Le procès des Templiers, Tome I.

Part 9

Chapter 9 3,238 words Public domain Markdown

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XIV dies mensis Marcii, predicti domini commissarii congregati in dicta camera episcopali, absente domino Narbonensi et se excusante, fecerunt venire ad presenciam eorumdem infrascriptos fratres ordinis Templi qui alias dixerant se velle defendere ordinem supradictum, et omnibus in ipsorum dominorum presencia insimul constitutis, fecerunt ex integro legi commissionem factam eisdem dominis, super inquisicione predicta facienda per eos apostolica auctoritate, et in eorum presencia aperuerunt articulos, sub bulla ejusdem domini Pape eisdem dominis missos, super quibus inquirere habent, et dictos articullos fecerunt legi eisdem in Latino, et postmodum in Galico vulgariter exponi commissionem et articulos supradictos. Cujus commissionis tenor suprascriptus est et tenor articulorum sequitur in hec verba:

Isti sunt articulli super quibus inquiretur contra ordinem milicie Templi.

Primo quod, licet assererent sancte ordinem fuisse institutum et [p. 90] a sede apostolica approbatum, tamen in recepcione fratrum dicti ordinis, et quandoque post, servabantur et fiebant ab ipsis fratribus que sequuntur:

Videlicet quod quilibet in recepcione sua, et quandoque post, vel quam cito ad hec commoditatem recipiens habere poterat, abnegabat Christum, aliquando Crucifixum, et quandoque Jhesum, et quandoque Deum, et aliquandoque Beatam Virginem, et quandoque omnes sanctos et sanctas Dei, inductus seu monitus per illos qui eum recipiebant.--Item, [quod] communiter fratres hoc faciebant.--Item, quod major pars.

Item, quod eciam post ipsam recepcionem aliquando.

Item, quod dicebant et dogmatizabant receptores illis quos recipiebant, Christum non esse verum Deum, vel quandoque Jesum, vel quandoque Crucifixum.

Item, quod dicebant ipsi illis quos recipiebant, ipsum fuisse falsum prophetam.

Item, ipsum non fuisse passum pro redempcione generis humani, nec crucifixum, sed pro scelleribus suis.

Item, quod nec receptores nec recepti habebant spem salvacionis habende per Jesum, et hoc dicebant illis quos recipiebant, vel equipolens vel simile.

Item, quod faciebant illos quos recipiebant spuere super crucem, seu super signum vel sculpturam crucis et ymaginem Christi, licet interdum qui recipiebantur spuerent juxta.

Item, quod ipsam crucem pedibus conculcari quandoque mandabant.

Item, quod eamdem crucem ipsi fratres recepti quandoque conculcabant.

Item, quod mingebant et conculcabant interdum, et alios mingere faciebant super ipsam crucem, et hoc in die Veneris sancti aliquociens faciebant.

Item, quod nonnulli eorum, ipsa die vel alia septimane sancte, pro culcacione et mixione predictis convenire consueverunt.

Item, quod adorabant quemdam catum, sibi in ipsa congregacione [p. 91] apparentem quandoque.

Item, quod hoc faciebant in vituperium Christi et fidei orthodoxe.

Item, quod non credebant Sacramentum altaris.--Item, quod aliqui ex eis.--Item, quod major pars.

Item, quod nec alia Ecclesie sacramenta.

Item, quod sacerdotes ordinis verba, per que conficitur corpus Christi, non dicebant in canone Misse.--Item, quod aliqui ex eis.--Item, quod major pars.

Item, quod hec receptores eorum sibi injungebant.

Item, quod credebant, et sic dicebatur eis, quod magnus Magister a peccatis poterat eos absolvere.--Item, quod visitator.--Item, quod preceptores, quorum multi erant layci.

Item, quod hec faciebant de facto.--Item, quod aliqui eorum.

Item, quod magnus Magister ordinis predicti hoc fuit de se confessus, in presencia magnarum personarum, antequam esset captus.

Item, quod in recepcione fratrum dicti ordinis vel circa, interdum recipiens et receptus aliquando se deosculabantur in ore, in umbilico seu in ventre nudo, et in ano seu spina dorsi.--Item, aliquando in umbilico.--Item, aliquando in fine spine dorsi.--Item, aliquando in virga virili.

Item, quod in recepcione illa faciebant jurare illos quos recipiebant, quod ordinem non exirent.

