Le procès des Templiers, Tome I.
Part 11
Quibus exposuimus ordinacionem predictam dictorum dominorum commissariorum, et eos interrogavimus utrum deliberassent super hiis que die Sabati preterita eis dicta fuerant. Qui responderunt quod, dicta die Sabati preterita, fuit eis dictum, quod Johannes de Jamvilla ad singulas societates eorum adduceret fratres P. de Bononia, Reginaldum de Pruino presbyteros, Guillelmum de Chanbonnet militem, et quemdam alium fratrem militem aut servientem, ut plenius deliberarent inter se, quod factum non exstitit; propter quod deliberare non potuerunt, et, sicut dictum fuit dicta die Sabati, ipsi sunt sub obediencia et esse debent, [p. 114] quare sine capite plene deliberare et respondere non possunt.
Requisivimus eos, si qua alia volebant dicere, et dixerunt quod non ad presens, sed si dicti domini commissarii vellent in dicto negocio procedere, super articulis eis impositis et dicta die Sabati lectis, ipsi volebant et requirebant habere copiam eorumdem, ut possint plene super eis deliberare, prout juris esset, protestantes de aliis racionibus et defensionibus suis, loco et tempore proponendis.
Post hec, nos notarii predicti, et Hugo Nicolai, et Guillelmus Radulphi predicti accessimus apud Templum Parisiense, et adducti ibidem coram nobis Templarii ibidem detenti, videlicet fratres P. de Bononia presbyter, Humbertus de sancto Jocro miles, Robertus de Monboyn, P. de Latignaco sico presbyter, Thomas de Martingni presbyter, P. de Blays, P. de Sivref chevalier, Egidius de Chenru, Christianus de Bisi, Gualterus de Latigniaco sico, Johannes de Clipes, Gerardus de Somons, Johannes le Camber, Johannes de Lorscius, Radulphus de Balle Yglisse, Guillelmus de Marennet, Marsiletus de Floer, Thomas Enval, Theobaldus de Plomion, Stephanus Pacon presbyter, Poncius de Buris, Johannes Genefle, Arbertus de Jemville, Guillelmus de Lafons, Ricardus Lecharem, Gossoynus de Bruges, Johannes de Orbis, Guido de Bolle Ville, Gerardus de Mongneville, Hugo de Chaminant, P. de Trelhet presbyter, Durandus de Vineis, P. de Cheru, P. de sancta Gressa, Matheus de Clissi, P. de Boncoli, Simon de Remis, Thomas des Cames, Johannes Braz de Fer presbyter, Egidius de Fontancort, Guillelmus de Vergnes, Johannes de Noviomis, Henricus de Pressigni, Radulphus de Ponte, Guillelmus de Brioys, Guillelmus Digi, Philippus de Villesubterre, Poncius de Bono Opere, Jacobus de Vergus, Aymo de Barbone, P. de Jans, Ponsardus de Gifli, Guillelmus Ardoini, Thomas Quintini, Stephanus de Pruino, Johannes de Furno, Gobertus de Malle, Chicardus Alberti, Arnulphus de Portel, P. de Castanhier, Johannes de Turno, Guido Bocelli, Johannes de Serencourt, Nicolaus de Serencourt, P. de Sacellis, P. le [p. 115] Picart, Johannes de Corville, Toumez de Legnoville, Johannes de Lavione, Johannes de Ponte Episcopi, R. de Treploy presbyter, Reginaldus de Larchent, Theobaldus de Basimonte, Radulphus de Senonis, et Nicolaus de Trecis, qui alias se ad defensionem ordinis obtulerant, et fuerunt, die Sabati preterita, coram dictis dominis commissariis in prato domini episcopi Parisiensis, et fuerunt per nos supradictos notarios interrogati utrum deliberassent super procuratoribus per eos constituendis et faciendis, secundum et prout dictum fuit eisdem, dicta die Sabati per dominos commissarios antedictos.
