Lexicon Latinum

Part 127

Chapter 1273,000 wordsPublic domain

QUĔROR, eris, questus sum, queri, d. _Se plaindre_, _exprimer sa douleur_, _son mécontentement_. SYN. Conqueror, expostulo, deploro, querelam _vel_ querimoniam habeo. PHRAS. 1. Jure de te queror, _c’est à bon droit que je me plains de vous_. Æqua est mea de te expostulatio; æquitatem querelæ meæ cognoscere ipse potes; jure te accuso; quod in me commeruisti, justam habet querelam; æquam de te querimoniam habeo. Locus hic est tecum expostulandi. 2. Omnes querebantur, _tous se plaignaient_. Plena erant omnia querelarum; lacrimantes questi sunt, dolorem suum nobis impertiverunt; fremebat urbs tota; querebantur cum luctu et gemitu; jactabantur tota urbe querimoniæ; querimoniæ de injuriis conventusque tota urbe habebantur; fuit communis omnium vociferatio deplorantium querelas suas; tempestas querelarum secuta est. Secuta est comploratio omnium; concursus plorantium magis magisque augescebat. Primo secretæ multorum indignationes exaudiebantur, dein ad criminationem et publicam querimoniam res excessit. Cf. Lamentatio. USUS: Quererer tecum atque expostularem, _je me plaindrais à toi ou auprès de toi_. Quid est, quod cum fortuna hoc nomine queri possis? Queri de injuriis aliorum. Multa de rege questus est.

QUESTŬS, ūs, m. _Plainte_, _gémissement_. SYN. Querela, lamentatio. USUS: Qui questus, qui mœror inveniri in tanta calamitate potest? _Quelles plaintes, quels gémissements pourront égaler une si grande infortune?_ Cf. Querela.

QUI, QUÆ, QUOD, _Qui_, _lequel_, _laquelle_. USUS: 1. Qui Platonem superaret, nullus fuit. Misi, qui hoc tibi nuntiaret. Negat jus ei esse, qui miles non sit, cum hoste pugnare. 2. Quis, _qui?_ _quel?_ _quelle?_ Qui erit rumor populi si id feceris? 3. Ut, _pour que_. Non sum tam demens, qui hoc credam. 4. Quia, quoniam, _parce que_, _attendu que_. Vatem te esse oportet, qui futura prædixeris. Vigilantem enimvero consulem, qui somnum toto consulatu suo non viderit. 5. Qualis, _qui_, _quel_. Eum te esse puto, qui esse debes. Qui vir ille fuerit, considera.

QUI? _Comment, de quelle manière?_ SYN. Quomodo? USUS: Qui hoc esse poterit?

QUĬA, _Parce que_. SYN. Quod. USUS: Nemo dolorem, quia dolor est, amat.

QUĪCUMQUE, quæcumque, quodcumque, _Quel ... que_; _quelque soit_; _quelque que_. SYN. Quisquis, quivis, quisque.

QUID? _Comment?_ _pourquoi?_ USUS: 1. Quid est cur? Quid pecunia fiet? Quid ejus sit, video. Exponam vobis quid hominis, gaudii, consilii sit. Eloquere, quid venisti? _Parle, dans quel but es-tu venu?_ 2. In quo, _en quoi?_ Quid offendi? Quid ille indiget mei? 3. (Subaudito verbo), _quoi?_ Quid multa? Quid multis? Quid plura? Quid pater? vivitne? 4. (Augendi causa), _que dirai-je de ce que_. Quid? quod sapientissimus quisque animo æquissimo moritur.

QUĪDAM, quædam, quoddam et subst. quiddam, _Un certain_, _un_, _quelqu’un_; _qqche de_. SYN. Aliquis, ullus, quisquam, certus, nonnullus, unus. USUS: Hoc majus est quiddam quam tu censeas. Quidam ex amicis.

