Le procès des Templiers, Tome I.

Part 10

Chapter 10 2,943 words Public domain Markdown

Quibus actis, predictus dominus archiepiscopus Narbonensis, presentibus predictis collegis suis, dictis fratribus in dicto viridario congregatis, dixit: Fratres, vos audivistis que dicta et oblata sunt vobis per nos et collegas nostros; ordinetis aliquos hodie, dum estis hic, quia negocium requirit accelleracionem, et terminus concilii generalis appropinquat, et vobis expedit accelleracio negocii, qui, ut predictum est, pro defensione ordinis coram nobis compareant et faciant, et nos faciemus quod fuerit racionis, scientes quod non intendimus vos alias congregare, sed procedere in negocio juxta traditam nobis formam.

Post que, dictus dominus Bajocensis, presentibus eciam dictis collegis suis, dixit: Fratres, conveniatis de hiis que vobis dicta sunt; cras erit dies Dominica, et non procedemus, nec die Lune, sed die Martis, et ex tunc procedemus in dicto negocio, prout fuerit faciendum; et dimittimus vobis tabelliones nostros, ad scribendum et audiendum quecumque volueritis facere, ordinare et convenire super premissis. Et ex hiis sic actis dicti domini commissarii recesserunt exinde.

Nomina vero fratrum predictorum qui dictis die et loco, predictis omnibus et singulis, ut premittitur, ibidem actis interfuerunt, sunt hec, videlicet fratres:

Miletus de sancto Fiacrio presbyter Meldensis, Gerardus dictus [p. 103] Baer Lingonensis, Laurencius de Crenayo Lingonensis, Johannes de sancto Remigio Suessionensis, Johannes de Poysson Lingonensis, Lambertus de Toysiaco Eduensis, Radulphus du Carel Rothomagensis, Thericus de Valbellay Suessionensis, Clemens de Rubeo ponte Cabilonensis, Nicolaus de Maynillio Montis Desiderii Ambianensis, Lambertus de Cormellis Suessionensis, Nicolaus de Riperia presbyter Lingonensis, Thomas de Cayneiis Belvacensis, Matheus de Caneiis Belvacensis, Matheus de Corbon Lingonensis, Galterus de Buris Lingonensis, Stephanus de Pare Lemonian Eduensis, Johannes de Sisseyo Eduensis, Vernondus de Sanconio Suessionensis, Aymo de Capoy Lugdunensis, Hugo de sancto Christoforo Eduensis, Poncius de Malo passu Aniciensis, Johannes de Monte Boleti Matisconensis, Hugo de Buris Lingonensis, P. de Maysson Umherii Cathalonensis, Oddo de Nantolio de subtus Morellum Suessionensis, P. de Ruciacho Eduensis presbyter, P. de Enapes Laudunensis, P. de Bretenay Lingonensis, Guillelmus de Bonayo presbyter Lexoviensis, Johannes de Camis Ebroycensis, Jacobus de Cormellis Suessionensis, Nicolaus de Serra Trecensis, Johannes de Valbellay Suessionensis, Philippus Grissel Noviomensis, Fulco de Trecis, Lambertus Flamengi Tornacensis, Guido de Mainilio Albrici Parisiensis, Johannes de Mainilio Albrici Parisiensis, Matheus de Capite ville de Cormelhis Parisiensis, Addam dictus Marescallus Suessionensis, Constancius curatus de Collatoriis Senonensis, Michael de sancto Maurino Ambianensis, Arnulphus de Pertico Carnotensis, Dionysius curatus de Arida villa Carnotensis, Symon de Feritate Villenolii Carnotensis, Stephanus Nicon Carnotensis, Guaufredus de Sors Carnotensis, Symon de Floriaco in Beria Senonensis, Guillelmus de Stampis Senonensis, Guillelmus de Stampis Carnotensis, Arnulphus de Dormant Parisiensis, P. Chaynay Carnotensis, P. Grissi Parisiensis, Radulphus Dugalet Ambianensis, Gerardus de Genefle Leodiensis, Gerardus Borleta de Aurelianis, Stephanus de Conpendio Suessionensis, Petrus de Belinays Aurelianensis, Robertus de Begravilla Senonensis, Raynaudus