Part 157
VIR, vĭri, m. _Homme_. PHRAS. 1. Vir omni ex parte præclarus, _homme de tout point remarquable_. Vir omni laude insignis, excellens, præstans; omnibus, ut aiunt, numeris absolutus; in quo nihil ad summam virtutem, prudentiam, auctoritatem desideres; vir optimus, idem, et omni laudum genere insignis. 2. Vir in republica spectatissimus, _homme très considéré dans l’État_. Vir in republica maximis gravissimisque causis cognitus ac probatus; cujus est gravissima in republica auctoritas; in publica re versatissimus; multæ apud omnes existimationis; consilio rebusque gestis spectatissimus; qui omnes reipubl. partes probe tenet; tractandæ, administrandæ reipublicæ, si quisquam alius, peritus; cui plurimum tribuitur; cujus sententia pondus habet gravissimum. 3. Vir bonus ac dives, _homme bon et riche_. Vir cum virtutibus, tum fortuna satis ampla ornatus; vir integerrimus et ab opibus non imparatus; vir plenus officii, et opibus commode instructus; qui animi bonis abundat, nec fortunæ tamen bona desiderat; qui animi bona multa, nec pauca fortunæ possidet. USUS: Is vere vir putandus est, cujus animum nec prospera fortuna flatu suo efferet, nec adversa infringet, _il mérite vraiment le nom d’homme celui que la prospérité ne peut enfler, ni l’infortune abattre_. Vir optimus et homo doctissimus. Si pro patria mea ista virtus staret, virorum bonorum paucitatem non incusarem.
VĬRĔO, es, ere, n. _Être vert ou verdoyant_. USUS: Alia semper virent, alia hieme nudata, verno tempore frondescunt, _d’autres sont toujours verts_.
VĪRES, ĭum, f. pl. _Forces du corps ou de l’âme_. SYN. Vis, nervi, lacerti, robur. PHRAS. 1. Nondum satis virium habet, _il n’a pas encore assez de forces_. Nondum id est roboris ac nervorum; nondum ita firmus est corpus viribus; nondum id vigoris in corpore animoque est; nondum ita validus est; nondum ita convaluit, ita se confirmavit, ut par sit his conatibus. Adhuc sine nervis est; viribus adhuc necessariis caret; nondum ea facta est accessio virium quam res tanta postulat. 2. Omnes vires impendere, _employer toutes ses forces_. Nervos omnes contendere, intendere, adhibere; summa ope niti; nulli operæ parcere; toto pectore ad rem incumbere; operam omnem aliquo conferre. USUS: Nolim respublica tibi tantas vires dedisset. Experire eius vires. Pro viribus agere, _selon ses forces_, _dans la mesure de ses forces_. Omnibus opibus viribusque repugnare. Nimia contentione frangentur, deficient te vires tuæ, quas si amiseris, non facile revocabis. Cf. Valetudo, Robur.
VĬRESCO, is, ere, n. _Devenir vert_.
VIRGA, æ, f. _Verge_, _baguette pour battre_. SYN. Flagellum. USUS: Virgis ad necem cædere; acerrime concidere aliquem. Tergum virgis laceratum. Violata virgis corpora tribunorum.
VIRGĒTUM, i, n. _Lieu planté d’osier_. SYN. Locus virgis consitus.
VIRGĬNĔUS, a, um, _De jeune fille_, _virginal_. USUS: Pudor virgineus.
VIRGĬNĀLIS, e, gen. com. _De jeune fille_, _virginal_. USUS: Virginalis modestia, verecundia, _modestie de jeune fille_.
VIRGĬNĬTAS, ātis, f. _Virginité_. SYN. Castitas, castimonia virginalis. USUS: Virginitatem suam violare parantem occidit. Cf. Virgo.
