Mysterium Arcae Boulé

Part 7

Chapter 7 3,352 words Public domain Markdown

In culina offendimus cocam atque ancillam uná sedentes et submissa voce colloquentes. Sollicitæ nos exspectabant, sed ego ad animos earum permulcendos constiti, dum Godfrey rimabundus processit. Mox eum me vocantem audivi.

Eum in camera quadam veluti ruderaria, ante singulam eius fenstram, laternula electrica in manu, stantem reperi.

“Specta modo eo,” voce motu animi tremula radiis luminis eo flexis commisuras[7] quadraturæ unius fenestræ superiores et inferiores indicat.

“Quidnam id est?” quæro momento post. “Nihil mali cerno.”

“Nihilne? Nonne vides paratas insidias domum istam hac nocte invadendi? Quidnam hoc aliud indicat?”

Ungue igitur unius digiti extrema tortilis intexti[8] revulsit. Iam nunc et ego perspexi tortile rescissum fuisse.

1. Subaudi navi. 2. Glans, -dis, f., proprie fructus quercuum; linguá tamen \ militari est argilla, sæpissime plumbum, in speciem glandis \ fictum, cuius magnam copiam funditores Romani in hostes fundis \ iaculari consueverunt. Glandes plumbæ huiusmodi repertæ sunt \ sic inscriptæ (O, Dea) ROMA FERI, nempe hostem. Proinde etiam \ globuli, quos milites moderni e sclopetis sclopellisque \ eiaculantur, quum et specie vix differant, glandes \ appellantur. 3. Est operculum, sive vestis manuum; Romanum est. 4. Súta, -orum, thorax, cataphracta, tegumentum metallicum \ pectoris, aut totius corporis, ad avertendos ictus telorum. 5. Rationalis, -e: linguá negotiali Romaná litteræ rationales \ significant pretia rerum scripta, quia rationem reddere est \ numeris ostendere quid quæque res valeat, aut quid actum vel \ gestum sit; rationarius itaque est scriba, qui sumptus \ computat; litteræ, chartæ in quibus sumptus, erogatio pecuniæ, \ aut debita numeris exprimuntur rationales, vel, per \ substantivum, rationalia audiunt. 6. Pedeplánum, -i, est ea pars cuiusque ædificii, quæ in plano \ est cum pedibus in via ambulantium; est supra carpusculum, \ contignatio prima. 7. Commisura, -æ, linguá fabrorum technicá contagionem, sive eum \ locum significat, ubi oræ, latera, duarum tabularum sese \ contingunt, et plerumque glute vel glutine, compinguntur. Hic \ contagionem indicat superioris et inferioris quadraturæ \ fenestrarum, ut ea in America fiunt. 8. Tortile intextum est filum æreum, plerumque cupreum vel \ ferreum, quod tela quadam, potissimum sericea, ita obtegitur, \ ut armatura quædam inter manum attrectantis atque metallum \ intersit, alioquin manus ictu electrico feriretur.

Caput XI.

Oculi Ardentes.

Pro momento temporis gravitatem rescissi tortilis totam haud intellexi. At — mox perspexi.

“Illa mea somnia,” minime motus Godfrey ait, “iterum revivescunt. Aliquis etenim viam sibi in hanc domum ista vespera invadendam parabat — aliquis, utique, cui arca illa ex re est.”

“Certe ille nullum tempus trivit,” interpretor ego.

“Sciebat nempe nullum ei suppetere. Quum tu foros eos pendendos curasti, ille intellexit te eum monuisse, propositaque perspexisse. Non ignoravit ipse suscitabulum, se tortile scissuro, tinniturum, nisi esset seiunctum; sed ipse æque novit pacisci posse futurum ut nulli in domo innotescat, si ipse tortile ruperit, nec ante crastinum diem rupturam reparatum iri.”

“Numquid eum insidiis capere non possumus?” quæro ego.

“Tentare quidem possemus, sed cœptum id, Lester, perquam est lubricum.”