QUĬDEM, _Même_; _à la vérité_; _il faut l’avouer_; _du moins_, _certes_, _sans doute_. SYN. Etiam, profecto. USUS: Cupio quidem certe. Hoc quidem verum est profecto. Non satis prudenter ille quidem.

QUIDQUID, _Tout ce qui_. SYN. Quodcumque, quod velis.

QUĬES, ētis, f. _Repos_, _vie calme_, _tranquillité_. SYN. Requies, tranquillitas, laxamentum, otium, vacatio, cessatio, remissio, finis, respiratio. )( Actio. EPITH. Diurna et nocturna, placidissima, sempiterna. PHRAS. Utimur summa quiete, _nous jouissons d’un profond repos_. Summa nobis pax, summa tranquillitas data; in summo otio vivimus; respiramus denique et acquiescimus; otiosam ætatem et quietam agimus. Loco vivimus quietis et tranquillitatis plenissimo; vitam tranquillam, remotam a procellis invidiarum et judiciorum anfractu sequimur; in viam beatæ, placatæ, tranquillæ vitæ deducti sumus. Sine vi, sine metu, sine periculo ad otium nos totos referimus; tranquillis rebus, tacitis et pacatis utimur; in utramque, ut aiunt, aurem dormimus. Animis vacuis, sine tumultu aut periculo jucundissime respiramus. Cf. Quiesco. USUS: 1. Excubabat animo, nec partem ullam quietis admittebat. Me non quies, non remissio delectabat, non labor ad quietem revocabat. Nunquam sibi quietem dabat aut otium. Quiete uti et suavitatibus nefas habebat. 2. Somnus, _sommeil_. Ad quietem eamus; quieti nos tradamus. Sumpta quiete. In quiete, secundum quietem sæpe nobis videre aliqua et audire videmur. Cf. Otium.

QUĬESCO, is, ēvi, ētum, ere, _Reposer_, _se reposer_. SYN. Acquiesco, conquiesco. )( Laboro. ADV. Contra, ita. PHRAS. 1. Post tot molestias quiescas licet, _après tant de traverses, il vous est permis de vous reposer_. A tot molestiis quiescas, respires licet; post tot molestias quietem capias; quieti te tradas; quieto animo vivas; quietus sis; vitam traducas quietam et otiosam; vitam traducas quiete; vitam in quiete degas, licet; otium sequi et clementem vitam licet; solutis animis esse licet; in otio esse licet 2. Paulum quievi, _je me suis reposé_, _j’ai dormi un peu_. Horam unam, duas quieti dedi; quietem sumpsi; quietem cepi; quieti me tradidi; lassitudinem brevi quiete sedavi. Cf. Quietus, Somnus, Dormio. USUS: Quiescamus denique et taceamus.

QUIĒTĒ, _Tranquillement_, _en repos_. SYN. Tranquille.

QUĬĒTUS, a, um, _Qui reste en repos_, _calme paisible_. SYN. Tranquillus, compositus. )( Agitatus, fluctuans. PHRAS. 1. Quieto esse licet a negotiis, _il permis de se reposer des affaires_. Quies nunc est a negotiis; negotiorum nihil est; quiescunt negotia; feriæ sunt a negotiis; forum silet, a cæteris etiam est silentium; conticescit negotiorum tumultus; nihil nunc geritur negotiorum; tranquillum nunc pacem agere licet; liberale nunc contigit otium; cura domesticarum ac forensium rerum omnis defluxit; vacatio est a rebus gerendis; quietem a negotiis, vacationem a rebus gerendis ipsum tempus concedit. 2. Nunquam quieto esse licuit, _jamais je n’ai pu être tranquille_. Usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum ducere mihi licuit; nunquam per negotia quietus fui; curæ publicarum rerum nullam mihi partem neque diurnæ, neque nocturnæ quietis impertiunt; nunquam sinunt me respirare, nunquam acquiescere; nunquam licuit mihi animo consistere et ad otium me referre; nunquam conquiescere et animo vacuo esse mihi licuit. Cf. Tranquillus, Tranquillo, Paco. USUS: Quieta mente consistere. Vitam quietam sine ullo labore et contentione traducere.