VIRGO, ĭnis, f. _Jeune fille_, _vierge_. EPITH. Casta ac verecunda, generosa, nobilis, incorrupta. Vestalis, digna propter quam aliquid fieret, nata summo loco. PHRAS. 1. Perpetua virgo mansit, _elle demeura toujours vierge_. Illibatum virginitatis florem ad extremum usque spiritum conservare; virginalem pudicitiæ florem illibatum custodire; virginitatis decus illibatum retinere; virginalis integritatis laudem illibatam conservare, servare; inviolato pudore vitæ hujus illecebras transire voluit. 2. Virgo castimoniam DEO vovit, _cette jeune fille a voué, consacré à DIEU sa virginité_. Virginitatem, florem virginitatis voluntaria sponsione DEO dicavit, addixit, consecravit; virginalem pudorem integrum ac intactum DEO solemni sponsione obtulit; cœlesti se sponso perpetuæ virginitatis voto consecravit; perpetua voti sponsione DEO se virginitatemque suam obstrinxit, obligavit; virginitatis votum perpetuæ nuncupavit; perpetua voti religione virginitatem suam DEO dicavit. USUS: Virginem per vim violare, comprimere, vitiare.
VIRGULTUM, i, n. _Rejetons_, _jeunes pousses_, _broussailles_. SYN. Virgæ et aliæ stirpes passim enascentes. USUS: Via deserta et inculta, et interclusa frondibus et virgultis.
VĬRĬDIS, e, gen. com. _Vert_, _verdoyant_. SYN. Habens viriditatem.
VĬRĬDĬTAS, ātis, f. _Vert_, _couleur verte_, _verdure_. EPITH. Herbescens. USUS: Pratorum viriditas. Laurea ista viriditatem suam nunquam amittet. Senectus aufert eam viriditatem in qua etiam nunc erat Scipio, _la vieillesse enlève cette verdeur qu’avait encore Scipion_.
VĬRĪLIS, e, gen. com. _D’homme viril_. SYN. Viri proprius. PHRAS. Ubi virilem ætatem attigeris, _dès que vous aurez atteint l’âge viril_. Ubi maturior ætas te confirmant; crescentibus, progredientibus annis; ubi ætas maturuerit; ubi maturior ætas virum te reddiderit; ubi virilem, puram togam indueris; ubi pubertatis anno egressus virilem togam sumpseris. Cf. Ætas. USUS: Fortis et virilis oratio, _style mâle_. Pro virili parte me obligo, _dans la mesure du devoir, selon mes moyens_. Nonnullos interdum jacit igniculos viriles.
VĬRĪLĬTER, _Virilement_, _en homme_, _courageusement_. SYN. Fortiter, animo magno. USUS: Quod viriliter animoque magno fit, id dignum et decorum videatur.
VĬRĪTIM, _Par homme_, _par tête_. SYN. In singula capita. USUS: Agrum viritim dividere.
VIRTUS, ūtis, f. _Vertu_, _efficacité_; _force_, _vigueur_, _courage_. SYN. Bonitas, probitas, integritas, perfecta mens; fortitudo, vis, robur, vires; ars, facultas, perfecta et absolutissima ratio. EPITH. Admirabilis, incredibilis, afflicta, prostrata, maxime luctuosa, amabilis, bellica, clara, insignis, digna gloria, dura et quasi ferrea, excellens, exigua, formosa, pulchra, amabilis, generosa, gratuita, immortalis, non inhumana, neque immunis, neque superba. Laudabilis ipsa, memorabilis ac divina, mirifica, perennis, perfecta natura et ad summum perducta, præstabilis insignisque, præstantissima, socia vitæ, solitaria, tenera, tractabilis. Æquales et pares, dominæ omnium rerum, imperatoriæ et ministræ, sapientiæ comites, populares, regiæ, non voluntariæ; positæ in voluntate. PHRAS. 1. Homo eximiæ virtutis est, _homme d’une vertu remarquable_. Homo præstanti virtute atque integritate; egregia virtute præditus, ornatus; vir in quo præstabilis insignisque virtus, atque adeo ad summum perducta; omni virtutum genere illustris; eximio splendore virtutum clarus; omni virtutum laude cumulatissimus; virtute luculenter instructus, multis magnisque virtutum ornamentis instructissimus; spectatæ virtutis vir, exemplar antiquæ probitatis; viva virtutis imago. 