[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

Part 17

Chapter 17 3,143 words Public domain Markdown

Alcamene mortuo, ejus filius Polydorus regnum adiit. Hoc regnante Lacedæmonii colonias duas in Italiam deduxerunt, Crotonem et Locros ad Zephyrium promontorium. Bellum etiam, quod Messeniacum est appellatum, hoc ipso tempore exarsit. Neque vero easdem ejus belli causas Lacedæmonii et Messenii referunt: (2) sed quæ utrinque dicantur, et qualem exitum hoc bellum habuerit, infra suo loco explicabimus. Hoc interim non omittemus, primum Messeniacum bellum ex parte maxima Theopompi Nicandri filii ex altera gente regis ductu gestum. Confecto autem bello ac Messeniis jam in potestatem Lacedæmoniorum redactis Polydorum spectatæ virtutis Spartæ habitum et Lacedæmoniorum populo maxime carum, quod nihil unquam aut per vim egisset aut dixisset cum alterius contumelia, justitiam in tota jurisdictione cum summa humanitate conjunxisset, (3) ob easque res gloria in cuncta Græcia florentem, Polemarchus occidit, Lacedæmonius homo minime obscuro loco natus, insigni vero, ut res ipsa indicavit, audacia. Mortuo Polydoro Lacedæmonii honores multos nec vulgares habuerunt. Est autem et Polemarchi Spartæ monumentum, vel quod ante vir bonus habitus fuerit, vel quod propinqui eum clam sepelierint. (4) Eurycrate Polydori filio regnum tenente Messenii Lacedæmoniis æquo satis animo paruerunt, neque Argivorum multitudo in rerum novarum studium incubuit. Jam vero Eurycratis filio Anaxandro regnante, Messenios fata sua extra Peloponnesum ejecerunt. Quum enim a Lacedæmoniis defecissent, pares illis aliquamdiu bello fuere: postremo superati, ex pacto convento e Peloponneso excesserunt: qui relicti sunt, omnes servi facti sunt Lacedæmoniis, præter eos tamen, qui maritima oppida incolebant. (8) Quæ in eo bello evenerint, quod gestum est post Messeniorum defectionem, non videntur mihi satis apte in hac historiæ parte tractari. Anaxandro Eurycrates gignitur, Eurycrate minore Leon. His regnantibus Lacedæmonii a Tegeatis clades complures acceperunt. Iidem sub Anaxandrida Leontis filio secundiore multo, quam Tegeatæ, belli fortuna usi sunt. Res autem sic propemodum gesta est. Lichas Lacedæmonius Tegeam venit: erant enim tunc fœderis jure inter eas civitates pacata omnia. (6) Eodem tempore, quo Lichas adveniebat Orestis ossa ex quodam oraculo jussi quærebant Spartani. Ea intellexit Lichas in ærarii fabri officina defossa, ad oraculi scilicet verba referens instrumenta singula ærariæ fabricæ. Ventos enim folles, quod ipsi etiam conceptas auras vi expellunt, pulsum malleum, repercussum incudem, hominum perniciem ferrum (quod in prœliis jam usurpari cœptum fuerat) interpretatus est: nam si ad heroicum seculum respexisset Apollo, hominum perniciem non ferrum, sed æs dixisset. (7) Huic autem responso, quod Lacedæmonii acceperunt de ossibus Orestis, persimile fuit quod Atheniensibus postea redditum est, ut ossa Thesei e Scyro Athenas deportarent: non posse enim, id ni factum esset, Scyron capi. Invenit tum Cimon Miltiadis filius, eodem usus in conjiciendo acumine, Thesei ossa, neque ita multo post insula potitus est. (8) Ex ære autem heroum temporibus omnia pariter arma fuisse, Homerus testatur, quum securim Pisandri et Merionæ sagittam describit. Argumento est etiam Achillis hasta Phaselide in Minervæ templo dedicata, et apud Nicomedenses in Æsculapii Memnonis ensis totus ex ære, quum hastæ illius ima tantum et summa cuspis ærea sit. Hæc ita esse pro comperto habemus. (9) Anaxandrides, Leontis filius, unus ex omnibus Lacedæmoniis uxores duas eodem tempore habuit; unde illi soboles duplex. Nam quum priorem, optimam illam quidem, sed sterilem, ut dimitteret, Ephori jussissent, id ut faceret in animum inducere non potuit: eatenus tamen paruit, quod alteram cooptavit, e qua Cleomenem suscepit. Tunc prior, quæ adhuc uterum non tulerat, Dorieum peperit, deinde Leonidam, mox Cleombrotum. (10) Mortuo Anaxandrida, quum longe præstare consilio et belli artibus Dorieum existimarent, Cleomeni tamen, quod natu esset maximus, regnum inviti sane detulerunt. At Dorieus, quum adduci non potuisset ut in patria permanens Cleomeni pareret, in coloniam est ablegatus.

