedæmonii de oraculo illo certiores facti, rebus suis magnopere diffidebant tam ipsi quam reges, quum ad reliqua tum ad pugnam capessendam segniores facti.
Anno demum post Lycisci ex Ithome fugam sexto Lacedæmonii, quum perlitassent, Ithomen duxerunt. Sed Cretenses aberant; et Messeniis etiam socii minus præsto fuerunt. Suspecti enim jam tum erant Spartani quum aliis Peloponnesiis, tum vero Arcadibus et Argivis maxime. Ac Argivi quidem clam auxilia ad id bellum decreverunt, privatæ militiæ nomine potius quam de communi consilio. (2) Arcadibus aperte expeditio indicta: sed neque hi satis mature venerunt. Nam oraculi fiducia facile Messenios adduxit, ut belli aleam experirentur sociorum copiis non expectatis. Fuit hoc secundum prœlium eventu ipso non valde diversum a superiore. Pugnantes etiam tum lux defecit: sed neutrum in hac pugna cornu nec manipulum vi repulsum memorant. Neutra enim acies, quem ab initio instituerat, ordinem servavit, verum fortissimi quique in medium agmen ab utraque parte prodierunt: ibique multo acerrimum exstitit certamen. (3) Ipse enim Euphaes audacior, quam regem decebat, et intemperantius in Theopompi cohortem invectus vulnera multa et ea letalia accepit. Humi stratum et animam prope agentem, paululum tamen etiamnum spirantem, ad se rapere Lacedæmonii conati sunt. Ibi exarsere in pugnam Messeniorum animi. Incitabat eos in regem suum pristina benevolentia, neque minus retinendi decoris studium: atque animas quidem suas manifesto periculo objicere et ad unum omnes pro rege cædi satius ducebant, quam deserto eo quenquam superstitem esse. (4) Euphais casus et pugnæ tempus produxit et utriusque exercitus virtutem incendit. Relatus in castra Euphaes ac paululum recreatus suos ex eo certamine sensit non inferiores discessisse. Paucis vero post diebus e vita excessit, quum annos regnasset tredecim ac totum regni tempus eum Lacedæmoniis bellando consumsisset. (5) Is quum sine liberis moreretur, regnum populi arbitrio permisit. Cleonnis et Damis cum Aristodemo contendere, quod se quum cetera vitæ dignitate, tum rebus belli gestis præstantiores putarent. Antander enim in pugna ceciderat morte pro Euphae oppetita. Adversabantur præterea vatum duorum, Epeboli et Ophionei, sententiæ, non esse dicentium Æpyti et ejus posterûm imperium homini filiæ cæde polluto decernendum. Nihilominus obtinuit per suffragia regnum Aristodemus. (6) Ophioneus hic Messeniorum vates, quum ab ortu cæcus esset, hujusmodi divinationis genere utebatur: quærebat de consultoribus suis, quid quisque vel privatim vel publice egisset; exinde futura conjiciebat. Aristodemus autem regnum adeptus, et populi in omni re æqua semper studiosissimus erat; et optimates quum ceteros, tum inprimis Cleonnin et Damin quovis honore dignabatur. Idem etiam studiose socios colens; per legatos Arcadum, Argivorum et Sicyoniorum primoribus munera misit. (7) Enimvero bellum Aristodemo imperante utrinque paucis in hostilem agrum populatoribus immittendis et incursionibus sub ipsa messis tempora faciendis gestum. Et cum Messeniis missi etiam ab Arcadibus milites in Laconicum agrum excurrere: quum interea Argivi neutiquam ex professo Lacedæmonios lacessere auderent: ita tamen omnia comparabant, ut contra eos, si pugna commissa esset, omnino prœlium cum Messeniis inituros appareret.
CAPUT XI.
