[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ
Part 18
Quum decessisset Archidamus filiis duobus relictis, Agis, qui Agesilao major natu erat, regnare cœpit. Habuit Archidamus et filiam, Cyniscam nomine, quæ ad Olympicas victorias virili propemodum animo adspiravit. Prima hæc feminarum omnium equos aluit, prima Olympicam palmam tulit. Post eam enim quoque, aliæ inprimis vero e Lacedæmone nonnullæ, sunt victrices in Olympicis renunciatæ: quibus tamen illa longe gloria præstitit. (2) Spartani vero et poeticen et omnem, quæ ex ea hominibus contingere possit, gloriam omnium minime admirati mihi videntur. Nam nisi quod Cyniscæ epigramma fecit nescio quis, et ante Pausaniæ in tripodem Delphis dedicatum epigramma exaravit Simonides, aliud nihil a poeta quidem ullo de Laconicis regibus est memoriæ proditum. (3) Agide Archidami filio regnante et alia Eleis Lacedæmonii crimini dederunt, et illud inprimis acriter expostularunt, quod Olympicis ludis et Jovis templo Olympico ab ipsis prohibiti fuissent. Caduceatore itaque misso Eleis imperant, ut Lepreatas, et alios finitimos, qui ipsis parerent, suis uti sinerent legibus. Qui quum respondissent, simulac finitimas Spartæ civitates liberas vidissent, nihil sibi causæ fore, quin et ipsi sociis suis libertatem redderent: eo responso commoti Lacedæmonii, sub Agide rege in Eleorum fines invaserunt: (4) verum in Olympiam usque et ad Alpheum amnem progressi, terræ motibus conterriti, retro agmen egere. Anno autem insequenti Eleorum agrum Agis populatus magnam ex eo prædam egit. Tum Xenias Eleus, et privatim Agidis et publice Lacedæmoniorum hospes, adversus populum insurrexit una cum ditioribus. Verum priusquam cum exercitu Agis præsto esset, Thrasydæus, cui rerum summa a populo commissa fuerat, Xeniam totamque ejus manum pugna superatos urbe pellit. (5) Agis vero domum cum exercitu reversus Lysistratum Spartanum cum parte copiarum et Eleorum exules relinquit, qui cum Lepreatis agrum eorum populationibus vexarent. Tertio demum ejus belli anno, quum Agis exercitu comparato denuo esset in Eleorum fines invasurus, Thrasydæus de populi sententia, affecta jam malorum diuturnitate et prope consumta civitate, pacem his conditionibus accepit: In posterum finitimis non imperaturos: urbis [_immo Pheæ et Cyllenes, non Elidis, ut librorum Xenophontis H. Gr._ 3, 2, 30 _vitiis_ σφέας _et_ Κυλλήνην _deceptus opinatur Pausanias_] muros demolituros: Lacedæmoniis Olympiæ Jovis sacrum sacrosque ludos celebrare, et in eorum ludorum certamina descendere liciturum. (6) Etiam in Atticam Agis bellum continuo intulit: idemque ad Deceleam contra Athenienses castellum munivit. Deleta vero ad Ægospotamos Atheniensium classe, Agis cum Lysandro, Aristocriti filio, fœderis, quod inter Athenienses et Lacedæmonios sancitum fuerat, quum id tamen Spartani non jussissent, religionem violavit. Illi enim suo duntaxat ipsorum arbitrio, non auctoritate publica Spartanorum, scitum cum sociis fecerant de Atheniensium civitate radicitus exscindenda. (7) Hæ fuere Agidis res bellicæ maxime illustres. Cujus non alia fuit de Leotychide filio quam Aristonis de Demarato futilitas: siquidem et hic audientibus Ephoris, fortunæ quadam malignitate impulsus, non putare se dixit, ex se Leotychiden natum. Cujus eum levitatis postea pœnituisse constitit. Quum enim morbo implicitus ex Arcadia domum reportaretur, apud Heræam testes fecit, qui cum eo erant, omnes, nihil se dubitare, Leotychiden ex se genitum esse: totique isti multitudini multis cum precibus et lacrimis injunxit, ut hoc apud Lacedæmonios testimonium dicerent. (8) Verum Agide mortuo Leotychiden Agesilaus regno pellere studebat, ea populo in memoriam redigendo, quæ de eo aliquando Agis dixisset. Præsto tamen et Leotychidæ ipsi ab Heræa Arcades fuere, qui morientis jam Agidis verba renunciarunt. (9) Auxit inter Agesilaum et Leotychiden disceptationem Delphicum oraculum his illi versibus: editum:
Sparta cave, quamvis te maxima gloria tollat, heu tibi ne claudus recti cruris noceat rex: tunc inopinatos longum patiere labores, letiferique undam miscentem cuncta duelli.
