Part 6
“Mors Vantine vix tam facile explicabitur. Haud absurde suspicabimur et mulierem eodem negotio arcæ ductam venisse. Ipsa quoque occultum forulum volebat aperire, et re ibidem celatá potiri — quod quidem certum videtur ex eius cum priori advena familiaritate.
“Usquene credis eius fuisse effigiem quam ille in horologiolo gessit?”
“Id pro certo scio. Sed quí accidit ut Vantine occideretur? Num mulier fato prioris monita Vantine ad tentandum forulum consulto induxerit, ne sibi periclitandum esset? An vero ipsa quoque ignara mechanismatis fuit? Præsertim vero cum successune ipsa res in arca clausas subduxerit?”
“Miror quid arca celet,” curiosus quærito ego.
“A, utinam id sciremus!”
“Fortasse mulier id ne curavit quidem. Vantine ipse mihi dixit se arcam accuratissime exploraturum. Nec dubito quin ipse hoc ipsum agitasset, quum interventu mulieris turbatus esset. Fieri quoque potest ipsum se hanc e domo emisisse, tum vero ad arcam regressum, postquam ipsa discessisset, in forulum occultum incidisse.”
“Ita, sane; id quoque fieri poterat. Verumtamen mecum fateberis utrumque hunc fere in modum, ut modo descripseram, occisum fuisse.”
“Recte mones. Nihil prorsus puto dubitandum.”
“Obstant quidem nonnulla — nec parum gravia. Sententia hæc declarat quidem modum utriusque necis, perinde explicat similitudinem vulnerum; ostendit porro quare utraque plaga in recta manu, paullo infra iuncturas, inflicta sit; explicat denique quare cadavera eodem reperta sint loco, siquidem uterque eorum opem quæsitum iverat. Verum, primo loco, si Francus forulum evulserit, quisnam eundem clausit?”
“Fortasse manu remota forulus ipse se clausit.”
“Et iterum sese clausit postquam Vantine aperuerit?”
“Etiam.”
“Mechanisma scitissimum id esse oportet.”
“At id fieri saltem potest.”
“Quid id fieri posse neget? Meminisse nos convenit veneficos eius ævi ingeniosissimos fuisse. Ea fuerunt tempora gloriæ La Voisin atque Marquise Brinvilliers ab Elixi, et Orcus noverit quot aliorum artis huius peritorum, qui Catharinam de Medicis in Franciam secuti sint. Hæc ergo omnia fieri certe poterant. Unum tamen est quod fieri non possit, atque hoc est venenum, quod si ita ingestum est ut hic ingestum esse credimus, liquidum esse oportet, recens esse, semperque ad adhibendum paratum in ea arca servari per plus quam tercentos annos. Atqui id ante sæcula exsiccatum esse oportebat. Nec mechanisma tam diu integrum perduraret, admodum enim argutum ac delicatum id esse oportet. Proinde oleo subinde oblini repararique deberet. Si choragium[6] id impellit — nec capio quid aliud id impulerit — choragium debebat subinde renovari et intendi.”
“Tum?” quæro, silentio ab eo facto.
“Tum clarum est forulum aliquid recentioris celare quam litteras Ludovici Quartidecimi amatorias. Mechanisma arcæ novissime debebat in ordinem redigi. Sed a quo, et quamobrem? Istud est arcanum quod se nobis ad solvendum offert — est autem propositio præstantissima. Dein est aliud quod obstat,” pergit ille. “Francus ille novit aliquid de illo forulo occulto, quia, ut nostra fert sententia, aperuit eum, et occisus est. Cur fuit ille ignarus veneni?”
Hoc vere poterat obverti, et quo plus de ea re cogitavi, eo gravius videbatur obstaculum.
“Fortasse,” ait denique Godfrey, “d’Aurelle solus erat acturus, a turba segregatus —”
“Turba?”