QUĪLĬBET, quælibet, quodlibet et quidlibet, _Celui qu’on voudra_, _quelqu’il soit_, _le premier venu_. SYN. Quivis, unusquisque, unusquivis.

QUIN, _Que ... ne_; _comment ne pas_. SYN. Ut non, cur non, qui non. USUS: Prorsus nihil abest quin sim miserrimus. Nemo est quin acutius, etc. Nemo est quin malit. Quin etiam, _et même_, _bien plus_, _que dis-je_. SYN. Quin imo, atque etiam, quin præterea. USUS: Id meum dolorem non levabat, quin etiam augebat. Credibile non est, quantum scribam die: quin etiam noctibus, nihil enim somni, _on ne saurait croire combien j’écris le jour: et même les nuits, je ne dors pas_.

QUINCUNX, uncis, m. _Les ⁵⁄₁₂ d’un tout_; _arbres plantés en formes de quinconce_, _c. à d._, quincunx ⁙ _les cinq points d’un dé_. USUS: Proceritates arborum, et directi in quincuncem ordines.

QUINDĔCIM, _Quinze_. USUS: Dies circiter quindecim.

QUINDĔCĬES, _Quinze fois_.

QUINGĒNI, æ, a, _Qui sont cinq cents_.

QUINGENTĒSĬMUS, a, um, _Cinq-centième_.

QUINQUĀGĒNI, æ, a, _Qui sont cinquante_.

QUINQUĀGĒSĬMUS, a, um, _Cinquantième_.

QUINQUĀGINTA, _Cinquante_.

QUINQUE, _Cinq_.

QUINQUENNĀLIS, e, gen. com. _Qui a lieu tous les cinq ans_, _quinquennal_.

QUINQUENNĬUM, ĭi, n. _Espace de cinq ans_, _lustre_.

QUINQUĔVĬRI, ōrum, m. pl. _Magistrats romains au nombre de cinq_, _chargés soit du partage des terres_, _soit des dettes et des constructions_.

QUINQUĬES, _Cinq fois_.

QUINTĬLIS (subaud. mensis), _Le cinquième mois de l’année (en la comm. en Mars)_, _Juillet_.

QUINTUS, a, um, _Cinquième_.

QUĪNUS, a, um, _Cinquième_.

QUIPPE, _Oui_, en _vérité_, _assurément_, _en effet_. SYN. Nam, etenim, nempe, nec mirum, utpote, videlicet. USUS: Tibi vero aliud videtur, quippe viro erudito.

QUĬRĪTĀTĬO, ōnis, f. _Cris de détresse_, _d’effroi_. SYN. Lamentatio. USUS: Fuga comitum, ut quiritatio facta est. Cf. Querela.

QUĬRĬTES, um et ĭum, m. pl. _Les quirites_, _les Romains_. SYN. Populus Romanus.

QUĬRĪTO, as, avi, atum, are, n. et a. _Demander l’appui des citoyens romains_; _dire en criant_. SYN. Fidem alicujus imploro. USUS: Quiritanti, civis Romanus sum, respondit; abi nunc, populi Romani fidem implora, _à ce malheureux, qui criait dans ses angoisses: je suis citoyen romain, etc._

QUIS, quæ, quod _vel_ quid? _Qui?_ _lequel?_ _laquelle?_ _quoi?_ USUS: Quis autem dubitet?

QUISNAM, quidnam? _Qui donc?_ _quoi donc?_ SYN. Quis? ecquisnam?

QUISPĬAM, quæpiam, quodpiam et quidpiam, _Quelque_, _quelqu’un_, _quelque chose_. SYN. Aliquis, quisquam.

QUISQUAM, quæquam, quicquam, _Quelque_, _quelqu’un_, _quelque chose_. SYN. Aliquis, quispiam. USUS: Si quisquam est, qui Ciceronem legit. Nec quemquam omnium pluris facit, quam me. Nec quisquam unus credet deinceps. Non est alter hodie quisquam me felicior. Nec melior vir fuit Africano quisquam nec clarior. Virtus, sine qua nihil quicquam egregium.

