Part 4
ABSUM, abĕs, abfui, esse, n. _Être éloigné de_. SYN. Remotus, disjunctus sum, disto, desum. )( Adsum. ADV. Longe, longius, diutius, frustra, dolenter, haud procul, longe gentium, longissime, multum, non longe, paulisper, perpetuo, plurimum, procul, potius, prorsus nihil, nunquam, causa alicujus rei, biduo, biduum, parumper, hinc. PHRAS. Absit istud, _plaise à Dieu que cela n’arrive point!_ Quod nolim; quod Dii (Superi) prohibeant; quod Dii (Superi) omen avertant, obruant, averruncent. Hæc absint, velim. Dii immortales faxint, ne sit! Dii meliora! Superi meliorem mentem illi! Detestabile omen avertat Jupiter! ne id Superi sinant, siverint! Abest, absitque procul a Republica fortuna talis! Ne istud Dii hominesque patiantur! Quod abominor; quod boni Superi prohibeant! USUS: 1. Abesse domo, a foro, urbe, a suis; desiderari, _être absent_. 2. Alienus sum, _être exempt de_. Nihil a me longius abest, quam avaritia. A laude boni civis, cogitatione, spe recuperandæ libertatis; a culpa, maleficio, infamia, officio boni civis longe abesse. 3. Desero, desum. Abesse amico in periculo, _faire défaut à_. Quid huic abest, nisi res et virtus? _Que lui manque-t-il?_ 4. In loquendi modis sequentibus: Abesse non potest, quin, qui hoc facit sit improbissimus, _il ne peut se faire que ... ne soit pas_.... Tantum abest, ut hoc inficier, ut plurimum affirmem etiam: _vel_ tantum abest, ut inficier; affirmo etiam, _tant s’en faut que je nie, qu’au contraire j’affirme_.
ABSŪMO, is, sumpsi, sumptum, ere, a. _Consommer_, _détruire_, _ruiner_. SYN. Consumo, contero, conficio, perdo, exhaurio, dilapido, prodigo. PHRAS. Absumpsit opes suas, _il a dépensé toute sa fortune_. Adesa, devorata pecunia opes pristinas abligurivit; per luxuriam effudit ac consumpsit. Rem veterem, recentemque comedit, ac devoravit, decoxit. Censum mersit. Opes luxu hausit. Laceravit rem domesticam, disperdidit, confregit. Pecuniæ ingentem vim in conviviorum luxum profudit. Opes attrivit et dissipavit. USUS: Fames hominem, et illuvies, denique mors fortuita absumpsit, _une mort soudaine l’a emporté_. Cf. Consumo, Perdo.
ABSURDUS, a, um, _Discordant_, _absurde_. SYN. Ineptus, turpis, alienus, absonus, minime consentaneus, inconveniens. )( Conveniens, aptus. ADV. Plane, valde. PHRAS. Absurdum est, _c’est une chose déraisonnable_. Pravum, atque alienum a moribus est; inconcinnum atque absonum. Rus quidem id merum est. Res est, quam omnium mentes aspernentur, ac respuant. USUS: Homo, sonus, vox absurda, atque abhorrens, _incapable_, _discordant_.
ĂBUNDANS, antis, omn. gen. part. v. Abundo, _qui abonde on regorge_, _riche_, _opulent_. SYN. Affluens, circumfluens, copiosus, dives, fertilis, uber, plenus, refertus. )( Inops, expers. USUS: Abundanti doctrina vir, sed idem studio, otioque abundans. Supellex non quidem luxuriosi, sed tamen abundantis. Ex abundanti, _surabondamment_. Cf. Divitiæ, Pecunia.
ĂBUNDANTER, adv. _Avec abondance_. USUS: Copiose et abundanter loqui.
ĂBUNDANTĬA, æ, f. _Abondance_. SYN. Vis, numerus ut pecoris, copia, ubertas, affluentia, magnitudo, acervus, fertilitas. )( Egestas, inopia. EPITH. Infinita, magna, vitiosa, larga, dives. USUS: Ingenii juxta, et otii, et rerum omnium abundantia felix. Est hæc quædam abundantia amoris erga me tui.
ĂBUNDĒ, adv. _Abondamment_. SYN. Abundanter, copiose, affatim, largiter. USUS: Abunde magna præsidia.