“Unum cœptum temerarium sufficiet pro die,” respondi ego cum suspirio, quandoquidem mihi fides occulti, veneni, cæterarumque rerum cum impetu redire cœpit. Fere pœnitentem me erga Godfrey gessi, quod unquam ausus sim circa eum dubitare. “Satius erit dubitare, sed exspectare ac videre utrum primum vitá evadere queamus, quam alterum paremus.”

“Recte mones,” ait Godfrey ridens. “Rupturam hanc tamen reparabo.”

Cultellum itaque exprompsit, binos aut ternos uncos, qui tortile destinatum tenebant, laxavit, tortile utrimque propius contraxit, velaturam deglupsit, extremos fines tortilium in laqueos inflexit, copulavit ac revinxit.

“En,” inquit, “totum refectum. Si perfractor fenestram attrectaverit, suscitatorium in motum aget. At non puto eum id facturum. Quin existimo eum suas machinationes patefactas esse iam sentire.”

“Quí id sciat?” dubitans quæro.

“Si oculis hanc fenestram prosequitur, quod eum facere credibile est, lumen meum vidit. Fortasse et nunc vigilat.”

Opacum fenestræ quadrum haud sine quodam tremore contuebar. Iam negotium istud nervos meos iterum afficere cœpit. Sed Godfrey humeros exagitans se avertit.

“Nunc tandem ad arcam,” fatur, mihique in ascensu postico præivit.

Rogers usque in camula desolatus sedebat, et propius eum aspiciendo percipere poteram quam pallidus deiectusque esset. Quæque eius sollicitudo fuerit, imo eius animo insidere satis constabat.

“Quidquamne habes, Rogers, hac vespera?” mite ab eo peto, “quod nobis edisserere velis?” At ille nihil nisi caput agitat.

“Iam quæ scivi, mi Here, omnia tibi narravi,” voce respondit submissa.

“Vexare te non pergam, Rogers,” prosequor sermonem, “vellem tamen ut rem tecum reputares. Opem meam, siquando egeas, tibi adfuturam scito.”

Oculos suos cito in me sublevavit, sed protinus se recepit et obtutum avertit.

“Gratiam tibi habeo,” respondit, nec quidquam plus.

“Nunc vero,” moneo asperius, “te surgere iubeo. Velis, Parks camulam a foribus amoliri.”

Parks vultu stupenti obsequitur.

“Eo certe non intrabitis, mei Heri!” obtestatur me Parks ansam forium tenentem.

“Intrabimus vero,” respondi, foresque pandi. “Estne — est . . .”

“Non est,” interpellat Parks, divinando. “Libitinarii capulum attulerunt, cadaver imposuerunt, et hoc postmeridiem in exedram[1] dimoverunt.”

“Valde placet. Nunc cuncta lumina accensa habere volo, mi Parks, prorsus ut vesperá hesterná.”

Parks manu intra ianuam porrecta deflectorium electricum advertit. Tum discedens, sed cerá[2] iterum reversus, lumina spiritús lithantracini accendit. Intra momentum lumina interioris quoque cubiculi exarserunt.

“En, Here mi, habes tua lumina,” inquit Parks versus ianuam recedens. “Quidquamne me vis?”

“Modo non. Exspecta tamen intra ambitum. Fortasse opus te habebimus.” Monere eum volebam ut securim in promptu haberet, nisi quod Godfrey subridentem vidi.

“Bene, mi Here,” respondit Parks, haud dubie lætus discedens clausit ianuam.

Post hæc in interius cubiculum præcessi.

“Ecce hic ea est,” inquam, capitis nutu indicans arcam Boulé, in pleno stantem luminum fulgore, quaque particula intestini operis basilisci oculorum instar micante. “Haud sero est, mi Godfrey, eam missam facere.”

“Imo vero est,” frigidiuscule ipse refert dum tunicam exuit. “Iam eo momento quo mihi historiam eius narraveras sero fuit. Quid? Lester, si eam nunc mitterem, nunquam amplius dormirem!”

