Lexicon Latinum

Part 73

Chapter 733,139 wordsPublic domain

GRĀTUS, a, um, _Reconnaissant_, _agréable_. SYN. Officii memor, non ingratus, qui meritam alicui gratiam memori mente persolvit, qui beneficii accepti meminit; _item_: Acceptus, jucundus, carus. PHRAS. 1. Gratum te esse decet erga patronum, _il convient que vous vous montriez reconnaissant envers votre patron_. Memorem te animum præstare decet; decet, ut spectata tua sit in referenda gratia pietas; ut perpetua tibi sit referendæ gratiæ voluntas; ut viro optime de te merito referas, quod debes; ut meritam gratiam memori mente persolvas; ut gratus in te sit animus, et beneficii memor; ut grati animi fidelis memoria plurimum apud te valeat; ut parem et cumulatissimam gratiam referas patrono tuo. 2. Tuis beneficiis semper gratum me exhibebo, _je serai toujours reconnaissant de vos bienfaits_. Tua in me beneficia nunquam obliviscar; tua erga me merita, magnitudinem tuorum erga me meritorum semper meminero; memoria tenebo; perpetua memoria tuebor, custodiam conservabo. Nulla dies, nulla temporis vetustas, non casus ullus, non fortuna magnitudinem tuorum erga me meritorum imminuet; ex animo delebit, tollet, auferet; oblivione delebit, obruet, obscurabit, exstinguet. Vigebit in me tuorum beneficiorum æterna, perpetua, nunquam interitura memoria. Nunquam apud me tuum beneficium intermoriturum existima. Tuam in me singularem benignitatem, tuam in me incredibilem liberalitatem semper in animo, semper in oculis habebo; perire apud me, evanescere non patiar. Hærebunt mihi in animo, mente, memoria tua beneficia. Fixa permanebunt, impressa in animo ac mente exstabunt tua beneficia. Vitæ par et æqualis erit recordatio meritorum tuorum. Dies nonnisi ille, qui vitam mihi adimet, tuorum officiorum memoriam terminabit; finis mihi ac terminus et vitæ et memoriæ benignitatis in me tuæ idem erit, futurus idem est. Semper memoria tenebo; tuebor mente atque animo; nunquam obliviscar, nunquam apud me delebit oblivio beneficia, officia, merita erga me tua; memorem me tibi, quæcumque se occasio dederit, obtulerit, probabo. Gratum me tibi memoremque præstabo; præstabo tibi eam, quam debeo, memoriam meritorum tuorum. Gratum me nullo non loco, nullo non tempore memorem, nunquam non gratiæ referendæ memorem et studiosum senties, experieris, cognosces. Grati animi laudem in me non requires, non desiderabis. Non committam, ut ingratum me appellare possis; ut in illo officio, quod bene merentibus debetur, jure me, ac merito quisquam reprehendat. Enitar, ut in ingrati animi vitium, crimen non incidam; ne quis mihi turpem ingrati animi notam possit inurere; ne quis mihi ingrati animi culpam objicere possit. Enitar, ut ab ingrati animi vitio, crimine, culpa, turpi infamia longissime sejungar, discedam, absim; ut ea culpa vacem, vacuus sim, caream; ejus culpæ sim expers, quam committunt, qui nullam referendæ gratiæ curam suscipiunt; qui de referenda gratia minimum laborant; enitar, et, ut spero, consequar, ut de me optime esse meritum læteris, ut officia erga me tua voluntati, ac lætitiæ tibi sint; ut ex tuis in me officiis voluptatem capias; ut officiorum tuorum fructum feras, percipias, colligas; ut gratiæ tuæ gratiam a me feras; ut parem tibi referam gratiam; ut par pari re eram; ut officia tua omnibus officiis æquem, compensem, remunerer. Quam amanter me tractaveris, quam benigne mihi feceris, quam studiose in omni re me commendaveris, quam humaniter ac benefice, quibus officiis amicitiam nostram colueris, prosecutus sis, quibus me rebus auxeris, ornaveris, honestaveris, ipse mihi atque etiam aliis commemorabo; ita diu recordabor, ut vita me prius defectura sit, quam tuorum in me beneficiorum recordatio. Beneficia tua, dum vivam, grata memoria prosequar; quoad vixero, dabo operam diligenter, id agam omni studio, id curabo, contendam, in eam curam, in id studium incumbam, id mihi propositum erit in omni vita, eo spectabit animus, eo curæ cogitationesque meæ referentur; eo consilia mea referentur, dirigentur, ut me gratum tibi esse sentias, 3. Gratum me non verbis modo, sed rebus ipsis experiere, _non seulement mes paroles, mais mes actes vous prouveront toujours ma reconnaissance_. Feneratum hoc beneficium tibi pulchre dices; efficiam, ut ad te non sine fenore redeat id beneficium; pro isto tuo in me officio omnia vicissim a me officia exspecta; in omni vitæ meæ cursu nihil mihi prius, nihil antiquius erit, quam ut officia tua paribus a me officiis compensentur, commoda vicissim tua meis quantiscumque occupationibus anteponam; meus animus vicissim erga te is erit, quem tu jure postulaveris; qui tibi ex me debentur fructus, eos uberrimos capies, colliges, metes, feres; paribus officiis tuis in me meritis cumulate satisfaciam; quibuscumque officiis potero, tuam erga me humanitatem exæquabo. Cf. Compenso. 4. Non possum tibi satis gratus esse pro beneficiis tuis, _je ne puis assez vous rendre grâces pour tant de bienfaits_. Quibus verbis tibi gratias agam, non reperio. Qui respondebo tuæ tam liberali in me voluntati? Utinam tua in me merita referenda gratia consequi aliquo modo possim! vellem, officium istud officiis meis exæquare liceret: sed quis tandem est, qui non intelligat, tuis me muneribus in omne consequentis ævi spatium teneri obstrictum? Arctiore me tibi vinculo obstrinxisti, quam ut exsolvere beneficiorum tuorum partem ullam possim; vivendum mihi, ac moriendum erit ingrato. Studium tibi quidem meum vel agnoscendo, vel prædicando beneficio lubens declarabo, sed eo me nomine plus tibi debere sentio, quam ut solvendo unquam esse possim. Mea quidem in te omnia vel studii, vel observantiæ officia constabunt integra, sed tuorum in me promeritorum partem in referenda gratia nullam assequar. Incredibile tuum in me studium studio quidem colam sempiterno, sed tuorum in me meritorum tanta est magnitudo, exæquari ut nulla grati animi significatione possit. USUS: 1. Bene de me meritis gratum me præbeo reipsa atque animo gratissimum. Nomen alicujus et beneficia grata memoria prosequi. Erga salutis suæ auctores gratus. Gratus est, qui in referenda gratia non commodum, sed eum ipsum, cui refert gratiam, cernit. 2. Acceptus, jucundus, optatus, _agréable_, _charmant_, _délicieux_. Officium tuum, judicium, mihi pergratum fuit. Rebus grata, gratiora verbis facere. Officium mire gratum. Cf. Jucundus, Carus.