2. Si tuorum majorum laudibus respondere vis, tui muneris est virtutem colere, _si vous voulez ne pas dégénérer de la gloire de vos ancêtres, vous devez pratiquer la vertu_. Si majores tuos referre, si te dignum iis præbere studes, tuarum partium est, tui officii est, non potes non virtuti operam dare; ut ad virtutem toto pectore incumbas; tuam operam studiumque conferas; ut omni studio ac cogitatione virtutem complectaris, necesse est. 3. Ista virtus magno tibi constitit, _l’acquisition de cette vertu vous a demandé beaucoup de travail_. Quod ista virtute sis, quod virtute floreas, polleas, valeas, excellas, emineas, non tu id otio, sed magis laboribus ac vigiliis consecutus es; labores et vigiliæ eam tibi virtutem pepererunt; virtutem laboribus tuis ac vigiliis referre debes acceptam; non hoc virtutis in te esset, nisi labores gravissimos suscepisses et pertulisses; a laboribus istam virtutem habes; virtus ista non otio ac desidia, sed magnis laboribus est comparata. 4. Vitam ex virtutis præscripto vivere (_vulgo_ virtuose vivere), _vivre en homme vertueux_. Vitam ad omnem virtutis legem, normam, disciplinam exigere; recte ac cum virtute vitam degere, traducere; ex virtutis lege ac præscripto vitam agere, gubernare. 5. Perspecta virtus, _courage reconnu, éprouvé_. Perspicuis testata signis; præclaris factis declarata; multis et non dubiis egregiæ virtutis indiciis, notis, significationibus testati mores; versata in omnium ore ac sermone virtus. USUS: Virtus est recta animi affectio, per se ipsa laudabilis, cujus laus in actione consistit. Virtus una altissimis defixa radicibus labefactari non potest. Magno virtutis amore teneor. Virtutem consequi, habere; virtutis compotem esse. Virtutem projicere. Virtutum laude crescere. Utinam pro patria mea staret ista virtus. Cf. Probitas, Probus, Mores, Honestus.
VĪRUS, i, n. _Bave_, _venin_, _poison_. USUS: Omne acerbitatis virus apud aliquem evomere, _le venin de sa médisance, la bave de son envie_. Cf. Venenum.
VIS, vis, vim, vi, f. _Force du corps ou de l’âme_. SYN. Vires, virtus, robur, impetus, nervi, efficacia, violentia, injuria, copia, numerus. EPITH. Æterna animi, aptior numeris et carminibus, calamitosa, conciliatrix humanæ societatis, confusa toto mundo, contraria, egregia, quasi dux vitæ et magistra officiorum, domina rerum præclara et divina, fatalis, fracta, debilitata, hiemalis, imbecillis metus, incredibilis quædam et prope singularis, divina ingenii, infinita lacrimarum, quædam innata, magna animi, magna eboris, magna naturæ, maxima auri et argenti, maxima ad rationem aliquam naturæ, princeps rationis atque ordinis, non modo senior sed æqualis, interdum levior, summa ac diligenti comtemplatione dignissima, tribunitia, vetus judiciorum, universa, propria orationis _vel_ oratoris. PHRAS. 1. Ea res vim magnam habet ad beate vivendum, _cette chose a une grande efficacité pour vivre en homme heureux_. In ea re momenta sunt maxima; id permagni momenti est et ponderis; res ea plurimum habet efficacitatis ad beate vivendum; res ea confert plurimum ad beate vivendum; multum interest, multum ad beate vivendum refert, ista si ratione utare. 