QUISQUE, quæque, quodque et quidque, _Qui que ce soit_, _chaque_, _chacun_, _tout_. SYN. Unusquisque, quivis, quilibet. USUS: 1. Pro se quisque vim queritur. Cum Comparativo. Quo quisque est solertior, hoc docet laboriosius, _plus on a de talent, plus on se donne de peine pour enseigner_. Ut quisque optime natus est, ita honoris cupidissimus.

QUISQUĬLĬÆ, ārum, f. pl. _Tout ce qui est mauvais_, _déchet_, _rebut_. SYN. Sordes.

QUISQUIS, quæque, quodquod et quicquid, _Quel qu’il soit_, _qui que ce soit_, _quiconque_. USUS: Quisquis ille est, si modo est aliquis.

QUĪVIS, quævis, quodvis et quidvis, _qui vous voudrez_, _qui que ce soit_, _quiconque_, _quelconque_. SYN. Quilibet, unusquisque.

QUO, _Où?_ _A cause de quoi_, _par conséquent_; _afin que_, _pour que_. USUS: Quo tibi tantum opus erat? Quo tantam pecuniam? Quo facilius, hoc turpius. Non quo dubitem. Quo se miser vertet? Quo te agis? Quo te pedes? Quo magis cavendum est, ne quis introeat. Quo ditior, eo liberalior. Quo minus ingenio potest, hoc curiosior est.

QUŎAD, _Tant que_; _jusqu’à quel point_, _jusqu’où_; _autant que_. SYN. Donec, usque dum, ut. USUS: Quoad ejus fieri poterit. Eatenus progredere, quoad licebit. Commoda te ei, quoad tua fides patietur. Quoad fas erit, utque facultas foret, juvabo.

QUŌCIRCA, _C’est pourquoi_, _en conséquence_, _donc_. SYN. Unde, quare, quapropter, ex quo, quo, itaque, quamobrem. USUS: Quocirca bene majores nostri.

QUŌCUMQUE, _Partout où_, _en quelque lieu que (avec mouv.)_. SYN. Quocumque veneris, quamcumque in partem te dederis. Quocumque res cadant, _quoi qu’il arrive_.

QUOD, _Parce que_. SYN. Quia. USUS: 1. Gratum est quod quieveris. Quod utinam minus cupidus vitæ fuissem. 2. Nam si, _que si_. Quodsi mihi permisisses.

QUŌDAMMŎDO, _Jusqu’à un certain point_, _en quelque façon_. SYN. Quasi.

QUŌMŎDO, _De la manière que_, _comme_, _comment_. SYN. Quo pacto, qua ratione, quemadmodum, qua via, qui, ut, quibus præsidiis et adjumentis. USUS: Quomodo nunc sum, miserrimus certe sum. Quomodo exsultat in victoria? Quomodo, si quis me roget, etc.

QUŌMŎDŎCUMQUE, _De quelque manière que_. SYN. Utut, utcumque, quo, quomodo, quocumque modo, quibus rebus possis, quoquo pacto, quoquo animo. PHRAS. Quomodocumque res sese habent, _de quelque manière que les choses se passent_. Utcumque erit; quocumque res cadant; quoquo pacto res se habebit; quocumque res evadat; quemcumque res exitum habebit. USUS: Quomodocumque se res habet, advola.

QUONDAM, _Autrefois_, _jadis_. SYN. Olim, alias, quodam tempore; fuit olim tempus cum, etc. USUS: Et alias sæpe et quondam in Hortensii villa.

QUŎNĬAM, _Puisque_, _parce que_; _après que_. SYN. Quia, pro eo, quod, quando. USUS: Moriendum fuit, quoniam homo erat.

QUŌQUAM, _Vers un lieu quelconque_, _quelque part_. SYN. Aliquo.