Item, quod habebant eos statim pro professis.

Item, quod recepciones ipsas clandestine faciebant.

Item, quod nullis presentibus, nisi fratribus dicti ordinis.

Item, quod propter hec contra dictum ordinem vehemens suspicio a longis temporibus laboravit.

Item, quod communiter habebatur.

Item, quod fratribus quos recipiebant dicebant quod ad invicem poterant unus cum alio commisceri carnaliter.

Item, quod hec licitum erat eis facere. [p. 92]

Item, quod debebant hec facere ad invicem et pati.

Item, quod hec facere non erat eis peccatum.

Item, quod hec faciebant ipsi, vel plures eorum.--Item, quod aliqui eorum.

Item, quod ipsi per singulas provincias habebant ydola, videlicet capita quorum aliqua habebant tres facies, et aliqua unam, et aliqua craneum humanum habebant.

Item, quod illa ydola vel illud ydolum adhorabant, et specialiter in eorum magnis capitulis et congregacionibus.

Item, quod venerabantur.

Item, quod ut Deum.

Item, quod ut Salvatorem suum.

Item, quod aliqui eorum.

Item, quod major pars illorum qui erant in capitulis.

Item, quod dicebant quod illud capud poterat eos salvare.

Item, quod divites facere.

Item, quod omnes divicias ordinis dabat eis.

Item, quod facit arbores florere.

Item, quod terram germinare.

Item, quod aliquod capud ydolorum predictorum cingebant seu tangebant cordulis, quibus se ipsos cingebant citra camisiam seu carnem.

Item, quod in sua recepcione singulis fratribus predicte cordule tradebantur, vel alie longitudines earum.

Item, quod in veneracione ydoli hoc faciebant.

Item, quod injungebatur eis quod dictis cordulis ut premititur se cingerent, et continue portarent, et hoc faciebant eciam de nocte.

Item, quod communiter fratres dicti ordinis recipiebantur modis predictis.

Item, quod ubique.

Item, quod pro majori parte.

Item, quod qui nolebant predicta in sui recepcione vel post [p. 93] facere, interficiebantur, vel carceri mancipiabantur.

Item, quod aliqui ex eis.

Item, quod major pars.

Item, quod injungebant eis, per sacramentum, ut predicta non revelarent.

Item, quod sub pena mortis, vel carceris.

Item, quod neque modum recepcionis eorum revelarent.

Item, quod nec de predictis inter se loqui audebant.

Item, quod si qui capiebantur quod revelarent, morte vel carcere affligebantur.

Item, quod injungebant eis quod non confiterentur aliquibus nisi fratribus ejusdem ordinis.

Item, quod fratres dicti ordinis scientes dictos errores corrigere neglexerunt.

Item, quod sancte matri Ecclesie nunciare neglexerunt.

Item, quod non recesserunt ab observancia predictorum errorum et communione predictorum fratrum, licet facultatem habuissent recedendi et predicta faciendi.

Item, quod predicta fiebant et servabantur ultra mare, in locis in quibus Magister generalis et conventus dicti ordinis pro tempore sunt morati.

Item, quod aliquando predicta abnegacio Christi fiebat in presencia Magistri et conventus predictorum.

Item, quod predicta fiebant et servabantur in Cipro.

Item, quod similiter citra mare in omnibus regnis et locis aliis in quibus fiebant recepciones fratrum predictorum.

Item, quod predicta observabantur in toto ordine generaliter et communiter.--Item, quod ex observancia generali et longa.--Item, quod de consuetudine antiqua.--Item, quod ex statuto ordinis predicti.

Item, quod predicte observancie, consuetudines, ordinaciones et statuta in toto ordine, ultra mare et citra mare, fiebant et observabantur.

Item, quod predicta erant de punctis ordinis, introductis per [p. 94] errores eorum post approbacionem sedis apostolice.

Item, quod recepciones fratrum dicti ordinis fiebant communiter modis predictis in toto ordine supradicto.

Item, quod Magister generalis dicti ordinis predicta sic observari et fieri injungebat.--Item, quod visitatores.--Item, quod preceptores.--Item, quod alii majores dicti ordinis.

Item, quod ipsimet observabant hec, et dogmatizabant fieri et servari.--Item, quod aliqui eorum.

Item, quod alium modum recipiendi in dicto ordine fratres non servabant.

Item, quod non est memoria alicujus de ordine qui vivat, quod suis temporibus modus alius observatus fuerit.