2. Omnia per vim gesta sunt, _tout s’est fait de vive force_. Contra leges moresque majorum, temere, turbulente, per vim ac furorem acta sunt; vis et ferrum in foro versabatur; vim adhibere et manum placuit; omnia per vim metumque expressa, extorta sunt; ibi legum reverentia ac magistratuum cessit; sua cuique in acinace lex erat. 3. Vis jam parabatur, _déjà on se préparait à employer la violence_. Res jam ad vim spectare visa est; jam ad vim manusque ventum est; jam gladiis rem transigere, ferro decernere parabant; in eo jam res erat, ut vi, manu, ferro, facibus, lapidibus nos adorirentur; concursu et lapidatione agi cœptum est; jam ad crudelem superbamque violentiam animos converterant; jam vi lacessere, et pro se quisque manus afferre cœperat; erant qui plebem ad vim vocabant; qui ad vim descenderent; qui vim intentare, denuntiare; qui afferre, inferre, facere, adhibere, vim contra nos suscipere; manum afferre, inferre, injicere auderent. USUS: 1. Incredibilis quædam, singularis et prope divina vis ingenii. Doloris magnitudo vim nobis dedit, attulit singularem. Tanta vis est eloquentiæ. Vis illa divina et virtus oratoris, _le talent sublime et le divin ascendant de l’éloquence_. Tantam vim habet veritas. Omnem vim ingenii contulit. Quæ sit vis horum verborum, nemo non intelligit. Ex vi nominis argumentum elicere. Omni vi te retinebo. Est hæc vis et natura amicitiæ, _voilà la puissance et la nature de l’amitié_. 2. Violentia, injuria, _force ennemie_, _violence_, _emploi de la force_. Vi capere urbem. Vim afferre, inferre. Ad vim descendere. 3. Copia, ubertas, multitudo, pondus, numerus, _foule_, _multitude_, _grand nombre_, _grande quantité_. Magna vis eboris, frumenti, auri. Magna vis lacrimarum Magna vis servorum, vasorum.
VISCĔRA, un, n. pl. _Viscères_, _intestins_, entrailles. SYN. Intestina, partes interiores et nobiliores corporis. USUS: Permanat in venas, hæret et insidet in visceribus malum. Alicujus crudelitatem a jugulo et visceribus civium averto. Visceribus ærarii villas struere, _construire des villas avec les dépouilles du trésor public_.
VISCĔRĀTĬO, ōnis, f. _Distribution de viande faite au peuple_. SYN. Crudæ carnis distributio, solemni ritu fieri solita.
VISCŌSUS, a, um, _Gluant_, _visqueux_.
VISCUM, i, n. _Glu, pour prendre les oiseaux_. USUS: In visco inhærescunt aves.
VĪSENDUS, a, um, _Qui mérite d’étre vu_, _remarquable_. SYN. Spectandus, magnificus. USUS: Epulum visendo apparatu. Visendi operis signum. Visenda pietate spectaculo exemploque esse civibus.
VĪSĬO, ōnis, f. _Idée_, _vision_, _apparition_. SYN. Visum, spectrum, species. EPITH. Communis veri et falsi, externa, adventitia, falsa, probabilis, fluens, inanis. PHRAS. Visionem habuit cœlestem, _il a eu une vision, une apparition céleste_. Oblata homini est cœlestium quædam species. In quiete visa illi species viri, quam pro humano habitu augustioris. Obversata ejus animo per quietem cœlestis quædam species. Cœlestium præclara illi species oblata est; divina quædam species de cœlo effulsit. Nocturna quies cœlestem quamdam illi speciem objecit, ostentavit. USUS: 1. Animi externa et adventitia quadam visione turbati. Falsa ejus specie et visione vehementius commoventur homines. 2. Videndi actus, _action de voir_, _vision_, _vue_. Visio sine ære fieri non potest.
VĪSĬTO, as, avi, atum, are, a. _Aller voir_, _visiter qqn_. SYN. Viso, inviso. USUS: Podagræ doloribus ardentem visitavit. (Visito diœcesin, provincias, _vulg. est_), _visiter un diocèse, des provinces_. Latine: Inspicio, lustro, obeo, recognosco provinciam, etc. Cf. Viso.
VĪSO, is, si, sum, ere, a. _Voir attentivement_, _examiner_, _contempler_; _visiter_, _rendre visite_. SYN. Inviso, visito, officii causa adeo, convenio, accedo, salutatum venio. USUS: Constitui ad te venire, et visere, et cœnare tecum. Visere aliquem longo intervallo. Cum laxati curis sumus, spectare aliquid volumus et visere. Nunc ad eum visam, _maintenant, j’irai le visiter_.