Qui responderunt, et nobis scribentibus, per hos [sic] fratris P. de Bononia predicti, dictaverunt seu dictari fecerunt infrascripta: Quod, quia caput habebant, hoc sine ipsius licencia facere non poterant nec debebant, dicentes quod procuratores ad hoc constituere non intendebant nec volebant, offerentes se paratos coram dictis dominis commissariis comparere et defendere dictum ordinem, prout fuerit racionis. Dixerunt preterea, et dicunt et asserunt ad defensionem ordinis supradicti, quod omnes articuli missi per dominum Papam sub bulla ipsius, eis lecti et expositi, scilicet inhonesti, turpissimi, et inracionabiles, et detestabiles, et orrendi, sunt mendaces, falsi, imo falsissimi, et iniqui, et per testes, seu sursurones et sugestores inimicos et falsos, fabricati, adinventi et de novo facti, et quod religio Templi munda et immaculata est, et fuit semper, ab omnibus illis articullis, viciis et peccatis predictis; et quicumque contrarium dixerunt vel dicunt, tamquam infideles et heretici locuntur, cupientes in fide Christi heresim et turpissimam zinzanniam seminare, et hec parati sunt corde, ore et opere, modis omnibus quibus melius fieri potest et debet, defendere et sustinere. Petunt tamen quod, ad hoc faciendum, habeant potestatem liberam personarum; item, quod personaliter possint esse in concilio generali, et qui non poterunt interesse, possint aliis fratribus euntibus ad concilium committere vices suas, quod quidem facient, dum se viderint in propria potestate et a carceribus totaliter liberatos. Item dicunt quod omnes fratres Templi, qui dixerunt ista mendacia [p. 116] esse vera, vel partem eorum, mentiti sunt et falsum dixerunt; tamen dicunt non esse imponendum, quia timore mortis ea dixerunt, nec debent prejudicare religioni vel eciam personis eorum, quia metu mortis et per gravissima tormenta que passi sunt hec dixisse noscuntur, et si qui ex eis non fuerunt positi in tormentis, tamen timoribus tormentorum exteriti, videntes alios sic torqueri, dixerunt voluntatem torquencium, quod eis imputari non debet, quia pena unius multorum est metus, et quia videbant quod alio modo transire non poterant penas vel timores mortis nisi opi[tu]lante mendacio; vel quidam forte corrupti fuerunt prece, precio, blandimentis, vel magnis promissionibus, vel minis.
Item, quod hec omnia sunt ita publica et notoria, quod nulla possunt tergiversacione celari, et supplicant pro Dei misericordia quod fiat eis justicia, qui tam longo tempore indebite et injuste fuerunt oppressi et sunt; et tamquam boni et fideles Christiani, ut dicebant, pecierunt eis ministrari ecclesiastica sacramenta. Et hec omnia supradicta fuerunt verba prolata ex ore predicti fratris P. de Bononia. Qui nichilominus dicens se esse procuratorem generalem dicti ordinis Templi eciam in curia Romana, in qua curia dicebat suum procuratorem existere, respondit quod suo et nomine procuratorio tocius ordinis supradicti et sibi adherencium in hac parte et adherere volencium nunc et in futurum, tamquam conjuncta personna et frater dicti ordinis, dictum ordinem volebat defendere prout melius poterit et debebit.
Post hec accessimus apud sanctum Martinum de Campis de Parisius, ubi tenebantur capti XIII fratres subscripti, videlicet fratres Raynaldus de Cuneriis miles, Egidius Botengni presbyter, Robertus le Cavalier presbyter, Robertus de Corenflos, Guillelmus de Platea, Henricus de Compendio, Johannes de Bolencuria, Philippus de Mini, Bertrandus de Somorens, Martinus de Marteles, P. le Gris, Johannes de sancto Justo et Michael Musti de Ambianis. Et requisiti, ut alii supra, per nos notarios, dixerunt quod procuratores ad hoc constituere [p. 117] nolebant nec intendebant, ita capti et incathenati, cum haberent caput sub cujus obediencia existebant, dicentes quod si essent cum eorum superioribus, cum eis deliberarent super istis, et quod quilibet eorum per se dictum ordinem tamquam bonum et sanctum defendere volebant, prout melius possent et deberent, et pecierunt eis ministrari ecclesiastica sacramenta, tamquam bonis et fidelibus Christianis quos se esse asserebant. Dixerunt insuper quod ipsi credebant Magistrum eorum majorem esse bonum, justum, probum, legalem, et mundum ab erroribus ipsi ordini impositis, et quod nunquam ipsi eis imposita, tamquam falsa et mendacia, fecerunt, nec eis usi fuerunt, et quod nunquam de dictis erroneis eis impositis loqui audiverunt ante capcionem eorum, dicentes quod sunt probi, legales, et justi, et immunes ab erroribus eis impositis.