_ Quinto anno regni Aristodemi Lacedæmoniis et Messeniis socii auxilio veniunt, et sic prœlium committitur — de hoc prœlio, quo Lacedæmonii fugantur, narratio. _
Quintum jam annum regnabat Aristodemus, quum ad statum condictum prœlii diem (belli enim diuturnitate et impensæ magnitudine fracti admodum erant ac debilitati) sui utrisque socii præsto fuere: Lacedæmonios ex omnibus Peloponnesiis Corinthii soli; Messeniis vero cum universo exercitu Arcades et Argivorum ac Sicyoniorum lectissimi quique. Steterunt in Lacedæmoniorum acie media Corinthii et Helotæ et finitimi omnes: ipsi in cornibus, quibus reges imperarunt: phalange usi sunt tam densa et conferta, quam antea nunquam. (2) Aristodemus copias suas in hunc modum instruxit. Quicunque ex Arcadibus vel Messeniis corporibus essent valentissimi quorumque virtus maxime eniteret, qui vero arma minus firma haberent, his arma divisit optima et lectissima: quumque martium opus urgeret, inter Argivos et Sicyonios hos quoque collocavit. Phalangem suam laxatis ordinibus quam poterat longissime, ne posset ab hoste circumdari, explicavit: providit etiam, ut dispositis jam signis a tergo sui Ithomen montem haberent. (3) Ac gravi quidem armaturæ Cleonnin præfecit: substitit ipse cum Dami, qua in parte levis fuit armatura, in qua funditores et sagittarii pauci fuere: reliqua turba ad excursus faciendos propter corporum agilitatem et armorum levitatem maxime idonei erant, thorace aut scuto duntaxat armati. Ea si quibus defuit armatura, hi caprarum et ovium, nonnulli etiam ferarum pellibus tegebantur: maximeque Arcades montani luporum et ursorum exuviis. (4) Jacula singuli plura, lanceas etiam nonnulli gestabant. In insidiis hi locati erant ea Ithomes parte, qua minime possent ab hostibus conspici. Et gravis quidem Messeniorum ac sociorum armatura quum primam Lacedæmoniorum impressionem sustinuit, tum vero in omni prœliandi munere reliquo virtutem exhibebant. Erant hi numero hostibus multo inferiores: verum lectissimi quique cum promiscua multitudine et minime paribus virtute dimicabant. Quare tam alacritate quam pugnandi usu facile restiterunt. (5) Jam expeditæ etiam cohortes Messeniorum signo dato in hostem cursim undique impressionem fecerunt, jaculis eminus latera petentes: nec defuerunt qui audacia incitati majore, longius progressi, cum hoste cominus manum consererent. At Lacedæmonii altero hoc periculo, eoque prorsus insperato, circumventi, non tamen aciem turbarunt; quin contra levem armaturam conversi magno conatu eam ut funderent conabantur: sed quum velites facile, nempe quos nulla armorum impedimenta retardabant, subterfugerent, trepidatio primum, tum ira vehemens Lacedæmoniis incessit. (6) Est vero ita natura comparatum, ut homines ægerrime sibi temperare queant, si quid præter dignitatem accidat. Quare tum et qui ex Spartanis vulnera jam acceperant, et quicunque interfectis comitibus expeditos adorti fuerant primi, in eam partem incumbebant, quo se velites illi intulissent, ac retrocedentes longiore persequebantur excursu. At Messeniorum levis armatura, quo ante cœperant modo, eos ipsos, qui locum obtinerent suum, et cædebant et missilibus figebant: jam vero si insequerentur illi, aversi cito elabebantur ac rursus ad suos se recipientes a tergo urgebant. (7) Hæc passim faciebant etiam alii in alias hostilis aciei partes. Interea gravior Messeniorum et sociorum armatura Spartanos suæ aciei oppositos urgebant audacius, Postremo Lacedæmonii prœliandi mora et vulneribus fatigati et a velitibus novo quadam more disturbati solverunt ordines. Terga jam vertentes iidem velites vel gravioribus affecerunt incommodis. (8) Certum cæsorum Lacedæmoniorum numerum in ea fuga prodere non possum; magnum tamen fuisse et ipse crediderim. Jam vero aliis domos cuique suas reditus periculo carebat: at Corinthiis res fuit discriminis plenissima, quum per hostilem agrum transeundum esset, sive per Argivorum sive per Sicyoniorum fines reverterentur.
CAPUT XII.
_ Lacedæmonii hac pugna perculsi oraculum Delphicum consulunt — a Messeniis socios abducere student — Messenii quoque Delphicum oraculum consulunt — Lyciscus, qui Spartam aufugerat, ab Arcadibus capitur, et absolvitur — Messenii denuo Delphos mittunt ad Pythiam de belli eventu consulendam — Pythiæ effatum Spartanis indicatur, qui Œbalo auctore fraudulenter in illo exsequendo prævertunt — Ophioneus, vates cæcus, visum recipit. _
Lacedæmonios accepta quidem clades dolore afficiebat, quum tam multos et eos quidem minime obscuros amisissent viros. Sed erat illud fere indignius, quod spes reliqua omnis belli ejus ex animi sententia conficiundi erepta videbatur. Miserunt tamen Delphos, qui deum consulerent. Iis responsum hujusmodi Pythia dedit:
Non Martis tantum suadet tibi munera Phœbus: astu capta fuit quondam Messenia tellus, prisca fraude novo rursus capietur ab hoste.