“Certe hic turba subest. Hoc molimentum certe opus est complurium. Dux autem istius turbæ magno est ingenio! Miror utrum capias quanti ingenii ipse sit! Reputa modo: Ipse perspectum habet secretum foruli arcæ Matronæ de Montespan, sed præprimis ipse novit secretum veneni — veneni Mediceorum! Capisne, mi Lester, quanti hoc sit?”
“Quid, tandem?” quæsivi, quod Godfrey me iam superabat.
“Hoc indicatur insignem eum esse malefactorem — revera egregium malefactorem — talem, qualem scelera nulla latent. Animadverte sis. Is solus novit secretum huius veneni; unus suorum gregem deserit, proditionem suam vitá luit. Ille est mens, cæteri instrumenta tantum!”
“Ergo tu non credis arcam casu ad Vantine missam esse?”
“Casune? Minime gentium! Quin pars fuit integrans propositi — eximii propositi!”
“Etiamne id potes mihi declarare?” quæro ex eo quadam ironia, nam haud diffiteor mihi visum esse Godfrey se phantasia suá abripi passum esse.
Bono animo subridens me conspexit.
“Hæc omnia utique fabulas texere est,” ingenue fassus est. “Ego primus id agnosco. Nihil nisi enim rationem theorematis nostri ad naturalem finem sum prosecutus. At fieri etiam potest nos a recto tramite prorsus aberrasse. Fortasse d’Aurelle, aut quidquid aliud nomen eius fuerit, casu tantum fortuito, tamquam blatta in flammam candelæ, eo incidit. — Quod ad molimen ipsum attinet — coniectura mea nonnisi est. Quid tandem si ego et tu indicia deteximus audacis latrocinii —”
Subito conticuit, expalluit, mox iterum erubuit.
“Quidnam rei, Godfrey?” quæsivi, quod aspectus eius me exterruit.
Reclinatus in sella, oculos palmis obtexit. Vidi quam hi tremerent, quam ipse toto corpore tremeret.
“Exspectadum!” ait raucus. “Exspecta modo!” Mox se erigens, dum vultus angore rigebat, “Lester mi!” clamat voce petili præ pavore: “Arca non custoditur!”
“Imo custoditur,” respondi. “De ea dumtaxat re cogitavi!”
Narravi illi dein quibus cautelis eam custodiri providissem. Non sine suspirio allevatus me audivit.
“Factum optime,” inquit. “Parks haud magno esset præsidio, ex mea sententia, si res in contrarium currerent; existimo tamen arcam tutam esse — hac nocte. Antequam tamen proxima nox obrepat, Lester mi, ipsi nos inspiciemus.”
“Inspiciemus?”
“Sic, Hercle, forulum occultum exploraturi!”
Quasi fascinio tactus illum contueor, sed animo recellens.
“Et reperiemus,” subiunxit.
“D’Aurelle et Vantine repererunt eum,” musso ego spissius.
“Et tum?”
“Uterque est mortuus!”
“Nos non occidet. Nos eam rem muniti obibimus, mi Lester. Dens ille venenatus incassum feriet —”
“Noli!” clamo ego in sellam me revulso. “Ego — ego, inquam, id facere nequeo, Godfrey. Me ignavum non esse Diis notum — at non illud!”
“Tum tu me facientem spectabis,” inquit.
“Id etiam deterius esset.”
“At ego paratus ero, Lester. Nullum erit periculum. Sume animum! Quin res idgenus vix ulli in vita semel contingit — evertere occultum forulum matronæ de Montespan! Sic profecto!” subiungit oculis micantibus, “et ut insimul malefactori nostri ævi audacissimo nos ipsos æquas præbeamus obices!”
Risus eius petilis index suæ erat concitationis.
“Dein, scisne, mi Lester, quid in eo forulo reperturi simus? At hoc — est profecto mera coniectura — coniectura cœcissima, sed si sit vera — si vera sit!”
E sella sua exsiliit labra mandens, toto tremens corpore. Intra pauca tamen momenta requievit.
“Utut sit, Lester, nonne mihi non deeris? Veniesne?”