“Sin vero minus, nunquam amplius evigilabis,” subiunxi.

Leni risu respondit.

“Quam asper tu vates es! Admove sis sellam, meque observa.”

Interim manicas subuculæ suæ sursum volvit, laternulam autem electricam iuxta arcam deposuit. Dein brachiis plexis paulisper oculos in eximio opere heri Boulé pavit.

“Est hæc revera pulchritudo ipsa,” tandem fatur, tum forulos pusillos, unum post alterum, evulsit, inspexit singulos, tum magná cura singulos in sellam deposuit. “Decernendum nunc puto utrum alia, occulta, spatia hic non delitescant,” ait.

Tum mensuram eburneam plicatilem e sacculo produxit, eam explicuit, mensurasque tam minutas et abstrusas in omnes partes instituere cœpit, ut fere per dimidiam horam nullum verbum edidisset. Dein aliam admovit sellam et iuxta me consedit.

“Certe in ambages incurri,” fatur denique, “quod ut eveniret, absque dubio mens artificis huius arcæ fuit. Totus fundus scriptoriæ occlusus est, hi autem tres foruli exiguum tantum spatium explent. Tum tergum arcæ geminatum esse videtur — ni plus, estque illic spatium trium digitorum, de quo rationem reddere nequeo. Est ergo facile credibile spatium illic satis interesse etiam duodenis forulis occultis, si Matronæ de Montespan ita visum sit. Nunc vero speculemur technam eius.”

Manum itaque dextram cum chalybeio manutio inseruit, et ante arcam in solum desedit.

“A fundo igitur exordiar,” inquit. “Siquod præterivero punctum, ad id me revoces, velim.”

Digitis suis superficiem æreorum ornamentorum pedum delicatorum arcæ asperitatesque summa pernicitate percursat. Præsertim in singulis umbonibus bullisque hæsit partim introrsum premendo, partim sursum deorsumque tentando, si cederent, at non cesserunt. Deinde ad fundum processit, adhibitaque suá laternulá, cunctas rimas collustravit, sed incassum.

Alterum dimidium horæ ita explevit, et quum denique ex imo arcæ fundo sese subduxit, totus vultus sudore manabat.

“Opus arduum est,” inquit demum residens, frontemque tersitans. “Tamen, nonne, Lester, magnæ pulchritudinis ista est? Quanto plus eam speculor, tanto videtur admirabilior.”

“Explicui et Vantine me eius rei iudicem parem haud esse,” respondi, “neque modo sum.”

“Ne ego quidem, tamen quantum in me est, æqui bonique facio. Pulchritudo ista obryssa est ætatis Ludovici Quatuordecimi — artis splendor ad — issimum gradum sublatus. Cerne modo opus musivum in fronte — quidquamne elegantius tibi fingere potes? Et quid de cælaturis — nihil in iis frigidi et ieiuni. Cælo ea ornamenta erant exsculpta, qui manibus obediebat principis cuiusdam artificis — ipsius fortasse heri Boulé. Nec mirum si Vantine ob eam rem furebat. Foriculum tamen eum necdum reperimus,” et his verbis sellam suam propius arcæ admovit.

“Unum te monitum esse vellem, Godfrey,” alloquor eum: “si tu digitis ambarum manuum scalpitare perrexeris, ut adhuc fecisti, fieri tam facile poterit ut læva, quam ut recta manu feriaris.”

“Vera memoras,” probat ille. “Si me id iterum facientem videris admone me sis!”

In fronte arcæ tres erant foruli; hos Godfrey evulsit. In locum unde hos exemerat, manum rectam ingessit, eumque caute exploravit. Deinceps digitis percurrit umbones rugasque musivi operis, quo latera planumque arcæ incrustata erant, et hæc digitatim et unciatim. E sententia saltem mea, si usquam occulti foruli latuerint, hac circiter in parte latere eos oportebat; hinc eum spiritu suspenso prosequebar. Semel dumtaxat existimabam eum reperisse forulum, particula enim crusti a latere arcæ paucillum digitis cedere videbatur; nullum tamen occultum choragium attrectatum est; nullus forulus proruit apertus; nulli dentes venenati proruperunt.