CAPUT IV.

_ Cleomenes cum Lacedæmoniis et sociis fines Argivorum invadit, eosque vincit — contra Athenas exercitum ducit et Orgadem, terram diis Eleusiniis sacram, devastat — in Æginam trajicit — Demaratum fraude regno privat — furore correptus mortem sibi infert — Leonidas rex Xerxi Græciam invadenti ad Thermopylas occurrit — de Pausania, Plistarchi, Leonidæ filii, tutore, ejusque honeste factis. _

Cleomenes ut primum regnum iniit, comparato ex Lacedæmoniis et sociis exercitu, in Argivorum fines invasit: Argivos vero ipsos obviam cum armis egressos prœlio fudit. Eorum quum ad quinque millia in proximum Argi Niobes filii lucum confugissent, Cleomenes (quippe qui plerumque mentis compos non esset) per Helotas in lucum ignem immisit: quo incendio et lucus et qui se illuc receperant supplices exusti sunt. (2) Hinc Athenas bis duxit. Primum Atheniensibus Pisistrati filiorum dominatu liberatis, ingentem quum Lacedæmoniis, tum sibi apud cunctos Græcos gloriam peperit. Deinde Atheniensis cujusdam Isagoræ gratia ductus, quum Atheniensibus illum tyrannum imponere conatus esset, ac libertatem suam fortiter tuentibus Atheniensibus ea de spe decidisset, et reliquum Atticæ agrum populatus est, et regionem Orgadem appellatam, diis, qui Eleusine coluntur, sacram vastasse dicitur. In Æginam deinde transmisit: ubi insulæ ejus principes qui Medis studentes civibus suis, ut terram et aquam Dario Hystaspæ filio dederent, persuaserant, in vincula conjecit. (3) Dum in Ægina Cleomenes tempus terit, Demaratus eum ex altera familia rex ad populum criminatur. Ea re commotus Cleomenes, ut primum rediit, rationem iniit, per quam Demaratum e regno ejiceret. Delphicam enim vatem pretio corruptam subornat, ut, quod ipse præscriberet, consulentibus Lacedæmoniis responderet. Idemque Leotychiden Demarati propinquum, e regia item domo, instigat, ut de regno Demarato litem intendat. (4) Ibi Leotychides institit iis verbis, quæ Ariston ejus pater temere effuderat, quum natum Demaratum dixit a se genitum non credere. Eam disceptationem quum ad Delphicum oracalum, sicuti alia omnia consueverant, Lacedæmonii retulissent, respondit Pythia, quæ Cleomenes jusserat. (5) Quo factum ut Demaratus non æquo judicio, sed adversarii oppressione regno fuerit spoliatus. Cleomenes post hæc diem suum obiit, quum arrepto gladio per furorem sibi ipsi manus consciscens totum corpus fœdissimis vulneribus lacerasset. Argivi igitur, ea mortis acerbitate dedisse eum pœnas supplicibus, qui in Argum confugerant: Athenienses, quod Orgadem vastasset: Delphi, quod interpretem Apollinis, ut Demaratum falso insimularet, corrupisset, id ei accidisse interpretati sunt. (6) Heroum autem et deorum in homines iræ, præter hoc Cleomenis, alia etiam reperiuntur exempla. Siquidem et Protesilaus, cui honores ad Elæuntem habentur, heros Argo nihilo clarior, per se ipsum Persen Artaycten graviter est ultus. Neque unquam Megarenses, posteaquam sacrosanctum agrum colere ausi sunt, deorum, qui Eleusine coluntur, iram plane lenire potuerunt. Sollicitatum vero pretio oraculum, præterquam tunc a Cleomene, ab nemine unquam scimus. (7) Ubi e vita excessit Cleomenes, quod nullam reliquit virilem sobolem, ad Leonidam Anaxandridæ filium, Doriei germanum et uterinum fratrem, regnum pervenit. Quo tempore Xerxes cum populo suo Græciam invasit, ei Leonidas cum trecentorum Lacedæmoniorum cohorte ad Thermopylas occurrit. Bella quidem multa quum a Græcis contra barbaros, tum inter ipsos barbaros gesta memorantur: sed ea pauca fuere, in quibus unius virtus eximie enituit, ut Achillis ad Ilium, Miltiadæ in Marathone. Sed profecto præclarum illud Leonidæ facinus, meo quidem judicio, omnia cujusvis temporis exempla vicit. (8) Hic enim Xerxi, regum omnium, qui post Medis et Persis imperarunt, animi elatione et operum magnificentia longe præstantissimo, in Græciam irruenti tam acriter cum paucis, quorum dux erat, ad Thermopylas restitit, ut ne visurus ille quidem Græciam, nedum Athenas fuisset incensurus, nisi a Trachinio homine Hydarnis copiæ per Œtæ montis tramites circumductæ Græcos oppressissent. Atque ita Leonida interempto barbari in Græciam irruperunt. (9) Post hunc Pausanias Cleombroti filius non certe regnavit, verum quum Plistarchi Leonidæ filii tutor esset, ad Platæas Lacedæmonios duxit, atque inde in Hellespontum classe transmisit. Hujus in Coam mulierem factum non possum non magnopere collaudare. Is enim Coi hominis non ignobilis uxorem, Hegetoridæ filiam, Antagoræ neptem, quam Pharandates Persa Teaspidis filius invitam in pellicum numero habebat, (10) Mardonio ad Platæas et Persis ad internecionem cæsis, Coon ad suos cum omni muliebri mundo donisque omnibus, quæ a Pharandate acceperat, remisit. Idem Mardonii cadaver contra Lamponis Æginetæ sententiam violari vetuit.