Item, quod predictum recepcionis modum et supradicta alia non servantes et servare nolentes Magister generalis, visitatores, preceptores et alii magistri dicti ordinis in hoc potestatem habentes, graviter puniebant quando querela deferebatur ad eos.

Item, quod ellemosine in dicto ordine non fiebant ut debebant, nec hospitalitas servabatur.

Item, quod non reputabant peccatum in dicto ordine per fas aut nephas jura acquirere aliena.

Item, quod juramentum prestabatur ab eis augmentum et questum dicti ordinis quibuscumque modis possent per fas aut nephas procurare.

Item, quod non reputabatur peccatum propter hoc degerare.

Item, quod clam consueverunt tenere sua capitula.

Item, quod clam, vel in primo sompno, vel prima vigilia noctis.

Item, quod clam, quia expulsa tota alia familia de domo et clausuris domus, ut omnes de familia illis noctibus quibus tenent capitula jaceant extra.

Item, quod clam, quia sic se includunt ad tenendum capitulum, ut omnes januas domus et ecclesie in quibus tenent capitulum, firmant adeo firmiter quod nullus sit vel esse possit accessus ad eos nec [p. 95] juxta, nec possit quicumque videre nec audire de factis aut dictis ipsorum.

Item, quod clam adeo quod solent ponere excubiam supra tectum domus vel ecclesie in quibus tenent capitulum, ad providendum ne quis locum in quo tenent capitulum appropinquet.

Item, quod similem clandestinitatem observant et observare consueverunt, ut plurimum in recipiendo fratres.

Item, quod error hic viget et viguit in ordine longo tempore quod ipsi tenent opinionem, et tenuere retroactis temporibus, quod magnus Magister possit absolvere fratres a peccatis eorum.

Item, quod major error viget et viguit, quod ipsi tenent et tenuerunt retroactis temporibus, quod magnus Magister possit absolvere fratres ordinis a peccatis, eciam non confessatis, que confiteri, propter aliquam errubescenciam aut timorem penitencie injungende vel infligende, obmiserunt.

Item, quod magnus Magister hos predictos errores confessus est ante capcionem, sponte, coram fide dignis clericis et laycis.

Item, quod presentibus majoribus preceptoribus sui ordinis.

Item, quod predictos errores tenent et tenuerunt, nec tantum hoc oppinantes et tenentes de magno Magistro, sed de ceteris preceptoribus, et primatibus ordinis visitatoribus maxime.

Item, quod quicquid magnus Magister, maxime cum conventu suo, faciebat, ordinabat aut statuebat, totus ordo tenere et observare habebat et eciam observabat.

Item, quod hec potestas sibi competebat et in eo resederat ab antiquo.

Item, quod tanto tempore duraverunt supradicti pravi modi et errores quod ordo in personis potuit renovari semel, bis vel pluries, a tempore introductorum seu observatorum predictorum errorum.

Item, quod renuati [?] omnes vel quasi due partes ordinis scientes dictos errores corrigere neglexerunt.

Item, quod sancte matri Ecclesie nunciare neglexerunt.

Item, quod non recesserunt ab observancia predictorum errorum et [p. 96] communione dictorum fratrum, licet facultatem habuissent recedendi et predicta faciendi.

Item, quod multi fratres de dicto ordine propter feditates et errores ejusdem ordinis exierunt, nonnulli ad religionem aliam transeuntes et nonnulli in seculo remanentes.

Item, quod propter predicta et singula granda scandala contra dictum ordinem sunt exorta in cordibus sublimium personarum eciam regum et principum et fere tocius populi Christiani generata.

Item, quod predicta omnia et singula sunt nota et manifesta inter fratres dicti ordinis.

Item, quod de hiis est publica vox, opinio communis et fama tam inter fratres dicti ordinis quam extra.

Item, quod de majori parte predictorum.

Item, quod de aliquibus.

Item, quod magnus Magister ordinis, visitator et magnus preceptor Cipri et Normanie, Pictavie, et quam plures alii preceptores et nonnulli alii fratres dicti ordinis, premissa confessi fuerunt, tam in judicio quam extra, coram solempnibus personis et in pluribus locis eciam personis publicis.

Item, quod nonnulli fratres dicti ordinis tam milites quam sacerdotes, alii eciam in presencia domini nostri Pape et dominorum cardinalium, fuerunt predicta vel magnam partem dictorum errorum confessi.