Mori eius quasi magico obluctari haud poteram. Præterea — occultus forulus Matronæ de Montespan erat evertendus! Obices ipsos nos eramus ævi nostri summo malefactori posituri! Quanta discrimina!
“Adero,” respondi celeri haustu æris; “veniam!”
Vultu hilari me in humero conpalpavit.
“Id te facturum novi! Ergo vesperi crastino. — Te accersurus horá septimá tibi adero. Cœnabimus una — ac tum, euge, grande illud arcanum! Conventumne?”
“Conventum!” respondi.
Sumptis læna pileoque ad ianuam accessit.
“Quædam quæ fieri debeant supersunt,” inquit; “lorica illa parari debebit — atque ratio procedendi, ut scis, excogitanda. Vale, igitur, faustam tibi precor noctem — ad hodiernam usque vesperam!”
Eo denique digresso mox ianuam pone se claudi strepitumque gressuum pedetentim evanescere audivi. Horologiolum tum aspexi: hora fere erat secunda.
Pæne vertiginosus decubui. Quies tamen mea horridis somniis erat turbata, somniis — de colubro qui fulgidis oculis, dentibusque veneno stillantibus ad feriendum mihi imminens se erigebat.
1. Lavata. 2. Ferrum lævigatorium vocamus triquetram, vel triangulum ferreum \ solidum, quo lotrices ac vestiplicæ lineas vestes elutas, \ amylo tinctas, parumque aqua, ne nimis rigidæ essent, \ conspersas, ad ustulandum calido, planant ac lævigant. Est Neo \ Eboraci in compito, ubi Via Tertia et Vigesima Plateam Quintam \ et Latamviam intersecat, ac per iocum, ob vagam similitudinem, \ eo nomine vocitatur. 3. Vectaculum quidquid vehitur, rite appellamus: hic loci cavea \ est, quæ cum cætero machinamento tolleno appellatur post \ Vitruvium. 4. Popinæ in urbibus Europæis, quo otiosi cyathos caffæ nigræ aut \ flore lactis temperatæ sorbillatum, fumatum, diurnaque lectum \ commeant. 5. Qui sine negotio, proinde sine certo proventu ac domicilio \ vias pererrat, vitam incertam ac parasiticam ducens. 6. Est chalybs, in spiram tortus, qui horologia impellit.
Caput X.
Præparationes.
Postero mane evigilanti mihi prima incidit cogitatio de Parks, quod e dictis actisque Godfrey quædam sollicitudo animum mihi incessit ne Parks in graviori versaretur discrimine quam sive ipsi sive mihi visum esset. Quamobrem haud parum levaminis mihi attulit, quum appellanti per telephonum vox Parks mihi respondisset.
“Hic herus Lester est,” inquam eum allocutus. “Prosperene omnia?”
“Omnia salva, mi Here,” ipse respondit. “Perfractor egregius ille sit, qui nunc hic invadere tentet.”
“Quínam?” quæro.
“Relatores domum undique obsident. Persuasum sibi habere videntur alium quem hodie hic occisum iri.”
Hæc quidem ridendo protulit, mihi tamen hic conceptus non tam iocosus esse videbatur.
“Id futurum haud spero,” statim respondi. “Cave quemquam relatorum intromiseris, aut cum iis colloquaris. Responde illis se ad decuriam lictoriam sciscitatum conferre oportere. Si vero te nimis vexent, fac me certiorem, et ego statim lictorem submittam.”
“Teneo, mi Here!”
“Insuper, Parks.”
“Audio, Here.”
“Neminem omnino in domum admiseris — quidquid demum velit — nisi ab heris Grady, Simmonds, aut Goldberger comitatus veniat. Neminem tibi ignotum intromiseris. Siquid insoliti evenerit, me edocueris. Cautem te hac in re esse velim.”
“Calleo, Here mi.”
“Qui valet Rogers?” quæro.