CAPUT V.

_ Pausanias minor, Atheniensibus ad Piræeum victis, triginta tyrannorum imperium non adjuvare vult, sed domum redit — ideo ab inimicis accusatur, et judicio absolvitur — Lacedæmonii Lysandro duce Thebanos invadunt — Lysandro cæso, Pausanias supervenit et cum Thebanis paciscitur — Pausanias denuo accusatus a Tegeatis in templo Minervæ Aleæ supplex recipitur — de Aristodemo, Pausaniæ filiorum tutore — Agesipolis, rex Lacedæmoniorum, Argivis bellum infert, sed terræ motu et tonitru recedere cogitur — contra Olynthios exercitum ducit et subito moritur. _

Jam vero Plistarchus Leonidæ filius in ipsis regni initiis diem suum obiit. Cui Plistoanax successit, ejus ipsius Pausaniæ filius, cujus ductu prœlium ad Platæas factum. Plistoanacte natus Pausanias. Hic Pausanias in Atticam exercitum duxit, verbo cum Thrasybulo et Atheniensibus bellum gesturus, atque ut triginta tyrannorum, qui a Lysandro impositi fuerant, dominatum firmaret. Superato tamen ad Piræeum Atheniensium præsidio, domum exercitum reportare statuit, quod scilicet non esse eam Spartanorum reipublicæ maculam omnium turpissimam adspergendam putaret, ut impurissimorum hominum tyrannidem confirmasse dicerentur. (2) In patriam re infecta reversus, ab inimicis in judicium est deductus. Apud Lacedæmonios de rege judicium hoc ritu constitui solet. Consident qui seniores appellantur, duodetriginta numero: cum iis Ephori, nec non alterius familiæ rex. Is erat tunc Agis. Ac quattuordecim seniores et Agis rex Pausaniam condemnarunt: absolverunt reliquæ ejus consilii partes. (3) Neque ita multo post delectum Lacedæmonii contra Thebanos habuerunt. Cujus belli quæ causa fuerit, quum Agesilai res gestas commemorabimus, exponetur. Ac tunc quidem Lysander, quum in Phocidem pervenisset, universis Phocensibus assumtis, cunctatione omni sublata, in Bœotiam invasit, et Haliartiorum oppidum aggressus est oppugnare, quum adduci non possent ut a Thebanis deficerent. Thebanorum jam et Atheniensium auxiliis clam intra urbem receptis eruptionem fecere. Cum iis Lysander acie ante ipsa urbis mœnia congressus cum magna Lacedæmoniorum manu dimicans occubuit. (4) Interea Pausanias a Tegeatis et reliqua Arcadia comparatis auxiliis confecto jam prœlio supervenit. Is ubi primum Bœotiam attigit, eorum qui cum Lysandro fuerant et ipsius Lysandri cædem cognovit: nihilo tamen secius Thebas perrexit, urbem oppugnaturus. Verum quum Thebani se ad omnem impetum sustinendum confirmarent jamque Thrasybulus cum Atheniensium auxiliis adventare nunciaretur, qui id unum exspectabat, ut prœlium Lacedæmonii inirent, quo illos a tergo adoriretur: (5) Pausanias veritus ne medius inter duos hostium exercitus ancipiti periculo