ĂBUNDO, as, avi, atum, are, n. _Avoir en abondance_. SYN. Sum dives, affluo, circumfluo, redundo, magnam copiam habeo. )( Deficior, egeo, deest. PHRAS. Abundat opibus, _il regorge de richesses_. Floret, circumfluit omnibus copiis. Redundat omnibus ornamentis. Omnium rerum affluentibus copiis ditatur. Abunde illi copiarum est. Magna rerum omnium copia, affluentia gaudet. Omnium rerum facultates illi suppetunt. In omnium rerum abundantia vivit. USUS: Otio, ingenio consilio, copiis omnibus, familiaritatibus, propinquorum amore, ornamentis abundat, _il possède de nombreux loisirs_, _etc._ Cf. Divitiæ, Copia.
* ĂBUSQUĔ, _De_, _depuis_, cum Ablat. USUS: Abusque mane ad vesperum.
ĂBŪSŬS, ūs, m. _Abus_, _mauvais usage_. SYN. Malus usus.
ĂBŪTOR, eris, usus sum, uti, d. _Abuser_. SYN. Non recte, non suo loco, male, perverse utor. ADV. Prorsus, immoderate, insolentius, eleganter, ingrate, impudenter, intemperanter, licentius, perverse, privatim, publice. PHRAS. Abuti fortunis, _faire un mauvais usage des richesses_. Rem ad pestem bonorum, ad fraudem, aut luxum convertere. Fortunis intemperantius, insolentius uti. Effundere copias. Perverse, improbe, immodice, insolenter uti. Rem usu iniquo corrumpere. Fortunæ magnitudinem non capere. Fortunam per socordiam ac ignaviam corrumpere. USUS: 1. (In malam plerumque partem): Tribunatu ad scelus; legibus, et Majestate judicum ad libidinem; alieno nomine ad suum quæstum; auribus, facilitate hominum, donatione, fortunis, gloria nominis et otio ad superbiam; Scelere et perfidia ad alicujus exitium abuti, _faire un mauvais usage_, _abuser_. 2. (In bonam partem interdum): Omni tempore ad dicendum concesso abusus sum. Opera in studiis abutor. Ignoratione tua ad salutem miseri abusus sum, _ne pas user_.
AC, conj. _Et_, _que_. SYN. Et, que, atque, _vel_ quam. Eleganter periodum inchoat sequente consonante. USUS: 1. Ac primum ex te quæro, _et d’abord je vous demande_. 2. Quam, _que_. Perinde doctus, ac pius. Aliter, secus, contra, ac existimabam, accidit, _la chose a tourné autrement que je ne le pensais_.
ĂCĂDĒMĬA, æ, f. _l’Académie_. SYN. Gymnasium, Athenis Ceramicus, Lycæum. EPITH. Adolescentior, antiqua, florens, media, nova, procax, recentior, recens, vetus, umbrifera, volatica, sui similis.
ĂCĂDĒMĬCI, orum, m. _les Académiciens ou philosophes de l’Académie_. EPITH. Sapientes, novi, veteres, diserti, antiqui, quasi certa cogitatione certi. USUS: Academici et Peripatetici rebus congruentes, nominibus differebant.
ACCĒDO, is, cessi, cessum, ere, n., _nonnunquam_ a. _Marcher vers_, _approcher de qqn ou de quelquechose_. SYN. Adeo, venio, appropinquo, appello, contingo, transeo ad, addor, advenio, propinquo, adjungor, advento, advolo. )( Decedo. ADV. Callide, extrinsecus, intempestive, invitius, magis et propius, maturrime, multum, sane post, omnino non occultius, pressius, promptius, propius ad, proxime ad, cominus, huc, obviam, voluntate, temere, timide, tuto, propius paulo, prudentius, quam proxime. PHRAS. Accedere hominem est animus, _j’ai dessein d’aborder cet homme_. Aditum molior. Admoveo me lateri. Appello me ad hominem. Gradum, pedem confero. Congredior propius. Viam affecto ad hominem. Gradum molior, cursum capesso, aditum quæro ad senem. Aspiro ad locum, convolo, subeo. USUS: 1. In Apuliam, ad urbem, in oppidum, ad ludos accedere, _s’approcher_. 2. Suscipio, _se charger de_. Ad causam alterius, ad conditiones certas, ad pactiones accedere. Ad dignitatem, ad amicitiam alicujus accedere. Ad periculum certum, ad Rempublicam gerendam accedere. 3. Consentio, _se ranger à l’avis de qqu’un_. Ciceronis sententiæ, Pompeii partibus accedo. 4. Similis sum, _ressembler_. Summa virtus proxime ad Deos, ad Deorum similitudinem accedit. Academici proxime ad nostram disciplinam accedunt. 5. Additur, _s’ajouter_. Ex ea re magnus dolor bonis viris accessit. Illi ætas accessit, _il a vieilli_. 6. (Transeundi ad alia formula.) Accedit quod, huc accedit quod, _à cette raison, ajoutes que_.... Accedit ut, _joint à cela que_; _en outre_. Cf. Appropinquo.