GRĂVĀTĒ, _Avec peine_. SYN. Difficulter, ægre. )( Benigne, comiter. USUS: Benigne, non gravate.

GRĂVĒDĬNŌSUS, a, um, _Catarrheux_, _sujet aux rhumes de cerveau_. SYN. Ad gravedinem proclivis. USUS: Gravedinosos quosdam dicimus, quosdam herniosos, non quia jam sint, sed quia sæpe sint.

GRĂVĒDO, ĭnis, f. _Rhume de cerveau_, _lourdeur de tête_. SYN. Destillatio capitis nares claudens, vocem obtundens, siccam tussim movens. EPITH. Molesta. USUS: Gravedine tentari, laborare. Gravedini subvenire, occurrere, obsistere. Gravedinem removere, abigere, repellere.

GRĂVĬDĬTAS, ātis, f. _Grossesse_. USUS: Graviditates et partus affert luna a sole illuminata.

GRĂVĬDO, as, avi, atum, are, a. _Rendre mère_. SYN. Gravidam facio. USUS: Terra seminibus gravidata, _fécondée_.

GRĂVĬDUS, a, um, _Chargé_, _plein_. SYN. Prægnans, fetus, plenus. PHRAS. Gravida est, _elle est enceinte_. Fert uterum, gestat uterum; fert ventrem, partum. USUS: Ubera gravida vitali rore.