QUŌQUO, _En quelque lieu que_, _partout ou (avec mouv.)_. SYN. Quocumque.

QUŌQUŌMŎDO, _De quelque manière que_. SYN. Quomodocumque, quocumque modo, quacumque ratione, omni ratione. USUS: Quoquomodo sis meritus. Tu quoquomodo hominem investiges velim, _par tous les moyens possibles_.

QUORSUM, _Vers quel lieu_, _dans quelle direction_, _de quel côté_; _où, dans quel but_, _dans quel dessein?_ SYN. Quo, ad quid, quem in locum, quem in finem? USUS: Quorsum hæc oratio? Quorsum hæc spectant, pertinent? Quorsum hæc evadent, recident, erumpent?

QUOT, _Combien_, _en quel nombre_. USUS: Quot quantæque calamitates.

QUŎTANNIS, _Tous les ans_, _chaque année_. SYN. Singulis annis.

QUOTCUMQUE, _En quelque nombre que_, _autant que_.

QUŎTĒNI, æ, a. _En quel nombre_. USUS: Nescio quotenorum jugerum, _je ne sais combien d’arpents_.

QUŎTĬDĬĀNUS, a, um, _Journalier_, _quotidien_. SYN. Vulgaris, communis. USUS: Sermo victus, cultus vulgaris et quotidianus.

QUŎTĬDĬĒ, _Chaque jour_. SYN. Singulis diebus, in dies, in singulos dies, nulla non die, quovis die. USUS: Quotidie magis obdurescit. Quotidie vel potius in dies singulos litteras ad te mitto; quotidie enim te profectum suspicor.

QUŎTĬES, _Combien de fois?_ _toutes les fois que_. USUS: Quoties et quot nominibus auferes? Quoties jam extorta est tibi sica de manibus? Illud soleo mirari, non me toties accipere litteras, quoties a Quinto mihi fratre afferuntur, _j’ai coutume de m’étonner de ce que je ne reçois pas de lettres de toi aussi souvent que de mon frère Quintus_.

QUŌTĬESCUMQUE, _Toutes les fois que_. Quocumque tempore, quandocumque.

QUOTQUOT, _Tous_, _tant que_. USUS: Duo vel quotquot fuerint, _deux ou tous ceux qu’il y aura_.

QUŎTUS, a, um, _En quel nombre_, _le quantième_, _le combien_. USUS: Quotus quisque est qui, etc. Quotus est ille denarius?

QUŎUSQUE, _Jusques à quand?_ SYN. Quamdiu, quem ad finem, quoad, quatenus. USUS: Quousque, inquies? quoad erit integrum. Quousque ita dicis? _Jusques à quand tiendrez-vous ce langage?_ Quousque tandem abutere patientia nostra.

QUUM, _Quand_, _lorsque_, _dès que_. SYN. Cum.

R

RĂBĬDĒ, _Avec fureur_, _avec rage ou violence_. SYN. Rabiose, furiose, furenter. USUS: Omnia rabide appetens cum inexplicabili cupiditate.

RĂBĬDUS, a, um, _Furieux_, _enragé_. SYN. Furens, rabiosus. USUS: Aspectu rabido. Cf. Furens.

RĂBĬES, ēi, f. _Rage_, _fureur_. SYN. Furor. EPITH. Inusitata. USUS: Hecubam propter animi acerbitatem et rabiem in canem versam putant, _on pense qu’Hécube fut changée en chienne, sans doute à cause de la rage extrême que ses chagrins lui causèrent_. Cf. Furor, Ira.

RĂBĬŌSĒ, _Avec fureur_, _rage_. SYN. Rabide, furiose. )( Leniter, quiete.

RĂBĬŌSUS, a, um, _Furieux_, _enragé_. SYN. Rabidus. Cf. Furens.

