[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 19
E foro quum discedas per eam viam, cui nomen Aphetæ, ad eum locum venias, quæ Booneta nuncupant. Res postulare videtur, ut, quare fuerit via ita appellata, prius exponam. Icarium aiunt Penelopes patrem cursus certamen procis proposuisse. In iis ludis Ulyssem victorem fuisse, dubitari nihil potest. Missi vero in curriculum dicuntur per Aphetaidem (_Demissoriam_) viam. (2) Icarium quidem ipsum cursorios istos ludos exemplo Danai celebrasse crediderim: siquidem Danaus, quum nancisci non posset qui ipsius filias ducerent pollutas, dimisit qui nunciarent sine sponsalibus se daturum cujus cuique maxime esset forma complacita. Verum quum non sane multi convenissent, cursus certamine proposito, ei, qui ceteros prævenisset, quam ille maluisset, secundo alteram, eodemque modo ceteras usque ad extremum locavit. Jam vero quæ viros nactæ non essent, exspectare jubebat usquedum novi proci in cursus certamen descenderent. (3) In hac ipsa via (uti jam dictum est) sunt apud Lacedæmonios quæ Booneta (_quasi dicas Bubus empta_) vocantur. Domus ea fuit olim Polydori regis: quæ, eo mortuo, de ejus uxore empta est. Boves pretium fuere. Nondum enim tunc erat nummus argento aurove signatus: sed priscus fuit mos, uti sibi, quæ quisque vellet, per commutationem, bubus, servitiis, rudi argento et auro ultro citroque datis et acceptis, compararet. (4) Quin hodieque ab Indis referunt qui ad ea loca navigarunt, pro Græcorum, quæ illuc comportatæ fuerint, rebus reponi Indicas merces, nummum vero illos plane ignorare, etsi abundat regio ipsorum auro et ære. Supra Bidiæorum archivum Minervæ ædes est. In ea dedicasse Ulysses dicitur deæ signum, et Celeutheam appellasse, victis cursu Penelopes procis. Ternas vero ille ædes Celeutheæ diversis locis dedicavit. (5) In ulteriore Aphetaidis parte sacella sunt: Iopis, qui vixisse videtur circa Lelegis vel Myletis tempora: item Amphiarai Œclis filii, quod Tyndari filium ei velut patrueli fecisse existimant: ipsius etiam Lelegis. Nec procul hinc templum Neptuni [Tænarii]; Tænarium nuncupant. Nec multo longius Minervæ signum, quod dedicatum ferunt ab iis, qui in Italiam et Tarentum in coloniam deducti sunt. (6) Vicum vero eum, quod Hellenium appellant, ex eo nominatum tradunt, quod in eo loco, quo tempore Xerxes in Europam trajecit, eæ Græcorum civitates, quæ contra illum arma ceperunt, qua maxime ratione obsisterent, consultarunt. Alii vero duces eos, qui Menelaum ad Trojam secuti sunt, ibi memorant de tota transmissionis ratione deque Helenæ raptu in Paride vindicando consilia inisse. (7) Prope Hellenium Talthybii monumentum ostenditur. Monstrant et Ægienses in Achivis monumentum in foro, quod esse Talthybii affirmant. Et Talthybius quidem iram ob violatos Darii caduceatores, qui terram et aquam petitum venerant, in Lacedæmonios publico, in Athenienses privato malo exercuit, quum male scilicet Miltiadæ Cimonis filii domum multasset, quod is auctor Atheniensibus fuisset, ut caduceatores, qui in Atticam venerant, interficerentur. (8) Est etiam Lacedæmoniis Acritæ Apollinis ara: est item Telluris ædes, Gaseptum nomine. Supraque eam dicatus est Apollo Maleatas. In extrema Aphetaide jam prope muros est Dictynnæ ædes et regia sepulcra eorum, qui sunt Eurypontidæ nuncupati. Proximum Hellenio est Arsinoes templum, Leucippi filiæ, Pollucis et Castoris uxorum sororis. Qua