GRĂVIS, e, gen. com. _Lourd_. SYN. Ponderosus. )( Levis. USUS: 1. Gravia omnia suo pondere in terram feruntur. 2. Arduus, difficilis, molestus, _difficile_, _pénible_, _funeste_. Vereor, ne tibi gravis sim. Eum ne graviore quidem verbulo compellavi, _je ne lui ai pas adressé le moindre reproche_. Tempus reipublicæ, anni gravissimum. 3. Magnæ auctoritatis, ponderis, dignitatis, _grave (en parl. d’un homme)_, _sérieux_, _influent_. Vir prudens et auctoritate gravis. Nomen vestrum mihi grave et sanctum est. 4. Severus, _sévère_, _rigide_. Gravis sine arrogantia. Cato omnium gravissimus et severissimus. 5. Depressus, _grave_. Vox gravis. )( Acuta.

GRĂVĬTAS, ātis, f. _Pesanteur_; _dignité_, _noblesse_. SYN. Pondus; auctoritas. )( Levitas. EPITH. Acrior verborum, admirabilis, ampla sententiarum, censoria, digna exspectatione, divina orationis, plena antiquitatis, incredibilis et inaudita, major, naturalis ac necessaria, paterna, perpetua orationis, singularis ac pene divina, summa, tanta, vetus judiciorum. PHRAS. Cato vir erat maximæ gravitatis, _Caton était un citoyen plein de gravité_. Vir erat divina quadam gravitate, morum majestate incredibili; nihil unquam nisi severissime et gravissime fecit. Erat in illo gravitas condita comitate; in ejus non sententia solum, sed nutu residebat auctoritas; erat in eo viro summa auctoritas et amplitudo; Cato prisci moris vir, et sanctus, in quo nihil solutum, leve, inconsideratum. Catoni incredibilem natura tribuit gravitatem; Cato admirabili vitæ gravitate præstabat; in Catonis vultu inerat prisca severitas, in verbis fides. Cf. Auctoritas. USUS: 1. In omnibus rebus adhibere, tenere, servare, tueri gravitatem. 2. Cœli gravitas tanta est, quantam vix sustinebo, (VULG. Non est bonus aer), _l’air est lourd, malsain_.

GRĂVĬTER, _Avec peine_, _difficilement_. SYN. Ægre, moleste. USUS: 1. Graviter aliquid ferre, accipere. Graviter queri, ægrotare. 2. Severe, _sévèrement_. Graviter narrare, dicere, se gerere.

GRĂVOR, aris, atus sum, ari, d. _Souffrir avec peine_. SYN. Gravate aliquid facio, grave mihi duco, pigror. USUS: Non gravabor dicere, quod sentio. Non sum tam inhumanus, ut eo graver, quod vobis expedit.

GRĔGĀLIS, e, gen. com. _Compagnon_. SYN. Sodalis ex eodem grege. USUS: Gregales Catilinæ et consiliarii, _la bande de Catilina_, _ses complices_.

GRĔGĀRĬUS, a, um, _De la foule_, _du commun_. SYN. Collectitius, vulgaris. USUS: Gregarii milites, _simples soldats_.

GRĔGĀTIM, _En troupeaux_, _par troupes_. SYN. Per greges. USUS: Gregatim in supplicium rapti cives.

GRĔMĬUM, ii, n. _Giron_, _sein_. SYN. Sinus, complexus. USUS: E sinu gremioque patriæ abstractus Cicero. Filius in gremio matris educatus.

GRESSŬS, ūs, m. _Marche_, _pas_. SYN. Incessus, ingressus.

GREX, grĕgis, m. _Troupeau_, _troupe_, _bande_. SYN. Congregatio, cœtus, turba. EPITH. Impurissimus prædonum, medius, totus, vetus. Greges flagitiosi hominum, magni amicorum, mercenarii, sordidissimi. USUS: Greges armentorum, equorum, amicorum, philosophorum. Unus e grege. In grege patronorum annumerer?

GRUNNĪTŬS, ūs, m. _Grognement (du cochon)_. SYN. Vox porcorum.