VĪSUM, i, n. _Objet vu_, _vision nocturne_, _songe_, _rêve_. SYN. Visio, somnium. EPITH. Falsum, probabile, verissimum. USUS: 1. Visa somniantium. Visis nescio quibus terreri. Visa dormientium pro nihilo habenda sunt. Multa visa somniorum proficiscuntur a Numine. 2. Probabile, apparens, objecta menti species, _image_, _représentation_. Cum visa in animos imprimantur, etc. Visis non omnibus adjungebat fidem.
VĪSUS, ūs, m. _Regard_, _faculté de voir_, _vue_, _yeux_. SYN. Videndi sensus, videndi vis, acies oculorum. EPITH. Humanus, insignis, illustris. PHRAS. Oculorum acies hebes et obtusa, _vue faible_. Caligantes oculi, oculi turbidi, videndi facultas turbida et confusa. Lumina oculorum amittere; videndi facultate destitui, _perdre la vue_, _être aveuglé_. USUS: Nocent visu feminæ, quæ duplices pupillas habent. Cf. Oculus.
VĪTA, æ, f. _La vie_, _l’existence_. SYN. Spiritus, usura hujus lucis, vitæ curriculum, cursus hujus vitæ, curriculum vivendi, communis spiritus, spiritus cœli, anima, caput, victus. EPITH. Honesta, probata, suavis, jucunda, quieta, tranquilla, splendida, delicata, umbratilis, constans, aspera, insuavis, amara, horrida, fera, sordida, vitiosa, flagitiosa. USUS: 1. Vitam duram agit, _il mêne une vie dure_. Vitam aridam, insuavem, vitam victu cultuque inprimis horridam et asperam agit; vitam vivit duram et insuavem; durius consulit vitæ suæ; gravius de vita sua statuit. 2. Vitam agit commodam, _il mêne une vie commode, facile_. Ætatem suavem, tranquillam, quietam, sine ullo labore et contentione traducit, agit, degit, exigit; tranquille placideque vitam traducit; vitæ cursum, vitæ curriculum sine ulla fortunæ offensione conficit. Secundus illi vitæ sine ulla offensione cursus contigit. 3. In castris e vita decessit, _il est mort dans le camp_. E vita discessit, excessit, cessit, recessit, exivit, descivit, migravit, emigravit, demigravit; vitam hanc mortalem deseruit; vitam in castris posuit, profudit, naturæ reddidit; vitæ supremum spiritum edidit; vitæ supremum diem egit; extremum vitæ diem morte confecit; vitam amisit, dimisit; in castris vita eum defecit, ad vitæ exitum a DEO vocatus est. 4. Si mihi vita suppetet, _si je vis jusque-là_, _si DIEU me prête vie_. Si vita suppeditabit; si vita producta, perducta, propagata ad id tempus fuerit; si superstes ero; si vita fruar; si in vita ero, mansero, commoratus fuero tamdiu; nisi exiguum hoc vitæ curriculum, quod natura nobis circumscripsit, vivendo prius confecero; nisi vita me defecerit prius; nisi quis casus mihi vitam prius adimat, auferat, eripiat; nisi quis casus lucis usuram hanc prius eripiat. 5. Ergone omnem vitam in foro transigam? _Je passerai donc toute ma vie dans le forum?_ Ergone ætatem omnem in foro teram, conteram consumam? ergo ætatem omnem in causis forensibus ducam, traducam, exigam? ergone totum mihi vitæ curriculum in foro et curia conficietur? ergone omne curriculum industriæ meæ in judiciis, forique contentionibus elaborabitur? 