de Fontaynes Lingonensis, Johannes de Foresta Lingonensis, [p. 104] Guillelmus de Sornayo miles Pictavensis, Thomas de Bonchancuria Ambianensis, Johannes de Villaribus Suessionensis, Gervasius de Fallasia Sagensis, Cristianus de Chaumerio Laudunensis, Millo de Paians presbyter Lingonensis, P. de Bragella Belvacensis, Johannes de Septem Montibus presbyter Suessionensis, Guillelmus de Puteolis Parisiensis, Droco de Viveriis Suessionensis, Gervasius de Fellinis Carnotensis, Lambertus de Romancuria Remensis, Jacobus de Calido Furno Meldensis, Philippus de Tribus Fontibus Trecensis, Dominicus de Verduno civitate, Nicolaus de Manra presbyter Remensis, P. de Cathalano, P. de Monte Goyni Meldensis, P. de Sornayo Ambianensis, Droco de Sornayo Ambianensis, Johannes le Champanoys Cathalonensis, Johannes de Sornayo Remensis, Dominicus preceptor de Jonneyo Lingonensis, Anricus de Favarolis Lingonensis, Bertholameus de Volenis Lingonensis, Johannes Fort de vin Altisiodorensis, Robertus le Briays Senonensis, Johannes de Nons presbyter Ambianensis, Guillelmus de Maynillio presbyter Parisiensis, Addam de Inferno preceptor Belvacensis, Philippus de la Vercines Belvacensis, Johannes de Chaenes Ambianensis, Nicolaus de Valiaco Belvacensis, Radulphus de Taverniaco presbyter Parisiensis, Raymondus presbyter de Parisius, Helias de Jocro Meldensis, Nicolaus de Compendio Suessionensis, P. de sancto Lupo Parisiensis, Matheus de Tabulla Belvacensis, Bono de Vollenis Lingonensis, Johannes Lochan Parisiensis, P. de Landres Remensis, Bertrandus de sancto Paulo Viennensis, Petrus de Maybresis Remensis, Johannes de Malvo Laudunensis civitatis, Johannes de Brueria Tornacensis, Ber. de Biceyo Lingonensis, Jacobus de Saceyo Trecensis, Hugo de Villaribus Lingonensis, Johannes Poytavini presbyter Belvacensis, Laurencius de Pruino Senonensis, Johannes de Gisiaco presbyter Laudunensis, Jacobus de Villaribus Ducis Lingonensis, Bernardus de Ploysiaco Suessionensis, Robertus de Pontissera Rothomagensis, Baudoynus de Gisiacho Laudunensis, Stephanus de Bavenant Bisuntinensis, Guillelmus Alberti Ruthenensis, Guillelmus de [p. 105] Ruthena Ruthenensis, Raymondus Bernardi Convenarum, Guillelmus de Cardalhaco Convenarum, Bertrandus Vasconis Ruthenensis, Guillelmus Scorralha Claramontensis, Raymondus Guillelmi de Bencha Convenarum, Guillelmus de Caiarco miles Caturcensis, Ademarus de Sparos miles Convenarum, Bernardus de Rouello Ruthenensis, Bernardus de Vado presbyter Albiensis, Raymondus de Glodio Caturcensis, Johannes de Valle Gelosa presbyter Petragoricensis, P. de Malhaco Tholosane, Guillelmus Radulphi Ruthenensis, Raymondus Guillelmi Tholosane, P. Pagessii Convenarum, Hugo Gossa Caturcensis, Reginaldus de Pruino presbyter Senonensis, preceptor Aurelianensis; Johannes de Mortuo Fonte Suessionensis presbyter, Johannes de Rociacho Lingonensis, Guillelmus Espanlart Constanciensis, P. de Serra Trecensis, Gerardus du Came Aurelianensis, Robertus Vavassor Ambianensis, Radulphus de Grandi Villarii Ambianensis, Symon Repre Tornacensis, Jacobus de Rupella Bisuntinensis, Matheus de Atrabato, Ber. Coquardi Ambianensis, Gossoynus de Gandano Tornacensis, Johannes Ducis Parisiensis, Evrardus de Buxeriis Lingonensis, P. Cortemple Lingonensis presbyter, P. de Claromonte Belvacensis, P. de Vatan Bituricensis, Johannes de Collatoriis Senonensis, Johannes de Buris Lingonensis, P. Foresta Lingonensis, Matheus de Buris Lingonensis, Galterus de Bullens miles Ambianensis, P. de Bons miles