vero in parte sunt, quæ Phruria (_Custodum castella_) appellantur, Dianæ delubrum, pauloque longius progressus monumentum videas, quod iis erectum est vatibus, qui ex Elide venerunt et Iamidæ sunt appellati. (9) Maronis præterea et Alphei templum, quorum virtus in prœlio Lacedæmoniorum ad Thermopylas post Leonidam maxime enituit. Tropæi vero Jovis ædem fecerunt Dores, bello superatis quum aliis Achæis, qui tunc Laconicum solum tenebant, tum ipsis etiam Amyclæensibus. Magnæ quidem Matris fanum præcipua colitur religione. Post ipsum Hippolyti Thesei filii, et Aulonis Arcadis, Tlesimenis filii, sunt sacella. Hunc Tlesimenem Parthenopæi Melanionis filii fratrem nonnulli, filium alii fuisse dixerunt. (10) Alter est foro exitus, circa quem locum ædificata est, quæ Scias vocatur, in quo hac ipsa etiam ætate conciones habent. Hanc Sciadem opus esse memorant Theodori Samii, qui et ferrum fundere primus docuit et ex eo signa fingere. Eodem in loco Timothei Milesii citharam suspenderunt Lacedæmonii, quum ei multam eo crimine irrogassent, quod septem veterum nervis quattuor ipse in citharæ cantu addidisset. (11) Adjuncto Sciadi ædes est rotunda, in qua Jovis et Veneris signa cognomento Olympiorum posita sunt. Eam ædem erexisse ferunt Epimenidem, de quo quæ ab Argivis memorantur, neutiquam ipsi comprobant, nempe qui neque cum Gnosiis bellum unquam se gessisse dicant.
CAPUT XIII.
_ De memorandis prope Sciadem: templo Proserpinæ Sospitæ et Carneo domestico dicto — Apolline Carneo — signo Aphetæ et aris deorum Ambuliorum — templis Jovis Coloniatæ et Euanemi ac Pleuronis heroo — templis Junonis Argivæ et Hyperchiriæ ac signo Junonis Veneris — Hetœmocle et Hipposthene. _
Prope est Cynortæ Amyclæ filii sepulcrum; Castoris etiam monumentum, ad quod ædes quoque condita est. Quadragesimo enim post pugnam adversus Idan et Lynceum anno Tyndarei filii, nihilo omnino maturius, in deos relatos asserunt. Monstratur ad Sciadem Idæ etiam et Lyncei sepulcrum. Verisimilius tamen traditur, illos in Messenia, non autem hoc in loco sepultos. (2) Verum magnitudo calamitatum et diuturnitas temporis, quo extra Peloponnesum Messenii exularunt, effecit ut multa antiquitatis monumenta reversis essent prorsus ignota: quumque illi hæc ignorent, controversari de hisce licet quibuslibet. Jam vero contra Olympiæ Veneris ædes est Sospitæ Proserpinæ, quam Thracem Orpheum condidisse ferunt; alii Abarin eum, qui venit ex Hyperboreis. (3) At Carneus, quem appellant cognomento Domesticum, coli est cœptus apud Spartanos, antequam Heraclidæ redirent, et cum sacris constitutus in Crii, Theoclis filii, vatis domo. Quum enim hujus Crii filiam offendissent Dorum speculatores, ut forte aquam haustum ibat, cum ea in colloquium venerunt: moxque quum ad Crium venissent, ab eo capiendæ Spartæ rationem didicerunt. (4) Habuit quidem Carnei Apollinis religio, quæ apud Dores universos obtinuit, a Carno originem: qui patria fuit Acarnan, ab Apolline vero divinandi artem accepit. Hunc enim Carnum quum interfecisset Hippotes Phylantis filius, iratus Apollo Dorum castra male mulctavit. Quumque Hippotes ob eam cædem exulatum profugisset, Dores Acarnanem vatem ex eo tempore statuerunt sacris et cæremoniis placandum. Sed enim hic prædictus Apollo Carneus Lacedæmoniis non est ille Carneus cognomento Domesticus, verum Carneus cognomento Domesticus est is, qui in Crii vatis ædibus colebatur, quum