RĀBŬLA, æ, f. _Avocat brailleur_, _chicaneur_, _robin_. SYN. Causidicus rabiosus et ineptus; qui nimia verbositate aures obtundit. EPITH. Probabilis. USUS: Declamator de ludo, rabula de foro.

RĀDĪCĬTUS, _En arrachant la racine_. SYN. Stirpitus, funditus, omnino. USUS: Opiniones aliquas, religionem radicitus ex animis hominum extrahere, evellere, _déraciner des opinions de l’esprit, arracher la religion du cœur_. Cf. Omnino.

RĂDĬO, as, avi, atum, are, n. _Briller_, _rayonner_. SYN. Radios emitto, fulgeo.

RĂDĬŌSUS, a, um, _Rayonnant_, _radieux_. USUS: Sol radiosus.

RĂDĬUS, ĭi, m. _Rayon_. USUS: In radio solis cernuntur.

RĀDIX, īcis, f. _Racine_. SYN. Stirps. EPITH. Altissima. USUS: Radices agere; radices mittere, _plonger ses racines_. Vera virtus altissimis est defixa radicibus; firmissimis radicibus nititur, sic, ut nulla vi labefactari possit. Consuetudo altissimas habet radices. Non ramos solum amputare vitiorum, sed ipsas radicum fibras evellere necesse est, _ne pas seulement couper les branches de nos vices, mais extirper jusqu’aux fibres les plus déliées de leurs racines_.

RĀDO, is, rāsi, rāsum, ere, a. _Râcler_, _gratter_, _raser_. USUS: Superciliis rasis.

RĀMENTA, ōrum, n. pl. _Ce qui tombe quand on râcle_, _copeaux_, _paillettes_. USUS: Argenti, auri ramenta.

RĂMŌSUS, a, um, * _Qui a beaucoup de branches_, _rameux_.

RĀMUS, i, m. _Branche_, _rameau_. USUS: Arboris ramum defringere.

RĀNA, æ, f. _Grenouille_.

RANCĬDUS, a, um, _Gâté_, _qui sent_, _rance_. USUS: Caro rancida.

RĂPĀCĬTAS, ātis, f. _Rapacité_, _penchant au vol_. Rapiendi cupiditas.

RĂPAX, ācis, omn. gen. _Rapace_, _ravisseur_, _enclin au vol_. SYN. Prædo. USUS: 1. Iste crudelis, olim furunculus, nunc etiam rapax. 2. Citus, velox, _qui entraîne tout_. Rapax fluvius. Cf. Prædo, Rapio.

RĂPĬDĒ, _Rapidement_. USUS: Velociter et rapide ferri.

RĂPĬDĬTAS, ātis, f. _Rapidité entraînante d’un cours d’eau_. USUS: Rapiditate fluminis ad transeundum impediuntur.

RĂPĬDUS, a, um, _Rapide_, _agile_. SYN. Velox.

RĂPĪNA, æ, f. (Adhibetur tantum plurali.) _Rapine_, _vol_, _pillage_. SYN. Furtum vi factum. USUS: Spes prædæ et rapinarum.

RĂPĬO, is, pŭi, ptum, ere, a. _Prendre par force_, _emporter_. SYN. Abripio, aufero, eripio, prædor, furor; impello, ago. PHRAS. Hostis omnia rapuit, _l’ennemi pilla tout_. Rem nostram furore suam fecit; prædam omnem avertit; loca omnia diripuit; quidquid agi ferrique poterat, avertit. Cf. Diripio, Prædo. USUS: 1. Detrahere aliquid alteri et sibi rapere. 2. Impello, ago, allicio, _emporter_, _entraîner en parl. d’une passion_. Voluptas omnes ad se rapit. Quo te effrenata tua cupiditas rapiet? Cura omni ac studio ad philosophiam rapitur. Milites in aciem rapit. 3. Adduco, _emmener_. In invidiam, in odium aliquem rapere, _rendre qqn odieux_. Cf. Aufero.