GRUS, grŭis, f. _Grue_. USUS: Grues in tergo prævolantium capita reponunt.

GŬBERNĀCŬLUM, i, n. _Gouvernail_. SYN. Clavus. TRANSL. Administratio, procuratio, gubernatio. USUS: 1. Reipublicæ, imperii gubernacula prendere, tractare; ad gubernacula admoveri, sedere. 2. A gubernaculis aliquem repellere, dejicere. Recedere a reipublicæ gubernaculis.

GŬBERNĀTĬO, ōnis, f. _Direction_, _gouvernement_. SYN. Administratio, procuratio. EPITH. Facilis, magna. USUS: Cupiditas consilii gubernatione regitur. Gubernationi præficitur. A gubernatione removere quempiam. Cf. Potestas, Administratio.

GŬBERNĀTOR, ōris, m. _Qui dirige_, _gouverneur_. SYN. Rector. EPITH. Bonus, scientissimus. PHRAS. Est gubernator provinciæ, _il est gouverneur de province_. Provinciæ præesti, provinciæ procurationem gerit; ad provinciæ clavum, gubernaculum sedet; provinciæ procuratio, administratio penes illum est; provinciam obtinet cum imperio. Cf. Guberno, Præsum. USUS: Custos et gubernator reipublicæ. Probo navigio, gubernatore perito, summa tranquillitate navigare.

GŬBERNĀTRIX, īcis, f. _Celle qui gouverne_, _régente_. EPITH. Præclara. USUS: Eloquentia gubernatrix civitatum, _l’éloquence gouvernante des cités_.

GŬBERNO, as, avi, atum, are, a. _Diriger_, _gouverner_. SYN. Administro, procuro, rego, gero, moderor, clavum teneo, gubernaculum teneo, ad clavum, ad gubernacula sedeo. )( Everto. ADV. Bene, directius, pulcherrime. PHRAS. 1. Ad gubernandam rempublicam admotus est, _il a été chargé du gouvernement de la république_. Ad gubernacula reipublicæ admotus est, reipublicæ gubernacula prendere, tractare jussus est; delata ad illum rerum summa est; ejus fidei, potestati reipublicæ procuratio commissa, commendata, demandata est; ad lucem reipubl. evocatus est; præesse reipublicæ cum imperio, cum potestate jussus est; ad capessendam rempublicam evocatus est; reipublicæ operam dare, reipublicæ gubernaculis manum admovere, rempubl. attingere, suscipere, ad rempubl. accedere, se conferre jussus est, 2. Rempublicam optime gubernavit, _il a parfaitement gouverné la république_. Rempublicam cum laude gessit; præclare rexit; vigilanter ac sapienter administravit; magna virtute et innocentiæ fama reipubl. præfuit; in administratione reipubl. virtus enituit; in gerenda provincia laudes eorum æquavit, quorum nomina vivunt, vigentque rerum gestarum fama in animis hominum; quorum memoria viget multis testata expressaque recte factorum monumentis; quorum memoriam æternitas alit ac intuetur. Cf. Imperium. 3. Gubernandi tempus annuum absolvit, _il a terminé son année de gouvernement_. Annuum munus decurrit, confecit, absolvit; annuo munere perfunctus est; annui imperii tempus explevit; annui imperii finem attigit; ad finem annuæ administrationis pervenit; annuum munus in exitu est; emeritæ sunt illi annuæ operæ. Annum ipsum in republica versatus est. Cf. Abdico, Honor, Magistratus, Imperium. USUS: Sed hæc deus aliquis gubernabit. Fortunæ motum, dolorem ratione gubernare. Rem totam ita gubernes, ut nemo queri possit. Cf. Rego, Moderor.