“Hem,” fatur denique Godfrey residens in sua sella, frontemque iterum tersitans, “tantum itaque effeci. Si ullus in ima arca forulus occultus est, is certe efficacissime est abditus. Nunc superiorem tentabo.”

Pars arcæ superior ordines continebat forulorum per series, ordo erat super ordinem, quos fastigium triquetrum claudebat, cuius tympanum pulcherrimis ornamentis aeneis nitebat. Forulos hos ianua claudebat duarum valvarum, in medio convergentium, quas opus musivum miris ambagibus decorum in ornatum tegebat.

“Si forulus occultus uspiam hic delitescat,” hariolatur Godfrey, “alicubi a tergo occultatur, quod illic spatium videtur esse inane. At vero de detegenda techna . . .”

Digitos igitur crusto iterum applicat, tum subita perculsus cogitatione, parvulas figuras aeneas in tympano tentat, reperit tamen eas solidas et immobiles esse.

“Untum tamen certum est,” fatur iterum, “technam, qualiscunque ea cæteroquin sit, eiusmodi esse indolis ut casu inveniri — uti siquis stans, verbi causa, latus ei applicet, nullo modo possit. Nec satis est ut choragium tantum premas; quin necesse videtur esse seriem vectium certo ordine tractari et operari certo ordine oportere, alioquin forulus nunquam aperietur. Vereor ne repulsam feramus.”

“Graviter rem me ferre asserere haud queo,” retuli ego animo allevatus. “Ego quidem ex mea parte æquo feram animo si forulus in sempiternum delituerit.”

“Ego non item,” paucis refert Godfrey, strictis superciliis residens arcamque aspectans. Mox iterum surrexit arcamque a tergo palpare cœpit.

Nescio quid id fuerit — nullius enim conscius fui strepitús — vis tamen quædam arcana oculos meos ad fenestram posterioris partis cubiculi allicuit. Prope ad summitatem foriculi quem ego et Parks in locum apposueramus, exiguum erat foramen lunare aliquantum, lucis gratia fortasse excisum, per quod par oculorum — oculorum ardentium — speculari videbatur.

Oculi hi in Godfrey tanto ardore erant defixi, ut meum obtutum nec observare parerent, et sic caput protinus deflexi.

“Godfrey,” alloquor eum, “noli suspicere; cave vertas caput; est nempe aliquis, qui per foramen fori fenestræ, e regione nobis, nos speculatur.”

Godfrey prope solidum minutum non respondit, sed opus arcam explorandi commode prosequebatur.

“Tene se aspectantem videt?” quærit denique.

“Non videt; omnis te speculatur oculis e fronte pæne procidentibus. Nunquam tales vidi oculos!”

“Ullamne vultús eius partem vidisti?”

“Non vidi; foramen exile est. Digitos unius manús eius videor vidisse, dum se loco continere conatus in foramine tenebat.”

“Qua in altitudine est foramen?”

“Prope ad summitatem fenestræ.”

Pauca post momenta Godfrey ad sellam suam revertit, consedit, atque mucinium[3] sensim in vultum induxit. Dein proclinatus pedes arcæ aspectare affectabat.

“Vidi eum,” inquit. “Sive potius oculos eius vidi. Nonne quam sunt sævi.”

“Oculi tigridis sunt,” ex animo persuasus respondi.

“Enimvero, dum iste nos ex extrinseco speculatur, usui haud erit opus nostrum prosequi. Nam si etiam forulum occultum reperiremus, eodem fere momento uterque nostrum moreretur.”

“Aisne fore ut iste nos occisurus esset?”

“Eodem momento nos traiiceret. Finge tibi, Lester, quanta ista esset consternatio! Parks audiret duos ictus sclopelli, irrueret, nosque hic mortuos reperiret. Grady in convulsiones raperetur — ac per aliquot dies ambo celebres essemus.”