RAPTIM, _A la hâte_, _rapidement_. SYN. Cursim, subsecivis operis. PHRAS. Raptim in hostem ducere milites, _enlever ses troupes et les lancer contre l’ennemi_. Manipulos in aciem rapere; raptare legiones; agmen in hostem agere; pleno gradu in hostem inducere, quam proxime ad hostem ducere. USUS: Raptim cum ageret ac turbulente. Hæc scripsi raptim, _j’ai écrit ces lignes à la hâte_.

RAPTO, as, avi, atum, are, a. (sæp. poet.) _Emmener_, _entraîner de force_. Quem vexastis, raptastis, omni crudelitate lacerastis.

RAPTOR, ōris, m. _Voleur_, _ravisseur_.

RAPTŬS, ūs, m. _Vol_, _rapt_. USUS: Raptus virginum. Cf. Abstractus, Alienatus.

RĀRĬTAS, ātis, f. _Le peu d’épaisseur, la légèreté_; _faible quantité_, _rareté_. USUS: In pulmonibus inest raritas quædam, _la substance des poumons est rare et molle_.

RĀRO, _Rarement_, _peu souvent_. SYN. Insolenter, rarenter, minime sæpe, non sæpe, minus sæpe. )( Frequenter. USUS: Acipenser raro admodum capitur.

RĀRUS, a, um, _Peu serré_, _clairsemé_; _étendu_, _espacé_; _rare_, _qui arrive peu fréquemment_. SYN. Paucus, singularis, quotus? )( Multus, frequens, confertus. ADV. Maxime. PHRAS. 1. Rariores jam hostes erant in acie, _déjà les ennemis étaient moins nombreux dans la mêlée_. Vanior jam erat hostium acies; infrequens jam erat hostilis acies; nudata erat jam magna sui parte acies; dissipaverat aciem hostilem equestris procella; in acie summa infrequentia; rarus erat ad signa miles; ex hostili exercitu magna pars defluxerat; ex acie dilapsa erat. 2. Rarum est, _cela est rare_. Raro, perraro accidit; ita rarum est, ut si quando auditum sit, portenti ac prodigii simile numeretur; infrequens illud ac omnino peregrinum; id si quando accidat, tanquam albam avem videre sibi homines videntur. USUS: In omni re optimum est rarissimum.

RĂTĬO, ōnis, f. _Faculté de raisonner_, _intelligence_, _bon sens_; _méthode_, _règle_. SYN. Vis cogitandi; judicium, mens, consilium; argumentum; modus. PHRAS. Hoc est contra rationem, _cela est contre la raison_. Hoc ne rationi quidem consentaneum est; id agere hominis est a tota mente et recta ratione deficientis; a præscriptione rationis aversi; id vero a sana ratione alienum est. Cf. Prudentia. USUS: 1. Mens, animus, _âme_, _intelligence_. Ratio præsit, appetitus obtemperet. 2. Judicium, intelligentia, consilium, prudentia, _jugement_, _prudence_. Ratio, dux lumenque vitæ, domina omnium et regina. Rationis participem esse; ratione uti, _avoir la raison_, _être raisonnable_. Rationi ac consilio locum dare; rationi parere, obedire, _obéir à la raison_. De ratione deduci, abire, discedere; a mente et ratione deficere, _perdre la raison_. 3. Argumentum, _raisonnement_, _argumentation_. Rationibus solum pugnas; veritatem rationibus exquiris, _vous recherchez la vérité par le raisonnement_. Rationes suæ sententiæ colligere, afferre, exponere, explicare, _donner les raisons de son sentiment_. Rationem suæ sententiæ reddere, ostendere; rationibus disputare, _argumenter_. Adversariorum rationes refutare, rejicere, _réfuter les raisonnements de son adversaire_. Probare suam rationem alicui, _prouver son idée à qqn_. 4. Modus, via, consilium, institutum, genus, conditio, _méthode_, _procédé_, _manière_, _plan_. Belli gerendi modus et ratio hæc solet esse. Meæ vitæ rationes me inde avocant. Tua ratio postmodum est commutata. Nunc alia ratio est rerum omnium, 5. Res, negotium, _considération_, _souci_, _soin_. Meas rationes semper tuæ saluti posthabui. Incumbe toto animo in eam rationem, qua adhuc usus es. Adjungere se ad rationes alicujus, _se joindre au parti de qqn_. 6. Commercium, societas, _rapport_, _relation_, _commerce_. Aliquem in suam rationem et consuetudinem inducere; rationem contrahere cum aliquo, _lier des relations avec qqn_. Quibuscum mihi ratio fuit; quibuscum mihi ratio intercessit, _avec qui j’ai eu affaire_. 7. Cura, respectus, _état (que l’on fait) de_, _compte (qu’on tient) de_. Habere, ducere rationem absentis. Sui commodi rationem ducere; alienæ dignitatis rationem habere. Habenda erat Tarenti ratio, sed vicit respectus Capuæ, _il fallait tenir compte de Tarente, mais la considération de Capoue l’emporta_. 8. Ratio administrationis et rei pecuniariæ, _compte_; _calcul_. Rationem vitæ ab aliquo deposcere; rationem vitæ suæ reddere, _rendre compte de sa vie_. Rationes cum aliquo putare, rationes subducere, inire, tractare, conficere; cum aliquo conferre, _rendre ses comptes à qqn_. Rationes alicui edere; ad ærarium referre, _rendre ses comptes au trésor_. Rationes in tabulas transferre, _transcrire ses comptes sur des tablettes_. Pecuniam in rationem inducere, _faire entrer une somme en ligne de compte_. Ad calculos vocare amicitiam ut par sit ratio acceptorum et datorum, _faire de l’amitié un calcul et vouloir que la balance soit égale entre ce qu’on a reçu et ce qu’on a donné_.