(2) Quare ad astum regibus et Ephoris conversis, quum aliud nihil in mentem venisset, quod Ulysses ad Ilium fecit, placuit imitari. Homines enim centum, qui se perfugas esse simularent, ad Ithomen speculatum hostium consilia misere: atque ut plane perfugisse viderentur, publico decreto damnati sunt. Eos ad se venientes Aristodemus statim his verbis dimisit: Novas esse Lacedæmoniorum injurias, vetera eorundem vafra commenta. (3) Id quum minus, uti volebant, cecidisset, Lacedæmonii conati deinde sunt a Messeniis socios abducere. Verum ab Arcadibus rejecti (ad eos enim primum legati venere), quominus ad Argivos proficiscerentur, deterriti sunt. Aristodemus cognitis Lacedæmoniorum conatibus et ipse misit qui oraculum consulerent. His respondit Pythia:
(4)
Ecce manet fato longi te gloria belli: at, Spartana phalanx te vincat fraude, caveto. Nam bene compacta illorum si vasa habeat Mars, sævum habitatorem feret alta corona chororum _(Sed fraude cave ne Spartanorum dolosa cohors hostilis (superiores enim sunt bello) scandat firma mœnia; habebitque munita corona acerbos habitatores)_, cum gemini e latebris erumpent forte sub auras. Nec prius eventum rerum lux alma videbit, quam, quæ sunt contra naturam, hæc ordine cedent.
Aristodemus quidem et oraculorum interpretes, quid sibi vellet responsum hoc, conjiciendo assequi nequierunt: non multis vero post annis vocem suam exposuit et ipso eventu ratam fecit deus. (5) Eo autem tempore forte accidit ut Lycisci, ejus, qui Spartam perfugerat, filia, quam secum abduxerat, moreretur. Ad puellæ tumulum sæpe ventitantem patrem Arcadum equites ex insidiis eruptione facta capiunt. Hinc Ithomen pertractus et in concionem productus causam dixit: Non esse patriam a se proditam; verum secedendum sibi putasse vatis oratione commotum, qui puellam negasset legitimam esse. (6) Hæc quum dissereret, non ante est ei habita fides, quam femina quædam, quæ Junonis sacerdotio tunc fungebatur, in theatrum veniens, sponte puellam se illam peperisse confessa est, et a se datam uxori Lycisci supponendam. Nunc itaque venio, inquit, rem occultam indicatura, ac simul me ut sacerdotio abdicem. Hæc eo dicebantur, quod sancitum apud Messenios erat, ut, si quis e sacerdotio fungentis vel mulieris vel viri liberis ante illos e vita excessisset, in alium transiret sacerdotium. Quare vera esse, quæ mulier dixisset, arbitrati et aliam Junoni sacerdotem legerunt et Lyciscum capitis periculo liberarunt. (7) Aderat jam vicesimus ejus belli annus, quum Delphos de belli eventu consultores iterum mitti placuit. Consulentibus ad hunc modum respondit Pythia:
Primus Ithomæi tripodas circum Jovis aram qui statuet decies denos, cum laude tenebit Messenen; id enim Jovis immutabile numen decrevit. Sed te fraus promovet arte dolosa, et post ultio erit: nec fallere numina possis. Fac ut fata volunt: nunc hos, nunc sors premit illos.
(8) Hoc oraculo promitti sibi victoriam Messenii interpretabantur, eo maxime, quod, quum ipsi intra muros Ithomatæ Jovis ædem haberent, nullo pacto viderentur posse Lacedæmonii priores tripodas dedicare. Ligneos certe tripodas faciendos curaturi erant, quod ad æneos pecunia non suppetebat. Verum exceptam hanc oraculi vocem e Delphorum numero nescio quis Spartam pertulit. (9) Ibi quum nihil omnino publico consilio excogitari posset ad eam dedicationem occupandam, Spartanus quidam, Œbalus nomine, homo genere haudquaquam claro, sed, uti res indicavit, plane callidus et sollers; is, ut res tulit, tripodas centum e luto finxit, et in peram abditos assumtis retibus cum venatoris ornatu Ithomen agresti turbæ permistus introiit: et ignotus quidem (quippe qui neque in patria sua vulgo esset omnibus notus), quum primum nox supervenit, tripodas illos fictiles dicavit: atque inde Spartam reversus, quod actum fuerat, Lacedæmoniis exposuit. (10) Re comperta Messenii vehementer commoti sunt: et facile quidem Lacedæmoniorum se astu delusos conjecerunt: multitudinis tamen sollicitudinem Aristodemus quum ea, quam res tempusque ferebat, oratione, tum vero statuendis ad Jovis aram ligneis tripodibus (fabricati enim jam fuerant) lenivit, Accidit etiam eo tempore, ut Ophioneus vates, qui a primo statim ortu cæcus fuerat, oculis uti cœperit mirabili admodum casu. Nam quum ingenti capitis dolore laborasset, ab ea valetudine luminis compos fuit.