Item, quod per juramenta prestita ab eisdem.

Item, quod eciam in pleno consistorio recognoverunt predicta.

Nomina vero dictorum fratrum in quorum presencia dicti domini commissarii, ut predictum est, aperuerunt dictos articullos et fecerunt eos et dictam commissionem legi, sunt hec, videlicet fratres:

Ranaudus de Bord miles Lemovicensis, Guillelmus de Chanbonnet Lemovicensis, Bertrandus de Sartiges Claramontensis, Oddo de Vendach Claramontensis, Petrus de la Colongna Claramontensis, Aymericus [p. 97] de Copriach Lemovicensis, ac Galterus de Massi Gelbensis diocesium milites, Egidius de Valencenis presbyter Cameracensis, Guillelmus de Platea Belvacensis, Robertus le Chavaler, presbyter Rothomagensis, Robertus Correnflos presbyter Ambianensis, Johannes de sancto Justo Belvacensis, Egidius de Rotangi presbyter Belvacensis, Johannes de Bolencuria Belvacensis, Reginaldus de Cunheriis miles Belvacensis, Martinus de Marselhes Belvacensis, Henricus de Compendio Suessionensis, Philippus de Maninio Morinensis, Petrus le Gris Noviomensis, Michael Monsont Ambianensis, Bertrandus de Somorens Ambianensis, Thericus de Remis Cameracensis, Johannes de Nivela Leodiensis, Johannes de Parisius, Constancius de Bice Lingonensis, Henricus de Antinhi Laudunensis, Bertrandus de Montenge Suessionensis, Johannes Berse Tornacensis, Johannes de Pruino Senonensis, Nicolaus de Ambianis, Nicolaus de Riperia presbyter Lingonensis, Stephanus de Pranedo Eduensis, Petrus de Lalhaval Eduensis, Poncius de Payanis Aniciensis, Clemens de Boulay Eduensis, Johannes de Fusihac Eduensis, Hugo de Buris Lingonensis, Egidius de Perbona presbyter Trajectensis, Johannes de Monbelent Matisconensis, Matheus de Corban Lingonensis, Aymo de Scopoy Lugdunensis, Hugo de sancto Christophoro Eduensis, Petrus de Ruciaco presbyter Eduensis, Guillelmus de Bleri Turonensis, Johannes Coyfer Turonensis, Petrus Meliani Lemovicensis, Guaufredus de Malomonte Turonensis, Petrus Trecie Turonensis, Andreas Beri Bajocensis, Reynaldus de Balan Laudunensis, Johannes Malon Turonensis, Petrus Fouberti de Turonis, Reynaldus de Bans Bituricensis, Martinus Ponchart Bituricensis, Symon Martinet Turonensis, Johannes de Castra Bituricensis, Gerardus de Cabilone, Guido de Thoriaco Eduensis, Guillelmus de sancto Leonardo Eduensis, Poncius de Pedagio Eduensis, Johannes de Visello Carnotensis, Nicolaus de Versequi Tornacensis, Jacobus Cadeleta Tornacensis, Henricus de Ardenbort Tornacensis, Petrus Capon Tornacensis, Helinus de Temple March Tornacensis, Johannes de Vercinara, Philippus de Duaco Atrabatensis, Arnulphus Arbia Morinensis, Bernardus de Castris Morinensis, [p. 98] Henricus de Braybancia Leodiensis, Henricus de Platea Cameracensis, Albertus de Canellis Aquensis in Lombardia miles, Guillelmus de Ranco Uticensis, Johannes de Tribus viis Magalonensis, Petrus de Agusano Nemausensis, Jacobus Galhardi Magalonensis, Petrus Jubini Nemausensis, Poncius Pisani Magalonensis, Stephanus Jaurenen presbyter Claramontensis, Guillelmus de Gonrisan Eduensis, Poncius de Vernegia Lemovicensis, Petrus de Brolie Claramontensis, Bosso Gocta de Payrato Lemovicensis, Guillelmus Brinat Lemovicensis, Gumbertus de Porta Lemovicensis, Guillelmus Spinassa Claramontensis, Johannes de Cobrenhi Eduensis, Guillelmus Rossi Claramontensis, et Hugo Bossa Eduensis diocesium.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filholi, Guillelmo Radulphi, Bernardo Umbaldi, Nicolao Constanciensi, Hugone Nicolai, Johanne Loueti et Johanne de Fellinis notariis suprascriptis.