GŬLA, æ, f. _Gosier_, _gorge_; _gourmandise_. SYN. Collum, guttur; _item_: edacitas. Vitium ventris et gutturis. EPITH. Immensa, insulsa, obtorta. PHRAS. 1. Non facile convalescunt, qui gulæ indulgent, _ceux qui se livrent à la gourmandise se rétablissent difficilement_. Quibus nec quid comedant, nec quantum comedant, curæ est; qui, quod comedunt, neque quantum, neque quale sit, animadvertunt; quibus omnem in cibis modum, omne judicium, omnem prope rationem gula eripuit; quibus neque modus edendi, neque ulla deligendi cibi ratio est; qui et plus appetunt in mensa, quam satis sit et ex eo genere, quod obsit. 2. Multos gula occidit, _la gourmandise a tué un grand nombre d’hommes_. Multos perdidit immoderata victus ratio; multos conficit; immatura morte afficit cruditas, crapula, dissoluta victus ratio; multis gulæ deditis immaturæ mortis causam affert, quod largiore, uberiore cibo utantur, quam ut vitæ conducat; quam ut stomachus digerere, ferre, sustinere possit. Cf. Vorax. USUS: 1. Gulam alicui elidere, stringere, frangere, _étrangler_. Obtorta gula aliquem in vincula rapere, _emmener en prison la corde au cou_. 2. Gulam irritare, _provoquer l’appétit_. Gulæ indulgere, deditum esse, _satisfaire sa gourmandise_.

GURGES, ĭtis, m. _Gouffre_. RAD. quasi in gyrum agens. SYN. Vorago. EPITH. Helluatus, immensus, profundissimus, rapidus. USUS: Gurges et vorago patrimonii et libidinum, _gouffre_. Immensa vitiorum vorago, turpitudinum omnium gurges. Gurges est natus abdomini suo. Cf. Gula.

GURGUSTĬUM, ii, n. _Mauvaise auberge_, _gargote_. SYN. Locus _seu_ taberna obscura et angusta. USUS: Nescio, e quo gurgustio prodiit.

GUSTĀTŬS, ūs, m. _Goût_, _palais_; _action de goûter_. SYN. Gustus. EPITH. Jucundus. USUS: Gustatus est sensus ex omnibus maxime voluptarius, qui dulcedine præter cæteros sensus commovetur. Pomorum jucundus non gustatus solum, sed odoratus et conspectus.

GUSTO, as, avi, atum, are, a. _Goûter_. SYN. Degusto, gustatu exploro, libo, cibos attingo, delibo. ADV. Paulum, perpaululum, summatim causas et genera. USUS: Primoribus labris vix gustavit philosophiam. Aliquam partem voluptatis gustare.

GUSTŬS, ūs, m. _Goût_. Gustatus. USUS: Uva gustui peracerba. Libidinosi veræ gustum laudis non habent.

GUTTA, æ, f. _Goutte_. EPITH. Guttæ cadentes, cruentæ, liquatæ. USUS: Guttæ imbrium quasi cruentæ, _pluie de sang_.

GUTTUR, ŭris, n. _Gosier_. SYN. Gula. EPITH. Tremulum. USUS: Vitium ventris et gutturis.

GYMNĂSĬARCHUS, i, m. _Gymnasiarque_, _chef du gymnase_. SYN. Gymnasio præfectus.

GYMNĂSĬUM, ii, n. _Gymnase_, _école de philosophie_. SYN. Locus ad exercendum, ut palæstra, schola. EPITH. Amplissimum, nobilissimum, suburbanum, superius totum. USUS: Seculis multis ante gymnasia, inventa sunt, quam in his Philosophi garrire cœperant, qui nunc omnia gymnasia tenent. Cf. Schola.

GYMNĬCUS, a, um, _Gymnique_, _de lutte_. USUS: Ludi gymnici.

GYNÆCĔUM, i, n. _Gynécée_, _appartement des femmes_. SYN. Locus ædium sepositus, ubi solæ mulieres versantur.

GYPSĀTUS, a, um, _Plâtré_. SYN. Candidus, tenax, quale gypsum est. USUS: Medea manibus gypsatissimis, _Médée aux mains couvertes de plâtre (comme les avaient les acteurs dans les rôles de femme)_.

GYRUS, i, m. _Cercle_. SYN. Circulus, ambitus. EPITH. Exiguus. PHRAS. Equum in gyrum agere, _faire tournoyer_, _faire des voltes (en parlant d’un cheval)_. In gyrum ducere, in orbem agere, versare, circumagere, flectere. USUS: Homines secundis rebus effrenatos in gyrum rationis duci oportet, _il faut ramener aux lois de la raison les hommes qui se laissent emporter par leurs succès_.