(10) Hæc in Agesilaum dixisse Apollinem, contendebat Leotychides, quod altero ille pede claudicaret: at Agesilaus in Leotychiden retorquebat, quod non legitimus ab Agide esset genitus. Eam disceptationem Lacedæmonii ad oraculum, quum id arbitratu suo facere possent, non retulerunt tamen; auctoritatem scilicet Lysandri Aristocriti filii secuti, qui vehementer, ut (Agesilao) regnum decerneretur, contendebat.
CAPUT IX.
_ Agesilao regnante Lacedæmonii in Asiam contra Artaxerxem trajicere decernunt, et ceteras Græciæ civitates in societatem belli vocant — Agesilaus Aulidem devehitur, dein Lydiam invadit ac Persas prœlio vincit — Artaxerxes Timocratem in Græciam cum pecunia mittit, ut Græcos ad bellum contra Lacedæmonios suscipiendum sollicitet — Lacedæmonii bellum contra Thebanos decernunt — bellum Corinthiacum geritur et Agesilaus exercitum ex Asia reducit — Thebanos ad Coroneam vincit. _
Regnum ubi adeptus est Agesilaus Archidami filius, classem Lacedæmoniis placuit in Asiam transmitti, qua bellum contra Artaxerxem Darii filium transportaretur. Cognoverant enim quum a ceteris civitatis principibus, tum inprimis a Lysandro, in bello adversus Athenienses non ab Artaxerxe, sed a Cyro se fuisse pecunia in naves adjutos. Agesilaus exercitum in Asiam traducere jussus ac terrestrium copiarum imperator declaratus dimisit legatos, qui Peloponnesi populos omnes, præter Argivos, Græcos item ceteros, qui extra Isthmum sunt, ad belli ejus societatem adhortarentur. (2) Corinthii quidem tunc, etsi nihil cupiebant impensius, quam ejus transmissionis esse participes, everso tamen repentina maris eluvione Jovis templo, cui apud ipsos Olympii cognomen fuit, tanquam prodigio perterrefacti, inviti illi quidem se domi continuere. Athenienses Peloponnesiaci belli calamitates reliquas et in primis pestilentiam causati, ex quibus ad pristinam fortunam vixdum redirent, re vero ipsa, quod nuncium acceperant, Cononem Timothei filium ad regem venisse, plane cessarunt. (3) Missus est etiam ad Thebanos Aristomenidas, quod et Agesilai maternus avus erat, et ipsis Thebanis minime alienus: siquidem eorum judicum unus fuerat, qui, expugnatis Platæensium muris eos, qui intus capti fuerant, occidendos censuerant. At illi non aliter, quam Athenienses, auxilia se missuros negarunt. Agesilaus statim domi habito delectu, sociorum auxiliis in unum contractis, classeque ædificata et instructa, Aulidem rem divinam Dianæ facturus venit, quod illinc Agamemnon etiam dea placata ad Trojam solvisset. (4) Se certe intelligebat beatioris, quam Agamemnon olim fuisset, civitatis regem esse, neque minus, quam olim ille, cunctæ Græciæ imperare. Quodsi Artaxerxem vinceret et Persarum opibus potiretur, multo majus et clarius facinus hoc videri posse sperabat, quam fuisse Priami regnum evertere. Rei divinæ operam dantem Thebani cum armis adorti accensa jam super aris. femora disjiciunt, ipsum e templo expellunt. (5) Hic ille etsi disturbatum sacrum, priusquam litatum esset, molestissime ferebat, in Asiam tamen transmisit ac Sardes primum appulit. Erat enim tunc inferioris Asiæ pars maxima Lydia, et in ea Sardes opibus et omni copiarum genere ceteras urbes longe anteibat et ejus, qui maritimam præfecturam obtinebat, satrapæ regia erat, uti Susa regis ipsius. (6) Congressus vero cum Tissapherne, Ioniæ satrapa, in Hermi campis vicit Persarum non modo equitatum, sed