[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 20
Proxime est Hilairæ et Phœbes delubrum. Eas Apollinis fuisse filias Cypriorum carminum auctor scriptum reliquit. Sacerdotes earum sunt virgines, quæ eodem, quo deæ, nomine Leucippides appellantur. Et alterum quidem signorum quum e sacris virginibus una exornandum suscepisset, pro vetere facie reposuit aliam, eo artificio factam, quo nunc simulacra fieri solent. Idem vero factura etiam in altero, per visum in quiete deterrita. est. E templi lacunari pendet ovum tæniis religatum: illud esse memorant, quod Leda peperit. (2). Texunt ei, qui Amyclis est, Apollini quotannis mulieres tunicam: et domum, in qua texunt, Chitonem (_Tunicam_) appellant. Prope domus est, quam initio inhabitasse tradunt Tyndarei filios. Interjecto dein tempore, eam Spartanus comparavit Phormio. Ad hunc hospitum ornatu Castores venisse dicuntur; ac e Cyrene se venire simulantes rogasse, ut hospitio se acciperet: eam vero sibi cellam depoposcisse, qua maxime delectabantur, dum inter homines ætatem agerent: (3) At illum, in quam mallent ædium partem, divertere eos jussisse, cellam illam unam excepisse, quod filia virgo in ea habitaret. Postero die et virginem et ejus famulatum omnem evanuisse. In cubiculo tantum signa Castorum, et mensam, ac super ea laserpitii fruticem repererunt. Hæc ita evenisse memorant. (4) A Chitone fere ad portas eunti sacellum est Chilonis, sapientiæ nomine clari hominis: et ** ri Atheniensis, unius de illis, qui cum Dorieo Anaxandridæ filio in Siciliensem coloniam classe trajecerunt. Deducendæ vero coloniæ ea fuit causa, quod Erycinum agrum ad Herculis posteros, non ad eos, a quibus tenebatur, barbaros, pertinere putabant. Herculem enim aiunt cum Eryce luctatum, propositis certaminis conditionibus, ut, si ipse vicisset, Erycis regione potiretur, sin victus esset, Geryonæ boves illi concederet: (5) eas enim tum præ se agebat Hercules: quumque in Siciliam tranassent, ad Eleum Cyphum (_scypho secundum fabulam?_) transiit etiam ipse, ut eas repeteret. Has igitur boves, Hercule victo, Eryx abducere poterat. Verum non eadem, qua Herculem, multo post Dorieum Anaxandridæ filium dii sunt benevolentia prosecuti. Erycem enim Hercules occidit, Dorieus ab Egestanis est cum exercitu prope ad internecionem deletus. (6) Lycurgo etiam legum suarum latori tanquam deo templum Lacedæmonii erexerunt. Est in postica templi parte Eucosmi Lycurgi filii sepulcrum, juxta aram Lathriæ et Anaxandræ. Fuerunt hæ sorores geminæ, quas uxores duxere Aristodemi filii, quum ipsi itidem gemini essent, Thersandri filiæ, neptes Agamedidæ, qui regnavit in Cleestonæis (_Cleonæis?_), quique ex Ctesippo Herculis abnepote genitus est. Ex adverso templi monumentum est Theopompi Nicandri filii: Eurybiadæ etiam ejus, qui Lacedæmoniorum triremibus præfuit, quum ad Artemisium et Salaminem classe cum Persis pugnatum est. Proximum his Astrabaci (sic enim appellatur) sacellum. (7) At vicus is, quod Limnæum dicitur, Orthiæ Dianæ sacer est. Deæ ligneum signum aiunt id esse, quod olim e Taurica Orestes et Iphigenia sustulerunt. Deportatum illud intra fines suos Lacedæmonii affirmant, quippe qui et regem suum agnoscunt Oresten. Atque id mea sententia multo est probabilius, quam quod Athenienses vulgarunt. Qua enim de causa Braurone signum illud reliquisset Iphigenia? vel quum mœnibus excedere pararent Athenienses, cur et ipsam in naves non imposuissent? (8) Ceterum adhuc adeo illustre est Tauricæ Dianæ nomen, ut Cappadoces Euxini accolæ penes se deæ signum esse contendant, et Lydi etiam illi, apud quos Anæitidis Dianæ fanum est, illud sibi vindicare studeant. Athenienses enimvero commiserunt, Persis ut prædæ esset: quod enim Braurone fuit, Susa prius asportatum, Seleuci