H

HĂBĒNA, æ, f. _Bride_, _rênes_. SYN. Lora, quæ freno utrinque alligantur ad equum regendum. EPITH. Laxissimæ. USUS: Commodissimum est, quam laxissimas habenas habere amicitiæ, quas vel adducas, cum velis, vel remittas. Moderandi sui habenas ac potestatem alicui tradere.

HĂBĔO, es, ŭi, ĭtum, ere, a. _Avoir_, _posséder_. SYN. Possideo, utor, est mihi, non deest, penes me est. )( Careo. ADV. Accurate orationem, acerrime delectum, amplius centum cives, angustius, belle, belle se, bene, commodius se, rem, copiose et diligenter constitutam disciplinam, diutius sollicitos, deterius se, diligenter rationem, diligentius prædam notatam, descriptam, diligentissime delectam, extrinsecus rationes suspensas vivendi, generatim honores, graviter se, jam pridem multa, aliquem in promptu, liberius mulierem, melius se, memoriter orationem, nauci, non necessario, omnino non locum, optime se, palam decretum in aliquem, plane inimicum, plane nihil, quod scribas, præcipue hoc juris, præclare se, publice honores, quam plurimum secum aliquem, quaquaversus pedes quinque, recte, satis superque tuto, libere senatum, vere quod narres, vitiose se, ultro citroque verba. Haberi commodissime, de integro quæstionem, quam liberalissime victu, prudentissimum sapientissimumque. PHRAS. 1. Amicos multos et opes habet, _il a beaucoup d’amis et de richesses_. Beatissimus est ab opibus; nummorum plurimum possidet; copiosus est ab opibus; summa rerum abundantia potitur; amicis et fortunis floret, præditus est; amicis utitur potentissimis; plurimorum amicitias tenet, obtinet; et opibus ornatus est et amicis; facultas nummorum ingens illi est, suppetit, nec amicitiæ pauciores. Cf. Dives, Amicus. 2. Habemus totam Italiam, _nous possédons toute l’Italie_. Tota Italia in potestate nostra est, Italia nostra est; omnes Italiæ fines, oræ atque littora claustris imperii nostri continentur; Italiam tenemus totam, Italia potimur. Italiam totam obtinemus, Italia imperio nostro paret. 3. Habeo hominis chirographum, _j’ai en mains un autographe de cet homme_. Ad manum est, in manibus est hominis chirographum. 4. (Habebatur pro pigro, VULG.), _on le regardait comme un paresseux_. In ejus nomine insedit penitus atque inveteravit pigritiæ macula; in desidum numero ducebatur; pigritiæ nota illi inurebatur alias; haud intactus erat a pigritiæ vitio; pigritia ejus nomini labem nonnullam asperserat. Cf. Infamia. USUS: 1. Habere animum magnum; habere aliquem _vel_ aliquid in potestate sua; habere cum aliquo commercium, inimicitias. 2. Scio, possum, _avoir (à dire ou à répondre)_. Nihil habeo scribere; tantum habeo polliceri; sic habeto, quod. 3. Tracto, facio, _faire_, _prononcer_. Habere verba, sermonem. 4. Judico, _regarder_, _juger_. Aliquid in bonis, in perditis, in desperatis habere. Aliquid in beneficio, pro derelicto; aliquem in loco aliquo et numero habere. 5. Tracto arcte, duriter, _traiter qqn_. Parce aliquem, arcte contenteque habere. Habere aliquem in deliciis. 6. Notat statum rei, _être, se trouver (dans tel et tel état)_. Præclare se res habet, (VULG. Res bene stat), _l’affaire va bien_. Ego me belle habeo. 7. Cum participiis passivis: Ita persuasum, perspectum, exploratum habeo, _avoir (comme en français l’auxiliaire)_. 8. Promiscue: Habere in votis, _désirer_. Religioni habere, _se faire scrupule_. Honorem alicui, gratias habere, _rendre grâces_. Rationem absentis habere, _tenir compte d’un absent_.

HĂBĬLIS, e, gen. com. _Habile_, _convenable_. SYN. Aptus, accommodatus. )( Ineptus. USUS: Res habiles, accommodatæ ad naturam. Habilis ad pedes calceus. Cf. Aptus.

