[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 23

Chapter 23 3,117 words Public domain Markdown

4. Post hæc, exacta ferme ætate una, Alcamene Telecli filio Spartæ imperante, ex altera vero regia familia Theopompo Nicandri filio, qui per posteritatis gradus sex a Charillo, Polydecte, Eunomo, Prytanide, Euryponte descendit, in Messeniis vero Antiocho et Androcle Phintæ filiis, utriusque populi simultas in apertum bellum erupit. Priores Lacedæmonii arma cepere, quum causa accessisset ejusmodi, ut ad permovendos qui jam essent odio exulcerati et belli omni modo cupidi, non solum sufficeret, sed specie quoque honestissima esset: jure tamen et disceptatione controversiam omnem dirimere potuissent, si animi ad pacem fuissent propensiores. Res in hunc modum gesta est. (5) Polychares quidam Messenius fuit, quum cetera minime obscurus, tum vero Olympica palma nobilitatus. Quarta enim Olympiade, quum apud Eleos unicum esset de stadio certamen, victor renunciatus est. Is boves habuit multas: quibus alendis quum propria non suppeditarent pascua, locavit eas Spartano homini Euæphno in ipsius agro pascendas, ea mercede, ut esset fructus, qui e bubus perciperetur, particeps. (6) Erat autem Euæphnus ejusmodi homo, ut lucro injusto fidem posthaberet: alioqui disertus et blandus. Is mercatoribus, qui in Laconiam navibus venerunt, armenta venundedit; atque inde ipse nuncius ultro ad Polycharem venit, prædones excursione in eum agrum compascuum facta extortaque sibi per vim præda boves et simul bubulcos abegisse. Interea dum is fallaciter commentum Polychari persuadet, de bubulcis unus a mercatoribus aufugit. Qui reversus Euæphnum ibi apud dominum deprehendit et coram Polychare redarguit. (7) Convictus is quum pernegare non posset, ad preces confugit, supplexque id sibi ut ignosceret quum Polycharem ipsum tum ejus filium rogabat: magnam enim vim in hominum natura quum alia habere multa, tum nihil esse lucri cupiditate ad animos cogendos valentius. Indicavit Euæphnus, quanti boves venditæ essent; ac se pretium repositurum, si Polycharis filius secum isset, repromisit. In Laconiam ubi venerunt, fœdius multo addidit Euæphnus sceleri scelus: adolescentem interficit. (2) Ejus rei immanitate commotus Polychares, Lacedæmonem ventitans ad reges et Ephoros de filii cæde assidue multisque cum lacrimis ad tædium usque querebatur: exponobat insuper, quas ab eo homine, quem sibi hospitem adsciverat cuique præ cunctis Lacedæmoniis fidem habuerat, injurias accepisset. Verum quum eadem apud omnes magistratus iterando nihil omnino ad rei pœnam profecisset, jam mentis parum compos furorique suo nimis indulgens, spreta sua salute, in quemcunque incidisset Lacedæmoniorum, eum tanquam hostem morte multabat. Ejus belli itaque causas Lacedæmonii præ se ferunt, tum quod Polychares sibi deditus non esset, tum quod Teleclum Messenii oppressissent: præter antiquas simultates ob commissam a Cresphonte in sortitione fraudem susceptas.

CAPUT V.

_ De iis, quæ Messenii contradicentes narrant et quibus Lacedæmoniorum avaritiam coarguunt — Messenii de Polychare tradendo deliberantes in partes et pugnam discedunt, in qua Androcles interficitur — Euphae Messeniorum regnum obtinente Lacedæmonii, bello haud indicto, clam Ampheam, Messeniorum urbem, oppugnant et capiunt — de Atheniensium illius temporis magistratibus. _