“Multo melius. Volebat quidem surgere, sed ego monendum eum putavi satius sibi esse in lecto perseverare, neque res administrare velle. Eum locum sibi potiorem esse existimavi.”
“Recte factum,” assentior ei. “Illic eum dum potes continebis. Si fieri poterit succedente die et ego veniam; sub vesperum tamen ego et Godfrey pro certo aderimus. Interim siquid me velis, hic in officina me evocabis.”
“Statutum bene, mi Here,” respondit suspenso auscultatorio.
Relata de eventibus a Godfrey facta in diurno nunc demum ientans lectitavi, probeque animadverti clandestinas in Delectum Grady allusiones:
Heri Vantine Salutatrix Ignota
(Grady velis animadvertere)
Nec obscure significabatur oportuisse Grady siquando veram cuiusque rei gravioris momenti requireret notitiam, ad Record se convertere debuisse.
Hæc tamen obiter fiebant, ipsa enim geminæ tragœdiæ historia, fuse illustrata, per antes plures effusa erat, satisque constabat summa diei nova censeri.
Sub itinere deorsum in urbem plura inspexi diurna. Eventus hos tragicos cuncta horum magna imaginum profluvione — imaginibus d’Aurelle, Vantine, Grady (vegrandi), Simmonds, Goldberger, Freylinghuisen, ædium Vantine, collustrarunt; diagrammata exhibebant conclave cum situ ubi cadavera reperta sint; lineamenta anatomica exhibebant indolem vulnerum; accedebant effigies veneficorum vetustatis cum fabulis admodum turgidis de rebus gestis eorum, — sed ubi ad explicandam ipsam huius tragœdiæ historiam perventum est, reperi ea magis ieiuna et minus intima narrare quam relata ipsius Record.
Pleraque horum mera erat farrago theorematum, hariolationum, suggestionum, quibus sanguis rigescere possit, item, clam innuere gestiebant profundas notitias relatoribus confisas, non tamen in publicum evulgandas, donec sicarii oppressi fuisset. Id autem mox factum iri nulli diurno erat dubium, siquidem nonne Grady, magnus ille Grady, in persona suscepisset res administrandas? (Hic deinde gloriosa sequebatur historia rerum a Grady gestarum).
Satis ex his perspicuum erat omnes hos relatores ad suas notitias obtinendas ad Grady recurrere debuisse, et facile mihi fingere queo quí hi relatores dum hæc panegyrica inviti scriptitabant, secum eum in mala devoverint. Etiam commode mihi fingere queo quemadmodum concinnatores diurni hæc vaga figmenta cum admirabili sibique consistenti descriptione eventuum a Record editorum conferentes eadem damnaverint, proinde et suspicabar triumphum Record in causa esse quare copiæ relatorum ædes Vantine obsedissent.
Interim simulac herus Royce in officinam advenerat, totum hunc rerum statum cum eo pertractavi, reliquum autem diei tempus documentis, ad bona Vantine facientibus inquirendis et a Tabulario probandis insumpsi. Parks interim semel aut bis me quæsitum quid de certis minutiis statuissem, appellavit, aliquis autem e propinquis potioribus, patruelis aut consobrinus tertii vel quarti gradús alicunde ex occidente telegraphemate me docuit se versus Neo Eboracum iter suscepisse. Tum autem circa dimidium postmeridiem Parisiis remulcale, a me iam pæne oblitum, huius tenoris pervenit:
“Royce & Lester, Neo Eboraci.
“Erroris in arca transmittenda nos admodum pœnitet. Delectus \ noster explicatum veniet.
“Armand et Fils.”
Sic itaque finem accepit fabula poetica quam Godfrey texerat, et quam credere ego pæne eram paratus — fabula de consilio conscio, de insidiis et molimento de industria concoctis, deque aliis idgenus. Hæc igitur casu tantum inciderant. Ad hæc et ipse de me et ob meam credulitatem risi. Haud dubium quin et mea figmenta poetica de occultis forulis deque venenatis cuspidibus æque fabulosa esse comprobentur. In meo animi statu nocte hesterna hæc satis credibilia mihi videbantur, sed nunc, plena diei luce id omne perquam absurdum mihi parebat. Quam Grady et Goldberger ista risissent!