Post hec, eadem die Martis accessimus ad domum quondam domini episcopi Ambianensis, juxta portam sancti Marcelli, ubi detinebantur capti XIV Templarii, de illis qui fuerant die Sabati proximo preterita in viridario domini episcopi Parisiensis, inter quos erat predictus frater Reginaldus de Pruino preceptor Aurelianensis, presbyter. Qui requisiti quod deliberaverant super procuratoribus constituendis per eos ad defensionem ordinis, responderunt quod frater Reginaldus pro se et pro aliis sibi adherentibus die crastina veniet coram dominis commissariis, et tunc respondebit coram eisdem ad defensionem ordinis pro se et aliis sibi adherentibus, prout sibi videbitur faciendum. Protestatur tamen idem frater Reginaldus de suis racionibus proponendis et dicendis coram eisdem dominis commissariis die crastina, et post cras, et alias, loco et tempore opportunis, pro se et ordine ac aliis sibi adherentibus in hac parte. Nomina vero dictorum fratrum qui in dicta domo erant sunt hec, videlicet fratres Reginaldus de Pruino, Jacobus de Rupella, Johannes Ducis, Gerardus Ducamur, Johannes de Mortuo Fonte, Robertus de Somoy, Matheus Daratz, Guillelmus Esparlart, Bernardus Coquardi, Radulphus de Grandi Vilarii, Symon le Reppe, Gossoynus de [p. 118] Candano, et Johannes de Rociaco ac Petrus de Serre.
Item, eadem die Martis accessimus ad domum domini comitis Sabaudie, juxta predictam portam sancti Marcelli, ubi detinebantur quidam Templarii qui fuerant die Sabati predicta in dicto viridario domini episcopi Parisiensis, inter quos erat frater Raymondus Guillelmi de Bonca miles. Qui requisiti quod deliberaverant super procuratoribus constituendis per eos ad defensionem ordinis et aliis sibi in dicto viridario expositis, respondit idem frater Raymondus quod extunc non potuerunt deliberacionem aliquam habere super predictis, cum fuerint et steterint ab aliis Templariis qui volunt defendere ordinem separatim, adjiciens quod si ipsi cum aliis, presertim de lingua Occitana, congregarentur in eodem loco, deliberarent super predictis taliter, quod responderent plene, super hiis et aliis, dominis commissariis antedictis. Requirens insuper quod congregentur ipsi cum aliis, presertim cum illis de lingua Occitana.
Item, die predicta erant quidam alii Templarii detenti in domo comitis memorati, qui requisiti, ut suprascripti, dixerunt, ut supradicti Templarii proximo, et quod super predictis responderent ad plenum dictis dominis commissariis si congregentur cum aliis Templariis qui volunt defendere ordinem, hoc cum instancia requirentes. Nomina vero dictorum fratrum qui in dicta domo erant, sunt hec: Constancius curatus de Colaours, Addam le Marechal, Michael de sancto Mamilio, Girardus de Genef, Reginardus de Fontanes, Johannes la Forest, et dictus Raymondus Guillelmi de Benel miles, Adhemarus de Peresio miles, Bernardus de Gallo, Bernardus de Revello, Guillelmus Radulphi, Guillelmus de Sarthago miles, Johannes de Valle Gellossa presbyter, Raymondus de Clans presbyter, Raymondus Guillelmi de Salis, P. de Maiaco, P. Pages et Hugo de Sessa.
Item, eadem die Martis accessimus ad domum domini episcopi Belvacensis, quod [sic] est inter sanctam Genevefam et fratres Predicatores, ubi detinebantur XXI Templarii ex illis qui fuerant in dicto [p. 119] viridario, dicta die Sabati, videlicet fratres Guido du Menil preceptor de Somus, Dionisius de Savere presbyter, Oddo de Grenulhii, Guillelmus de Benay presbyter, Stephanus Nicon de Duestreville, Symon la Font, Robertus de Sanceyo, Stephanus Vuoquier, P. Gresilh, Guillelmus de Stampis, Johannes du Meynil, Arnulphus deu Pergoche, Radulphus Dungalet, Guaufredus Baniliam, P. de Belvas, Matheus de Chueffodeville de Cormalhes, Gunardus Boyleve, P. de Chenay, Arnulphus Domput et Guillelmus de Guilheval. Qui requisiti ut suprascripti, responderunt quod nolunt constituere procuratores ad defensionem ordinis, sed quod quilibet per se vult defendere ordinem supradictum, prout sibi videbitur expedire. Acta fuerunt hec dictis die et locis, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis suprascriptis, hoc salvo quod dicti Guillelmus et Hugo non interfuerunt hiis que facta fuerunt in dicta domo de Losa.
Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit prima dies mensis Aprilis, ante Primam, accessimus ad abbaciam sancte Genevefe Parisiensis, ubi detinebantur XX Templarii ex illis qui dicta die Sabati fuerant in dicto viridario, videlicet fratres Iterius de Loburhac miles, P. de Lugni, Helias de Calhistrac presbyter, Matheus de Alneto presbyter, Helias Aymerici, Guillelmus Vigerii, Aymericus Boeti, Guillelmus Lanzalot, Guido de Corso, Guillelmus Barloti, Reginaldus de Bondis, Galterus de Picon, Johannes de Annonia, P. de la Rocha, Stephanus Quintini, Gerardus de la Terlandera, Stephanus de Ellemosina, Laurencius Bofin et Stephanus de Bissi, qui se obtulerant ad defensionem ordinis. Qui interrogati, ut alii supra, responderunt quod non deliberaverant adhuc super procuratoribus constituendis, pro eo quod prepositus Pictavensis et Johannes de Jamvilla non venerunt ad eos cum quibusdam fratribus dicti ordinis, qui debebant ire per singulas cameras, ad deliberacionem super premissis habendam. Tamen supradicti viginti Templarii dixerunt, quod ipsi faciebant et constituebant procuratores suos fratres Guaufredum de Gonavilla Pictavensem, et Guillelmum de Chambonnet de [p. 120] Blandesio milites, preceptores, ac fratres Guillelmum de Bleri de Chantallone, et Petrum Maliani de Bruxeria Raspit preceptores, et fratrem Heliam Aymerici Lemovicensis diocesis, ac fratrem P. de Longni preceptorem d'Auceni, ad defendendum ordinem, et ad proponendum et dicendum coram dominis commissariis raciones et defensiones bonas et legitimas ad defensionem ordinis supradicti, et ad alia facienda que circa hec fuerint opportuna, et que veri et legitimi procuratores facere possunt et debent, et ad habendum et petendum consilium, ratum et gratum habentes, etc. promittentes judicatum solvi. Qui fratres statim ibidem omnia supradicta revocaverunt, excepto quod petebant predictos sex fratres constitui procuratores ad petendum consilium et deliberandum cum aliis fratribus.
Post hec autem dicti viginti Templarii dixerunt quod articuli qui fuerunt lecti dicta die Sabati in presencia eorum, sunt falsi et contra fidem, et non continent veritatem in quantum contra fidem catholicam sunt et contra ordinem supradictum, protestantes de contrariis articulis dandis et probandis, et nichilominus frater Helias Aymerici, pro se et sociis suis et aliis fratribus sibi adherentibus ad defensionem ordinis antedicti, tradidit nobis quamdam cedulam pargameni cujus tenor talis est:
Sancti Spiritus adsit nobis gracia. Maria, stella maris, perducat nos ad portum salutis. Amen. Domine Jesu, Christe sancte, Pater eterne, Deus omnipotens, sapiens, creator, largitor, amministrator benignus et carissimus amator, pius et humilis redemptor, clemens, misericors salvator, sanctissime Domine Deus, te deprecor humiliter et exoro, ut illumines me, liberes et conserves, et omnes fratres Templi, et populum tuum Christianum turbatum quem adhuc est et erit. Provide nos, Domine, in quibus sunt et de quibus veniunt omnes virtutes et bona gracie Sancti Spiritus et dona, ut habeamus noticiam veritatis et justicie, debilitatas et miseras carnes nostras cognoscamus, ut veram humilitatem accipiemus, deficientem mundum et ejus inquinamenta, [p. 121] delectaciones vanas, superbiam et omnia mala contempnemus, et ad celestem superna cogitemus, operasque faciemus, ut vota nostra et mandata tua in humilitate teneamus. Et, sanctissime Domine Jesu Christe, per tuam sanctam virtutem nobis concessam gracia tua mediante, diabolum rugientem et omnes inimicos nostros et insidia et operas eorum evitare possimus, quos in ligno sancte crucis in tua humilitate et paciencia vincis et tua sancta misericordia nos redemisti, redemptor et defensor noster, conserva nos, ut per tuam sanctam crucem et per signum ejusdem omnes inimicos et eorum insidia contristare possimus, et sancte ecclesie tue provide, et illumines prelatos, doctores et rectores populumque tuum Christianum, ut dicant et faciant tuum sanctum servicium et voluntatem, mundo corde, humiliter et devote, pura devocione attendente, populum docentem