Le procès des Templiers, Tome I.
Part 8
Fratres Reginaldus de Parisius presbyter, Matheus de Tabulla Belvacensis, et Nicolaus de Compendio Suessionensis diocesium, dixerunt quod volunt dictum ordinem defendere usque ad mortem.
Fratres Helias de Gostro Meldensis, Johannes de Oratorio Suessionensis, P. de sancto Lupo Parisiensis, et Bonio de Volenis Lingonensis diocesium, dixerunt quod volunt dictum ordinem defendere. Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XVIII dies mensis Februarii, fuerunt adducti de Templo Parisiensi, coram dictis dominis commissariis, dominis Narbonensi archiepiscopo et Baiocensi exceptis, fratres subscripti, qui singulariter et separatim interrogati, si volebant dictum ordinem defendere, responderunt ut sequitur:
Frater Raynardus de Tremblaio presbyter Parisiensis diocesis, qui alias pro primo edicto fuerat coram dictis dominis commissariis, dixit quod si esset extra carcerem et haberet de quo, libenter defenderet, et hoc protestabatur.
Frater P. de Fontanis Ambianensis dixit quod non vult defendere, quia non fuerat in ordine nisi per V septimanas, et petit quod possit exire ordinem.
Frater Fulco de Duno Remensis diocesis dixit quod non vult [p. 78] defendere, quia non fuerat in ordine nisi per mensem et duos dies, et petit quod relaxetur, et quod possit exire ordinem supradictum.
Frater Petrus de Varmerivilla Remensis diocesis dixit quod non vult defendere, quia non fuit in ordine nisi per mensem minus duobus diebus, et petit sibi dari licenciam recedendi ab ordine.
Frater Nicolaus de Ancinimonte Cathalanensis diocesis dixit quod non vult defendere, quia non fuerat in ordine nisi per tres menses, et petit sibi dari licenciam recedendi ab ordine.
Frater Johannes de Turno Parisiensis diocesis dixit quod vult defendere dictum ordinem.
Frater Raynerius de Larchant Senonensis diocesis, qui alias fuerat coram dictis dominis commissariis pro primo edicto, dixit quod vult defendere pro posse.
Frater Radulphus de Salicibus Laudunensis diocesis, qui alias fuerat coram dictis dominis commissariis post primum edictum, dixit quod vult deffendere pro posse.
Frater Nicolaus de Trecis dixit quod vult deffendere.
Frater Symon de Cormicia Remensis diocesis dixit quod vult defendere pro posse, cum auxilio fratrum.
Frater Guillelmus de Gisiaco Bisuntinensis diocesis dixit quod vult defendere omni bono modo quo poterit.
Frater Johannes de Ellemosina Parisiensis diocesis dixit quod vult deffendere cum auxilio fratrum, si esset liber a carcere, sicut erat tempore capcionis.
Frater Stephanus de Pruino Senonensis diocesis, qui alias fuerat coram dictis dominis commissariis, dixit quod vult deffendere dictum ordinem quatenus fuit sibi traditus, et si esset extra prisionem.
Fratres Gerardus de Monachi Villa Autisiodorensis, et Guillelmus Espaulart Lingonensis diocesium, dixerunt quod volunt defendere dictum ordinem.
Frater Guido de Latigniaco Sicco Meldensis diocesis requisivit [p. 79] se reduci in statu in quo erat tempore capcionis, et tunc defenderet dictum ordinem, ut dixit, tanquam bonum et justum.
Frater Tossanz de Lanchivilla Belvacensis diocesis dixit quod vult defendere cum adjutorio fratrum.
Frater Guillelmus Ardoyni Aurelianensis diocesis dixit quod vult defendere pro posse, cum auxilio fratrum.
Frater Johannes de Cormella Suessionensis diocesis requisivit se reduci in statu quo erat tempore capcionis, et tunc defenderet pro posse, cum auxilio fratrum.
Frater Petrus de Sarcellis clericus Parisiensis diocesis dixit se esse pauperem, et si esset in statu quo erat tempore capcionis, ipse libenter defenderet dictum ordinem, ut dixit.