Post hec, die Veneris post festum Annunciacionis beate Marie, que fuit XXVII dies mensis Marcii, convenerunt in dicta camera dicti domini Mimatensis, Lemovicensis episcopi, ac Tridentinus et Magalonensis archidiaconi, aliis se excusantibus. Et fuerunt ibidem adducti coram eis fratres subscripti, qui adducti fuisse dicebantur de diocesi Bituricensi, videlicet fratres Stephanus de Riperia miles Bituricensis, Johannes de Lugnet Claramontensis, Matheus Gandelin Bituricensis, Albertus de Maquenhiaco Laudunensis, Johannes Sapiencie Claramontensis, Johannes Ligossa Bituricensis, Stephanus Bessus Altisiodorensis, P. Guertelli Bituricensis, P. Loer Bituricensis, Guaufredus de Stampis Senonensis, P. Picardi Bituricensis, P. Crochet Altisiodorensis, Gerardus Gandoti Claramontensis, Hugo Seyssel Claramontensis, Guillelmus Galabrii Lemovicensis, Guaufredus Galabrii Lemovicensis, Helias de Cella Lemovicensis, P. de Dois Laudunensis, Johannes Roberti presbyter Claramontensis, Johannes Gandelin Bituricensis, Guillelmus le Chat Aurelianensis, Michael de sancta Selonhe Bituricensis, Seguinus [p. 99] de Dienne Nivernensis, Johannes de Braules Senonensis, Robertus de Bernoys Lemovicensis, Clemens de sancto Ilario Lemovicensis, Guillelmus Boton Claramontensis, Guillelmus Anglici Salabricensis, Bernardus la Porta Lemovicensis, Johannes de Fontaneyo Bituricensis, Aymericus Lator Lemovicensis, et Oliverius de Manso Sereno Lemovicensis diocesium. Qui omnes singulariter et separatim interrogati ab eisdem dominis commissariis, si volebant dictum ordinem defendere, dixerunt quod sic, adjicientes dicti fratres Stephanus de Riperia, Guillelmus Calabri, tanquam bonum et legalem, et frater Bernardus la Porta quantum poterit, dictusque Johannes Roberti presbyter dixit quod multos audiverat in confessione et nunquam invenerat illos errores; et pecierunt omnes ecclesiastica sacramenta.

Eisdem die et loco fuerunt adducti coram dictis dominis commissariis quatuor fratres subscripti, qui adducti fuisse dicebantur de diocesi Tarvensi. Qui singulariter et separatim interrogati, si volebant dictum ordinem defendere, responderunt ut sequitur: frater Diago de Cortarda miles Auxitane diocesis respondit, quod volebat dictum ordinem defendere tanquam bonum et legalem pro tempore quo fuit in dicto ordine, asserens quod in eo non fuerat nisi per septem vel octo annos; fratres Bertrandus de Monte Pessato Convenarum, Arnaudus Guillelmi Convenarum, et Guillelmus de Noerio Tarvensis diocesium, responderunt quod volebant dictum ordinem deffendere, adjiciens dictus Arnaudus pro posse.

Acta fuerunt hec predictis die et loco; presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis, excepto Nicolao Constanciensi.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XXVIII dies mensis Marcii, convenerunt in viridario retro aulam et domum dicti domini episcopi Parisiensis omnes domini commissarii supradicti, et omnes infrascripti fratres dicti ordinis Templi fuerunt ibidem adducti ad presenciam dictorum dominorum commissariorum; in quorum omnium presencia [p. 100] iidem domini commissarii fecerunt ibidem legi Latinis verbis commissionem ad inquirendum contra Templariorum ordinem factam eisdem, et articullos sub bulla eis transmissos de quibus inquirere habent contra ordinem supradictum. Quibus lectis integraliter et perfecte, voluerunt et preceperunt iidem domini commissarii quod vulgariter omnia lecta exponerentur eisdem; sed responsum fuit per dictos fratres quod contenti erant de lectura facta in Latino, et quod non curabant quod tante turpitudines quas asserebant omnino esse falsas et non nominandas vulgariter exponerentur eisdem. Quibus peractis, iidem domini commissarii exposuerunt eisdem qualiter cum diligencia intendebant fideliter procedere ad execucionem mandati apostolici facti eisdem. Unde cum omnes fratres predicti obtulissent se ad defensionem ordinis memorati, et difficile esset omnes ad presenciam venire eorumdem dominorum commissariorum pro defensione predicta, nec insimul omnes absque confusione et turbacione negocii convenire nec audiri et exaudiri possent (ut re ipsa ibi apparebat) per tumultum, parati erant iidem domini commissarii, si et in quantum tenerentur de jure, recipere procuratores ad dictam defensionem ordinis prout ad ipsos fratres poterat pertinere, sex vel octo vel decem vel plures ex ipsis, si eos nominarent eisdem, et eos constituerent pro se et pro dicto ordine, in quantum ad eos pertinere posset defensio, procuratores ad defensionem predictam faciendam, et dare supradictis nominandis, deputandis et constituendis a dictis fratribus, liberam facultatem loquendi et deliberandi cum aliis super hiis que vellent dicere et proponere ad defensionem ordinis supradicti, et facere in premissis et aliis quod existeret racionis.