deinde concessu hac ætate habent Laodicenses e Syria. (9) Et Dianæ quidem Orthiæ signum, quod apud Lacedæmonios est, esse illud ipsum, quod barbaris ademptum est, satis perspicua sunt indicia. Primum quod Astrabacus et Alopecus Irbi filii, Amphisthenis nepotes, pronepotes Amphiclis, Agidis abnepotes, simulacro reperto statim mente capti sunt. Deinde, quod Limnatæ in Spartanis et Cynosurenses, quique ex Mesoa et Pitane erant, dum sacrum deæ facerent, ad jurgium et rixam, mox etiam ad cædes conversi sunt: quumque ad ipsam aram multi occubuissent, reliquos exorta morbi vis absumsit. (10) Inde oraculum acceptum est, aram eam humano sanguine aspergi oportere. Quare quum ante sorte duceretur immolandus, sacri ritum Lycurgus ad puberum plagas transtulit. Quo fit ut hoc etiam ritu nihilo fere minus sanguine humano ara imbuatur. Sacris præest femina. Ea tantisper, dum cæduntur pueri, signum præfert, (11) quod est alioqui propter brevitatem levissimum: verum si, quibus cædendi negotium datum est, cum quopiam eorum qui cæduntur epheborum, vel ob speciem, vel ob natalium claritatem, agant parcius, tunc eousque signum aiunt grave fieri, ut sacerdos illud sustinere nequeat. Quod ubi animadvertit, in cædentes scilicet causam confert, seque eorum culpa queritur onere opprimi. Adeo est ei signo e Taurico sacrorum ritu tralatitium, hominum sanguine lætari. Eandem deam non Orthiam modo, sed Lygodesmam (_lygo vinctam_) etiam nominant, quod in lygorum (_viticis id genus_) fruticeto reperta sit. Sic erat autem vitice undecunque involuta, ut nihil a recto statu declinaret (_unde Orthiæ nomen inditum_).
CAPUT XVII.
_ De templo Ilithyiæ — arce Lacedæmoniorum — templo Minervæ Poliuchi seu Chalciœci ejusque signo in arce — templo Minervæ Erganes ibidem, ac Jovis Cosmetæ — Musarum et Veneris Areæ templis — Jovis antiquissimo signo æneo — Pausaniæ binis signis, ejus proditione ac Cleonices cæde ab eo facta. _
Non longe ab Orthiæ abest Ilithyiæ (_Lucinæ_) templum: ædificatum illud et Lucinam pro dea coli cœptam ex oraculo Delphico memorant. (2) Lacedæmonii arcem in excelso exstructam loco, uti Cadmeam Thebani aut Argivi Larisam, non habent: sed quum in urbe multi sint colles, eorum eminentissimum arcem appellant. (2) In eo Minervæ ædes est, cui Poliuchos (_Urbis præses_) et Chalciœcos (_æneum templum habens_) eidem cognomen. Ejus ædificationem Tyndareus, ut ferunt, est orsus: eoque mortuo ejus liberi opus ad fastigium perducere aggressi sunt, destinatis in eam exædificationem Aphidnæorum manubiis: verum illis quoque deficientibus, multis post annis Lacedæmonii et Minervæ delubrum et ejusdem deæ signum ex ære fecerunt. Opifex fuit Gitiadas, homo indigena. Is et alia cantica fecit Doricis modis, et in ipsam deam hymnum. (3) Expressæ in ære sunt multæ de Herculis ærumnis, multi etiam ejusdem herois voluntarii et feliciter quidem suscepti labores: Castorum quum alia facta, tum vero Leucippi filiarum raptus: Vulcanus matrem e vinculis eximens (expositum est a me, qualia hæc fuisse dicantur, in eo, qui de Atticis rebus est, libro): Perseo etiam in Libyam contra Medusam moventi dant Nymphæ cassidem ac talaria, quibus in sublime feratur. Elaborata sunt etiam quæ ad Minervæ natales pertinent, porro Amphitrite et Neptunus: quæ mihi amplissima et spectatu cumprimis digna esse videbantur. (4) Est ibidem etiam aliud Minervæ templum Erganes. In porticu ea, quæ in meridiem excurrit, delubrum est Jovis Cosmetæ cognomento, et ante ipsum Tyndarei monumentum: at quæ in occasum procedit porticus, habet aquilas duas, quibus Victoriæ singulæ vehuntur, Lysandri donum cum duplicis victoriæ monumentis, de victo scilicet Antiocho, Alcibiadis gubernatore, et oppressis Atheniensium triremibus apud Ephesum; tum