Bituricensis, Ancellus de Rupella Cathalanensis, Gerardus de Valdencia miles Treverensis, P. de Dampno Martino presbyter Parisiensis, Thomas de Trecis, Lambertus Gorion Bisuntinensis, Guillelmus de Gonde Carnotensis, Reginaldus de Landevilla Senonensis, Robertus de Monsterolio presbyter Suessionensis, Droco de Cheru Senonensis, Lambertus de Verenis Lingonensis, Robertus de Serneyo Ambianensis, P. de Chablies Lingonensis, Johannes Pilhon Parisiensis, P. de Arblayo Parisiensis, Guillelmus de Brimes Meldensis, Guillelmus Aymardi Bituricensis, Johannes de Ambleyvilla Rothomagensis, Michael de Fles Ambianensis, Guaufredus de Farra Laudunensis, Stephanus de la Romanha Remensis, Oricus Chonles Tullensis presbyter, Stephanus [p. 106] Commont Parisiensis, Robertus de Charmes Lingonensis, Guillelmus Dormelli Bajocensis, Guillelmus de Roy Suessionensis, Johannes de Via Belvacensis, P. Regis Parisiensis, Johannes de Domo Dei Meldensis, Matheus Renaudi Ebroicensis, Albrinus Langleys Ebroicensis, Anricus de Recors Ebroicensis, Guaufredus Ervei Bajocensis, Guillelmus de Cormolan Bajocensis, Guillanus Toe Bajocensis, Radulphus Petrosse Ambianensis, Guido Panaye Rothomagensis, Ricardus Bernanger Rothomagensis, Stephanus de Novo Castello Rothomagensis, Robertus de Hermenoville Silvanectensis, Arbertus de Canellis miles Aquensis provincie, Mediolanensis; P. de Aqusano Nemausensis, P. Gibellini ejusdem Nemausensis, Jacobus Caiardi Magalonensis, Ponsius Pisani ejusdem Magalonensis, Guillelmus de Ranco Uticensis, Johannes de Tribus viis Magalonensis, P. le Prevost Atrabatensis, P. de Aciis Noviomensis, Galterus de Villa Sapiencie Suessionensis, Coclarius Ambianensis, Hugo de Aliaco ejusdem Ambianensis, Radulphus de Fremeyo ejusdem Ambianensis, Johannes de Campanea de civitate Trecensi, Nicolaus de Bornelli Belvacensis, P. de Camino Noviomensis, Clemens de Turno Parisiensis, Johannes de Richavalle Ambianensis, Rogerius de Marsellis Belvacensis, Lucas de Sornayo Ambianensis, Ber. Ajuda Dei presbyter Magalonensis, Johannes Amelii Charchassonensis, Johannes Mauri Bituricensis, Renaudus de Assinellio Aquensis in Provincia, Gacerandus de Monte Pessato Narbonensis, Johannes Elibe Tholosane, Poncius Tortossa Nemausensis, Guillelmus de Nubia Lodoiensis [?], Johannes Costa Agatensis, Gerardus de Podio fort Agulha Agenensis, P. de Mons Narbonensis, Martinus Robul Agatensis, Stephanus Trobati Bituricensis, P. de Terrassone Petragoricensis, Raymondus de Prinhans Gelbenensis, Bertrandus de la Moneta Appamiensis, Arnaudus de Spel ejusdem Appamiensis, Deodatus Jafet Biterensis, P. Stephani Agatensis, Bertholameus Andree ejusdem Agatensis, Raymondus de Bassa ejusdem Agatensis, Ber. Cascanelli ejusdem Agatensis, Guillelmus de Castro novo Uticensis, Stephanus Saurini Nemausensis, Poncius [p. 107] Espes Biterensis, Raymondus de Carbona Elnensis, Raymondus de Cunheriis miles Belvacensis, Egidius de Rontangni presbyter Belvacensis, Robertus de Corenflos presbyter Ambianensis, Robertus Cavalier Rothomagensis presbyter, Guillelmus de Platea Belvacensis, Johannes de Bonancuria Belvacensis, Johannes de sancto Justo ejusdem Belvacensis, Anricus de Compendio Suessionensis, Martinus de Marsellis Belvacensis, Bertrandus de Somorens Ambianensis, P. Griselli Noviomensis, Philippus de Marino Tornacensis, Michael dictus Masset Ambianensis, Egidius de Perbona presbyter Trajectensis, Nicolaus Versequi Tornacensis, Johannes de Versinara ejusdem Tornacensis, Anricus de Ardenbort ejusdem