et per bona exempla illuminare, ut in humilitate operas humilitas et exempla tua et apostolorum sanctorum et ellectorum tuorum faciemus, et cogitemus de quo et qui sumus et qui erimus, quod faciemus et quod facere debemus ut vitam posideamus per quem ad gaudia paradisi mittamur; et illi qui non sunt regenerati ex aqua et spiritu sancto, si placet, illuminas et convertas, ut ad tuam sanctam legem valeant pervenire, et sacramenta sancte ecclesie accipere, fidem sanctam tuamque tenere, et populum tuum Christianum dones voluntatem et potestatem terram sanctam in qua natus humiliter fuistis, et tua sancta misericordia nos redemistis, tua miraculla et exempla fecistis, et docuistis, quem promisistis amicis tuis, provide nos ut ipsam et fideles gracia tua mediante liberare valeamus, et ipsam possideamus, et tuum sanctum servicium et tuam voluntatem et opera faciamus, et, misericordissime Domine, tua religio (Christi adhuc voca Templum) que per generale concilio in honore beate gloriosse virginis Marie matris tue fuit facta et fundata per beatum Bernardum sanctum confessorem tuum, qui pro dicto negocio et officio per sanctam ecclesiam Romanam fuit ellectus, qui dicta religio cum alios probos viros doctavit et deputavit, et cum consilio beate gloriosse virginis Marie in honorem ejusdem, que est capta et detenta per regem Francorum minus [p. 122] justa causa, ad requisicionem beate gloriosse Virginis matris tue et societate celeste, cum fratres et bona liberes et conserves, tu qui es veritas, Domine, et scis nos esse innoscentes, facias liberari, ut vota nostra et mandata tua in humilitate teneamus, et tuum sanctum servicium et voluntatem tuam faciemus. Verbas iniquas non veras contra nos oppositas per graves oppressiones et malas tribulaciones (miserere deprecaciones) quas passi fuimus, et pro pavore condempnacio corporis, et omnia ex parte domini Pape nobis dicta, esse incarcerati perpetualiter pro debilitate carnis ulterius pati non possimus mendaces dictas de ore cum magno dolore contra consciencias non obstante, et provide nos, Domine, et omnem populum tuum Christianum et docuisse voluntatem tuam facere, et Philippum regem nostrum, nepotem beati Ludovici, sanctum confessorem tuum, cui dedis pro sua bona vita et merita in regno suo tempore pacem et sui vitam consimilem consequantur, et omnes reges, principes, barones, milites, dones; et omnes qui sunt statuti pro facere et servare justiciam, prout tu vis et precepis, ipsam appendant, faciant, paciant et conservent et inter eos et in omni populo Christiano pacem et claritatem, et predictam terram sanctam cum nobis acquirere, et tuum sanctum servicium et operas tuas sanctas facere, et omnes parentes, et benefactores, et predecessores, et fratres nostros vivos ac defunctos vitam et requiem sempiternam. Qui vivis et regnas Deus per omnia secula seculorum. Amen.
Non sum dignus requirere, sed misericordiam et humanitas tua, et beata gloriosa mater tua, avocata nostra, et societate celeste pro nobis requirant et impetrent. Amen. Paratus in omnibus obedire, nec fui in contrarium sensum. Sancta Maria, mater Dei, piissima, gloriossa, sancta Dei genitrix, preciosa virgo semper, Maria, errancium salus, in te sperancium consolatrix, desolatrix, defensatrix peccatorum virtutis restaurancium, consule, defende nos et religionem tuam, per quem dilectum sanctum confessorem tuum beatum Bernardum fuit facta, et cum alios probos viros de mandato sancte ecclesie Romane deputata, [p. 123] et declinata et in honore tua; sanctissima, gloriossa fuit fundata. Te humiliter exoramus, ut nobiscum religio et bona tua impetres liberacionem, cum intercessione angelorum, archangelorum, prophetarum, evangelistarum, apostolorum, martirum, confessorum, virginum (mendaces appositas, prout tu scis, dictas non obstante), et adversarios nostros in veritate et caritate convertantur, ut vota nostra et mandata Domini nostri Jesu Christi filii tui teneamus, qui est defensor, et creator et redemptor carissimus, et misericors salvator noster, qui vivit et regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.
Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Lodovicum, dilectum Francorum regem, sanctum confessorem tuum, graciam et virtutem dedis, humilitatem, caritatem et justiciam accipiendi, ad requestam beate gloriosse virginis Marie matris tue, quem multum diligebat, et operas caritatem faciebat, et ejus amorem tempore suo dedis in regno pacem, da nobis, Domine, ejus intercessione pacem et deliberacionem, cum religio nostra qui facta et fundata fuit in honore beate gloriosse virginis Marie matris tue, ejus intercessio liberes et conserves in veritate (mendaces dictas de ore per graves oppressiones, prout tu scis, non obstante), ut in terra sancta ubi nos tua sancta misericordia et pietate redemisti, vota nostra et mandata tua in humilitate teneamus, et tuum sanctum servicium et voluntatem faciemus, et nostrum regem Francie et sui vitam consimilem consequantur, ut ad gaudia paradisi pervenire valeamus. Qui vivis et regnas Deus per omnia.
Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Johannem evangelistam et apostolum tuum multum diligis, qui super pectus tuum in cena recubuit, et cui secreta celi revelavis et demonstravis, et stante in ligno sancte crucis pro redempcione nostra sanctissima mater tua virgo, et virginem commendabis, in cujus honore gloriosse fuit facta et fundata religio pro tua sancta misericordia, liberes et conserves, prout tu scis nos esse innoscentes a criminibus contra nos oppositis, ut vota nostra et mandata tua in humilitate et caritate teneamus, vitam et operas [p. 124] possideamus, per quem ad gaudia paradisi perducamur per Christum Dominum nostrum. Amen.
Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Georgium, justum militem et sanctum martirem tuum, illuminasti, et docuisti (et sibi dedis virtutem et graciam) passuros martires et passiones placere, quem de morte suscitasti, in quem habemus magnam fiduciam, ejus amore et beate gloriosse virginis Marie, sanctissime matris tue, in cujus honore fuit facta et fundata religio nostra, nos et dictam religionem liberes et conserves, ut vota nostra et mandata tua in humilitate teneamus, et vitam possideamus, per quem ad gaudia paradisi pervenire valeamus, qui vivis et regnas Deus per omnia secula seculorum. Amen.
Protestatus tamen fuit idem frater Helias de falsis Latinitatibus que erant in dicta cedula, rogans nos notarios ut ea corrigeremus.
Frater autem Matheus de Stangno, qui non est de numero dictorum viginti fratrum, nec dicta die Sabati fuerat in viridario supradicto, dixit in presencia nostra quod ipse relinquebat Magistro ordinis predicti defensionem ejusdem, licet dixisset coram dominis commissariis se velle defendere ordinem supradictum.
Item, eadem die Mercurii, in dicta domo sancte Genevefe, fuerunt interrogati per nos, sicut alii supra, septem fratres milites dicti ordinis, videlicet fratres Guillelmus de Chambonnet, Bertrandus de Bord, Bertrandus de Sartiges, Oddinus de Vendach, P. de la Colonge, Galterus de Maci, et Aymericus de Copihac, qui in eadem domo, in alia tamen camera, tenebantur, qui responderunt quod non deliberaverunt adhuc super procuratoribus constituendis, pro eo quod prepositus Pictavensis et Johannes de Jamvilla, prout conditum fuerat, ut dicebant (quod tamen conditum dicti domini commissarii dicebant se non fecisse), non venerant ad eos cum quibusdam fratribus dicti ordinis, qui debebant ire per singulas cameras ad deliberacionem super premissis habendam, dicentes quod procuratores non possunt constituere seu alia ordinare sine licencia Magistri majoris ordinis predicti, cui debent [p. 125] obedienciam, et idem Magister eamdem eorum conventui, observare.