Frater P. Picardi de Buris Lingonensis diocesis petit quod ponatur extra carcerem, et tunc defenderet dictum ordinem cum adjutorio aliorum fratrum.
Frater Johannes de Ponte Episcopi Noviomensis diocesis dixit quod si esset in statu quo erat tempore capcionis sue, libenter defenderet dictum ordinem, sed captus et in paupertate in quo est, non potest.
Frater Thomas Quintini Baiocensis diocesis dixit quod vult defendere dictum ordinem; et pecierunt isti prenominati ecclesiastica sacramenta.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Jovis sequenti, que fuit XIX dies mensis Februarii, fuerunt adducti de dicto Templo Parisiensi coram dictis dominis commissariis, dominis Narbonensi et Baiocensi exceptis, fratres subscripti, qui singulariter et separatim interrogati, si volebant dictum ordinem defendere, responderunt ut sequitur:
Frater Robertus de Mella Laudunensis diocesis dixit quod non vult defendere nisi personam suam tantum.
Frater Ponzardus de Gisiaco Laudunensis diocesis, qui alias [p. 80] fuerat coram dictis dominis commissariis, dixit quod vult juvare ad defensionem dicti ordinis pro posse suo.
Frater P. de Bocli miles Noviomensis diocesis dixit quod vult defendere, quantum ad ipsum pertinet.
Frater Matheus de Gisiaco miles Belvacensis diocesis dixit quod non vult defendere dictum ordinem, quia non vidit aliquem Templarium recipi nisi se ipsum.
Frater Johannes de Primeyo miles Carnotensis diocesis dixit quod non fuerat in ordine ante captionem eorum, nisi per IIII menses vel per V, ac non vult defendere, sed petit licenciam exeundi.
Frater Poncius de Bono Opere Lingonensis diocesis dixit quod si esset extra prisionem, ipse libenter defenderet pro posse.
Frater Johannes de Torta Villa Senonensis diocesis dixit quod vult defendere.
Frater Theobaldus de Basimonte Carnotensis diocesis dixit quod si esset extra carcerem et haberet de bonis Templi, ipse defenderet.
Frater Philippus de Villa Serva Noviomensis diocesis dixit quod si esset extra carcerem et haberet bona Templi, ipse defenderet libenter.
Frater P. de Geans Remensis diocesis dixit et respondit idem quod proximo precedens.
Frater Johannes de Cella Laudunensis diocesis dixit quod libenter defenderet, si posset et haberet unde.
Frater Jacobus de Vergiis Meldensis diocesis dixit quod libenter defendere vult pro posse, et si aliquid dixerit contrarium, mentitus est.
Fratres Nicolaus de Gella Laudunensis, et Aymo de Barbona Trecensis diocesium, dixerunt quod volunt defendere dictum ordinem pro posse suo.
Frater Guillelmus Bocella Ebroicensis diocesis dixit quod vult defendere, et si aliud dixit, mentitus est per gulam.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me [p. 81] Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Veneris sequenti, que fuit vicessima dies mensis Februarii, convenerunt in camera adherente dicte aule episcopali predicti omnes domini commissarii. Et predictus frater Ponzardus, iterato veniens coram eis, dixit se velle defendere dictum ordinem, et protestatus fuit de racionibus suis, loco et tempore proponendis.
Item et prefatus frater G. de Caus miles Ruthenensis diocesis coram dictis dominis commissariis ante omnia protestatur, quod per ea que dicet seu proponet coram dominis commissariis supradictis, non intendit aliquid erroneum sustinere, nec facere nec dicere aliqua que possent esse vel deberent contra ecclesiam Romanam, nec contra dominum nostrum Papam, nec contra dominum nostrum Regem Francorum seu eorum curias, sed ad excusacionem et conservacionem juris sibi competentis vel competituri, dixit ea que sequuntur, et proposuit quod citacio seu interrogacio facta in citacione est penitus, quoad ipsum, inutilis et inanis, nec ipse posset facere responsionem aliquam dicte citacioni seu interrogacioni, nisi inutilem et inanem, et quod nullum sortiretur effectum, quia posito sine prejudicio quod ipse vellet dicere se velle defendere religionem Templi, velle suum nullum esset, quia illud quod deberet procedere ex mero sue voluntatis arbitrio, non posset compleri in statu in quo ipse est, pro eo quod est captus, et incarceratus et in prisione firmata detentus, et bonis Templi penitus spoliatus et denudatus. Unde dixit se non posse habere libertatem neque facultatem prosequendi racione predicta, quia non est dominus sui ipsius; sed, si esset liberatus et restitutus ad predicta bona, libenter per viam juris procederet coram eisdem dominis commissariis, si placeret summo Pontifici et domino nostro Regi, et tantum responderet, sine offensa eorum, quod de jure sufficere deberet, taliter quod propter deffectum suum religio Templi nullum pateretur detrimentum.