Contra de Teleclo dicunt Messenii, quæ a me jam sunt exposita. Æpytum etiam ostendunt Cresphontis filium ab Aristodemi filiis restitutum. Non fuisse id facturos, si quid illis cum Cresphonte fuisset dissidii. (2) Deditum a se in pœnam non fuisse Polycharem, quod neque ipsi sibi dedidissent Euæphnum: voluisse tamen se, vel apud Argivos, qui utriusque civitatis essent consanguinei, vel in Amphictyonum consilio causam cognosci; voluisse rem eandem Areopagitarum sententiis committere, quod judicium illud de cæde apud Athenienses jam pridem fuerat constitutum. (3) Verum non eam bellandi causam Lacedæmoniis dicunt fuisse, sed immodica illos avaritia inflammatos, et se opprimere insidiis voluisse et alia multa designasse. In exemplum Arcadas et Argivos adducunt, quorum fines carpendi finem nullum illi fecerint. Commemorant præterea Crœsi donis delinitos, primos e Græcis cum barbaris amicitiam iniisse: quo sane tempore Crœsus quum alios Asiæ populos Græcanicos, tum Cariæ continentem terram, quam Dores incolunt, imperio suo adjecerit. (4) Addunt, Delphici Apollinis templo a Phocensium ducibus direpto ejus sacrilegii non privatim solum Spartæ reges et optimates, verum et ipsum publice Ephororum magistratum ac senatum participem fuisse. Denique quo eximie arguant, Lacedæmonios nihil lucri causa non semper ausos, societatem iis cum Apollodoro Cassandriæ tyranno initam exprobrant. (5) Sed cur postremum hoc factum tam acriter incessant Messenii, non est mihi propositum hoc loco afferre. In Apollodori quidem tyrannide tollenda, etsi neque tam diu neque tanto animi ardore bellatum est, Cassandrensium tamen calamitates facile Messeniorum infortunia adæquerunt. Et ad hujusmodi sane causas uterque populus belli initia refert.

6. Venere tunc ad Messenios Lacedæmoniorum legati, qui dedi sibi Polycharem postularunt: at Messeniorum reges relaturos ea de re se ad populum responderunt, ac deinde per publicas literas, quod populus jussisset, Spartanos rescituros. Quare quum profecti jam essent legati, concione vocata, sententiæ dictæ sunt valde diversæ. Androcles enim Polycharem auctorem impii et nefarii facinoris dedendum omnino censebat; Antiochus vero quum alia contra dixit, tum illud inprimis miserrimum, si Polychares ante oculos Euæphni pœnas penderet: et enumerabat, quam multa et quam gravia essent futura, quæ perpeti illum necesse foret. (7) Postremo eo contentio evasit, ut a sua alterutrius factione arma caperentur. Verum brevi finem habuit ea dimicatio: nam qui cum Antiocho erant, multo superiores numero quum essent, et Androclem ipsum et earum partium potentissimum quemque interemerunt. Antiochus quum solus regnum occupasset, per literas Spartanis denunciat, se iis judicum consiliis, quæ ante nominavimus, totam controversiam commissurum. At illi nihil omnino tabellariis respondisse dicuntur. (8) Paucis post mensibus quum in demortui Antiochi locum regnare cœpisset ejus filius Euphaes, Lacedæmonii neque per legatum indixerunt bellum Messeniis, neque omnino aperte eorum amicitiæ renunciarunt, verum quam maxime potuerunt clandestinis consiliis bello apparato jusjurandum conceperunt, non esse arma se posituros, neque bellandi diuturnitate, si forte bellum in longinquum tempus duceretur, neque ullius cladis magnitudine, priusquam agros et urbes Messeniorum vi captas imperio adjecissent suo. (9) Hæc ante jurati noctu copias Ampheam versus eduxerunt; Alcamene, Telecli filio, exercitus duce constituto. Fuit Amphea in Messenia Laconiæ finitimum oppidum, non magnum illud quidem, sed in præcelso colle situm, circumfluens aquarum perennium copia. Opportunus alioquin visus est locus, unde omnis se belli apparatus effunderet. Oppidum itaque capiunt patentibus portis nec ullo obstante præsidio. Messenii, qui sunt intus deprehensi, omnes ad unum interfecti, in ipsis cubilibus alii, alii vero, quum animadversa calamitate ad templa et aras deorum supplices confugissent; pauci omnino periculum effugerunt. (10) Hc prima fuit Lacedæmoniorum adversus Messenios expeditio, altero anno nonæ Olympiadis, qua Messenius Xenodocus de stadio victor renunciatus est, quum Athenis nondum sorte annui magistratus ducerentur, quod scilicet civitas ea Melanthi posteros, qui sunt Medontidæ appellati, regia potestate exuit et pro ea magistratum gerere jussit legibus constitutum: deinde cavit ne ultra annos decem imperium continuarent. Quo itaque tempore Amphea capta est, Æsimides, Æschyli filius, apud Athenienses quintum annum summæ reipublicæ præerat.