6. Vitæ jam pene me tædet, _j’ai presque la vie en dégoût_. Vitam mihi acerbam puto; vita qua nihil prius, potius, carius, antiquius alioquin mortalibus, gravis mihi est et molesta; piget spiritum, quo mortalibus nihil dulcius, longius ducere; lucis usuram, qua fruor, graviter jam molesteque fero. Animam quam traho, spiritum quem duco acerbum mihi esse sentio. USUS: Vita nobis a DEO data, concessa, tradita est. Vitam a DEO habemus. In vitam edimus, introimus, venimus flentes, _venir à la vie_, _naître_. Vitam producere, perducere, propagare ad ultimam senectutem, _prolonger sa vie_. Vitam jucundam cum virtute degere, agere, vivere, traducere, transigere; vitam cum virtute colere, _vivre vertueux_. Tribus rebus vita hominum continetur, retinetur, sustentatur: cibo, potione, spiritu, _trois choses entretiennent la vie animale: le manger, le boire, la respiration_. Vitam ad omnem virtutem dirigere, instituere, _bien ordonner sa vie_. Vitam, rationem vitæ, certum vitæ genus, institutum sequi; certo genere cursuque vitæ implicari, _avoir tel ou tel genre de vie_. Vitam alicujus enarrare, narrare; imaginem vitæ alicujus exprimere; vitam alicujus, vitæ consuetudinem explicare, _raconter la vie de qqn_. Vitam alicujus appetere, vitam persequi, _attenter à la vie d’un autre_. Vitæ alicujus parcere; in vita servare et sustinere aliquem, _épargner la vie du prochain_. Vitam alicui auferre, eripere, exhaurire; vita aliquem expellere, orbare, privare, _ôter la vie à qqn_. E vita migrare, _mourir_. Vitam abjicere, _renoncer à la vie_. Vitam profundere, edere, _rendre le dernier soupir_. Vita cum sanguine effluxit, _mourir de mort violente_. Mortuos ad vitam revocare; mortuis vitam restituere, _ressusciter les morts_. Cf. Vivo. )( Mors, Morior.
VĪTĀLIS, e, gen. com, _Relatif à la vie_, _de vie_, _vital_, _qui fait vivre_. SYN. Quod vitam præstat, salutaris. USUS: Vis vitalis per omnem mundum pertinens. Vitalis calor, spiritus.
VĪTĀTĬO, ōnis, f. _Action d’éviter_, _fuite_, SYN. Fuga. USUS: Vitatio periculi, lucis, urbis.
VĬTELLUS, i, m. _Jaune d’œuf_. SYN. Ovi pars interior.
VĬTĬO, as, avi, atum, are, a. _Corrompre_, _gâter_, _altérer_; _déshonorer_; _entacher de vice_, _frapper de nullité_. SYN. Vitium affero virgini, violo, comprimo, vim affero, stuprum infero. USUS: Vitiare alienam uxorem. Senatus-consulta arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque, _les consuls supprimaient et altéraient à leur gré les sénatus-consultes_. Cf. Stuprum.
VĬTĬŌSĒ, _D’une manière défectueuse_, _mal_. SYN. Vitio. USUS: Vitiose loqui, concludere. Lex vitiose lata.
VĬTĬŌSĬTAS, ātis, f. _Disposition vicieuse_, _vice_, _défaut_. USUS: Malitia certi cujusdam vitii, vitiositas omnium.
VĬTĬŌSUS, a, um, _Plein de défauts_, _vicieux_, _mauvais_; _pervers_, _corrompu_. SYN. Multis vitiis flagitiisque coopertus, convictus, depravatus, corruptus, quod vitiose se habet, quod in vitio est, in vitio ponitur. )( Purus, incorruptus. PHRAS. 1. Vitiosi multis partibus plures sunt quam probi et integri, _les hommes pervers sont plus nombreux que les honnêtes gens_. Improborum, consceleratorum, pravorum, flagitiosorum, male moratorum, malis artibus præditorum, malitia, scelere, vitiis, flagitiis insignium, qui suum animum ad malas artes adjunxerunt; eorum qui vitam omni vitiorum labe coinquinatam, a virtute abhorrentem, vitiis turpissime obrutam et coopertam traducunt, numerus semper major est quam bonorum. Cf. Improbus, Sceleratus. 2. Vitiosus es admodum, _vous êtes tout à fait corrompu_. In vitium pronus es; nunquam a vitiis animum, mentem, cogitationem abducis; nunquam mens tua a malitia discedit, abducitur, avellitur; hærent in animo tuo studia vitiorum. Cf. Malus, Nequam. USUS: Consuetudo naturæ vitiosa et corrupta. Animi hoc est integri non vitiosi. Vitiosam naturam doctrina edomitam et compressam habuit Socrates, _Socrate dompta et réduisit par la sagesse sa nature naturellement portée au mal_. Orator vitiosissimus, _détestable orateur_. Cf. Vitium.