CAPUT XIII.
_ De iis quæ Messeniorum exitium portenderunt — Aristodemus de patriæ salute desperans sese ipsum ad filiæ tumulum interficit — Messenii non regem, sed Damin summum prætorem deligunt — obsidione et fame coacti Ithomen relinquunt — de tempore hujus belli Messenici finiti. _
Hinc aliis prodigiis, quum Messeniorum jam res inclinarent ac prope in perniciem laberentur, suæ dii mentis haud dubias dedere significationes. Dianæ erat Messeniis ex ære signum cum æneis armis: huic scutum sponte excidit. Quum Aristodemus Jovi Ithomatæ immolaturus hostias adduxisset, arietes sua sponte cornua aræ tanta vi illiserunt, ut ex ictus vehementia morerentur. Ad hæc tertium prodigium accidit: canes globo facto singulis noctibus ululatum dedere: mox iidem magno agmine ad Lacedæmoniorum castra abierunt. (2) Non hæc solum prodigia, sed visum etiam per quietem oblatum Aristodemum exterruit. Visus est in somnis videre, quum esset armis jam sumtis ad pugnam exiturus, victimarum extis in mensa appositis filiam in pulla veste assistentem pectusque ac ventrem persecta ostentantem: deinde disturbatis e mensa extis, detractis ab ipso armis, loco eorum auream coronam et alba vestimenta imponere. (3) Dum anxio esset animo Aristodemus, quod mortem sibi haud dubie somnium illud portendere interpretaretur (Messenii enim optimates coronatos et candida veste velatos efferunt), nuncius ei advenit, Ophioneum vatem videre desiisse, ac rursus, uti ab initio, oculis esse captum. Est vero tunc oraculum intellectum, quum dixit, ex insidiis erumpentes duos et eosdem in pristinum statum reversos, Ophionei oculos Apollinem innuisse. (4) Aristodemus itaque partim domesticam calamitatem animo reputens, quod sine ullo profectu filiam occidisset, partim nullam patriæ salutis spem reliquam esse videns, ad filiæ tumulum sibi mortem conscivit: vir, quantum humano consilio consequi potuit, patriæ salutaris, sed cujus acta consultaque omnia fortuna eluserit. Regnavit annos sex integros et aliquot septimi menses. (5) Messenios Aristodemi casu perculsos tanta rerum omnium cepit desperatio, ut de mittendis ad Lacedæmonios deprecatoribus cogitarent; verum quominus id facerent, obstitit pertinax in hostem animus. Concione vocata regem quidem non crearunt, sed prætorem cum potestate summa Damin surrogarunt. Hic collegas Cleonnin sibi et Phyleum cooptavit: tum quasi mox prœlium commissurus ex præsenti rerum copia omnia apparavit: urgebat enim obsidio et ex obsidione victus inopia ejusmodi, ut jam nihil esset magis metuendum, quam ne mox fame conficerentur. (6) Virtus certe et animi præstantia ac bellandi pervicacia ne illo quidem tempore Messeniis defuit. Ducibus postremo omnibus et optimis quibusque civibus amissis, hinc etiam menses ferme quinque restiterunt. Sed belli ejus anno vigesimo jam pæne exacto Ithomen deseruere: quod ipsum Tyrtæus versibus testatus est:
Anno bis decimo linquentes pinguia culta montis Ithomæi deseruere juga.
(7) Finem habuit bellum hoc anno primo quartæ et decimæ Olympiadis, qua Dasmon Corinthius in stadio vicit, quum apud Athenienses Medontidæ decennale adhuc imperium obtinerent, et Hippomeni quidem quartus jam exactus esset imperii annus.