CAPUT VI.

_ De belli Messeniaci denominatione ejusque scriptoribus — de Aristomene ejusque ætate — Messenii, Amphea capta, ad Stenyclerum concionem populi habent, et bellum parant. _

Sed antequam bellum conscribam et quæ utrique bellantium parti divinitus patienda aut facienda obvenerunt, statui Messenii hominis res gestas et ætatem exquirere. Hoc igitur bellum, quod a Lacedæmoniis eorumque sociis cum Messeniis et iis populis, qui auxilia Messeniis miserunt, gestum est, non ab iis, qui. priores arma ceperunt, nomen duxit, uti Medicum vel Persicum et Peloponnesiacum, sed a Messeniorum clade Messeniacum est appellatum, sicuti et illud, quod ad Ilium Græci gesserant, pervicit usus ut Trojanum, non Græcum, appellaretur. Hoc ipsum Messeniacum. bellum perscripsere Rhianus Benæus versibus, soluta oratione Prienensis Myron: (2) sed eorum neuter a belli initio ad finem perpetua serie est omnia persecutus. Nam arbitratu uterque suo partem ejus belli, sibi quam voluit, assumsit. Myron ab Ampheæ eversione exorsus, omnia deinceps conscripsit, quæ usque ad Aristodemi mortem consecuta sunt: atque eum historiæ suæ finem præscripsit. At Rhianus primum bellum prorsus non attigit, verum ea duntaxat, quæ Messeniis post defectionem a Lacedæmoniis evenerunt. Sed neque hæc omnia singillatim literis mandavit: verum quæ post pugnam gesta sunt eam, quæ ad Fossam Magnam quæ dicitur commissa est. (3) Messenium igitur Aristomenem, cujus maxime causa hanc feci de Rhiano et Myrone mentionem, quod is scilicet primus et omnium maxime Messeniorum nomen virtute sua illustrarit: eum, inquam, virum Myron Prienensis inseruit quidem ille historiæ suæ; verum Rhiano in suo poemate Aristomenes nihilo est obscurior, quam Homero in Iliade Achilles. Quum itaque inter illos plane non conveniat, reliquum mihi illud est ut eorum alterius, non utriusque, auctoritatem rejiciam. Rhianus quidem majorem veritatis de Aristomenis ætate rationem habuisse videtur: (4) Myron vero, quod facile ex aliis ejus scriptis cognoscas, atque ex hoc inprimis Messeniaco ejus opere, parum omnino, quam probabilia diceret, attendit. Scriptum enim reliquit, Lacedæmoniorum regem Theopompum ab Aristomene interfectum, paulo antequam e vita decederet Aristodemus: quum Theopompum neque in prœlio neque alio quovis mortis genere occidisse compertum habeamus ante confectum plane bellum, quando hic ille Theopompus fuit, qui bello finem imposuit. (5) Ejus rei testimonio sunt Tyrtæi elegi:

Regi olim nostro divum curæ Theopompo, per quem Messene lata choris capitur.

Viguit itaque mea quidem opinione Aristomenes posteriore bello: cujus res gestas, quum ad eam belli partem nostra oratio pervenerit, accuratius persequar.

6. Messenii ubi primum captam Ampheam cognoverunt ex eorum sermone, qui cladem effugerant, ex omnibus civitatibus Stenyclerum in unum convenerunt. Ubi vocato ad concionem populo optimi quique priori loco ac postremo rex ipse exterritos hominum animos confirmarunt, quum dicerent, non esse protinus ob Ampheæ oppressionem de universi belli exitu ex isto casu judicium faciendum, neque omnino esse ad id bellum gerendum quam se apparatiores Lacedæmonios. Illos quidem ad res bellicas longioris temporis afferre exercitationem; sibi vero necessitatem impositam ad excitandos ad virtutem animos acriorem. Causam præterea suam fore diis ipsis favorabiliorem, quum et fines suos defenderent et hostes ipsi nulla injuria lacessissent.