VĪTIS, is, f. _Vigne_. USUS: Ars colonorum est quædam, quæ vites circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculetur, ut quo natura fert, eo possint ire, ut ipsæ vites, si loqui possent, ita se tractandas, tuendasque esse fateantur. Vitem serere, et quæ sata est, diligenter colere. In vitibus putantur, resecantur ea quæ se nimium profuderant.
VĬTĬUM, ĭi, n. _Défaut_, _défectuosité_, _vice_; _imperfection_; _défaut physique_. SYN. Vitiositas, animi deformitas, morbus animi, turpis actio. )( Virtus, Sanitas. EPITH. Commune, pervagatum, finitimum, insigne, intolerabile, mediocre, maximum, perspicuum, grande, proprium senectutis, singulare. Vitia domestica, fraterna, occulta, paterna, perditissima, hominis stulta, iniqua, contraria. PHRAS. Multis animi corporisque vitiis laborat, _il est plein de défauts physiques et d’imperfections morales_. Nullum est in moribus naturaque vulnus; nulla pravitas, dedecus, turpitudo qua non laboret. Eximia est ingenii tarditate, stupore, debilitate linguæ, oculis perversissimis; vultu omnique motu corporis vastus et agrestis. Quæ præterea libido oculis, quod facinus a manibus, quod flagitium a toto abest corpore? USUS: 1. Homo vorago et gurges vitiorum; omnibus vitiis inquinatus, cumulatus, contaminatus, coopertus. In vitium delabi. Affine illud vitio est. Facile se vitiis et erroribus admiscent hominum animi. Vitia declinare, vitare, effugere, ponere; a vitiis abstinere, abesse; vitio carere. 2. Culpa, _faute_, _crime_. Qui valetudinis vitio, qui fortunæ vitio, non suo decoxere. 3. Dedecus, _honte_, _déshonneur_. Summam laudem alicui vitio dare, in vitio ponere. 4. In auguriis, _vice dans les augures_, _augure contraire_, _mauvais présage_. Augures vitio creatum consulem, vitio magistratum capessivisse aiunt; vitium obnuntiant. 5. Labes, rima, _défaut_. Si ædes exesæ corruerint _vel_ vitium fecerint, _si le bâtiment s’est lézardé, menace ruine_. Cf. Scelus, Crimen, Flagitium, Sceleratus.
VĪTO, as, avi, atum, are, a. _Éviter_, _fuir_, _se soustraire_. SYN. Devito, fugio, effugio, declino. )( Incido. ADV. Caute, facile, honeste, magnopere, summopere, turpiter. PHRAS. Adulatores vita, _fuyez les flatteurs_. Refuge ab infida adulatorum consuetudine; cave, effuge assentatorum istam perniciem; aufer te ab isto perniciosorum hominum grege; utere cautione certa, cautionem diligentem adhibe ne te fallat perniciosa adulatorum consuetudo. USUS: Periculum, vituperationem, culpam vitare.
VĬTRĬCUS, i, m. _Beau-père_.
VĬTRUM, i, n. _Verre_. USUS: Merces fallaces chartis, et linteis, et vitris delatæ.
VĬTŬLĪNUS, a, um, _De veau_. SYN. Ex vitulo.
VĬTŬLUS, i, m. _Veau_.
VĬTŬPĔRĀBĬLIS, e, gen. com. _Blâmable_, _répréhensible_. SYN. Vituperandus.