Post que, predicti fratres habuerunt deliberacionem inter se super premissis, dictis dominis commissariis ad partem se ponentibus et trahentibus, relictis fratribus memoratis. Post quam quidem deliberacionem, frater Raynaldus de Pruino presbyter, preceptor domus Aurelianensis dicti ordinis, et frater P. de Bononia presbyter, procurator in curia Romana dicti ordinis, ut dicebatur, qui ambo sunt litterati, proposuerunt pro se et pro supradictis omnibus et [p. 101] singulis fratribus, et scribi fecerunt ad dictamen eorum ista que secuntur. Asseruerunt enim quod sibi et dictis fratribus dura videbantur, primo quod privati sunt ecclesiasticis sacramentis, et fuerunt a tempore capcionis sue spoliati quidam habitu religionis, et omnes bonis temporalibus, et eciam omnes incarcerati vilissime et incathenati, et sunt adhuc.

Item, quod male providetur eis in omnibus.

Item, quod fere omnes fratres mortui extra Parisius in carcere, sepulti sunt extra loca sacra et cimmiteria.

Item, quod, in fine dierum suarum, fuerunt eis denegata ecclesiastica sacramenta.

Item, quod non videtur eis quod possit facere procurator sine consensu Magistri sui, sub cujus obediencia ipsi et omnes alii fratres dicti ordinis sunt et esse debent.

Item, quod fere omnes sunt illiterati et simplices, unde petunt habere consilium virorum prudentum et sapientum. Dixerunt eciam quod multi sunt qui volunt venire ad defensionem ordinis, sed non permittitur eis, de quibus nominaverunt fratrem Raynaldum de Vossinhaco militem Lemovicensis diocesis, et fratrem Matheum de Clichiaco Parisierisis diocesis.

Item pecierunt quod Magister, et fratres et alii preceptores provinciarum insimul congregentur, ut super constituendis procuratoribus et aliis peragendis possint plene deliberare.

Item, dixerunt et protestati fuerunt quod si predicti Magister et preceptores nollent vel non possent concordare vel interesse cum eis, quod nichilominus ipsi facerent quod deberent.

Quibus scriptis per nos notarios, et propositis et dictatis per eos, coram dictis dominis commissariis, et lectis in Latino, et expositis in vulgari, coram fratribus memoratis, dicti domini commissarii obtulerunt eis iterato quod parati erant, si et quantum de jure tenerentur, recipere procuratores, si eos volebant nominare et constituere, prout predixerant eis, et insuper eos et eorum quemlibet tunc et quandocumque coram eis venire vellent, benigne audire, si aliquid volebant [p. 102] dicere et proponere ad defensionem ordinis supradicti; declarantes eis quod Magister dicti ordinis, et visitator Francie, et aliqui alii magni preceptores dicti ordinis responderunt requisiti, quod nolebant dictum ordinem Templi defendere supradictum coram eis in statu in quo erant, et quod frater Guillelmus de Castro Novo miles responderat quod nolebat tunc defendere dictum ordinem coram eis in statu in quo erat. Declaraverunt insuper eis quod facultatem dederant omnibus qui dixerant se velle defendere dictum ordinem, veniendi ad eos, et adhuc dabant; et preceperunt quod prefati fratres, Raynaudus de Vassinhaco et Matheus de Clichiaco, adducerentur ad presenciam eorumdem, quandocumque voluerint.