“Ego vero celebritatem alio quodam modo quæram,” inquam immotus. “Ecquid hac de re statues?”

“Capere eum tentandum puto; quod si efficeremus — tum sane celebraremur! At cœptum eiusmodi est quasi scorpionem capere — certum esset nos detrimentum laturos. Si ille homullus est, quem esse puto, omnium mortalium ille maxime periculosus est.”

Interim superficiem arcæ palpare perrexit. Quod ad me attinet, nescio quid non pactus essem, si eosdem oculos micantes iterum conspicere mihi datum esset. Ii enim inussi esse videbantur; urentes radios in tergo meo sursum deorsumque mihi cursare persuadebam.

“Quid non prodeam acsi aliquid prosequerer?” suasi ego. “Tum ego et Parks circumcurrentes cornu eum haberemus.”

“Quin non tu eum, sed ipse te haberet. Tibi nulla pateret occasio. Si est in superiori contignatione fenestra supra illam, aliquid in eum demittere posses, aut vero nostro Parks liceret eum sclopello traiicere —”

“At nonne id ignavo admodum modo fieret?” sciscitabar.

“Mi amice, Lester,” obtestatur Godfrey, “si aspidem aggrederis, nonne id nuda manu haud tentabis?”

Prorsus invitus — oculos iterum ad fenestram converto . . .

“Decessit!” exclamo.

Godfrey binis saltibus fenestram attigit.

“Cerne modo istud!” ait, “tum fatere utrum ipse non summo sit ingenio!”

Oculis secutus digitorum indicium, vidi e regione foraminis tabulæ simile foramen vitro esse incisum.

“Lurco ille omnia prævidet,” cum admiratione fatur Godfrey. “Existimo eum illud foramen instantibus tenebris excidisse. Oportet eum prævidisse futurum ut nos arcam hac vespera exploremus — ipse vero non modo videre, verum etiam audire volebat. Quidquid diximus, mi Lester, ipse audivit.”

“Prosequamur eum!” clamito ego, et quin responsum exspectassem, anticum conclave persultavi, foresque in ambitum ducentes cito aperui.

Parks et Rogers foris, in camula, in ambitu, sedebant; nunquam antea vidi duos homines adeo perterritos.

“Per Deorum fidem, Here Lester!” halitabat Rogers, qui manibus gulam stringens stabat.

“Herus Godfreyne is est?” clamat Parks.

“Aliquis est hic foris. Ad manum habesne sclopellum, Parks?”

“Ita habeo,” idemque e sacculo evulsit.

E manibus eius id eripui, aperui ostium, cancellos transilii, iuxtaque murum ad angulum usque prorepsi.

Dein omni mea audacia evocata, circum cornu assultum molior.

Nemo in conspectu erat; sed e quodam loco propinquo cachinnus derisorius ad aures meas pervenit.

1. Exedra, -æ, est cubiculum amplius et ornatius, ubi peregrinos \ excipimus, aut ubi familia congregatur; diversa est ab œco, \ (-us, -i) qui ostio contiguus est. 2. Cera, -æ, est candela e cera tenuis, quá lampades altius \ pendentes succendimus. 3. Est tela, quam in sacculo gerimus, ad mungendum nasum \ adhibita.

Caput XII.

Godfrey Exterritus.

Oculis usque fixis stabam, cachinnus usque in auribus resonabat, quum Godfrey ad me accessit.

“Ipse utique evasit,” fatur frigide.

“Prorsus ita; cachinnantem eum audivi!” inquam.

Godfrey me subitaneo obtutu aspexit.

“Age, mi Lester,” fatur solabundus, “cave nervis tuis cedas.”

“At hic non de nervis quæritur,” obtestor ego fere æstuans, “distincte audivi. Nec ab hinc procul abesse videtur.”