ACCĔLĔRO, as, avi, atum, are, a. et n. _Se hâter_. SYN. Maturo, celero, propero, festino, premo, urgeo. )( Tardare. PHRAS. Accelero, _je me hâte_. Celeritatem adhibeo, suscipio; celeritate, festinatione utor maxima. Maximis itineribus advolo. Cursu magno, rapidis passibus feror. Admatura negotium, _presse tes affaires_. Propera, quæ incepto usui esse possunt. Adde gradum. Moras tolle, _hâtez-vous_. USUS: Mortem, opus, cœpta, gradum accelerare, _accélérer_, _presser_. Cf. Propero, Celer, Festino.
ACCENDO, is, cendi, censum, ere, a. _Allumer_. SYN. Inflammo, incendo, uro, illumino, illustro. )( Exstinguo. ADV. Leniter, sensim, contra, in aliquem. PHRAS. Accendit domum, _il a mis le feu à la maison_. Ardentes faces in tecta jactavit, injecit. Ignem tectis intulit; flammas injecit; faces ingessit, subdidit. Ignem ædibus subjecit, admovit. Incendium per domus fudit. Cf. Incendium, Inflammo. USUS: 1. DEUS solem ut lumen quoddam accendit, DIEU _fait briller le soleil comme un vaste flambeau_. 2. TRANSL. ad animi affectus, _enflammer_, _exciter_. Ea mentione commoveri videbatur et accendi. Luctu accensus et cupidine, _irrité par la douleur et le désir_.
ACCENSUS, i, m. _Officier public_. SYN. Minister publicus, præco, apparitor consulis. EPITH. Conjunctus et proximus. USUS: Accensus eo sit numero, quo eum majores nostri esse voluerunt.
ACCEPTĬO, ōnis, f. _Action de recevoir_. USUS: 1. Nec deditio, nec donatio sine acceptione intelligi potest. 2. TRANSL. (Sed barbare) sine acceptione personarum jus dicere, _rendre la justice sans acception de personne_. Nullo hominum respectu, ratione, discrimine; nulla gratiæ habita ratione; nihil gratiæ dando, tribuendo, in judicio, causæ meritum, ac æquitatem spectare.
ACCEPTUS, a, um, _Agréable à_. SYN. Carus, gratus, gratiosus, gratia valens, pollens. USUS: 1. Rumor in vulgus acceptus. Nihil DEO virtute acceptius, _agréable à_. 2. In acceptam refero, _je porte au compte de la recette, je donne quittance_. Tabulis, _vel_ codici acceptorum insero receptam a te pecuniam, in tabulas refero. 3. Acceptum fero, refero, _je tiens compte du bienfait_. Quod vivo, fortunas, liberos, Rempublicam, senectutis otium tibi acceptum refero. Nemo virtutem DEO acceptam refert. 4. TRANSL. Omnia mala alicui accepta referre, _imputer tous ses maux à quelqu’un_. Cf. Gratus, Gratia, Gratiosa.
ACCESSĬO, ōnis, f. _Accroissement_, _augmentation_. SYN. Additamentum, incrementum. )( Decessio. EPITH. Digna, jucunda, legitima, nec ea vulgaris, libera, magna, maxima, permagna, probabilis, parva atque exigua, quantacunque. USUS: 1. Vectigalia extraordinaria supra stata tributa, _tributs extraordinaires_. Pendit Sicilia modium sex et viginti millia, accessionem bis mille sestertium. 2. _Agrandissement._ Accessionem adjungere ædibus. 3. _Approche._ Accessio febris, _accès de fièvre_. 4. Magnæ tibi factæ sunt accessiones dignitatum et opum. Magna ad veteres clades, ad ægritudines priores ea re accessio facta, allata est. Accessio annorum lentiores facit. Cf. Augeo, Lucrum, Quæstus.