vero eorundem Atheniensium classe ad Ægospotamos deleta. (5) Ad lævam Chalciœci Musarum ædem dicarunt, quod Lacedæmonii in prœlia exeunt non ad tubæ cantus, verum ad tibiarum modos et lyræ citharæque pulsum. In postico Chalciœci ædes est Veneris Areæ: signa sunt ejus e ligno tam vetusta, quam alia quævis in Græcia. (6) In dextera Chalciœci parte Jovis Supremi signum factum est, omnium, quæ ex ære sunt, vetustissimum. Neque enim una et eadem fuit universi operis fabricatio, sed particulatim membra excusa, inter se deinde sunt apte clavis confixa, atque ita, ne dissolvi possint, coagmentata. Fecisse aiunt Clearchum hominem Rheginum, quem Dipœni et Scyllidis nonnulli, alii ipsius Dædali discipulum dicunt fuisse. Ad Scenoma, quod ita nominant, mulieris est imago. Lacedæmonii eam Euryleonida, quæ equorum bigis in Olympicis vicit, esse dicunt. (7) Ad ipsam Chalciœci aram duæ sunt imagines Pausaniæ illius, qui prætor Platæense prœlium commisit. Quæ vero ejus fortunæ eventa fuerint, quod satis nota omnibus sunt, in præsentia non commemorabo. Sufficiunt enim ea quæ priores scriptores de illis accuratissime scripserunt: addere autem satis habebo ea, quæ de Byzantio homine audivi, Pausaniam proditionis reum factum solum ex omnibus, qui supplices ad Chalciœci confugissent, impunitatem non meruisse, neque vero aliam ob causam, quam quod cædis piaculum eluere non potuisset. (8) Is enim quum ad Hellespontum Spartanæ et sociorum classis dux castra haberet, virginis Byzantiæ cupiditate incensus est: quum vero prima nocte, quibus negotium datum erat, Cleonicen ad eum perduxissent (id enim erat puellæ nomen), somnum jam capiens repente strepitu est excitatus. Forte enim illa accedens accensam lucernam dejecerat invita. Ibi Pausanias, qui suorum de Græcia prodenda sibi consiliorum conscius perpetua animi conturbatione et pavore, agitari solitus erat, perterrefactus virginem acinace transverberat. (9) Hoc illud fuit facinus, cujus fraudem nunquam effugere, nullis expiationibus, nullis Jovi Phyxio (_Absolutori_) deprecationibus susceptis, quum in Arcadiam ad lustratores eos, qui Psychagogi appellantur, Phigaleam venisset, luere potuit. Dedit itaque ille Cleonicæ et deo meritas pœnas. At Lacedæmonii Delphici Apollinis jussu et æneas imagines posuerunt, et genium venerantur Epidoten nomine, Hicesii Jovis iram ob Pausaniæ facinus accensam ab hoc Epidota dicentes averti.
CAPUT XVIII.
_ De signo Veneris Ambologeræ et templo Minervæ Ophthalmitidis — templo Ammonis — Diana Cnagia — via Amyclas versus, Tiasa fluvio et templo Gratiarum, Phaennæ et Cletæ — memorandis Amyclarum — throni Amyclæi descriptio. _
Prope Pausaniæ statuas est Ambologeræ Veneris simulacrum ex oraculo dicatum. Sua etiam sunt Somno et Mori. Esse vero fratres ex Homeri, qui in Iliade sunt, versibus creditur. (2) Euntibus prope Alpîum quod dicitur, Minervæ est Ophthalmitidis (_quasi Oculariæ_) ædes. Dedicatam a Lycurgo ferunt. Nam quum alterum ei oculum excussisset Alcander, cui ab illo latæ leges minime placebant, in hunc vicum confugit: ubi Lacedæmoniorum concursu servatus, quominus et alterum oculum perderet, Ophthalmitidi Minervæ templum fecit. (3) Hinc progressis Ammonis templum est. Ac Libyco quidem oraculo omnium Græcorum maxime initio usos constat Lacedæmonios. Quin et Lysandrum Aphytin in Pallene oppidum oppugnantem, per nocturnum visum monitum ab Ammone, melius et ipsi et Lacedæmoni eventurum, si Aphytæos desissent bello vexare, et obsidionem solvisse et Ammonis religiosius colendi auctorem fuisse tradunt. Venerantur certe Ammonem Aphytæi cultu nihilo minore, quam Ammonii ipsi in Libya. (4) De Cnagia vero Diana hæc sunt memoriæ prodita: Cnageum hominem indigenam ad oppugnandam Aphidnam cum Castore et