Totam proinde hanc rem impatiens a me amandavi, mentemque ad alia converti; tamen profundam quandam nervorum tensionem deponere me haud posse sensi; itaque obseratá scriptoría meá, ministellum edocui me non rediturum, atque accitá rhedá meritoriá Nemus Urbanum percursare statui. Aura recens, fragrantia arborum, aspectus puerorum iuxta vias colludentium me haud parum recrearunt, et sic par eram Godfrey, horá septimá me convenientem, risu excipere.
“Mensam conduxi in popinula prope a cornu vici,” fatur is, ad me ingressus. “Institor popinulæ amicus meus est, speroque locum tibi placiturum fore.”
Et placuit. Prandium profecto adeo placuit, ut totos nos devinciret, nec usque eo negotium, quod nos huc allexerat, memoravimus, donec caffa allata, convolvulique accensi fuissent.
“Quidquamne novi?” sciscitabar ab eo, dum sellas nostras parumper a mensa amoliebamur.
“Nihil, ullius momenti. Cadaver in conditorio declaratum non est. Præ omnibus, lictores Parisiaci mensuras Bertillonianas eius nullas sumpserunt.”
“Proinde malefactor non fuit.”
“Nunquam fuit captus,” interpretatur Godfrey. “Magis etiam mirum hic eum non fuisse cognitum. Verosimile est binas hominum milliones effigiem eius in diurnis vidisse. Aliqui putaverunt quidem se eum novisse, et hi conditorium quoque adiverunt; id tamen incassum fuit. Nemo disperiisse lictoribus relatus est.”
“Hoc certe insolitum est, nonne ita?” interpretor ego.
“Valde, profecto, insolitum. Id alterutrum significat: sive suos amicos se consulto occuluisse, sive vero, saltem Neo Eboraci, prorsus nullos habuisse. Verum etiam tum, saltem is qui cubiculum ei locavisset, mirans quid de eo factum esset, prodiret, et de eius fatis sciscitaretur.
“Fortasse nullum cubiculum conduxit,” memoro ego. “Neo Eboracum fortasse modo pervenit, rectaque ad Vantine perrexit.”
Vultus Godfrey clarescere cœpit.
“A vaporaria,[1] utique! Tantum profecto vel de sua inducere poteram tonsura. Vel inde patet eum vix denos dies a Francia abfuisse. Ignosce interim paulisper.”
His dictis cito discessit, sed quinis circiter minutis iterum rediit.
“Officio nostro telephonavi ut ad vaporarias, quæ heri appulerant, sciscitatum aliquem mitterent. Nam si ipse vector fuerit, aliquis nauticorum effigiem eius agnoscet. Tres fuerunt naves quibus advehi poterat — Adriatica atque Cœcilia, a Cherbourg, atque La Touraine, ex Havre. Nihil aliud est quod sciam,” cogitabundus subiunxit, “nisi quod Freylinghuisen putat se indolem veneni agnovisse. Id speciem quandam acidi Borussici esse ait.”
“Ita, sane,” respondi, “tale quid eum heri vesperi memoravisse audivi.”
“Hoc postmeridiem de ea re cum eo collocutus eram, et se doctissimum comprobavit,” prosequitur Godfrey. “Grandis ipsi sane isthæc est occasio auram popularem captandi, usumque eius capiet quam potest maximum. E verbis eius collegi acidum Borussicum, quod Dii norunt satis lethale est, duas solum centesimas veneni complecti; solutionem autem hactenus factarum virulentissimam quaternas centesimas efficere. Freylinghuisen asserit eum, quicunque hoc venenum concoxerit, novam certe eius miscendi rationem invenisse — aut certe rationem antiquam parandi denuo reperisse — ita ut hoc quinquagenum centesimarum esset virulentiæ. Aliis verbis: si vel particulam guttæ eius in sanguinem hominis vivi intuleris, celerius eum occides quam si glande[2] eum in corde feriisses.”