ACCESSŬS, ūs, m. _Approche_, _arrivée_, _accès_, _abord_. SYN. Appropinquatio, appulsus, adventus, aditus. )( Recessus. EPITH. Modicus, nocturnus ad urbem, popularis, ac tribunalis, proximus. PHRAS. Accessum impedivit, _il a empêché l’accès_. Aditum clausit, præclusit, interclusit, obstruxit. Aditu, limine prohibuit, arcuit. 2. Accessum facile præbet, _il se laisse approcher facilement_. Vir est congressu facilis, opportunus; aditu comis; in admittendo facilis; cujus comitas ad se cuivis aditum aperit; qui lenitatem, facilitatemque jucundam in congressu adhibet; neninem a congressu suo arcet, absterret, prohibet. 3. Accessum difficulter præbet, _homme d’un accès difficile_. Durus et inhumanus est, ad quem obsepti undique aditus et perquam difficiles; qui vix ulli sui copiam faciat. USUS: Luna accessu et recessu lumen solis accipit, accessum et recessum marinum efficit. DIFFER. Accessus _est_ aditio: accessio _autem_, additamentum.
ACCĬDĬT, _Il arrive_ (_le plus souvent en mauvaise part_). Impers. pertinetque ad res tristes: uti contingit ad res lætas. SYN. Evenit, usu venit, cadit. PHRAS. Accidit forte, _il arriva par hasard_. Casus incidit, intervenit. Forte ita cecidit, ut. Forte ita inciderat. Casu factum est. Casus, fortuna tulit. Factum est. Fortuna fecit. Fortunæ placuit, ut. 2. Si acciderit, _s’il arrive jamais_. Si res, si tempus occasio tulerit, postulaverit, exegerit. Si se offerret, se daret, ostenderet occasio. Si fortuna occasionem obtulerit, detulerit, præbuerit. Si tempus, facultas accidet. Si fortuna feret, si tempus incidat. Cf. Evenio, Eventus. USUS: Si quid mali, adversi; si quis dolor, si quæ calamitas acciderit, animo esto firmo, _s’il vous arrive quelque malheur, soyez courageux_.
ACCĬDO, is, i, ere, n. _Arriver_, _survenir_. SYN. Evenio, obtingo, contingo, cado, fio. ADV. Aliter ac, aliter atque, casu, contra, divinitus, fortuito, humanitus, incommode, inique, maturius, merito, opportune, optatius, percommode, perincommode, perraro, privatim, publice, separatim nihil, valde ex voluntate, permirum, acerbius ad, contra quam, sigillatim ad pedes. USUS: 1. Evenire, _survenir_. Si quid pupillo humanitus accideret. Calamitates ipsæ mihi non ingratæ acciderunt. 2. Procumbere, _tomber aux pieds de qqn_. Ad pedes, ad genua accidere. 3. Cadere juxta, _tomber auprès_. Missa a Gallis tela gravius accidere. Nescio, quæ vox mihi ad aures, vel auribus accidit, _je ne sais quel son a frappé mes oreilles_. Cf. Evenio, Accidit.
ACCĪDO, is, īdi, īsum, ere, a. _Couper_. SYN. Cædo, circumcido, consumo, absumo, extenuo, affligo, haurio. USUS: TRANSL. _Anéantir_. Uno prælio res, fortuna, opes Carthaginis accisæ sunt penitus, afflictæ, imminutæ, extenuatæ. Cf. Affligo.
ACCINCTUS, a, um, _Armé_, _préparé_. SYN. Industrius, paratus. )( Discinctus, negligens. Cf. Paratus.
ACCINGO, is, cinxi, cinctum, ere, a. _Préparer_, _disposer à_. SYN. Paro, comparo. PHRAS. Accingit se ad prælium, _il se prépare au combat_. Ultimæ dimicationi se instruit, comparat se ad pugnam. Nulla in eo mora est, quin in aciem procedat. Totus in eo est, ut in prælii casum quam optime comparatus descendat. USUS: Accingere se operi, prædæ. In discrimen accingi. Ad sordidum lucrum, magicas artes accingi. Cf. Paro.