Tornacensis, Jacobus Candebur ejusdem Tornacensis, Helinus de Templemas ejusdem, P. Capon ejusdem, Anricus de Platea Cameracensis, Anricus de Brebanz Leodiensis, Philippus de Duaco Atrabatensis, Egidius de Valencenis presbyter Cameracensis, Johannes de Nivella Leodiensis, Constancius de Bichiaco Lingonensis, Anricus de Archeim Laudiensis, Johannes de Pruino Senonensis, Nicolaus de Ambianis, Johannes de Parisius, Johannes de Bersiaco Tornacensis, Bertrandus de Montigniaco Suessionensis, Lambertus de Tornon miles Viennensis, Aymericus de Copiaco miles Lemovicensis, Stephanus de Riperia miles Bituricensis, Draco de Cortarda miles Tarvensis, Ber. de Monte Pessato ejusdem Tarvensis, G. de Maxenix ejusdem Tarvensis, Arnaudus Guillelmi Daulo ejusdem Tarvensis, Guillelmus de Fuxo miles Appamiensis, P. la Colongne miles Claramontensis, Audinus de Vendaco miles Claramontensis, Johannes de Monte Regali Carcassonensis, Gonsoynus de Brugis preceptor Flandrie Tornacensis, Johannes Voberti Ambianensis, Johannes Gamber de Grande Villarii Ambianensis, Andreas Mosterii Ambianensis, Guillelmus Brioys Meldensis, Renaudus de Templeyo presbyter Parisiensis, Johannes Braz de Fer Ambianensis, Johannes de Ellemosina Parisiensis, Symon de Cornisiaco Remensis, Guido de Bellavilla Meldensis, Toysanus de Lanhivilla Belvacensis, Guillelmus de Verrinis Silvanectensis, Theobaldus [p. 108] de Bassimonte Carnotensis, G. de Soions Ambianensis, Oricus de Precinhio Lingonensis, Poncius de Bono Opere Lingonensis, Albertus de Gentevilla Cathalanensis, Thomas de Estamis Belvacensis, Johannes de Noyo Noviomensis, Johannes de Alqueriis Lexoviensis, Guillelmus Ardoyni Aurelianensis, Guillelmus Mayravent Petragoricensis, Radulphus de Grandi Villarii Ambianensis, Poncius de Buris presbyter Lingonensis, Robertus de Monte Boyni Senonensis, Raynerius de Leran ejusdem Senonensis, Ricardus de Seurorio Parisiensis, Thomas de Jamvalle Ambianensis, Marsilius de Fleyo Cenomanensis, Stephanus de Pruino Senonensis, P. de Blesis presbyter Carnoensis, Nicolaus de Trecis, Theobaldus de Plomione Laudunensis, Johannes de Cella Laudunensis, Nicolaus de Cella ejusdem, Guillelmus Digi Bisuntinensis, Thomas Quentini Bajocensis, P. de Grimellio presbyter Belvacensis, Johannes de Cormellis Suessionensis, Christianus de Biceyo Trecensis, Radulphus de Ponte Silvanectensis, Johannes de Torta villa Senonensis, P. de Bocheyo miles Noviomensis, Johannes de Ponte Episcopi ejusdem, P. de Sarcellis Parisiensis, P. de Surref miles Viennensis, Gerardus de Monachi villa Belvacensis, Guillelmus de Latigniaco sico Belvacensis, P. Picardi de Buris Lingonensis, Thomas de Martinhiaco Laudunensis, Ponsardus de Gisiaco ejusdem, Radulphus de Salicibus ejusdem, Johannes de Turre Parisiensis, Guillelmus Bocelli Ebroicensis, Aymo de Barbona Trecensis, Johannes Bersu Suessionensis, P. de sancta Gressa Ambianensis, Stephanus de Turno presbyter Parisiensis, Hugo de Calmonte Ruthenensis, Sicardus Alberti Tholosane, Durandus de Vineriis Lectoransis, P. de Bononia presbyter, procurator generalis in curia Romana tocius ordinis; P. de Thelheto Lemovicensis, P. de Castanherio Agenensis, Arnaudus Porceto Auxitane, Egidius de Chamino Senonensis, Philippus de Villa Sana Noviomensis, P. Vergus Meldensis, Guillelmus de Fonte Lingonensis, Johannes de Ordis Meldensis, Johannes de Genefle Lexoviensis, P. de Chaurino Senonensis, P. de Jans Belvacensis, Guillelmus de Blereyo Turonensis, Johannes Coyfier ejusdem, P. Trecie ejusdem, Johannes