circumveniretur, icto cum Thebanis fœdere eorum, qui sub Haliartiorum muris ceciderant, cadavera ad sepulturam tollenda curavit. Ea sane res neutiquam Lacedæmoniorum judicio comprobata est: ego vero Pausaniæ consilium rectum fuisse existimo. Nam quum probe nosset, Lacedæmoniis inter medios hostes circumclusis semper aliquam accidere cladem, ut ad Thermopylas et in Sphacteria insula, metuebat ne tertiæ ipse cladis auctor haberetur. (6) Verum quum longe aliter ipsius cives judicarent, quippe qui ei, quod tardius in Bœotiam venisset, crimini dabant, non putavit ille sibi committendum, ut causam dicere cogeretur. Tegeatæ supplicem in Aleæ Minervæ receperunt. Templum illud fuit antiqua religione Peloponneso universæ sacrosanctum, neque violari eos fas erat, qui illuc confugissent. Ea sane religio tunc a Lacedæmoniis in Pausania, antea vero in Leotychide, et in Chryside est ab Argivis conservata. Quum illi enim supplices se in illud templum recepissent, ne postulatum quidem est, ut dederentur. (7) Pausania exulante, impuberes ejus filii, Agesipolis et Cleombrotus, sub tutela Aristodemi, qui erat genere proximus, fuerunt. Hujus Aristodemi ductu Lacedæmonii ad Corinthum prospere pugnarunt. (8) Jam vero Agesipolis ut regnum per ætatem adiit, Argivis primum ex omnibus Peloponnesiis bellum intulit. Is quum per Tegeatas in Argivorum fines duceret, Argivi obviam illi caduceatorem miserunt, quo patria quædam fœdera sanciret jam inde ab initio inter omnes Dores mutuo percussa. At ille non modo fœdus nullum cum caduceatore instauravit, sed agrum etiam immisso exercitu depopulatus est: neque quum terra etiam movisset, retro agmen egit, etsi alias præ ceteris Græciæ populis Lacedæmoniis et Atheniensibus hujusmodi prodigia religioni ac terrori fuerint. (9) Castra, jam fixerat Agesipolis sub ipsis Argivorum muris, neque interim desita est divinitus terra moveri: quin et milites aliquot de cœlo tacti, nonnullos etiam tonitrua lymphatos atque attonitos reddidere. Invitissimus itaque ille ex Argivorum finibus castra movit. Rursus contra Olynthios fecit expeditionem. Ibi satis secunda belli fortuna usus, quum urbes Chalcidensium multas cepisset, ac ipsam postremo Olynthum se in potestatem redacturum speraret, subito morbo oppressus diem suum obiit.

CAPUT VI.

_ Cleombrotus rex in prœlio cum Bœotis ad Leuctra commisso cadit — Cleonymus cum Areo de regno certat, eoque privatus Pyrrhum in patriam inducit — Areo regnante Antigonus Demetrii fil. Atheniensibus bellum infert, quibus Lacedæmonii Areo duce opem ferunt — Leonidas senex, cui regnum Lacedæm. obtigit, a Cleombroto illo privatur, et iterum rex creatur — de Cleomene Leonidæ filio, ultimo Eurysthenis domus rege. _