etiam peditatum, qui tanto tum numero erat collectus, ut post eum exercitum, quem Xerxes adversus Athenas duxit, et ante illum Darius contra Scythas, esset maximus. Agesilai itaque in bellicis rebus alacritatem admirati Lacedæmonii classis etiam imperium ei detulerunt. At ille quum studium curamque omnem ad res magnas terrestribus copiis gerendas contulisset, rebus navalibus Pisandrum uxoris suæ fratrem præfecit. (7) Verum quominus voti fieret compos, deorum nescio quis invidit. Ubi enim primum audivit Artaxerxes, Agesilaum, aliquot jam prœliis prospere factis, novos semper vincendo rerum progressus facere et ulteriora appetere, Tissaphernem apud se prius illustri gratia hominem, capitis damnatum, occidendum curat, eique successorem, qui oræ maritimæ præesset, Tithrausten mittit, hominem quum in rebus gerendis sollertem, tum vero odio in Lacedæmonios flagrantem. (8) Hic ut primum Sardes attigit, rationem excogitavit, per quam efficeret ut Lacedæmonii imperatorem suum cum exercitu ex Asia revocare cogerentur. Rhodium enim Timocratem cum pecunia in Græciam mittit, qui Græciæ populos ad bellum contra Lacedæmonios suscipiendum concitet. Qui pecuniam cepere, fuisse dicuntur ex Argivis Cylon et Sodamas: e Thebanis Androclides, Ismenias et Amphithemis. Ejus etiam largitionis participes Athenis fuere Cephalus et Epicrates: et simul e Corinthiis quotcunque cum Argivis faciebant, inprimis Polyanthes et Timolaus. (9) Sed qui belli aperte initium fecerunt, erant Locri ex Amphissa. Nam quum inter ipsos et Phocenses de agri finibus esset controversia, Thebanorum, et inprimis Ismeniæ, impulsu frumenta, appropinquante jam messis tempore, succiderunt et cum reliqua præda asportarunt. Excursiones etiam in Locrorum agrum Phocenses cum omnibus militum copiis populabundi fecere. (10) Quare Locri, adscitis in societatem Thebanis, vicissim Phocensium agros vastarunt. Jam Phocenses, missis Lacedæmonem legatis, Thebanos urgebant, docentes quæ passi ab iis essent. Horum commoti expostulationibus Spartani bellum in Thebanos sciverunt. Inter alia crimina et illud querebantur, quod per contumeliam in Agesilaum rei divinæ operam dantem Aulide impetum fecissent. (11) Cognito Lacedæmoniorum decreto Athenienses per legatos rogant Spartanos, armis abstineant, jure et disceptatione res repetant. At illi eam legationem infestis atque iratis animis acceptam statim remiserunt. Quæ deinde sunt consecuta, Lacedæmoniorum expeditio et Lysandri mors, exposuimus, quum de Pausaniæ rebus gestis ageremus. (12) Et sane bellum illud, quod est Corinthiacum appellatum, a Lacedæmoniorum in Bœotiam expeditione sumto initio, majores in dies et graviores habuit progressus. Atque hæc quidem causa Agesilaum perpulit, ut exercitum ex Asia reportaret. Quum itaque navibus ex Abydo Seston transmisisset, atque inde per Thraciam in Thessaliam contenderet, Thessali, ut eam a Thebanis gratiam inirent, viam ei intercludere conati sunt: quod pro veteri etiam cum Atheniensibus amicitia sibi faciendum putarunt. (13) At ille, fuso hostium equitatu, iter sibi per Thessaliam aperuit: ac mox Thebanis et eorum auxiliis ad Coroneam superatis, per Bœotios sibi viam fecit. Ipsi quidem Bœotii e prœlio in Minervæ templum cognomento Itoniæ confugerunt. Agesilaus vero, etsi vulnus in pugna acceperat, neutiquam sibi tamen in supplicibus violandis religionem contemnendam censuit.
CAPUT X.