Malon ejusdem, P. [p. 109] Fouberti ejusdem, Guaufredus de Malo Monte ejusdem, Simon Martinet ejusdem, P. Maliani Lemovicensis, Johannes Visandi Carnotensis, Andreas Berri Briocensis, Bernardus de Bonis ejusdem, Martinus Ponhardi ejusdem, Renaudus de Malezis Laudunensis, Ger. de Cathalone ejusdem, Guillelmus de sancto Leonardo Eduensis, P. de Pedagio ejusdem, Guido de Turiaco ejusdem, Reynardus de Bort miles Lemovicensis, Galterus de Marri miles Ebroicensis, Guillelmus de Chambonnent miles Lemovicensis, P. Grocheti Altisiodorensis, Johannes Sapiencie Claramontensis, Johannes de Luqueto ejusdem, Ger. Gandeti ejusdem, Johannes le Gas Bituricensis, P. Loer ejusdem, Matheus Gondelm ejusdem, P. du Carel ejusdem, P. Picardi ejusdem, Albertus de Maquenhin Laudunensis, Guaufredus de Stampis Senonensis, Stephanus Bessus Altisiodorensis, Robertus Vigerii Claramontensis, Anricus Honorelli Claramontensis, Stephanus de Paray ejusdem, Guillelmus de Tulhas ejusdem, Johannes de Buffavento ejusdem, Oddo de Buris Lingonensis, Johannes de Chantalupo Nivernensis, Galterus de Camp Allaman ejusdem, Stephanus de Patiges ejusdem, Guillelmus de Toyfontria Eduensis, Martinus de Varenis ejusdem, Stephanus Losa Bituricensis, Henricus de Caritate Altisiodorensis, Symon Testefort ejusdem, Aymo de Prami Lemovicensis, Johannes Poynet presbyter Belvacensis, Matheus de Cresson Essart ejusdem, Andreas Motier Ambianensis, P. de Latiniaco Noviomensis, Egidius de Lovencurt Ambianensis, P. de sancto Justo Belvacensis, Johannes Bocherii de Grandi Villarii Ambianensis, Johannes de Ramba valle Morinensis, Arnulphus de Sanciaco Senonensis, Guillelmus Auri Fabri Belvacensis, Clemens de Grandi Villarii Ambianensis, Thericus Teotonicus miles Magdebrugensis, Albertus de Integentis presbyter Lingonensis, Jullianus de Inteyo Lingonensis, Johannes de Vollenis presbyter ejusdem Lingonensis, Nicolaus de Senceyo presbyter Trecensis, P. de Summa Vera presbyter ejusdem, Thericus dictus li Moys Lingonensis, Aymo de Buris ejusdem, Johannes de Jamvilla Cathalanensis, Guillelmus Johannes et [p. 110] Guillelmus de Buris Lingonensis, P. de Villa Soterra Trecensis, Johannes de Villa Soterra Trecensis, Nicolaus de Monsaygo Lingonensis, Guido de Serra ejusdem Lingonensis, Johannes de Corbon ejusdem Lingonensis, Theobaldus de Relanpont ejusdem, Johannes de Ricenbort ejusdem, Stephanus de Volenis ejusdem, Evrardus de Domibus ejusdem, Humbertus de Canerpiis Cathalanensis, Henricus Lalaman Magontinensis, Stephanus de Relanpont Lingonensis, Johannes Lennaube Trecensis, Nicolaus Musardi ejusdem, Robertus de Montayo ejusdem, Durandus de Tuchat Cabilonensis, Oddo de Nons Lingonensis, P. de Cheri Noviomensis, Thomas de Cormelhis Lingonensis, Guillelmus de Maysse ejusdem, Johannes le Bretes ejusdem, Robertus de Biceyo ejusdem, Guillelmus Gireset Eduensis, Hugo Bossa ejusdem, Johannes de Corpenthe Eduensis, Bosso Coeta Lemovicensis, Guillelmus Brinaz Lemovicensis, P. de Vernegia Lemovicensis, Gumbertus de Porta Lemovicensis, Stephanus de Garda presbyter Claramontensis, P. de Brolio ejusdem, Guillelmus de Spinassa ejusdem, Guillelmus Rassi ejusdem, Robertus de Dormellis presbyter Senonensis, Robertus Sicci Rothomagensis, Johannes de Rusiaco Parisiensis, Robertus Flamengi Tornacensis, Thomas de Bragella presbyter Belvacensis, Thomas militis Ebroicensis, Parisius de Buris Lingonensis, Johannes de Sivri Senonensis, Bricius de Buris Lingonensis, Johannes de Barro Lingonensis, Jacobus de Sanceyo Trecensis, P. de