HĂBĬLĬTAS, ātis, f. _Habileté_. SYN. Agilitas. USUS: Omitto habilitates, opportunitatesque reliqui corporis.

HĂBĬTĀBĬLIS, e, gen. com. _Habitable_. USUS: Regio habitabilis.

HĂBĬTĀTĬO, ōnis, f. _Habitation_. SYN. Usus domicilii. USUS: De habitatione alicui accommodare. Cf. Domus.

HĂBĬTĀTOR, ōris, m. _Habitant_. SYN. Incola.

HĂBĬTO, as, avi, atum, are, a. _Habiter_. SYN. Colo, domicilium habeo, incolo, habeo, sum. ADV. Frequentissime. PHRAS. Romæ habitare constituit, _il résolut de résider à Rome_. Domum Romæ conduxit, comparavit; sedem Romæ et domicilium comparavit, collocavit; sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romæ collocavit; Romam incolere, colere statuit; Romæ sedem perpetuam statuere, figere decrevit. USUS: 1. Laxe et magnifice habitare. 2. Moror, assiduus sum, _ne pas quitter_. Habitare in foro, in libris. In vultu illius mei oculi habitant.

HĂBĬTŪDO, ĭnis, f. _Manière d’être_, _état_. SYN. Habitus. EPITH. Bona. USUS: Corporis habitudo.

HĂBĬTŬS, ūs, m. _Habitude_, _disposition_. SYN. Affectio manens, consuetudo, exercitatio, confirmatio. EPITH. Consentaneus naturæ, moderati æquabilesque opimi corporis, præclarus, solidus. USUS: 1. Habitus est animi _aut_ corporis constans et absoluta in re aliqua perfectio, ut virtutis _vel_ artis. Justitia est habitus animi. Quiquam sine doctrina, naturæ ipsius habitu prope divino moderati exstitere et graves. 2. Forma, figura, habitudo, ratio corporis, _manière d’être (au physique)_, _santé_, _état_. Metellus integerrima ætate, optimo habitu, maximis viribus corporis. Oris et vultus habitus. Orationis ejus habitus non erat inurbanus. 3. _Pro_ habitu pravo, _mauvaise habitude_, rectius dicetur: Corroborata jam studio et consuetudine, _vel_ usu ac vetustate malitia.

HACTĔNUS, _Jusqu’ici_. SYN. Hucusque, ad hunc locum. Servit loco rectius quam tempori. PHRAS. Hactenus nihil de his auditum est, _c’est la première fois que nous entendons parler de cela_. Ante hoc tempus, ad hunc diem, usque ad hoc tempus, ad id locorum; adhuc locorum inaudita hæc sunt et peregrina; adhuc ista nos fugerant. USUS: Hoc hactenus, redeo ad urbana. Hæc artem duntaxat hactenus requirunt, ut certis dicendi luminibus ornentur. Cf. Eatenus.

HÆDUS, i, m. _Chevreau_. SYN. Capræ fetus.

HÆDĬNUS, a, um, _De bouc_, _de chevreau_. USUS: Hædinæ pelliculæ.

HÆRĔO, es, hæsi, hæsum, ere, n. _Être ou demeurer attaché, adhérent, fixé à..._ SYN. Adhæreo, adhæresco, defixus sum, habito. ADV. Communiter, male. PHRAS. Hæret animo ea opinio, _cette opinion est profondément gravée dans l’esprit_. In animis omnium insedit; insitum est in natura et ingenitum, ut ita sentiamus; ingenerata est omnibus ea sententia; in ipsa natura posita est et infixa; omnibus innata est, et in animis quasi insculpta ea opinio. Cf. Adhæreo. USUS: 1. In medullis, in visceribus, in æterna memoria hærent beneficia mihi tua. Memoria tuorum factorum hærebit in omnium gentium sermonibus ac mentibus. 2. Dubito, _être en suspens, hésiter_. Hærere in aliqua re. Aqua illi hæret, hæret in salebris, _ne pouvoir aller plus loin, être embourbé_. Cavendum est, ne implicatus hæream. Cf. Dubito.