Achæi adhuc Spartam tenerent. (5) Praxilla quidem versibus prodidit, Europæ filium Carneum fuisse, educatum vero ab Apolline et Latona. Alius etiam de cognominis hujus causa sermo vulgatus est: cornos a Græcis in Ida Trojæ monte ex Apollinis luco ad Durium equum fabricandum excisas quumque dei numen læsum scirent, ad ejus iram leniendam sacra instituisse, et ab arboris nomine χρανεἱᾳ, litera ρ transposita ex prisca quadam consuetudine, Carneum Apollinem nuncupasse. (6) Non longe a Carneo est signum, quod Aphetæi dicitur: a quo loco in cursum missos e carceribus tradunt Penelopes procos. Prope vicus est, in quo aliquot sunt porticus forma quadrata, ubi priscis temporibus scruta venibant. Proxima ara est Jovis Ambulii, Minervæ Ambuliæ, Castorum item Ambuliorum. (7) E regione est locus, quæ Colona dicitur, et Bacchi Colonatæ ædes. Juxta eam lucus est illi heroi sacer, quem viæ ducem Baccho Spartam contendenti fuisse perhibent. Heroi huic prius, quam deo ipsi, sacra faciunt Dionysiades et Leucippides. Feminis vero aliis undecim, quæ et ipsæ nominantur Dionysiades, cursus certamen proponunt: quod ex Delphico quodam responso facere jussi sunt. (8) Non longe a Bacchi templo est Jovis ædes Euanemi. Ad ejus dexteram est Pleuronis sacellum. Fuit Tyndarei filiis maternum genus a Pleurone. Thestium etenim Ledæ patrem Areus (_Asius?_) carminibus prodidit Agenore Pleuronis filio genitum. Ab eo sacello non longe abest tumulus, in quo est Junonis Argivæ ædes. Dedicatam aiunt ab Eurydice Lacedæmonis filia, Acrisii Abantis filii uxore. Hyperchiriæ vero Junonis delubrum ex oraculo ædificatum, quum agrum Eurotas late diluisset. Operis antiqui signum ligneum Veneris Junonis appellant. (9) Ad eam pro filiarum nuptiis sacra facere matres solenne est. In via tumuli, quæ dextrorsum fert, Hetœmoclis (_Etymoclis?_) est effigies. Huic et ejus patri Hippostheni evenit ut victores de lucta in Olympicis ludis declararentur, ad palmam undecimam uterque: una tamen victoria fuit pater filio superior.
CAPUT XIV.
_ De memorandis in via a foro solis occasum versus, theatro ac Pausaniæ et Leonidæ sepulcris — regione Theomelida dicta et memorandis ad eam — Anchione — templo Thetidis — Cerere Chthonia — loco Dromo dicto et memorandis ad eum — templo Æsculapii Agnitæ, et Dioscurorum Apheteriorum signis — de loco Platanista dicto et certaminibus epheborum ibi institutis — Phœbæo et sacris, quæ ibi sunt. _
E foro in eam partem, quæ ad solis occasum est, contendentibus ostendit se Brasidæ Tellidis filii cenotaphium. Prope abest theatrum e candido lapide erectum, insigni valde et spectando opere. Ex adverso theatri est Pausaniæ, qui Platæensi prœlio prætor fuit, sepulcrum; et ei proximum Leonidæ. Ad ea quotannis orationes habentur, et ludi fiunt, in quibus est solis certandi locus Spartanis. Et Leonidæ quidem ossa quadraginta post ejus cædem annis a Pausania e Thermopylis deportata * * Erecta etiam pila est, in qua nomina incisa sunt, et paterna item nomina eorum, qui ad Thermopylas Persarum impetum sustinuerunt. (2) Est Spartæ etiam vicus, qui Theomelidæ dicitur. In eo sepulcra regum sunt, qui Agiadæ appellantur; et proxime, quæ Lesche Crotanorum dicitur. Sunt autem Crotani Pitanatarum tribus pars. Haud procul ab hac Lesche est Æsculapii templum, quod In Agiadarum dicitur. Paulo hinc longius Tænari visitur monumentum; a quo promontorium in mare prominens appellatum