_ Agesilaus denuo cum exercitu Corinthum venit, et Amyclæenses dimissi ad Hyacinthia celebranda ab Iphicrate opprimuntur in itinere — Agesilaus Ætolis opem fert — in Ægyptum trajicit et in itinere moritur — Archidamo regnante Phocenses Delphici Apollinis templum occupant et a Lacedæmoniis contra Thebanos adjuvantur — Archidamus Tarentinis auxilio proficiscitur et ibi in pugna interficitur — Agis, rex, contra Antipatrum pugnans occumbit — Laconici agri descriptio incipit a regione Scotitas dicta — de vico Caryæ dicto et Dianæ Caryatidis cultu — reliquiis Sellasiæ — Apollinis Pythaei signo in monte Thornace. _
Non ita multo post Isthmicos ludos fecerunt Corinthiorum ii, qui domo eo nomine effugerant, quod Spartanorum partes secuti essent. Oppidani quidem tunc Agesilai metu intra urbem se continebant. At ubi ille castra movit Spartam rediturus, una cum Argivis et ipsi Isthmia agitarunt. Sed Corinthum rursus cum exercitu Agesilaus rediit: quod tamen Hyacinthia adventarent, Amyclæenses domum dimisit, quo ludos Apollini et Hyacintho patrio ritu facerent. Eam cohortem Athenienses Iphicrate duce in via adorti trucidarunt. (2) Agesilaus in Ætoliam deinde venit, Ætolis contra Acarnanas, a quibus bello premebantur, auxilium laturus: et Acarnanas quidem ipsos ab armis discedere coegit, quum jam parum tamen abesset quin et Calydonem et reliqua Ætolorum oppida expugnarent. Insequenti postea tempore in Ægyptum navigavit, ut eos armis persequeretur, qui ab Ægyptiorum rege defecerant. Ac multæ res præclare ab eo in Ægypto gestæ possunt commemorari. Erat tum jam senex Agesilaus: quare in itinere fatum ilum oppressit suum. Cadaver ejus in patriam reportatum Lacedæmonii majore multo, quam aliorum regum, sepulturæ et funeris honore decorarunt. (3) Archidamo deinde Agesilai filio regnante Phocenses Delphici Apollinis fanum occupaverunt. Ad bellum igitur contra Thebanos gerendum Phocensibus tum privatis pecuniis conducta auxilia venerunt, tum illis Lacedæmonii et Athenienses publico decreto auxilia misere: hi quidem veterum erga se meritorum recordatione adducti; Lacedæmonii vero, prætexentes et ipsi amicitiam Phocensium, sed revera, ut mea fert opinio, ob odium Thebanorum. At Theopompus, Damasistrati filius, Archidamum narravit ejus belli gerendi causa pecuniam accepisse; atque adeo Dinicham, Archidami uxorem, ab iis, qui rerum apud Phocenses potiebantur, corruptam muneribus Archidamum ad opem illis ferendam effecisse promtiorem. (4) Enimvero et sacram pecuniam cepisse et auxilio iis venisse, a quibus est orbis terræ clarissimum oraculum vastatum, nunquam ego in laude posuerim: at illud merito in Archidamo collaudarim, quod, quum Phocenses Delphorum militarem ætatem omnem trucidare, liberos et uxores in servitutem abducere, ipsam denique urbem funditus evertere in animo haberent, unus tam insignem est cladem deprecatus. (5) Idem postea in Italiam trajecit, quo tempore Tarentinos in bello contra finitimos barbaros auxiliis juvit. Ibi vero quum in pugna interfectus fuisset, quod sepulturæ honore caruerit, Apollinis, quem læserat, ira factum est. Hujus Archidami natu major filius Agis contra Macedonum regem Antipatrum pugnans occubuit. Minor Eudamidas rebus maxime pacatis Spartæ regnavit. Agidis vero Eudamidæ, et Eurydamidæ Agidis filiorum res gestas pridem persecuti sumus, quum in Sicyoniorum rebus nostra versaretur oratio.