CAPUT XIV.
_ Messenii emigrantes in varias regiones discedunt — Lacedæmonii urbem Ithomen funditus evertunt, et terram Messeniorum distribuunt — de iis quæ Messeniis ipsis a Lacedæmoniis acciderunt — Messenii his malis vexati defectionis consilia ineunt — de Aristomene ejusque natalibus. _
Tunc Messenii, quibus vel Argis vel Sicyone vel in Arcadia hospitia fuerunt, in eas urbes discesserunt. Eleusinem vero migrarunt, qui e sacerdotum familiis oriundi essent et magnarum dearum initia agerent. Multitudo reliqua in suas quisque priscas patrias dilapsi sunt. (2) At Lacedæmonii primum Ithomen solo æquarunt: urbes deinde ceteras etiam adorti expugnarunt: de manubiis vero Amyclæo (_Apollini_) tripodas æneos dedicarunt: [quorum unus Veneris, Dianæ alter, tertius Cereris et Proserpinæ signis sustinetur.] (3) His ibi dedicatis, agri Messeniaci partem Asinæis, quos Argivi ante ejecerant, eam quam nunc etiam ad mare tenent, assignarunt. Androclis autem posteris (nam superstes adhuc erat Androcli filia et ex ea nepotes, qui Androcle mortuo se Spartam contulerant) regionem donarunt, quæ Hyamia nuncupatur. (4) Porro ad hos Messenios quod attinet, hæc ipsis a Lacedæmoniis fuerunt imposita. Primum omnium jurejurando eos adigunt, nunquam a Lacedæmoniis defecturos, rerum nihil novarum molituros. Deinde vero annui quidem stipendii constitutum nihil imperarunt: sed illi ex omnibus arationibus dimidiam frugum partem Spartam deportabant. Præterea ut viri pariter ex Messenia et mulieres, sumpta veste pulla, regum et optimatum funera prosequerentur, præceptum est; qui imperata non fecissent, pœna iis constituta. (5) In injuriosas hasce Messeniorum pœnas hos versus fecit Tyrtæus:
Ut sub non æquo pondere pressi asini, coguntur dominis miseri deferre superbis dimidium frugum, quas sua terra parit.
Cum lugubri etiam ornatu coactos fuisse interesse funeribus, in his ille exposuit:
Ipsi atque uxores dominos plorare coacti, si quem horum e vita mors rapuisset atrox.
(6) His malis circumventi, quum in posterum etiam nihilo Spartanorum dominatum æquiorem sibi fore sperare possent, et pugnando mori satius omnino ducerent, quam penitus e Peloponneso emigrare, defectionis consilia inierunt. Acerrimi erant juvenes rerum novarum auctores; illi quidem omnium belli artium imperiti, sed ea animi elatione, ut cadere mallent liberam nacti patriam, quam servitutem vel omnium rerum copiis circumfluentes perferre. (7) Educta jam juventus erat Messeniis quum in aliis locis, tum vero numero et robore præstantissima Andaniæ: eminebat vero inter omnes Aristomenes, qui apud Messenios hodieque inter heroas colitur: et ejus etiam natales insigniores fuisse putant. Cum ejus enim matre Nicotelea genium quendam seu deum sumta draconis forma concubuisse memorant: qualia de Olympiade quoque Macedonas, et de Aristodama Sicyonios novi memoriæ prodidisse: tantum interest, (8) quod Aristomenem Messenii non Hercule aut Jove genitum prædicant, sicuti Ammone Alexandrum Macedones, Aratum Æsculapio Sicyonii: verum quum Græcorum multitudo Pyrrhum ei patrem fuisse dicat, Messenios ipsos Aristomenem Nicomedis filium in sacrorum libationibus celebrare equidem novi. Hic igitur ætate atque animis vigens, et alii ex optimatibus, instigabant ad defectionem. Hæc autem non statim aperte agebantur, sed missis clam ad Argivos et Arcadas certis hominibus explorabant, an illi sibi sine ullo prætextu ac tergiversatione, nec ope minore, quam in priore bello, auxilium laturi essent.
CAPUT XV.
_ De tempore belli Messeniaci secundi — prœlium committitur æquo Marte ad Deras et Aristomenes prætor cum summa potestate eligitur — Lacedæmoniis ex oraculo ab Atheniensibus belli ducem petentibus Tyrtæus mittitur — Messeniis et Lacedæmoniis socii auxilio veniunt et prœlium paratur. _