fama vulgavit. Deorum ibidem sunt ædes, Neptuni Hippocurii et Dianæ Æginææ. Verum si ad Leschen pedem referas, ad Issoriæ Dianæ templum venias. Eandem vero et Limnæam vocant. Non est illa quidem Diana, sed Britomartis Cretensium; cujus est a me facta mentio, qua in parte res Æginetarum exposui. (3) Proxime ea monumenta, quæ Ægiadis posita sunt, pilam aspicias, in qua inscriptæ sunt quas de cursu tulit palmas Chionis vir Lacedæmonius, tum aliæ, tum vero Olympicæ, quæ septem numerantur, de stadio scilicet, quattuor, reliquæ de iterato curriculo. At cum scuto currere, peractis jam prope ludis, nondum invaluerat. Hunc Chionin cum Batto Theræo classe profectum coloniam Cyrenen deduxisse eique in ejiciendis finitimis Libybus socium fuisse tradunt. (4) Thetidis vero templum hanc memorant erigendi causam fuisse. Quum armis ulciscerentur Messeniorum defectionem, regem suum Anaxandrum in hostilem agrum invasisse et multas inde feminas, et inter eas Cleo, quæ Thetidis fuit sacerdos, in servitutem adduxisse: eam Cleo Anaxandri uxorem Læandridem [_s. Leandridem_] a viro poposcisse: quumque signum illam ligneum habere deæ comperisset, templum illi dedicasse quodam monitam somnio. Signum quidem ipsum Thetidis in operto diligenter et religiose servant. (5) At Cererem Chthoniam (_Terrestrem s. Inferam_) colere se accepta ab Orpheo religione affirmant. Ego hujus deæ cultum ab Hermionensibus sumtum arbitror, apud quos Chthoniæ Cereris nobile visitur fanum. Est apud eosdem Lacedæmonios recentissimum Serapidis delubrum; et fanum Jovis cognomento Olympii. (6) Est apud eosdem Dromus (_curriculum_) dictus: qui locus mea quoque ætate adolescentibus ad cursus meditationes est attributus. Dromum ab ea parte, in qua est Agiadarum sepulcrum, ingressis ad lævam Eumedis monumentum se ostendit. Fuit et hic Eumedes unus de Hippocoontis filiis. Est ibi etiam pervetus Herculis signum, ad quod sacra Sphærei faciunt. Sic enim appellantur apud Spartanos, qui, quum ex ephebis excesserint, inter viros jam censeri cœpti fuerint. Sunt in ipso Dromo gymnasia, quorum alterum fuit a Spartano Eurycle dedicatum. Extra Dromum prope Herculis signum domus est, nunc privati hominis, olim Menelai. Paulo longius a Dromo progressus templa videas Castorum, Gratiarum, Ilithyiæ, Apollinis Carnei et Dianæ Hegemones. (7) Ad dexteram Dromi Agnitæ templum est. Æsculapii hoc est cognomentum, quod simulacrum ejus ex agno erat: agnus vero vitex est e viminum genere perinde ut rhamnus. Non longe ab Æsculapii tropæum exstat, quod a Polluce de Lynceo victo erectum memorant. Id ipsum facile eorum mihi opinionem probat, qui Apharei filios negant Spartæ sepultos. Circa ipsa Dromi principia Castores sunt Apheterii. Paululum progressis offert se Alconis sacellum. Hunc Alconem Hippocoontis dicunt filium fuisse. Proxime est Neptuni templum, quem Domatitam cognomine appellant. (8) Vicina regiuncula ab arboribus appellata Platanistas: proceris enim platanis condensa est. Campus is, in quo suas committunt ephebi pugnas, euripo circumquaque, non aliter quam mari insula, cingitur. Ad eum per pontes aditus patent. In eorum pontium parte altera est Herculis signum, in altera vero Lycurgi effigies: leges siquidem Lycurgus tulit quum ad universam rempublicam pertinentes, tum etiam ad epheborum exercitationes et pugnas. (9) Atqui et alia quædam ex vetere instituto ephebi faciunt. Ante pugnam enim sacrificant