6. Ab Hermis descendentibus locus occurrit quercetis condensus: Scotitas (_quasi Tenebrius_) ei nomen. Illud quidem non ab arborum continenti umbra, sed ab Jove cognomento Scotita, cujus templum a recta via ad lævam abest decem ferme stadia. In ipsa via paulo longius progressis ad lævam itidem ostendit se Herculis signum et tropæum. Erectum ab ipso esse proditum est memoriæ, quum Hippocoontem ejusque filios occidisset. (7) Tertium a recta via diverticulum ad dextram Caryas et ad Dianæ templum perducit: siquidem vicus ille Dianæ est et Nymphis sacer. Et Caryatidis Dianæ sub divo signum stat: quo in loco Lacedæmoniorum virgines anniversarium festum obeunt, patrioque ritu saltationem celebrant. Reversus in viam militarem et aliquantulum progressus Sellasiæ ruinas videas: quam victis Lacedæmoniis eorumque rege Cleomene Leonidæ filio captam et destructam ab Achæis ante scripsi. (8) In Thornace, quo hinc profectus non multo post pervenies, Pythaei Apollinis signum visitur, eadem figura, qua Amyclæum est, fictum; illud autem cujusmodi sit, suo loco exponam. Est autem Lacedæmoniis clarior multo et ipsa religione insignior Amyclæus ille Apollo: quare aurum illud omne, quod Apollini huic Pythaeo miserat dono Crœsus Lydorum rex, ad Amyclæi Apollinis signum exornandum transtulerunt.
CAPUT XI.
_ De urbe Sparta seu Lacedæmone — memorandis in foro Spartæ, ædibus senatorum et magistratuum in eo, senatu, Ephoris et Bidiæis — porticu Persica — templo Cæsaris et Augusti Imperatoris — Agia vate et Tisameno ejusque de quinque victoriis vaticinio — regione fori Choro dicta — reliquis templis, signis ac memorandis in foro. _
A Thornace descendentibus urbs ipsa se ostendit, initio Sparta, posteris deinde temporibus etiam Lacedæmon nuncupata, quum antea regionis nomen hoc esset. Quod autem in Attica historia professus sum, me non omnia persecuturum, sed habito delectu ea duntaxat, quæ memoria digna visa essent, literis mandaturum: idem nunc mihi, antequam ad eorum quæ de Sparta dicenda sunt commemorationem aggrediar, profitendum: siquidem instituti operis initio e multis, quæ populi ipsi de se fama vulgarunt, ea mihi seligenda duxi, quæ maxime memoratu digna visa essent: cujus certe minime improbandi consilii, nihil profecto est, quamobrem fines transgrediar. (2) Apud Lacedæmonios, qui Spartam tenent, digna, quæ spectentur, sunt: forum primum; in eo curia, quo seniorum ordo ille convenit, quam ipsi Gerusiam (_senatum_) vocant: Ephororum deinde, et Nomophylacum (_custodum legum_) et qui Bidiæi appellantur, basilicæ. Ac Gerusia quidem consessus est, penes quem apud Lacedæmonios summa civilis administrationis est auctoritas, reliqui vero sunt magistratus. Ephori et Bidiæi sunt quini utrique. Atque inter hos Bidiæi quidem in Platanista tum alia tum epheborum certamina curant. Ephori autem gravioribus prosunt negotiis: atque hi de suo numero Eponymum, cujus nomine annus designatur, præbent, perinde atque apud Athenienses ex novem Archontibus unus est Eponymus. (3) In foro omnium est operum nobilissimum porticus ea, quam Persicam appellant, quod de Persarum manubiis est ædificata: insequentibus autem temporibus ad eam, quam nunc præ se fert, magnitudinem et ornamentorum speciem illam traduxerunt. Insistunt columnis et alii Persarum duces, et inter eos Mardonius Gobryæ filius, candido lapide facti. Est etiam illic statua Artemisiæ, Lygdamidis filiæ, Halicarnassi reginæ. Hanc aiunt ultro contra Græcos Xerxi auxilium tulisse, et præclara bellicæ virtutis navali ad Salamina prœlio documenta dedisse. (4) In eodem foro templa sunt, Cæsari alterum, ei nempe, qui primus apud Romanos solus imperare concupivit, et novam hanc constituit reipublicæ formam: alterum ejus filio