Tamen protestatur de omnibus suis racionibus, defensionibus, [p. 82] excepcionibus et excusacionibus suis suo loco et tempore proponendis, et in omnibus de jure suo.
Ad que dicti domini commissarii responderunt quod non habebant potestatem liberandi eumdem a carcere, sed solum habebant potestatem inquirendi contra totum ordinem Templi, et obtulerunt ei quod, quocienscumque voluerit venire coram eis, ipsi facient eum adduci ad presenciam eorumdem et ipsum libenter audient et benigne.
Post hec, ibidem veniens frater Radulphus de Gisiacho receptor in Campanea coram dictis dominis commissariis protestatus fuit, quod ipse nichil vult nec intendit dicere contra dominum nostrum summum pontificem, vel ecclesiam, vel Regem Francorum, liberos seu fratres suos; tamen dixit quod, si predicti domini commissarii vellent ipsum restituere pristine libertati, et ponere omnino extra omnem prisionem, et restituere sibi omnia bona Templi que tenebat tempore quo fuit captus, ipse offerebat se paratum venire coram eis, quocienscunque mandarent ei; et insuper protestatur quod omnes raciones, et allegaciones ac excusaciones sint sibi salve, loco et tempore opportunis.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Lune sequenti, que fuit XXIII dies mensis Februarii, convenerunt in capella dicte aule adherenti dicti domini Narbonensis et Lemovicensis, Matheus, Tridentinus et Magalonensis archidiaconi; et fuerunt ibidem coram eis adducti fratres subscripti, qui adducti fuisse dicebantur de Moysiaco Caturcensis diocesis: videlicet fratres Hugo de Calvioni miles Ruthenensis, P. de Telheto presbyter Lemovicensis, P. de Castanherio Agenensis, Arnaldus de Portello Aquensis, Sichardus Alberti de Tholosa, et Durandus de Viveriis Lectorane diocesium. Qui singulariter et separatim interrogati, si volebant dictum ordinem defendere, responderunt quod sic.
Item, eisdem die et loco, jam veniente domino Mimatensi, et [p. 83] recedente et se excusante domino Narbonensi, fuerunt adducti coram dictis dominis commissariis ibi presentibus et remanentibus, fratres subscripti, qui adducti fuisse dicebantur de Trapis Parisiensis diocesis. Qui singulariter et separatim interrogati, si volebant dictum ordinem defendere, responderunt ut sequitur:
Frater P. de Acies Noviomensis diocesis dixit quod vult defendere dictum ordinem, et tamen, ut dixit, non fuerat in ordine ante capcionem eorum nisi per quatuordecim menses.
Frater P. Prepositi Atrabatensis diocesis dixit quod vult defendere dictum ordinem pro posse, et requisivit ecclesiastica sacramenta.
Fratres Galterus de Villa Savir Suessionensis, P. de Caemi Noviomensis, Lucas de Servoy Ambianensis, Radulphus de Fremio ejusdem Ambianensis, et Petrus de Turno Parisiensis diocesium, dixerunt quod volunt dictum ordinem defendere.
Frater Johannes de Rizavalle Ambianensis diocesis dixit quod vult defendere, dicens quod non fuerat in dicto ordine ante capcionem eorum nisi per dimedium annum.
Fratres Oddo le Culheret Ambianensis, Hugo de Alchiaco ejusdem Ambianensis, et Rogerius de Mosselhas Belvacensis diocesium, dixerunt quod volunt dictum ordinem defendere pro posse.