Vereriis Trecensis, Deccanus de Chofilli Remensis, Gerardus Bosso Claramontensis, Andreas Jacobi Claramontensis, P. de Montinhiaco Claramontensis, Bertrandus Amblardi Claramontensis, Bonetus Ganhel Claramontensis, Durandus Ardenbandi Claramontensis, Johannes de Orco Claramontensis, Johannes de Rosseria Claramontensis, Stephanus la Rossalha Claramontensis, P. de Brecina Claramontensis, Ber. Charnerii Claramontensis, Johannes de Gentils Lemovicensis, Johannes de Bella Faga Lemovicensis, Lambertus Lafont Lemovicensis, Johannes de Malamort Lemovicensis, Oliverius de [p. 111] Manso Sereno Lemovicensis, Johannes Roberti presbyter Claramontensis, Robertus de Boliens Claramontensis, Hugo Sestan miles Claramontensis, Petrus de Doy Laudunensis, Clemens de sancto Hilario presbyter Lemovicensis, Guillelmus Bocon Claramontensis, Johannes Branlis Senonensis, Johannes Codolin Bituricensis, Guillelmus le Gat Aurelianensis, Oddo de Trefons Trecensis, Seguinus de Dyona Nivernensis, Hugo de Volenis Lingonensis, Michael Samee Solonge Bituricensis, Guillelmus Anglici Salabricensis, Ber. la Porta Lemovicensis, Johannes de Fontaneto Bituricensis, Guillelmus Calabrini Lemovicensis, Guaufredus Calabrini Lemovicensis, Helias de Cella Lemovicensis, Aymericus Lator Lemovicensis, Johannes Bocelli presbyter Parisiensis, Stephanus Therrici Ebroicensis, P. de Aniseyo Laudunensis, Johannes Monachi Constanciensis, Nicolaus Logans Constanciensis, Johannes Carnerii Sagiensis, Johannes de Moysimont Ambianensis, Guillelmus de Bassimont Rothomagensis, Radulphus de Conpendio Suessionensis, Johannes de Opellis Carnotensis, Johannes de Freanvilla Rothomagensis, P. de Conpendio Suessionensis, Johannes Buardi Cameracensis, Iterius de Lombiaco miles Lemovicensis, P. de Lugniaco Remensis, Helias Aymerici Lemovicensis, Guillelmus Vigerii Engolismensis, Helias de Chalistrat presbyter Lemovicensis, Guillelmus Barboti Pictavensis, Matheus de Alveto presbyter Cameracensis, Laurencius Baazin Pictavensis, Guillelmus Lanceloti Lemovicensis, Aymericus Broeti Engoslismensis, Stephanus de le Mont Lemovicensis, Guido de Garson Lemovicensis, Johannes Blison Bituricensis, Gatterus de Pincon Cameracensis, Ger. de la Torlandera Engoslismensis, Stephanus Quintini Pictavensis, Reginaldus de Bondiis Parisiensis, Johannes de Enonia Cameracensis, P. de Rocha Turonensis, et Thomas de Camino Rothomagensis diocesium.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filholi, Guillelmo Radulphi, Bernardo Umbaldi, Nicolao Constanciensi, Hugone Nicolai, Johanne Loueti, et Johanne de Felinis notariis supradictis.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit ultima dies mensis [p. 112] Marcii, fuerunt adducti ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, in capella adherente dicte aule episcopali, supradictus frater Raymondus de Vassinhiaco miles Lemovicensis diocesis, in habitu seculari, non Templario, de quo dictum fuerat ex parte Templariorum et presente multitudine ipsorum, in presencia dictorum dominorum commissariorum, quod ipse frater Raymondus tenebatur in quadam fovea inhonesta per regales, et quod dictum ordinem defendere volebat, si adduceretur coram ipsis. Qui Raymondus, coram dictis dominis commissariis adductus et presens, dixit quod bene, et honeste et secundum voluntatem suam tenebatur, et providebatur eidem, et requisitus si volebat ordinem defendere supradictum, respondit quod non, adjiciens quod non dimisisset habitum ordinis, si voluisset eum defendere.