Augusto dicatum, qui et imperium confirmavit, et quum dignitate tum opibus paternam gloriam facile superavit. Cognomen vero Augusti idem significat quod Græcorum lingua σεβαστός. (5) Ad Augusti templum ænea est Agiæ effigies. Agian hunc divinasse ferunt Lysandro, classe Atheniensium apud Ægospotamos esse potiturum, præter triremes decem: quæ e fuga se in Cyprum recepere, quum Lacedæmonii ceteras una cum militibus cepissent. Fuit Agias Agelochi filius, Tisameni nepos. (8) Tisameno patria Eleo, ex Iamidarum familia, oraculum redditum est, e quinque ipsum maxime illustribus certaminibus victorem discessurum. Sed enim, quum ab Olympicis ludis de quinquertio victus abiisset, quippe qui in duobus quidem Andrium Hieronymum (cursu scilicet et saltu) superasset, in lucta vero eidem succubuisset, intellexit oraculum, dari videlicet a numine in quinque certaminibus bellicis victoriam sibi obtinere vaticinanti. (7) Lacedæmonii enimvero, quibus ignotum non erat, quid ex oraculo Tisameno promissum fuisset, homini persuadent, ad se ex Elide migret, et in vaticinando Spartanorum reipublicæ operam navet. Id quum ille fecisset, prœliorum quinque ei victoriam acceptam Spartani retulerunt. Primum fuit ad Platæas contra Persas: alterum in Tegea, quum adversum Tegeatas et Argivos pugnatum est a Lacedæmoniis: tertium in Dipæensibus, quo tempore Arcades omnes, Mantineensibus exceptis, signa cum Lacedæmoniis contulerunt. Sunt autem Dipæenses Arcadum in Mænalia civitas. (8) Jam vero quartum ejusdem auspiciis factum est prœlium contra eos Helotas, qui in Ithomen secesserant. Ipsi quidem Helotæ non universi defecerant, sed Messenici tantum, qui se a priscis Helotis sejunxerant. Verum non multo post etiam quæ huc pertinent, exponam. Tunc quidem Lacedæmonii eos, a quibus facta fuerat defectio, Delphici Apollinis oraculo et Tisameni monitis adducti, icto cum illis foedere, incolumes dimisere. Postremo quintam victoriam prædixit Tisamenus, quum ad Tanagram Lacedæmonii cum Argivis et Atheniensibus conflixerunt. (9) Hæc de Tisameno audita habeo. Spartanis in foro Pythaei Apollinis, Dianæ et Latonæ signa sunt. Chorus autem tota ea fori pars dicitur ob eam causam, quod gymnicis ludis, quos Gymnopædias nominant (quod festum, si ullum aliud, magno studio celebrant) puberes Apollini choros agitant. Non longe Telluris ædes et Agoræi (_Forensis_) Jovis: Agorææ item Minervæ et Neptuni, quem cognominant Asphalium (_quasi Tuentem_). Apollinis aliud ibidem est et Junonis. (10) Visitur et Spartanorum populi virili habitu signum ingenti magnitudine. Est item apud Lacedæmonios Parcarum fanum: cui proximum est Orestis Agamemnonis filii sepulcrum. Tegea enim huc deportata Orestis ossa oraculi jussu eo in loco sepeliere. Prope Orestis sepulcrum est Polydori regis Alcamenis filii effigies: cui præ cunctis regibus aliis tantum honoris Lacedæmonii tribuerunt, ut, quæ publice obsignari necesse sit, ea Polydori imagine magistratus obsignent. (11) Est ibidem Agoræus Mercurius Bacchum infantem portans. Sunt ibidem archiva, quæ Ephorea nominant. In iis est Epimenidis Cretensis monumentum, et Apharei Perieris filii. Veriora autem existimo, quæ a Lacedæmoniis, quam quæ ab Argivis de Epimenide commemorantur. Quo in loco Parcæ sunt, * et Lacedæmoniis. Est etiam Hospitalis Juppiter et Hospitalis Minerva.
CAPUT XII.
_ De via Aphetais dicta — Icarii et Danai cursus certamine filiarum procis proposito — domo Polydori Booneta dicta — templo et signo Dianæ Celeutheæ et memorandis herois — luco Neptuni Tænarii, Dianæ signo et regione Hellenium dicta — Talthybii monumento — aliis memorandis sepulcris et templis etc. in hac urbis regione — Sciade, ubi conciones habentur — signis Jovis et Veneris Olympiæ. _