in Phœbæo. Est autem Phœbæum extra urbem situm, non procul a Therapne. Eo in loco utraque epheborum classis caninum catulum Enyalio mactant, fortissimo scilicet deorum victimam ex eo animalium genere illi acceptam existimantes, quod mansuetis omnibus fortitudine præstat. Catulos quidem caninos haud scio an alii Græcorum ulli immolare soleant præter Colophonios. Mactant etenim et Colophonii deæ, quam Enodion appellant, nigrum catulum. Fiunt autem quum apud ipsos Colophonios, tum Lacedæmone inter ephebos nocturna de more sacra. (10) Iidem ephebi ad pugnam in illis sacris committunt apros cicures duos. Solet vero usu evenire ut, utrius classis aper victor discesserit, ea ut plurimum in Platanista palmam auferat. Hæc ab illis in Phœbæo peraguntur. Postero vero die paulo ante meridiem transeunt pueri per pontes in eum locum, quem euripo circumdatum diximus. Nocte superiore, qua aditus parte alterutrum agmen ingrediatur, sorti permittitur. Ita pugnant, ut infestis manibus et calcibus insultent, morsibus etiam corpora fœdent, et oculos hi vicissim eruant. Ac bini quidem ad hunc modum congrediuntur: sed totis etiam agminibus impressionem faciunt, atque una acies alteram in aquam detrudere omni nisu contendit.
CAPUT XV.
_ De Cyniscæ heroo ad Platanistam — aliis herois, fonte Dorcea, Sebrio vico et Alcmanis poetæ monumento — templo Helenæ et Herculis ejusque odii in Hippocoontis domum causis — memorandis in viis a Dromo ducentibus, templo Minervæ Axiopœnæ — Hipposthenis luctatoris templo, et Martis signo compedibus vincto — lesche, Pœcile dicta, et memorandis ad eam — Junonis Ægophagæ et Neptuni Genethlii templo — Veneris Morphûs dictæ templo, ejusque signo compedibus vincto. _
Ad Platanistam est etiam Cyniscæ Archidami regis filiæ sacellum. Ea prima feminarum omnium equos alere instituit et prima ludis Olympicis de quadrigis palmam meruit. A tergo porticus, quæ prope Platanistam erecta est, sacella sunt Alcimi et Enaræphori: neque magno intervallo Dorcei; supraque hoc Sebri. Filios eos fuisse aiunt Hippocoontis. (2) A Dorceo quidem proximum sacello fontem Dorceam nuncupant: a Sebro Sebrium vicum. Ad Sebrii dexteram est Alcmanis tumulus, cui in canticis pangendis nihil gratiæ detrivit Laconica lingua, cujus alioqui voces perexiguam auribus afferunt suavitatem. (3) Sunt ibi Helenæ etiam et Herculis ædes: illa prope Alcmanis sepulcrum: hæc sub ipsis urbis muris, in qua est Herculis armati signum. Esse eo habitu Herculem aiunt propter pugnam cum Hippocoonte et ejus liberis. Et Herculi quidem odii causam in Hippocoontis domum exstitisse, quod quum, ut de Iphiti cæde purgaretur, Spartam venisset, indignum illi putarint quem voti compotem facerent. (4) Aliud præterea, quod ad arma rem deduxit, fuit hujusmodi. Œonus, Herculis consobrinus, Licymnii Alcmenæ fratris filius, quum adolescentulus adhuc esset, cum Hercule Spartam venit: quumque visendæ urbis causa obambulans ad Hippocoontis ædes forte accessisset, in eum canis domus custos invasit: at Œonus lapide canem percussit. Hippocoontis filii cursim egressi puerum fustibus conficiunt. (5) Ea res Herculem vehementer commovit. Subito itaque animi impetu impulsus Hippocoontis filios est armis adortus. Verum in ea dimicatione vulnere accepto se clam subduxit. Posterius vero cum copiis Spartam ingressus, patre et filio male mulctatis, probe Œoni cædem ultus est. Et Œoni quidem monumentum juxta