Item, frater Mathias de Stangno Turonensis diocesis. Qui respondit requisitus, se velle defendere ordinem memoratum. Requisitus ut exprimeret quidquid volebat dicere ad defensionem ordinis predicti, respondit hoc solum quod nunquam viderat in dicto ordine nisi bonum, et quod nichil aliud volebat nec sciebat dicere ad defensionem ordinis supradicti.

Item, in eodem loco fuit ordinatum per predictos dominos commissarios et preceptum michi Floriamonti Dondedei et aliis notariis hujus processus, quod personaliter accederemus ad loca in quibus detinebantur Templarii, qui die Sabati proximo preterita fuerant coram eisdem dominis commissariis in viridario supradicto, et ex parte ipsorum dominorum commissariorum signifficaremus eisdem quod parati erant recipere et audire procuratores, si quos constituerant, prout ad ipsos Templarios pertinere poterat ad defensionem ordinis Templi, et audire defensiones, si quas proponere volebant, secundum quod in dicta die Sabati fuerat oblatum eisdem Templariis. Fuit insuper ordinatum et preceptum per dictos dominos commissarios, quod si dicti Templarii, vel eorum aliqui, volebant aliquid dicere pro defensione dicti ordinis, quod illud scriberemus vel scribi per alios faceremus, et reportaremus ad [p. 113] dominos commissarios antedictos, ut super predictis deliberare possent. Ordinaverunt insuper iidem domini commissarii et preceperunt venerabili viro preposito Pictavensi, et Johanni de Jamvilla custodibus Templariorum predictis, quod, die crastina in mane, adducerent ad presenciam dictorum dominorum commissariorum in predicta capella supradictos fratres: P. de Bononia, qui dicebatur esse in Romana curia procurator predicti ordinis, Reginaldum de Pruino preceptorem Aurelianensem presbyteros, Guillelmum de Chambonnet, et Bertrandum de Sartiges milites, qui locuti fuerant in dicta die Sabati pro omnibus aliis Templariis memoratis, et aliquos alios de discretioribus et magis ydoneis singularum provinciarum dicti ordinis, usque ad numerum novem, vel decem aut duodecim inter omnes. Que predicti prepositus et Johannes dixerunt se impleturos.

Post que, eadem die ego Floriamons Dondedei, Bernardus Filioli, Bernardus Humbaldi, Johannes Loueti, et Johannes de Fellinis notarii hujus processus predicti, accessimus personaliter ad domum Guillelmi de la Huce, in vico de Marché Palu, ubi decem et octo de predictis fratribus tenebantur, videlicet fratres Guillelmus de Bleri, Johannes Coyfier, P. Tressie, Johannes Malon, P. Fouberti, Guaufridus de Malomonte, Symon Martineti, P. Maliani, Johannes Vissandi, Andreas Beri, Johannes de Castra, Raymondus de Barinis, Martinus Ponchardi, Raynaldus de Malesis, Gerardus de Chatalono, G. de sancto Leonardo, Petrus de Pedagio, et Guido de Toriacho.