ACCĬO, is, ivi _vel_ ii, itum, ire, a. _Appeler_. SYN. Accerso, evoco, venire jubeo. ADV. Peregre, exultro. USUS: 1. Litteris ex Italia in regnum accitus. 2. TRANSL. Solet virtus magnam voluptatem accire, _causer_. Cf. Accerso, Voco.
ACCĬPĬO, is, cēpi, ceptum, ere, a. _Recevoir_. SYN. Suscipio, capio, recipio, sumo, assumo, prehendo. )( Do. ADV. Omnino, patienter, proxime, publice, recte, repugnanter, separatim, serius, vesperi, vicissim, aperte, amice, admirabiliter, asperius, bene, clam atque extra ordinem, clementer, contra ac dicitur, durius, eleganter, extrinsecus, fortiter, graviter, hilare, honorifice, libenter, leviter, libentissime, liberalius, male, male satis, mirabiliter, moderate, severe, vehementer. Accepi pessime, planius, valde copiose, privatim. USUS: 1. Suscipio, _accepter_, _se charger de_. Rempublicam, provinciam imperium, exercitum, leges a victoribus, jusjurandum a testibus, causam alicujus, satisfactionem, judicium accipere. Accipere conditionem, _accepter des conditions_. Admittere, non recusare, ad conditiones accedere, descendere; pacis leges subire; conditione uti. Nullam ex iis conditionibus non sequendam putare, ducere, censere. 2. Tracto, excipio, _recevoir chez soi_, _traiter_, _accueillir_. Conviviis, apparatis epulis, laute, magnifice, familiariter, hilari lepidoque ingenio accipere. Male, indignis modis, multis verberibus, aspere accipere. 3. Fero, patior, _supporter_. Animo æquo, moderate admonitionem meam accipit: pronis auribus, moderatione maxima, animo lubenti admittit; summa voluntate complectitur. 4. Interpretor in bonam partem, _prendre une chose en bonne part_. Accepit in bonam partem, in partem optimam, moderate, amice, sine offensione; æquis auribus, animisque; animo, quod dictum est, optimo, in mitiorem, meliorem, dexteriorem partem accepit; _alias_: Boni consuluit; Æqui, bonique fecit. 5. Interpretor in malam partem, _prendre mal une chose_. In malam partem accipis. In sinistram, pejorem, deteriorem partem; graviter; asperius; durius; in contumeliam; aliorsum; aliter; in alienam ac dictum est, partem accipis; _alias_: In contumeliam vertis. In contumeliæ loco ponis, Graviter; ægre; indigne fers, ac moleste: in deteriorem partem rapis. 6. Intelligo, audio, _recevoir_, _apprendre_. A tabellario, a majoribus, auditione, fama id accepimus. Artes a Magistris, aliquid suo experimento, natura duce accipere, _la nature nous enseigne_. 7. Assumo, _recevoir_. In societatem, amicitiam, deditionem accipere. 8. Capio, _ressentir_. Animum in aliquem quietum, fiduciam, ignominiam, calamitatem, dolorem, offensionem, injuriam, metum, lætitiam, voluptatem de virtute alicujus. 9. Sustineo, _éprouver_. Plagam, detrimentum, repulsam accipere. Cf. Obtineo, Acquiro, Tracto.
ACCIPĬTER, tris., m. _Épervier_, _faucon_. Ab accipiendo dictus. EPITH. Præceps, ferus, velox, atrox, nulli avi satis æquus.
ACCLĀMĀTĬO, ōnis, f. _Cri_, _acclamation_, _clameur hostile_. SYN. Admurmuratio, exclamatio, plausus, applausus. EPITH. Acuta, attenuata nimis, adversa, levior, magna, maxima, secunda, ingens, læta, canora. USUS: Non acclamatione tantum, sed convicio et maledictis impeditus est Pompeius.