Frater Nicolaus de Boncelo Belvacensis diocesis dixit quod ante capcionem eorum non fuerat in dicto ordine nisi per duos menses, et ideo nichil scit dicere, et petit licenciam et vellet libenter intrare aliam religionem, pro salute anime sue.
Frater Johannes de Campaneis Morinensis diocesis dixit quod vult defendere dictum ordinem, et petit ecclesiastica sacramenta.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Mercurii sequenti, in crastinum sancti Mathie apostoli, que fuit XXV dies mensis Februarii, convenerunt in predicta camera adherente dicte aule episcopali prefati domini Mimatensis et [p. 84] Lemovicensis episcopi, Matheus, et Tridentinus ac Magalonensis archidiaconi, et fuerunt ibidem adducti coram eis insimul fratres subscripti, qui adducti fuisse dicebantur de Jamvilla Aurelianensis diocesis: videlicet fratres Dionisius Nepotis presbyter curatus de Errivilla Carnotensis diocesis, Arnulphus deu Porche Carnotensis, P. de Grisi Parisiensis, Stephanus de Compendio Suessionensis, Robertus de Nangivilla Senonensis, Matheus de Carnella Parisiensis, Guillelmus de Roynayo presbyter Lexoviensis, Petrus de Choyneyo Carnotensis, Arnulphus de Domnon Parisiensis, Stephanus Licon Carnotensis, P. de Belineys Aurelianensis, Symon de Floriaco en Bieyra Senonensis, Guillelmus de Stampis Senonensis, Johannes de Maynillio Albrici Parisiensis, Guido de Maynillio Albrici Parisiensis, Radulphus de Galeto Ambianensis, Guaufredus de Sanctis Carnotensis, Symon de Feritate Carnotensis, Girardus Boileve Aurelianensis, Oddo de Garinuhi Ambianensis, et Guillelmus de Guilherval Carnotensis diocesium. Qui singulariter et separatim interrogati, si volebant dictum ordinem defendere, responderunt quod sic; eciam dicti Dionisius Nepotis et Arnulphus deu Porche, usque ad mortem, ut dixerunt; et pecierunt omnes isti ecclesiastica sacramenta.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Jovis sequenti, que fuit XXVI dies dicti mensis Februarii, convenerunt in eadem camera prefati domini Mimatensis et Lemovicensis episcopi, Matheus, et archidiaconus Tridentinus; et fuerunt ibidem adducti coram eis insimul fratres subscripti, qui adducti fuisse dicebantur de Gizorcio Rothomagensis diocesis. Qui singulariter et separatim interrogati, si volebant dictum ordinem defendere, responderunt singulariter ut sequitur: fratres Enricus Zelot presbyter Tulensis, Robertus de Monsterolio presbyter Suessionensis, et P. de Dampno Martino presbyter Parisiensis diocesium, responderunt se [p. 85] velle deffendere dictum ordinem; adjiciens dictus Robertus, pro posse suo. Et conveniente dicto domino Magalonensi archidiacono cum aliis predictis dominis commissariis, fratres subscripti, cum aliis predictis omnibus adducti, et interrogati ut supra, responderunt ut sequitur:
Frater Guaufredus de Sornayo miles Aurelianensis diocesis respondit quod vult deffendere dictum ordinem quantum ad se, asserens quod dictus ordo non est talis sicut imponitur ei.
Fratres P. Bons miles Bitericensis, Ancellus de Rocheria miles Cathalanensis, Galterus de Bullens miles Ambianensis, Enardus de Valdencia miles Treverensis, Guillelmus de Conde Carnotensis, Guillelmus de Roy Suessionensis, Thomas de Luier Remensis, et Richardus de Marselhie Ebroicensis diocesium responderunt quod volunt dictum ordinem deffendere, adjiciens dictus Richardus quia volebat salvare animam suam.
Frater Robertus de Sornayo Ambianensis diocesis respondit quod omni tempore voluit et vult dictum ordinem deffendere.