CAPUT VII.

_ Lacedæmonii in Messeniam incursiones faciunt, et prædam agunt — Euphaes, rex Messeniorum, exercitum una cum servis contra hostes educit, et prœlium conseritur — anno proximo Lacedæmonii denuo exercitum contra Messenios ducunt, et hi adversa acie in hostes contendunt — utriusque exercitus duces oratione suos exhortantur. _

Hæc et alia hujusmodi quum dixisset Euphaes, concionem dimisit: et exinde Messenios omnes in armis habuit. Nam et tirones ad belli munia erudiendos curabat, et veteranum militem assidua exercitatione confirmabat. Interea Lacedæmonii in hostilem quidem agrum incursiones faciebant: verum (quippe qui suum illum jam esse credebant) neque arbores succidere neque villas demoliri; prædam tantum, si quam nacti essent, agere, frumenta fructusque alios asportare. (2) Urbes præterea aliquot oppugnare aggressi nullam omnino expugnarunt, quum et propugnaculis et firmioribus præsidiis munitæ essent: quin per irritos conatus acceptis vulneribus retrocedere coacti postremo oppidorum oppugnationibus prorsus abstinuerunt. Populabantur rursus Messenii maritimos Laconiæ fines et quæ circa Taygetum erant arva omnia. (3) Quartus jam annus exierat post captam Ampheam, quum Euphaes Messeniorum alacritate confisus, quorum animos ira in Lacedæmonios ardere videbat, ac simul satis jam ratus per assiduas exercitationes ad rei militaris scientiam profectum, educturum se exercitum edixit, servisque ut se sequerentur imperavit cum materia et omni jaciendi valli instrumento. Id quum Lacedæmonii rescissent ex iis, qui ad Ampheam in præsidio erant, (4) et ipsi copias eduxerunt suas. Erat in Messeniorum finibus campus ad signa conferenda et alioqui idoneus, et quod profundior eum alveus dividebat. Ad eum alveum suam instruxit aciem Euphaes. Ducem Cleonnin declaravit. Equites et levem armaturam, pauciores utrique quingenis, Pytharatus et Antander ducebant. (5) Ubi in unum acies concurrere, gravem armaturam utrinque præcipiti animi ardore pro inveterato odio impressionem facientem medius alveus cohibuit. Equites vero et levis armatura, quæ numero et virtute utrinque fere par fuit, supra alvei intervallum prœlium inierunt. Anceps id certamen erat. (6) Interea autem dum hi pugnant, jubet Euphaes servos jacto vallo primum tergum, deinde et latera sui agminis aggere munire. Quum vero nox ingrueret et pugna esset soluta, tunc et frontem castrorum circa alveum Messenii munierunt. Quare cum prima luce consilio Euphais animadverso facile intellexerunt Lacedæmonii, neque sibi pugnandi potestatem fore cum Messeniis, qui jam e castris non prodirent, et ad ea obsidenda, quum imparati ad id venissent, nullam in promptu esse facultatem. Domum itaque reverterunt. (7) Deinde qui consecutus est anno, quum juventuti seniores ignaviam et jurisjurandi contemptum exprobrantes grave convicium facerent, aperte altera in Messenios expeditio suscepta est. Rex uterque Theopompus Nicandri filius et Alcamenis Polydorus (decesserat enim Alcamenes ipse) exercitum eduxerunt. His cum agmine suo occurrerunt Messenii: ad pugnamque lacessiti adversa acie in Spartanos contenderunt. (8) Lævo Lacedæmoniorum cornu Polydorus, Theopompus dextero præerat: mediam aciem ducebat Euryleon, tum quidem Lacedæmonius, sed Thebis a Cadmo oriundus. Nam ad Ægeum, Œolyci filium, Theræ nepotem, Autesionis pronepotem quinto posteritatis gradu origines suas referebat. Jam vero contra dexterum Lacedæmoniorum cornu Antander et Euphaes; adversus sinistrum, quod Polydorus regebat, stetit Pytharatus; in media acie Cleonnis. (9) Quum prope jam esset ut signa conferrent, progressi in medium duces suos utrinque ad rem strenue gerendam cohortati sunt. Ac Theopompus quidem suos perbrevi Lacedæmoniorum more oratione adhortatus memores esse jussit concepti contra Messenios jurisjurandi; pulcrum, præclarum et honestum fore, si patribus, qui finitimos in servitutem redegissent, splendidiora edidisse facinora et feliciorem suis finibus adjecisse regionem viderentur. At Euphaes longiore quidem quam Spartanus usus est oratione: nihilo plura tamen et hic dixit, quam tempus pati posse videretur. (10) Non esse de agro tantum et fortunis propositum certamen dixit: habere se præ oculis, quæ victos maneret sors: conjuges et parvulos liberos in servitutem abductum iri; iis vero, qui jam adolevissent, levissimam pœnam mortem fore, ea modo si absque contumelia et cruciatu contigisset: futurum ut deorum templa diriperentur, sua cujusque patria incendio deleretur. Neque vero se hæc ex conjectura dicere; minime obscura unicuique documenta esse posse calamitates eas, quas qui Ampheæ oppressi sunt, passi fuerant: (11) tali eventorum atrocitati honestam mortem esse præferendam. Facilius esse multo, quum invicti adhuc sint et animorum audacia hostibus pares, promta alacritate adversarios superare, quam abjecto prius animo post in clade sarcienda laborare. Talia locutus est Euphaes.