Agesipolide sine liberis mortuo ad Cleombrotum regnum pervenit. Eo duce Lacedæmonii cum Bœotiis ad Leuctra prœliati sunt: et ipse quidem Cleombrotus fortiter dimicans initio prœlii occubuit. Plerumque sane in magnis cladibus numen exercitus ducem ante alios e medio tollere solet, sicuti et Atheniensibus Hippocratem Ariphronis filium ad Delium, postea in Thessalia Leosthenem eripuit. (2) E Cleombroti liberis natu major Agesipolis nihil omnino gessit memoratu dignum. Eo mortuo natu minor Cleomenes regnum adiit. Qui quum filios duos Acrotatum et juniorem Cleonymum suscepisset, ita forte accidit ut Acrotatus patrem sibi superstitem reliquerit. Quumque postea Cleomenes e vita decessisset, inter Cleonymum Cleomenis filium et Areum filium Acrotati de regno coorta lis est. Ibi quum senatus paternum regnum Areo adjudicasset, (3) Cleonymus sibi illum prælatum tam indigne tulit, ut eum Ephori et aliis præmiis decretis et exercitus imperio delato placare studuerint, quominus hostili esset in Spartam animo. Nihilominus ille et alia multa hostilia in patriam designavit, et Pyrrhum Æacidæ filium intra fines induxit. (4) Areo vero Acrotati filio Spartæ regnante, Antigonus Demetrii filius Athenas terrestribus maritimisque copiis oppugnare aggressus est. Atheniensibus subsidio missus cum classe Patroclus ex Ægypto: Lacedæmonii quoque cum omnibus copiis, Areum regem secuti, præsto fuere. (5) Quum Antigonus autem urbem undique ita obsessam teneret, ut aditu omni sociorum auxilia prohiberentur, Patroclus per nuncios Areum et Lacedæmonios monuit, ut prœlium cum Antigono inirent; se interim Macedonum terga invasurum, quod sui nequaquam pedestri acie pares essent Macedonibus, quippe qui Ægyptii et nautæ essent. Eo nuncio commoti Lacedæmonii, iidemque quum Atheniensium amicitia, tum vero nominis sui gloriam ad posteros propagandi studio ducti, prœlii aleam subire nihil recusabant. (6) Verum Areus, commeatu jam consumto, exercitum domum reportavit, quippe qui desperatam pugnandi audaciam ad patriæ usus conservandam neque temere sociorum causa profundendam censeret. Atenim quum Athenienses diu acriter restitissent, Antigonus pace facta præsidium illis in Museo imposuit, quod tamen non multo post ultro deduxit. Areo Acrotatus gignitur: Acrotato minor Areus. Is annum agens fere octavum morbo consumtus est. (7) Jam vero, abolita propemodum Eurysthenis posteritate mascula, restabat Leonidas Cleonymi filius, grandis admodum natu. Huic Lacedæmonii imperium deferunt. Graves cum eo inimicitias Lysander Lysandri filius, Aristocratis nepos, exercebat. Hic sibi associat Cleombrotum, qui Leonidæ filiam habebat in matrimonio: eoque in familiaritatem pellecto, Leonidæ tum alia intendit crimina, tum eum, quum puer adhuc esset, Cleonymo patri de exitio Spartæ conciliando juramentum dedisse dictitavit. (8) Quum igitur regno se Leonidas abdicare coactus esset, in ejus locum Cleombrotus invasit. Quodsi animi præ ira impotens Leonidas fuisset, ac, ut olim Demaratus Aristonis filius, vel ad Macedonum, vel ad Ægyptiorum regem confugisset, nihil eum omnino, quod facti postea Spartanos pœnituerit, juvisset. Nunc vero quum a civibus suis e patria pulsus in Arcadiam exilii causa abisset, non ita multis post annis ab iisdem in patriam, et pristinum etiam regnum revocatus est. (9) De Cleomenis autem Leonidæ filii audacia et animi magnitudine, et quemadmodum in eo defecerit Spartiatarum regnum, quum de Arati Sicyonii rebus gestis ageremus, affatim multa diximus. Narravimus vero in superioribus etiam quonam mortis genere Cleomenes in Ægypto e vita excesserit. Ex Eurysthenis igitur gente regum, qui etiam Agidæ sunt appellati, postremus Cleomenes Leonidæ filius fuit.

CAPUT VII.

_ De altera regum Lacedæmoniorum domo, Proclidarum, dein Eurypontidarum — Prytanide regnante inter Lacedæmonios et Argivos primæ inimicitiæ exoriuntur — Charillo regnante Lacedæmonii fines Argivorum devastant et Tegeatas invadunt — Nicandro regnante iterum vastatur Argolis — Theopompo regnante Lacedæmonii cum Argivis pugnant de Thyreatide — Anaxidama rege Messenii denuo victi ex Peloponneso ejiciuntur — de Aristone rege, ejusque septem mensium filio Demarato — Leotychide rege — Archidamo rege Atheniensibus maxima mala inferente — Sthenelaida belli Peloponnesiaci præcipuo auctore. _