“Procul admodum quominus nos eum capiamus,” regerit Godfrey, atque laternulam gerens ad limen fenestræ atque solum circum, inspectum accessit. “Hicce est locus ubi ille stetit,” fatur, nam vestigia satis erant clara. “Viam qua se reciperet utique paravit,” subiungit, dum laternulam huc et illuc versans, plagam eius per cæspitem indagabat, herbæ tamen adeo erant densæ ut nulla species vestigiorum reperiri posset.

Lentis gressibus itaque in domum redivimus, quo facto, Godfrey ad arcam ulterius explorandam consedit.

“Vires meas omnino excedit,” tandem fatetur; “nec alio me modo confido forulum reperire posse quam securi. Non tamen lubet istam rem comminuere —”

“Nec miror! Id enim esset quasi Venerem Miloniam contundere.”

“Vix tantum esset nefas. Tamen in præsenti eam haud confringemus. Enchiridia de occultis forulis prius evolvam — aliquid fortasse quod mihi usui esse possit reperiam.”

“Ac tandem,” spe deiectus respondi, “idgenus forulos plane non exstare reperies.”

Sed Godfrey nutu capitis id negavit.

“Ego vero, mi Lester, hac in re tibi minime assentior. Paciscor tecum lurconem eum, qui nos speculabatur, hos sine labore momento temporis posse reperire.”

“Certe ipse perquam verebatur ne tu quoque id posses.”

“Non sine causa,” acriter refert Godfrey. “Cras iterum agrediar. Unum tamen videndum, ne amicus noster, qui oculis illis ardentibus est, nos antevertat.”

“Tabulæ illæ satis firmæ sunt,” respondi, “nec Parks stultus est.”

“Vera memoras,” probat Godfrey, “fori illi satis sunt firmi — denis minutis eum arcebunt — vix diutius. Quod ad Parks attinet, is vix dena minuta secunda duraret. Tu quidem singularem huius nebulonis indolem capere non videris.”

“Vesperi hesterno,” inquam, verborum eius recordatus, “admiratione illius ductus, tamquam maximum nostrorum temporum malefactorem eum memoravisti.”

“Equidem non diffiteor,” ait Godfrey in me renidens, “rem paullo plus iusto exaggerasse mihi contigit. Quid si eum unum dixerim maximorum — certe satis magnum qui nos, nisi admodum caveamus, circumvenire possit. Interim consultum duco Simmonds per nuntium rogare, ut ad custodiendam domum binos submittat lictores. His foris, Parks autem intus, vigilantibus res satis tutæ existimari poterunt.”

“Ita et mihi videtur,” respondi. “Horum præsidio totum exercitum repellere parare videberis. Cæterum quis tandem iste hirquitallio[1] est, Godfrey? Nam tu eum formidare videris.”

“Timeo eum profecto, si ille is sit quem esse arbitror — quod quidem modo mera est hariolatio. Exspecta tamen diem unum vel alterum. Nunc Simmonds evocabo.”

Dum hic ad telephonum secessit, ego iterum ante arcam speculabundus consedi, eamque stupens mirabar. Quænam insidiæ illæ erant, meditabar mecum, quæ circa hanc arcam veluti centrum, texebantur? Quisnam ille erat quem Godfrey tam formidolosum sibi fingebat? Curnam ille Vantine victimam sibi selegit?

Godfrey interea dum ego in his arcanorum ambagibus cœcutiebam, revertit.

“Factum est,” ait. “Simmonds duos ex optimis suis delegit ad hanc domum custodiendam.” Pauca momenta stans demirabatur arcam. “Cras mane redibo ad iterum tentandum,” prosequitur; “interim manutium cataphractum in sella reliqui, si fortasse tu ipse, Lester, tentare velles . . .”

“Dii meliora!” obtestabar. “Interim satius erit Parks de tuo adventu edocere, ut te intromittat. Futurum spero ut te, Godfrey, non cadaver hic postratum inveniam!”

“Idem et ego! Non tamen id futurum exspecto. Recte mones; dic Parks, sodes, ut me, quandocunque venero, intromittat. Nunc vero de Rogers.”