Frater Guaufredus de Cera Laudunensis diocesis respondit quod vult defendere.
Frater Robertus de Hermenoville Silvanectensis diocesis respondit quod vult defendere, de toto posse suo. Frater Nicolaus de Lanhivilla Belvacensis diocesis respondit quod vult defendere, pro posse.
Item fratres Renaudus de Landevilla Senonensis, Guillelmus de Anucuilio Bajocensis, Ricardus Leopardi Bajocensis, Petrus de Chableis Lingonensis, Robertus de Charinis Lingonensis, Stephanus de Novocastello Rothomagensis, Richardus Berlengue Rothomagensis, Nicolaus de Puteolis Parisiensis, Johannes de Cormelhes Parisiensis, Stephanus Romanha Remensis, Egidius de Euereyo Remensis, Michael de Fleys Ambianensis, Arnulphus de Fontanis Ambianensis, Guillelmus Eynardi Bituricensis, Robertus Burgundi de Bituris, Guillelmus de Cormelano Bajocensis, Johannes de Amblevilla Rothomagensis, Guido de Panaia Rothomagensis, P. de Villers Parisiensis, Johannes de la Verce Belvacensis, Johannes Dorges Lingonensis, Johannes Barbona Trecensis, Guillelmus de [p. 86] Berines Carnotensis, Johannes Palho Parisiensis, P. de Arbleyo Parisiensis, Johannes de domo Dei au Moyne Meldensis, P. de Clargor Lemovicensis, Thomas de Trecis Civitatensis, Lambertus de Vercura Lingonensis, Lambertus de Gorion Bisuntinensis, Droco de Capriaco Senonensis, Anricus des Recors Ebroicensis, Robertus de Grandi Villarii Ambianensis, Oddo de Latiniaco Sico Meldensis, Radulphus de Perosello Ambianensis, Egidius de Parvane Suessionensis, Stephanus Domont Parisiensis, Gilanus Toe Bajocensis, Guaufredus Cruci Bajocensis, Matheus Renaudi Ebroicensis, Audinus Anglici Ebroicensis, et Christophorus de Locaveris Ebroicensis diocesium responderunt quod volunt dictum ordinem defendere. Dixerunt tamen dicti Arnulphus de Fontanis, Johannes de Amblevilla, Guillelmus de Bernies, Droco de Capriaco et Oddo de Latiniaco Sico, pro posse suo, et pecierunt dicti Guillelmus de Arnullo, P. de Chambleis, Stephanus de Romanha, P. de Villers, Robertus de Grandi Villarii, Guaufredus Cruci, Matheus Renaudi, et Audinus Anglici, ecclesiastica sacramenta.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Veneris sequenti, que fuit penultima dies mensis Februarii, convenerunt in predicta capella adherente dicte aule episcopali prefati dicti domini commissarii, excepto et se excusante quoad hodiernam diem prefato domino Lemovicensi episcopo, et absente domino Bajocensi; et fuerunt adducti coram eis ibidem insimul fratres subscripti, qui adducti fuisse dicebantur de Vernone Rothomagensis diocesis, videlicet fratres Johannes Botella presbyter de Parisius, Jacobus de Priveri Ebroicensis, Radulphus de Compendio Suessionensis diocesium (et tunc veniente domino Bajocensi coram ipso et aliis predictis dominis commissariis), fratres Johannes de Pelles Carnotensis, Petrus de Compendio Suessionensis, Johannes Deysimonce Ambianensis, Johannes Lomone Constanciensis, Johannes de Franville [p. 87] Rothomagensis, Guillelmus de Boysimont Rothomagensis, P. de Anisiaco Laudunensis, Johannes Briart Cameracensis, Nicolaus Legan Constanciensis, et Johannes Ganerii alias dictus Anucupe Sagiensis diocesium. Qui omnes singulariter et separatim interrogati, si volebant dictum ordinem defendere, responderunt quod sic.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Lune sequenti, que fuit II dies mensis Marcii, convenerunt omnes septem domini commissarii predicti in quadam parva camera dicte aule adherente; et fuerunt adducti coram eis, de domo predicta Templi Parisiensis, fratres subscripti, qui singulariter requisiti, si volebant dictum ordinem defendere, responderunt ut sequitur:
Frater Johannes de Turno Parisiensis diocesis thesaurarius Templi respondit quod in statu et puncto in quo est, non potest dictum ordinem defendere nec vult.