“Nihilne ergo hominem servare posset?” quæro ego.
“Nihil omnino. At ego non dixerim prorsus fieri non posse ut siquis tibi securi adstet, atque intra momentum, postquam venenum manui tuæ infusum fuerit, brachium humero tenus decusserit, nullam spem vitæ superesse; verum id citissime fieri deberet, quin et tunc quæstio esset fortunæ. Freylinghuisen existimat id inventionem esse novam. Ego nego. Potius aliquis mihi videtur præscriptum Mediceum vetus reperisse. Fortasse hæc formula in occulto forulo erat recondita, ut semper esset unde mechanisma ali posset.”
“Mi Godfrey,” quæro eum, “usquene desiderio eius rei experiendæ teneris?”
“Nunquam magis; forulum illum occultum explorare pergam. Atque si dentes illi feriant — esto, ero paratus. Vide sis quid hodie fecerim.”
His dictis e sacculo aliquid produxit, quod manutium[3] chalybeium esse videbatur, veluti quæ in sutis[4] videmus veterum. Id manui induxit dextræ.
“Ut vides, manutium totam manús tegit superficiem,” inquit, “ad medietatem articulorum usque digitorum. Factum e rigidissima chalybe est, atque glandem repercuteret. Atque videsne mi Lester, quí in medio cavatum sit?”
“Video,” inquam, “mirorque cur id ita feceris.”
“Aliquantulum illius veneni, exempli instar, accipere volo. Ex mea enim sententia, quum dentes manum percutiunt, ictus guttulam, vel duas, eius veneni inde elicit. Nolo ut guttulæ eæ depereant, sed potius ut in ista cava decurrant, collectasque summá curá phialæ committam. Finge modo quid id sit, mi Lester! — venenum Mediceorum!”
Sedens paulipser partim hilaris eum aspectabam, partim miserescens. Miserum enim erat futurum novisse ut sua theoremata utpote pulchritudinis plena, mox in nihilum recidant, quum ipse iis adeo delectatus ac beatus fuerit. Insuper quam egregiam ea præbitura erant historiolam! Obtutu meo oculis capto, manutium chalybeium in sacculum recondidit.
“Hem, quid nunc est rei?” quærit placide.
In responsum produxi remulcale, eique tradidi. Superciliis caperatis id legit.
“Nonne istud nostra bella somnia paululum acu terebrat?” quæro tandem ex eo.
Cogitabundus capite annuit.
“Ita equidem,” et nuntium iterum ad verbum legit. “Delectus Armand necdum te visit?”
“Necdum; nuntium enim non multo ante circiter horam tertiam accepi. Fortasse cras aderit.”
“Arcam illi utique tradere debebis?”
“Prorsus ita, sua enim est. Saltem non Vantine est.”
Nuntium in involucrum recondit, mihique reddit. Quam fuerit animo turbatus atque confusus, e rubore vultus facile perspexi.
“Nihilo secius,” fatur denique, “arca illa mihi tamen cordi est, Lester, optoque ut eam tam diu quam possis, detineas. Ego saltem usque eo non dederem, donec alteram, a Vantine emptam ille tibi traderet.”
“Ut id agat utique dabo operam,” annui protinus. “Absque dubio id aliquot exiget dies — si vero arca Vantine usque Parisiis sit, etiam plus.”
Godfrey digito pincernam accersit, petit rationale,[5] solvit.
“Nunc vero, age, procedamus inspiciamusque istam arcam,” inquit, “ut fuit in votis. Me insanire putabis, Lester, verum ne illud remulcale quidem fidem meam, occultum illum forulum existere, concussit.”
“Cæteraque omnia?” quæro.