RĂTĬŌCĬNĀTĬO, ōnis, f. _Raisonnement_, _syllogisme_. EPITH. Diligens et considerata. USUS: Nullæ leges afferuntur e quibus ratiocinatio nascitur.

RĂTĬŌCĬNĀTĪVUS, a, um, _T. de rhét._, _où l’on emploie le raisonnement syllogistique_. USUS: Ratiocinativum genus orationis.

RĂTĬŌCĬNĀTOR, ōris, m. _Calculateur_; _appréciateur_. SYN. Rationum subducendarum peritus, (VULG. Calculator). EPITH. Hilaris. USUS: Boni ratiocinatores vident quæ reliqui summa fiat.

RĂTĬŌCĬNOR, aris, atus sum, ari, d. _Calculer_; _raisonner_. SYN. Rationem ineo. ADV. Recte. USUS: Ratiocinari quid in similibus fieri soleat. De pecunia ratiocinari sordidum est, _faire des calculs d’argent_. Cf. Arguo.

RĂTĬŌNĀLIS, e, gen. com. _Raisonnable_; _où l’on emploie le raisonnement_. SYN. Quod in ratione versatur. USUS: In causa rationali primum quæretur, ecquid, etc.

RĀTIS, is, f. _Radeau_. SYN. Genus navigii planum et trabibus tantum inter se nexis aptisque vinctum.

RĀTUS, a, um, part. v. Reor. _Calculé_, _compté_, _d’où_: _Arrêté_, _déterminé_, _fixé_, _régulier_, _certain_. SYN. Firmus, fixus. USUS: Astrorum rati et immutabiles cursus. Acta Cæsaris omnia rata habebantur, _on ratifiait tous les actes de César_. Hoc fixum et in perpetuum ratum firmumque sit. Rato tempore fieri aliquid debet. Pro rata parte, _dans la même proportion_. Cf. Firmus, Approbo.

RAUCUS, a, um, _Enroué_; _rauque_, _bruyant_, _criard_. SYN. Qui vocem obtundit dicendo, clamando fessus. USUS: Vox natura subrauca. Ipse rumor jam raucus est factus, _déjà le tapage est devenu plus faible, est assoupi_.