Quæ vero de altera regum familia accepimus, ita se habent. Procles Aristodemi filius habuit filium, cui Soo nomen dedit: Soo Eurypon genitus. Hunc tantum esse gloriæ consecutum narrant, ut ea tota familia qui Proclidiæ ante sunt appellati, Eurypontidarum ab eo cognomentum acceperit. (2) Euryponte nascitur Prytanis. Eo regnante inter Lacedæmonios et Argivos inimicitiæ ortæ: et jam ante quam Argivis quicquam crimini daretur, cum Cynurensibus bellatum fuerat. Ac proximas quidem deinceps ætates, Eunomo scilicet Prytanidis, et Polydecte Eunomi filio regnantibus, perpetua pax Spartanis fuit. (3) Charillus autem Polydectis filius in Argivorum agrum invasit et igne ferroque vastavit: eodemque duce paucis post annis contra Tegeatas exiere Spartani, quum ambigui et perplexi oraculi auctoritatem secuti Lacedæmonii in spem venerunt, capturos se Tegeatas, Tegeatarumque campos Arcadibus adempturos. (4) Charillo mortuo, Nicander filius in regnum successit. Hoc regnante facinus in Teleclum ex altera familia regem a Messeniis commissum est in Limnadis fano. Idem vero Nicander Argivorum fines hostiliter ingressus magnam terræ partem vastavit. Ejus facinoris quum participes fuissent Asinæi, graves Argivis pœnas paulo post deleta patria profugi dedere. (5) De Theopompo vero Nicandri filio, qui post patrem regnavit, rursus erit mihi mentio facienda, quum ad res Messeniorum historia descenderit. Eo regnante inter Argivos et Lacedæmonios de Thyreatarum quoque finibus dimicatum. Ei prœlio Theopompus senio et animi ægritudine implicitus non interfuit: nam eo vivente Archidamus filius moritur. (6) Neque tamen sine liberis obiit Archidamus, sed filium reliquit Zeuxidamum. Huic Anaxidamus item filius successit. Eo imperante a Lacedæmoniis Messenii iterum bello victi e Peloponneso abierunt. Anaxidamo Archidamus, Archidamo Agasiclen nascitur. Utriusque vita omnibus belli molestiis vacua, perpetua tranquillitate insignis erat. (7) Aristo vero Agasiclis filius uxorem duxit puellam, quam Spartanarum omnium virginum fuisse tradunt turpissimam, mulierum vero omnium Helenæ beneficio pulcherrimam. Ex ea quum filius natus esset mense ipso septimo, eique in consilio Ephororum sedenti servus nunciasset puerum natum, eorum, qui de Eurysthei natali sunt, versuum Iliadis oblitus, vel quod illos omnino non satis intellexisset, negavit puerum eum, qui non esset legitimo mensium numero natus, a se genitum. (8) Cujus eum postea effusæ vocis pœnituit. Demaratum enim spectata virtute virum, qui cum Cleomene Athenienses Pisistratidarum dominatu liberarat, Aristonis inconsiderata oratio et suscepta cum Cleomene simultas regno privavit. Quum autem in Persas ad Darium profectus esset, in longum tempus ejus propagatam in Asia posteritatem ferunt. (9) Leotychides vero rex in Demarati locum creatus. Is Athenienses et ducem eorum Xanthippum Ariphronis filium in pugna ad Mycalen juvit: idemque posterius in Thessaliam contra Aleuadas profectus facile totam Thessaliam armis subigere potuit, quum semper ei prœliis omnibus vincere contigisset: sed ab Aleuadis donis est corruptus. (10) Quare domi accusatus, Tegeam indicta causa ad aram Minervæ Aleæ supplex confugit. Leotychidæ filius Zeuxidamus patre adhuc vivo, et ante exilium ejus, morbo absumtus est. Zeuxidami vero filius Archidamus avo jam Tegeæ exulante regnavit. Hic Atheniensium agros vehementer vexavit, quum in Atticam quotannis excursiones faceret et omnia populabundus ageret ac raperet. Idem etiam Platæensium, qui socii et amici Atheniensium erant, urbem per obsidionem cepit. (11) Verumtamen hic Peloponnesiorum in Athenienses bellum neutiquam concitarat; quin, ut pax inter eos maneret, quantum eniti potuit, elaborabat. Sed Sthenelaidas, vir quum alias potens, tum vero de Ephoris unus, suscipiendi belli cumprimis auctor fuit: quod sane bellum Græciam satis adhuc firmo innixam fundamento de gradu excussit: nec multo post Philippus Amyntæ filius ruinosam et plane ægram aggressus penitus collabefecit.

CAPUT VIII.

_ De Cynisca, Archidami filia — Agide regnante Lacedæmonii ab Eleis Olympicis ludis prohibiti iis bellum inferunt, quod tertio anno componitur — Athenienses invadunt et ad Ægospotamos vincunt — Agis Leotychiden non agnoscit filium — Agesilaus regno privat Leotychiden. _