ACCLĀMO, as, avi, atum, are, a. _Crier_. Dicitur de clamore populi rem probantis, vel improbantis. PHRAS. Acclamatur ab omnibus, _tous se mettent à crier_. Admurmuratio omnium facta est. Conclamatur ab omnibus. Extollitur ab omni parte clamor. Clamore approbatur; adjuvatur ruentium in hostem impetus. Contumeliosissimo acclamationum genere reus laceratur. USUS: Oranti populus cum risu acclamavit. Cf. Clamo, Applaudo.
ACCLĪNO, as, avi, atum, are, a. _Pencher vers_. * SYN. Inclino, flecto ad aliquid. USUS: Acclinavit se ad illum.
ACCLĪVIS, e, gen. com. _Qui va en montant_. SYN. Arduus; fastigio leni subvexus; clementer, molliter assurgens. USUS: Pars viæ valde acclivis.
ACCLĪVĬTAS, ātis, f. _Montée_. * SYN. Loci facilitas in ascensu. USUS: Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur.
ACCŎLA, æ, m. _Habitant de_. SYN. Vicinus, finitimus habitator. USUS: Amnis vadosi accola.
ACCŎLO, is, colui, cultum, ere, a., _nonnunquam_ n. _Habiter près de_. SYN. Juxta colo, habito. USUS: Lacum, fluvium, mare, silvam, montem accolere.
ACCOMMŎDĀTĬO, ōnis, f. _Conformité_. EPITH. Conveniens, decens, aptaque dispositio et collocatio. USUS: Elocutio est idoneorum verborum, et sententiarum ad intentionem accommodatio.
ACCOMMŎDĀTUS, a, um, part. v. accommodo. _Apte_, _propre à_, _conforme_. SYN. Paratus, aptatus, aptus, commodus, idoneus, habilis, opportunus. ADV. Consulto, vehementer. PHRAS. Accommodatus est genio meo, _il se conforme à mon caractère_. Optime convenit cum ingenio meo. Ad naturam meam mire factus est. Vehementer ad vitæ meæ rationem, et consuetudinem est accommodatus. Cf. Aptus. USUS: Oratio ad persuadendum accommodata. Verres ad vim, ad facinus accommodatus. Tempora ad res gerendas accommodata.
ACCOMMŎDO, as, avi, atum, are, a. _Adapter à_; _conformer à_. SYN. Apto, comparo, concinno, commodo, applico. PHRAS. 1. Me totum ad nutum tuum effingam et accomodabo, _je vous obéirai_, _je ferai toutes vos volontés_. Totum me ad voluntatem tuam, nutumque convertam; ad ductum me tuum applicabo; tibi serviam, tuam ad voluntatem meam conformabo; mores ex moribus formabo tuis; tibi me dedam penitus; tuis obsequar studiis, subserviam; de studio tuo studia mea erunt omnia; voluntatibus ubique velificabor tuis; totum me ad arbitrium tuum, inque mores tuos fingam, formabo; cum tua voluntate mea facile congruet, consentiet, conspirabit. 2. Se suamque fingit ad aliorum voluntates, _il fait la volonté de tous_. In aliorum arbitrium concedit, discedit, descendit: se ad aliorum nutum et arbitrium flectit; eorum voluntatibus obtemperat; arbitrio morem gerit; ad aliorum ingenium, mores, voluntates, mores componit, conformat suos. 3. Boni civis est, voluntatem suam ad Rempublicam accommodare, adjungere, conferre, aggregare, _tout bon citoyen doit conformer sa volonté à celle de la république_. Conjungere voluntatem suam cum publica causa; in omni voluntate sua, quid rationes publicæ ferant, postulent, spectare, intueri, attendere; nihil unquam velle a publica re sejunctum, alienum, separatum, disjunctum, remotum; nihil agere, suscipere, moliri, quod Reipublicæ non conducat, expediat, quod ejus commoda non postulent. 4. Rationes nostræ accommodandæ sunt tempori, _il faut conformer nos manières d’agir au temps où nous vivons_. Temporibus est assentiendum, obsequendum, cedendum, serviendum, inserviendum, rationes nostræ ad temporis rationes accommodandæ sunt; Populo subinde et scenæ, ut dicitur, serviendum est; Cujusvis temporis, aut temporum hominem te esse convenit. Temporis rationem ducere; ad tempestatem rem, consilia, actiones dirigere; consilia et actiones tempore moderari, res ad tempus accommodare; consilia ad rationem temporis componere, comparare te oportet. Decet nos in agendis rebus quasi ducem, aut consiliarium habere tempus. Fortunæ, tempori, necessitati parendum. Tempore utendum. Spectandum in omni re, quid res ac tempus ferat, postulet. USUS: 1. Ensem lateri, coronam capiti etc. accommodare, _ceindre une épée_, _se mettre une couronne sur la tête_, _etc._ 2. _Se donner_, _s’appliquer_. Fac animum litteris; curam agriculturæ; voluntatem tuam ad Rempublicam, te ad aliorum nutum accommodes. 3. _Interposer._ Nomen tuum, testimonium, jusjurandum, ad amicorum causas libens accomodabo. 4. _Prêter._ Alicui de ædibus, suas amico ædes ad nuptias accommodare.