“Quid de eo?”

“Rem mecum perpendendo reperi expedire ut eum hac vespera quæstionibus urgeam. Sed fortasse præstabit donec plura congessero exspectare.” Post brevem ad cogitandum moram, “id faciam,” inquit, “exspectabo. Ne errem, perperam nihil faciam.”

Deinde una in ambitum prodivimus, monuique Parks ut Godfrey, quandocunque domum intrare vellet, admitteret. Rogers usque in camula sedebat adeo mœstus ac deiectus, ut eius miserescerem. Interim reputando mecum perspicere cœpi et exspectare futurum, ut Rogers, quidquid ab eo rescire vellemus, si modo unius diei aut duorum moram interponeremus, quin cogamus sua sponte fassurus esset, siquid a nobis celasset.

Hanc meam sententiam per gradus descendens Godfrey aperui.

“Recte fortasse ea de re sentis,” putabat ipse. “Nec ille misellus mihi pravus videtur. Aliquid illi evenit — aliquid circa illam mulierem — quod ipse nunquam sit eluctatus. Experiendum nobis erit quid id fuerit. Eho, ecce hic sunt homines Simmonds nostri,” ait ipse dum Lictores duo ante domum constiterunt.

“Tune herus Godfrey es?” alter quærit lictorum.

“Is sum,” respondit Godfrey.

“Herus Simmonds adventum nostrum tibi, si hic esses, significare nos iussit.”

“Consilium nostrum est,” ait Godfrey, “ut vos domum custodiatis — custodiatis undique — circuite eam penitus, dateque operam nequis eam appropinquet.”

“Tenemus, mi Here,” quo dicto digitos ad galeam levaverunt, tum unus circuivit ad posticam domum, alter vero a fronte stetit.

“Si hi se fortasse occulerent,” suasi ego, “nebulo ille auderet reverti, et sic intercipi posset.”

Godfrey tamen capitis nutu negavit.

“Reditum eius experiri nolo,” inquit, “satius habeo eum absterreri. Consultius est ut nos cavisse intelligat.” His dictis præterlabens pilentum gestu accersens, scamellum eius uno pede ascendit, tum, “Iam te, mi Lester,” inquit, “antea docui me eum formidare. Tu fortasse me iocari putavisti, at id non ex ioco dixi. Nunquam in vita mea magis serio locutus sum. Ad officinam Record,” ait pilentario, strepentibusque rotis avectus est me post eum diutius spectante.

Ut domum versus progrediebar, agere, quin de isto arcano homine, qui animum Godfrey tantopere affecerat, serio cogitarem, non poteram. Nunquam memini eum de se cum ullo adversario conferendo dubitare; at nunc congressum fugiebat, aut certe reformidabat — ne scilicet superaretur aut eluderetur! Quantus sic honor huic arcano ignoto tributus sit nemo nisi ego divinare potui.

Tum vero cachinnum illum derisorium recolendo aliquantum et trepidavi. Dein per humerum respectans gressus meos acceleravi, nam si Godfrey sibi timendum putavit, quanto magis id mihi conveniebat! Pudore quodam agnovi me allevari quum ad contubernium meum perveni Marathon, ianuamque meam obseravi.

Antequam tamen decubuissem, a Godfrey iterum nuntium accepi, per telephonum enim evocatus, vocem eius agnovi.

“Nihil nisi te docere cupivi, Lester,” inquit, “recte te divinasse. Mysteriosus ille Francus navi La Touraine huc pervenit, egressus autem est heri meridie, vectus vero erat interstegio; cæterum institoribus de eo nihil constabat. Quo circiter tempore ad Vantine pervenit?”

“Circa horam secundam, ut puto.”

“Itaque a navi rectá eo ivit, ut tu putavisti. Hinc palam fit quare ignotus omnibus fuerit. Societas navigatoria sacciperium quondam suum possidet. Faciam ut id cras aperiant, tum quis fuerit fortasse cognoscemus.”