“Prorsus omnia,” tractim respondet. Interim dum ædes Vantine attigeramus nullum verbum protulit. E torsis tamen superciliis satis perspexi quanto nisu conaretur arcanum eius foruli explicare.
“Obsidio videtur iam soluta,” dixi ego, nobis e vehiculo descendentibus.
“Obsidio?”
“Parks mihi per telephonum nuntiabat consortes tuos locum hunc obsedisse. Ego autem obsidentibus resistendum iussi.”
“Miselli iuvenci!” ait subridens. “Ægrum cogitatu est hos id solum scire quod Grady eos docere possit!” His dictis ad ædes accessit easque undique circumspexit.
“Quonam in cubiculo est arca sita?” quærit.
“Cubiculum anticum illic, a lævo est, ubi duas fenestras cernis obtabulatas. Arca in cubiculo angulari est — cis una est fenestra, citra sunt duæ.”
“Exspecta modo dum accuratius perspiciam,” me monet, humilique sepimento superato, celeri gressu præterivit ædium frontem et latera, angulum prætergressus. Haud plus uno minuto abfuit. “Salva omnia,” submissa voce, allevatus animo renuntiabat.
“Utique sunt salva et tuta. Certe tibi visum non est —”
“Si arca id quod putavi celat, Lester — quin,” subiungit acrius, meo obtutu animadverso, “quod et nunc credo eam celare — tuta et salva sub robustissimo fornice Argentariæ Nationalis Urbanæ non esset,” quibus dictis ut pulsarem innuit.
Parui silens.
Parks fere momento ipse adaperuit, cuius e lineamentis facile divinavi quam nos videndo gavisus sit.
“Heus, mi Parks,” alloquor eum dum intro, “spero hic cuncta prospere geri.”
“Prospera omnia, mi Here,” respondit. “Sed tamen nervos nostros tentant.”
Interea dum lænam pendendam Parks trado, motum pone me percipio, et conversus video Rogers in camula sedentem.
“Heus te,” alloquor eum, “iamne circuire vales?”
“Valeo, Here,” respondit, nec me aspiciendo. “Satius existimavi descendere et in societate Parks versari.”
Parks paulisper amariuscule subrisit.
“Quod ego id expetivi, Here Lester,” ait. “Hic enim adeo solum me sensi ut aliquem vel solius collocutionis causa adsciscendum existimarem. Præsertim quum suscitabulum prædonium sonare cœpisset.”
“Suscitabulum prædonium?” cito exclamat Godfrey. “Quid ais?”
“Habemus enim in fenestris suscitabula contra prædones. Id quidem interdiu avertere solemus, hodie tamen satius duxi adversum servare, itaque medio postmeridiem revera tinniit. Primum aliquem domesticorum fenestram aperire tentare putabam, sed nullus id temeravit. Certe puto aliquid infausti evenisse.”
“Visumne ivisti fenestram?” quæro ex eo.
“Ivi visum equidem; nam et lictor advenit sciscitatum quid accidisset, et una circuivimus fenestras exploratum, sed clausas omnes reperimus. Inde quodammodo meticulosus paululum factus sum.”
“Suscitabulum usquene operatur?”
“Non operatur; lictor me docebat circinationem alicubi ruptam esse, seque fabros, qui apparatum instituerant, extemplo edocturum; sed hactenus nemo advenit.”
“Satius arbitror, ut ipsi fenestras exploremus,” suadet Godfrey. “Tu, Parks, hic manebis. Nos eas ipsi reperiemus; nolo ostium vel pro momento temporis sine custodia relinqui.”
Nos interim unam fenestram post alteram exploravimus, quocirca minutissima cura, qua Godfrey singula inspexerat, me stupore perculit; nam ne somniare quidem valebam quonam ista sedulitas tenderet. Circuivimus pedeplanum[6] indagando quin aliquid momenti reperissemus.
“Inspiciamus nunc carpusculum,” invitat ille, deorsumque per gradus viam flectit ita paratus, ut inde intellexissem eum iam antea domum perscrutatum esse.