Polluce venisse: in pugna vero captum et venumdatum in Cretam, servitutem ibi servisse, ubi Cretensibus erat Dianæ fanum: verum exacto temporis curriculo effugisse illum, et una ipsam Dianæ sacerdotem, deæ signo ablato: inde exstitisse Dianæ Cnagiæ cognomen. (5) Sed enim Cnageum hunc in Cretam alio ego casu, quam quo dicunt Lacedæmonii, venisse crediderim; quippe qui neque pugnam commissam ad Aphidnam puto, quum eo tempore et Theseus in Thesprotis detineretur, neque addicti ei essent omnes Athenienses, sed in Menesthei partes multo propensiores. Atqui neque facto prœlio veri satis fuerit simile, quenquam de iis, qui vicerant, captum: præsertim quum tam longo intervallo superiores discesserint Lacedæmonii, ut ipsam etiam Aphidnam ceperint. Verum hactenus de his disceptatum esto. (6) A Sparta Amyclas venientes excipit Tiasa amnis. Nomen ei a Tiasa puella, quæ fuisse putatur Eurotæ filia. Proxima amni est Gratiarum ædes, Phaennæ et Cletæ, quæ sunt Alcmanis versibus nobilitatæ. Lacedæmonem heroem putant Gratiis ædem eam dedicasse, nomina etiam imposuisse. (7) Inter illustria opera, quæ Amyclis visuntur, columnæ insistit Ænetus quinquertio: qui in Olympia victor declaratus, interea quum coronaretur, e vita excessisse dicitur. Ejus itaque illic est effigies et ænei tripodes. Nam alios antiquiores esse aiunt decimam dedicatam ex eo bello, quod cum Messeniis gestum est. (8) Sub eorum primo stat Veneris simulacrum, Dianæ sub altero. Quum ipsos tripodes, tum quæ sunt in iis efficta, Gitiadas fecit: tertius est ab Ægineta Callone factus; sub eo Proserpina insistit. At Parius Aristander et Polycletus Argivus, feminam ille cum lyra, Spartam scilicet ipsam, hic Venerem, quæ ad Amyclæum vocatur, fecerunt. Præstant hi tripodes ceteris magnitudine, et de victoriæ ad Ægospotamos manubiis dedicati fuere. (9) Bathyclis vero Magnesii, qui sellam Amyclæi fecit, opera et dona sunt perfectæ sellæ addita, Gratiæ, et Leucophryenes Dianæ signum. A quo vero Bathycles hic artem didicerit, vel quo Spartæ regnante sellam elaborarit, nihil est necesse hoc loco commemorare. Sellam ipsam ego vidi: quare ejus jam omnem ornatum literis mandabo. (10) Sustinent eam a fronte et a tergo Gratiæ duæ et Horæ totidem. In læva parte Echidna stat et Typhon: in dextera Tritones. Quodsi, quæ in eo efficta sunt, singula exactius consecter, facile nimis multum iis, qui hæc legerint, negotii exhibuero. Ut igitur paucis comprehensa exponam (quum alioqui pleraque non sint incognita), Taygeten Atlantis filiam et ejus sororem Alcyonen asportant Neptunus et Juppiter. Insculptus est etiam Atlas, et Herculis cum Cycno pugna: præterea pugna apud Pholum Centaurorum.(11) Jam vero quare Minotaurum ita fecerit Bathycles, ut vinctus trahi a Theseo vivens videatur, non sane novi. Est in eadem sella Phæacum chorus, et Demodocus cantans: Persei etiam in Medusam facinus cernitur. Ut missum vero faciam Herculis cum Thurio gigante certamen et Tyndarei cum Euryto, visitur illic Leucippi filiarum raptus. Bacchum, puerum adhuc, in cœlum portat Mercurius: Minerva Herculem deducit, de cœlitibus unum in posterum omne tempus futurum. (12) Jam Peleus Achillem Chironi alendum tradit, qui eum instituisse dicitur. Cephalus ob formæ præstantiam rapitur ab Aurora: ad Harmoniæ nuptias dona conferunt dii. Venit in operis partem Achillis cum Memnone dimicatio: Diomedem præterea Thraciæ regem Hercules, et ad Euenum amnem Nessum interficit: Mercurius deas in judicium ad Alexandrum deducit. Ad hæc Adrastus et Tydeus pugnam dirimunt, in quam descenderant Amphiaraus et Lycurgus Pronactis filius. (13) Tum Juno Io Inachi filiam jam bovem factam aspicit: at Minerva insectantem Vulcanum fugitat. Inter hæc est Herculis in Hydram, quo ordine gestum