ACCOMMŎDUS, a, um, _Propre, convenable à_. SYN. Appositus, commodus, opportunus, aptus, idoneus.
ACCRESCO, is, crēvi, crētum, ere, n. _S’accroître_. SYN. Cresco. )( Decresco. USUS: Flumen vehementer accrevit. Ex ea hæreditate patrimonio tuo non multum accrescet. Novi dolores, nova negotia veteribus accrevere. Hæc consuetudo cœpta a parvis, tecum simul accrevit. Cf. Augeo, Augesco, Addo, Cresco.
ACCRĒTĬO, ōnis, f. _Accroissement_. SYN. Incrementum. USUS: Luna accretione, et diminutione luminis dies notat.
ACCŬBĬTĬO, ōnis, f. _Action de se coucher pour manger_. USUS: Status, incessus, sessio, accubitio quam minime indecore fiant. EPITH. Epularis.
ACCŬBO, as, cubui, cŭbĭtum, are, n. _Être couché_. SYN. Assideo, accumbo, adjaceo. USUS: In convivio eodem lecto alicui _vel_ apud aliquem accubare, _être couché à table près de quelqu’un_. 2. _Être situé auprès, adossé._ Theatrum Tarpeio monti accubat, imminet, adjacet.
ACCUMBO, is, cubui, cŭbĭtum, ere, n. _Se coucher_, _se mettre à table_. SYN. Accubo, cubo, adjaceo, recumbo. Discumbo (semper de pluribus dicitur). ADV. Infra, supra aliquem, in summo (situs erat epulantium). USUS: Supra, infraque accumbunt.
ACCŬMŬLO, as, avi, atum, are, a. _Accumuler_, _entasser_. SYN. Augeo, adaugeo, addo, coacervo, congero, exaggero, construo, compono, colligo, cogo. )( Demo, imminuo. ADV. Acervatim. USUS: Aliquem donis accumulare; alicui honorem accumulare. Cf. Augeo, Copia.
ACCŪRĀTĬO, ōnis, f. _Soin_, _exactitude_. SYN. Studium, diligentia, cura. EPITH. Diligentior, mera, major, veteratoria, oratoria. USUS: Accurationem adhibere, accuratione uti maxima, _grand soin_. Cf. Diligentia, Cura.
ACCŪRĀTUS, a, um, _Soigné_, _fait avec soin_. SYN. Meditatus, exquisitus, absolutus, perfectus; summo studio, summa industria elaboratus. USUS: Dicendi genus, sermo, commentatio accurata. Malitia accurata, _malice complète_. Cf. Diligens, Sollicitus.
ACCŪRO, as, avi, atum, are, a. _Soigner_. SYN. Curo, diligenter administro. ADV. Melius. USUS: Melius accurantur, quæ consilio geruntur.
ACCURRO, is, curri, cursum, ere, n. _Courir vers_. SYN. Ad aliquem curro, aliquo contendo, advolo, me confero, concurro. ADV. Cupide, libenter. PHRAS. Accurrere, _accourir_. Gradum, cursum flectere ad aliquem. Cf. Curro. USUS: 1. Romam accurre quæso, _venez vite à Rome_. 2. TRANSL. Istæ imagines ita nobis dicto audientes sunt, ut simul atque velimus, accurrant, _ces images s’offrent soudain_.
ACCŪSĀBĬLIS, e, gen. com. _Blâmable_. SYN. Accusatione et reprehensione dignus. USUS: Quorum omnium accusabilis est turpido.