CAPUT VIII.

_ De prœlio a Messeniis cum Lacedæmoniis commisso et fortiter utrinque factis narratio. _

Ubi vero duces utrinque signum dederant, cursu Messenii in Lacedæmonios effusi impressionem fecerunt: quippe qui ira concitati mortem cupidius oppeterent et pro se quisque prior pugnæ aleam experiri festinarent. Lacedæmonii et ipsi gressum contra alacriter tulerunt: caverunt tamen quammaxime, ne turbatis ordinibus acies solveretur. (2) Quum jam prope esset ut congrederentur, primum minis, armorum motu ac trucibus se invicem oculis lacessebant; contumeliæ etiam utrinque jactatæ: Lacedæmonii servos esse suos Messenios dicere, nihilo illos quidem Helotis liberiores: at contra Messenii ad impium illos facinus aggressos, qui incensi dominandi cupiditate cognatis suis negotium facesserent et quum aliorum qui Dorico nomini patrii essent dii, tum vero Herculis ipsius numina læderent. Jam vero quum a probris ad manus ventum esset, acriter se vicissim impellere. Majore vero impetu hostem Lacedæmonii trudebant. Urgebat jam vir virum cominus. (3) Et bellandi quidem arte atque exercitatione superiores erant Lacedæmonii, quin etiam numero. Erant enim in eorum potestate finitimi jam prope omnes iidemque ejus belli socii Asinæi: porro Dryopes, ab Argivis ætate una ante sedibus suis pulsi, quum Lacedæmonem supplices venissent, jam necessitate adducti arma conjunxerant. Contra levem vero Messeniorum armaturam Cretenses venerant sagittarii, mercede conducti. (4) Messenios quidem quum desperatio tum pariter mortis contemptus incitabat: quum et quæ paterentur omnia iis, qui patriam suam maxime illustrem esse vellent, necessaria potius quam gravia ducerent, quæ vero facerent, quo alacritatis essent pleniora, eo magis ad hostis conatus debilitandos apposita. Et eorum sane multi extra agmen suum prosilientes præclara edebant summæ virtutis facinora: quin et in iis, qui letalibus acceptis vulneribus jam prope animam agerent, vigor ille apparebat, qui solet a desperatione proficisci. (5) Audiebantur mutuæ cohortationes. Viventes namque et integri saucios hortabantur, ut priusquam fato suo defungerentur se dignum aliquid gererent, quo possent mortem cum voluptate oppetere. Saucii rursus, quum dilabi jam vires sentirent neque possent amplius spiritum retinere, superstites monebant, ne se deteriores essent neve committerent, sua ut mors nihil omnino patriam juvisse videretur. (6) At Lacedæmonii pugnæ initio neque se vicissim adhortabantur neque ad inopinata audaciæ specimina tam promti erant quam Messenii: verum, qui a pueris bellicas artes essent edocti, se intra densiorem phalangem continebant, quod hostem sperabant neque tam diu in acie persistere neque in armis laborem nec vulnera perpeti posse. (7) Propria hæc in utraque acie quum quod ad facinora tum quod ad animos pugnantium attinet fuere. Commune illud fuit utrisque, quod nemo vel cædem deprecabatur vel in pecunia salutis spem repositam habebat. Diffidebant enim fortasse propter odii magnitudinem, se quicquam profecturos: et, quod caput fuit, priora facta nolebant dehonestare. Jam qui hostem interficiebant, neque se gloriose jactabant neque probra omnino ulla jaciebant: in neutram enim erat partem spes propensior, utri essent utris e certamine superiores