est, facinus: idem etiam Hercules ex Orco canem raptat: Anaxis et Mnasinûs equis uterque insident: Megapenthes Menelai filius et Nicostratus eodem vehuntur equo: Bellerophontes Lyciæ monstrum conficit: Hercules Geryonæ boves abigit. (14) In sellæ superiore margine utrinque Tyndarei filii equis insident: infra eos equos Sphinges sunt, supra feræ decurrunt, pardalis contra Castorem, in Pollucem vero leæna. Summa solii tenet Magnetum chorus, quod hi Bathyclem in solio elaborando juverunt. (15) Ad interiora throni si quis descendat, intus ab ea parte, ubi Tritones sunt efficti, visitur apri Calydonii venatio: Hercules Actoris filios trucidat: Calais et Zetes a Phineo Harpyias arcent: Helenam rapuerunt Pirithous et Theseus: Hercules leonem strangulat: Tityum Apollo et Diana sagittis configunt. Herculis etiam cum Oreo Centauro pugna, et Thesei cum Minotauro expressa est: Herculis rursus cum Acheloo lucta; quæque de Junone sunt fabulis prodita, vinctam scilicet a Vulcano fuisse: ludi deinde, quos in honorem patris fecit Acastus: quæ de Menelao et Ægyptio Proteo in Odyssea commemorantur. Postremo vero Admetus ad currum aprum et leonem jungit, et Trojani Hectori inferias mittunt.
CAPUT XIX.
_ Descriptio signi Amyclæi et eorum quæ in illius basi expressa sunt — de memorandis Amyclarum — Dionyso Psila dicto — via quæ Therapnen ducit, et templo Æsculapii Cotylei — Marte Therita dicto — Therapne, et Menelai templo — de Helenæ nece Rhodiorum narratio — Crotoniatarum narratio de Helena. _
Solium ipsum ea parte, qua deo sessio parata est, non illud quidem æqualiter planum, verum sedilia habet multa, atque inter singula satis ampla intervalla: medium omnium latissime patet: ibi simulacrum collocatum est. (2) Qua id magnitudine sit, nemo, quod sciam, compertum tradidit: quantum conjectura assequi possis, haud brevius cubitûm triginta videatur. Non fuit ejus opifex Bathycles. Est enim priscum et sine arte factum, nempe quod præter os, manus et imos pedes cetera æneæ columnæ persimile sit. Capite galeam, lanceam manibus et arcum præfert. (3) Simulacri basis aræ formam habet. In ea Hyacinthum sepultum tradunt. Et in Hyacinthiorum celebritate, prius quam sacrum Apollini faciant, in aram istam per æneum ostiolum, quod in aræ parte est, inferias Hyacintho mittunt. In ara illa insculpta sunt, hic Biridis, illic Amphitrites et Neptuni signa: tum vero Juppiter et Mercurius inter se colloquentes. Prope adsistunt Bacchus et Semele: huic proxima Ino. (4) Sunt in eadem ara Ceres, Proserpina, Pluto: una cum his Parcæ et Horæ; et illis adjunctæ Venus, Minerva, Diana: in cœlum autem hæ tollunt Hyacinthum et sororem ejus Polybœam, quam e vita virginem decessisse narrant. Atque illud quidem Hyacinthi signum cum barbula est. Nicias vero, Nicomedis filius, eum supra modum eleganti forma pinxit, quum Apollinis in illum amorem tecte significet. (5) In ea ipsa ara Herculem quoque Minerva et ceteri dii in cœlum deducunt. Ibidem et Thestii filiæ sunt, Musæ, et Horæ. De Zephyro vero, et quemadmodum ab Apolline sit Hyacinthus imprudenter peremptus, aut de flore quæ narrantur, longe se fortasse aliter habent: perinde vero fuisse censeatur, ac vulgatum est. (6) Amycla a Doribus deleta vici jam formam servat. Insignia illic sunt Alexandræ templum et simulacrum. Alexandram quidem Amyclæenses Cassandram Priami filiam esse dicunt. Est ibidem Clytæmnestræ effigies et Agamemnonis statua, quo loco ejusdem credunt fuisse monumentum. Venerantur horum locorum incolæ præ ceteris Amyclæum et Bacchum, cognomento Psilan eum appellantes: apposite illi quidem mea sententia. Psila enim Dorienses pinnas nuncupant. Nempe vinum homines perinde, ac aves pinnulæ, incitat et sublevat. Et Amyclæ quidem hæc memoratu digna obtulerunt.