Herculis templum visitur. (6) E Dromo ad solis ortum progressus ad dexteram in diverticulum venias, in quo Minervæ Axiopœnæ cognomento ædes est. Dedicasse Herculem ferunt, quum Hippocoontem et ejus liberos pro iis, quibus lacessitus fuerat, injuriis satis ultus esset. Cognomen Axiopœnæ (_condignas pœnas sumentis_) inde ductum, quod hominum supplicia veteres pœnas appellarunt. Est ejusdem Minervæ ædes altera in via, quæ e Dromo ad lævam fert. Dicatam tradunt a Thera Autesionis filio, Tisameni nepote, pronepote Thersandri, quo tempore coloniam deduxit in eam insulam, quæ de ipsius nunc nomine Thera nuncupatur, priscis vero temporibus Calliste fuit. (7) Proximum Hipposthenis templum, qui multas illas de lucta palmas tulit. Ei oraculi monitu divinos habent honores, Neptuno eos haberi censentes. Ex adverso hujus templi visitur prisci operis signum Enyalii in compedibus. Eadem vero est ratio in hoc simulacro Lacedæmoniis, quæ Atheniensibus in ea Victoria, quam Involucrem appellant. Hi enim vinculis impeditum a se nunquam Martem aufugiturum: illi semper mansuram secum, quæ pinnis careat, Victoriam interpretantur. Has secuta rationes urbs utraque, quo diximus habitu, signa statuit. (8) Est præterea Spartæ lesche quam Pœcilen (_Variam_) nuncupant: et proxima illi sacella Cadmi Agenoris filii et Œolyci Theræ filii posterorum, atque Ægei Œolyci filii. Fecisse vero illa memorant Mæsin, Læan et Europan: quos Hyræi filios, Ægei nepotes fuisse ferunt. Iidem et Amphilocho sacellum fecere, quod horum atavus major Tisamenus matre ortus est Demonassa Amphilochi sorore. (9) Soli e Græcis omnibus Lacedæmonii solenne habent, Junonem colere quam Ægophagam (_quasi Caprivoram_) nominant, eidemque capræ immolare. Herculem quidem produnt templum dedicasse et deæ capras mactasse primum, quod contra Hippocoontis filios pugnanti nihil Juno adversi objecerit, quum proinde atque in aliis certaminibus contra pugnaturam putasset. Capris vero fecisse, quod alius generis victimæ non suppeterent. (10) Non procul a theatro ædes est Neptuni Genethlii (_Natalitii_) et sacella Cleodæi Hylli filii et Œbali. De Æsculapii fanis nobilissimum res apud Lacedæmonios ad Booneta: ad cujus lævam Telecli sacellum. De hoc etiam post agam, quum ad Messeniorum res oratio pervenerit. Non longe progressis collis est non utique magnus. In eo pervetus ædes et ex ligno signum armatæ Veneris. Unum hoc ex omnibus, quæ viderim, templis alteram habet superstructam ædem, tanquam tabulatum alterum, quæ est Morphûs. (11) Veneris hoc est cognomen. Sedens ea conspicitur cum galericulo et compedibus. Addidisse aiunt Tyndareum compedes, quo innueret vinculorum similitudine, quam firma esse fide erga viros suos feminas oporteret. Nam deam ulcisci voluisse Tyndareum compedibus (sunt enim qui hoc etiam memoriæ prodiderint) exprobrantem illi filiarum adulteria, ut credam, adduci non possum. Quam enim ridiculum, si putasset facta e cedro effigie et imposito Veneris nomine, pœnas ab dea expeti posse!
CAPUT XVI.
_ De templo ac signis Hilairæ et Phœbes, earumque sacerdotibus, quæ Leucippides dicuntur — ovo, quod Leda peperit, ibi servato, atque ædificio Chitone — domo Tyndarei filiorum — herois nonnullis et Herculis lucta cum Eryce — Lycurgi legislatoris templo et sepulcris quibusdam — vico Limnæo, templo Dianæ Orthiæ ac signo Dianæ Tauricæ — Dianæ cultu sanguineo et puberum Lacedæmoniorum flagellatione. _