discessuri. Accidebat in primis insignis illis mors, qui jacentem spoliare aggrediebantur: vel enim nudata aliqua parte corporis missilibus figebantur, vel de improviso quum aliud agerent cædebantur; vel ab iis ipsis etiam, quibus spolia detrahebant, adhuc spirantibus confodiebantur. (8) Fuit et regum ipsorum illustris dimicatio. Theopompus intemperantius se in Euphaem infesto telo intulit. Euphaes in se vadentem conspicatus, Antandrum appellans: «Non sunt, inquit, quæ Theopompus molitur, diversa a Polynicis, a quo oriundus est, ausis. Ille enim quum adversum patriam ab Argis exercitum duxisset, sua manu fratrem occidit, et ab eo vicissim est interemptus. Iste etiam quærit Herculis posteritatem eodem parricidii scelere contaminare, quo Laii et Œdipodis familia se polluit. At enim non discedet ille satis lætus a prœlio.» Hæc dicens et ipse in hostem invasit. (9) Ibi totum prœlium, quod fatigatis in utraque acie militibus jam prope elanguescebat, confirmatis corporibus et aucto mortis contemptu acrius exarsit. Quare primis congressibus primæque signorum collationi instaurata pugna prope similis, si quibus forte spectare licitum fuisset, videri potuit. Postremo Euphais globus, qui electissimis viris constabat, versa jam prope immodica illa audacia in furorem, virtute etiam sua usus, in adversum hostem impetu facto Theopompum ipsum loco deturbant et Lacedæmonios sibi oppositos in fugam vertunt. (10) Sed alterum, cœpit Messeniorum cornu graviter laborare. Quum enim Pytharatus cecidisset, qui in ea agminis parte steterant, duce jam amisso et ordines deseruerunt [et turbulentius pugnaverunt, neque tamen] animum desponderunt. Non tamen aut fugientes Messenios Polydorus, aut Lacedæmonios est Euphaes insecutus. Satius enim Euphaes et Messeniorum principes esse putarunt, laborantibus suis opem ferre. Non tamen cum Polydoro ejusve cohorte manum conseruerunt. (11) Nox enim jam omnia tenebris obduxerat. Ipsos etiam Lacedæmonios, quominus abeuntem hostem insequerentur, plurimum quidem locorum ignoratio deterruit. Erat præterea etiam patria ipsis disciplina, qua in fugam versos hostes non urgebant cupidius: quod providentius curandum putabant ne turbarentur ordines, quam ut fugientem unum et alterum cæderent. Media utrinque acies, hinc Euryleonte, illinc Cleoni duce, æquo Marte pugnavit. Nox superveniens horum quoque certamen diremit. (12) Dimicatum in hoc prœlio est ex utraque parte gravi maxime peditum armatura. Equestres enim copiæ et parvæ fuere et nihil omnino memoria dignum gesserunt: nondum enim illo tempore Peloponnesii equitandi peritiam fuerant adepti. Expediti vero Messeniorum et Lacedæmoniorum Cretenses sagittarii ne congressi quidem sunt, quod more majorum utrique in pedestris aciei subsidiis steterant. (13) Postero die sub primam lucem neutri pugnam aggredi aut erigere tropæum occuparunt. Ubi jam processit dies, de cadaveribus tollendis per caduceatores pactis induciis ad suos se uterque exercitus humandos convertit.

CAPUT IX.

_ Messenii post hanc pugnam calamitatibus afflicti in montem et urbem Ithomen secedunt — Delphos mittunt ad oraculum consulendum — ad oraculi effatum exsequendum virginem ex Æpytidarum genere quærunt — Aristodemus filiam immolandam tradit, ac dein ipse illam interficit. _