Frater Guillelmus de Arteblayo Parisiensis diocesis olim hellemosinarius domini Regis, dixit quod non se offert nec vult offerre deffensioni dicti ordinis.
Frater Philippus Agate Ebroicensis diocesis dixit quod non potest nec vult defendere.
Frater Baudoynus de sancto Justo Belvacensis diocesis dixit quod non vult defendere.
Frater Jacobus de Molayo miles, Magister magnus ordinis Templi, requisitus per dictos dominos commissarios si vult defendere dictum ordinem, respondit quod dominus Papa reservaverat eum sibi, et ideo supplicavit quod dicti commissarii dimitterent eum super istis, quousque in presencia domini Pape, et tunc diceret quod videret expedire. Qui domini commissarii expresse declaraverunt quod contra personam suam sicut contra singularem nichil facere nec inquirere volebant nec poterant, sed tantum procedere in inquisicione sibi commissa [p. 88] contra ordinem, secundum traditam eis formam quod eos facere oportebat, et requisivit idem Magister quod dicti domini commissarii scriberent domino Pape, quod se et alios per dominum Papam reservatos ad suam presenciam evocaret. Et dicti domini commissarii responderunt ei quod hoc facerent quam cicius possent.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.
Postmodum, die Veneris post festum Beati Gregorii, que fuit XIII dies mensis Marcii, convenerunt in predicta camera dicte aule prefati domini commissarii, excepto domino archidiacono, Tridentino, se quoad illam diem excusante, et fuerunt adducti coram eis ibidem fratres subscripti, videlicet:
Frater Gaufredus de Gonavilla miles, preceptor Pictavie et Aquitanie, qui per dictos dominos commissarios interrogatus si vellet defendere ordinem Templi, respondit quod erat captus in prisione dominorum Pape et Regis, et erat homo illiteratus et insufficiens ad defensionem ordinis, nec habebat consilium, nec unde posset habere consilium, unde ad presens coram predictis dominis commissariis aliud nolebat nec audebat aliquid dicere; tamen si esset in presencia domini Pape vel Regis, quos tenet pro bonis dominis et justis judicibus, diceret quod expedire videret. Qui domini commissarii responderunt sibi quod secure poterat loqui coram eis, nec debebat timere de aliquibus violenciis, injuriis vel tormentis, quia non inferrent nec inferri permitterent, immo impedirent; si inferri deberent. Tamen nichil aliud voluit dicere coram dictis dominis commissariis, nisi quod petebat se reduci ad presenciam domini Pape.
Item, eisdem die et loco, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum frater Hugo de Peraudo miles, visitator Francie. Qui interrogatus si volebat aliquid dicere coram eis pro dicto ordine vel contra, respondit quod non, nisi quod prius dixerat coram eis in primo edicto.
Item, eisdem die et loco, fuerunt adducti coram dictis dominis [p. 89] commissariis fratres subscripti, qui adducti fuisse dicebantur de diocesi Bituricensi, videlicet fratres: Robertus Vigerii Claramontensis, Aymo de Pratemi Lemovicensis, Johannes de Chantalup Nivernensis, Oddo de Buris Lingonensis, Johannes de Bussavent Nivernensis, Henricus Honorello Claramontensis, Galterus de Campo Allaman, Henricus de Caritate Altisiodorensis, Guillelmus de Tolhes Claramontensis, Guillelmus de la Toyssonieyra Eduensis, Martinus de Verines Eduensis, Stephanus de Paredo Claramontensis, Stephanus de Lalansa Bituricensis, Stephanus de Panenges Nivernensis, et Symon Testafort Altisiodorensis diocesium. Qui singulariter et separatim interrogati, si volebant dictum ordinem defendere, responderunt quod sic, excepto dicto Aymo de Pratemi, qui respondit quod non vult, nec potest, nec scit, et petit ecclesiastica sacramenta.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.