7. Altera ab urbe Therapnen ducit via. In ea via signum est Aleæ Minervæ. Et antequam Eurotam transeas, paulo supra ripam Jovis Plusii (_Opulenti_), fanum monstratur. Ubi transieris, templum videas Cotylei Æsculapii, quod Hercules dedicavit; deoque id cognominis indidit a vulnere sanatus, quod in pugna priore contra Hippocoontem ejusque liberos acceperat in cotyle (_cavitate in quam caput femoris insertum_). Maxime vero eorum, quæ in hac via exstant, operum priscum est Martis fanum. Exstat hoc ad viæ lævam, simulacrum autem e Colchis a Castore et Polluce deportatum ferunt. (8) Theritan cognomine appellant de nutricis Therûs nomine. Ac forsitan istud Theritæ nomen Colchicum est; neque enim Græci ullam norunt Thero Martis nutricem. Mea fert opinio, non esse a nutrice Marti cognomen Theritæ (_quasi Ferini_), sed a feritate, quod bellicosum hominem, pugna cum hoste inita, nihil mite præ se ferre oporteat, proinde ac de Achille dixit Homerus:
Ut leo funestas agitans animo feritates.
(9) Therapne a Lelegis filia nomen accepit. In ea Menelai delubrum est: eoque in loco Menelaum et Helenam sepultos tradunt. At Rhodii Lacedæmoniis neutiquam assentiuntur: aiunt enim Helenam Menelao mortuo, errante etiamnum Oreste, a Nicostrato et Megapenthe pulsam ad Polyxo Tlepolemi uxorem, necessariam suam, Rhodum venisse: (10) fuisse vero et ipsam Polyxo Argivam; et quum ante multo cum Tlepolemo fuisset, virum in exilium secutam esse Rhodum: ac tunc quidem insulæ imperasse, suscepta parvuli filii tutela. Hanc itaque Polyxo ulcisci in Helena Tlepolemi necem volentem, ubi in potestate Helenam habuit, immisisse in eam lavantem ancillas Furiarum habitu: quæ illam comprehensam, quum ad arborem suspendissent, laqueo necarunt. In ejus rei memoriam dedicasse Rhodios Helenæ Dendritidis (_Arboreæ_) fanum. (11) Quæ vero de Helena Crotoniatæ narrant, assentientibus Himeræis, ea jam commemorabo. Est in Euxino circa Istri ostia insula Achilli sacra, cui Leuce nomen. Patet ea stadiûm viginti ambitu, silvis undique condensa et quum feris tum mitibus animalibus referta. In ea Achillis delubrum et simulacrum est. (12) Navigasse in eam primus omnium Crotoniates Leonymus dicitur. Quum bellum enim inter Crotoniatas et Locros in Italia gereretur, ac Locri ob eam, quæ ipsis erat cum Opuntiis, propinquitatem Ajacem Oilei filium, ejus ductu et auspiciis prœlium commissuri, invocassent, Leonymum Crotoniatarum ducem, in eam hostilis aciei partem impressione facta, quam cum imperio obtinere Ajacem audierat, vulnus aiunt in pectore accepisse. Ex eo quum vehementer laboraret, Delphos esse profectum: eo quum advenisset, missum esse a Pythia in Leucen insulam: ibi Ajacem ei vulneris remedium monstraturum. (13) Quum vero jam sanatus domum revertisset, commemorasse, Achillem se, Ajacem Oilei filium, et Telamonis item Ajacem vidisse, cumque illis una Patroclum et Antilochum, et Achilli quidem nuptam Helenam: mandasse eam sibi, ut Himeram appulsus nunciaret Stesichoro, oculorum calamitatem ob Helenæ ei iram accidisse: ex eo factum ut palinodiam Stesichorus fecerit.
CAPUT XX.
_ De memorandis Therapnes, fonte Messeide et Polydeucea — templo Neptuni Gæaochi et vico Alesiis — urbe Phari — urbe Bryseis — Taygeti montis verticibus, Taleto, Euora, Theris et templo Cereris Eleusiniæ — urbe Helo ad mare et Helotis — Lapithæo, Derrhio et Harpleis — memorandis in via Arcadiam versus, templo Achillis — equi monumento et planetarum signis — Pudoris signo. _