Le procès des Templiers, Tome I.

Part 58

Chapter 58 3,204 words Public domain Markdown

Frater Petrus de sancto Maxencio serviens, Ambianensis diocesis, testis supra juratus, quadraginta quinque annorum vel circa, non defFerens mantelium ordinis, quia ipsum dimiserat post concilium Remense; postmodum fecerat sibi radi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dictum archiepiscopum Remensem, lectis et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur: quia non viderat recipi in ordine, nisi fratrem Guillelmum le Normant servientem, nescit cujus [p. 622] diocesis, viventem, ut credit, quem recepit frater Johannes de Crepicordio preceptor tunc de Oysimont, in capella domus Templi de Grant, sunt IX anni vel circa, presente fratre Ricardo Poyla Caste serviente, in cujus recepcione nichil vidit fieri illicitum vel inhonestum nec post. Credit tamen quod, post ejus recepcionem et eciam omnium aliorum qui recipiebantur in ordine, intervenirent infrascripta illicita que intervenerunt post recepcionem ipsius testis; hoc tamen nescit aliter, quia non vidit plures recipi, nec interfuit capitulis eorum. Ipse autem receptus fuerat in capella domus Templi Oysimont Ambianensis diocesis, circa instantem mensem Augusti erunt XI anni vel circa, per fratrem Garinum de Grandi Villari servientem tunc, preceptorem de Pontivo et Viromandia quondam, presentibus fratribus Petro Minhet presbitero, Radulpho de Sernayo, Johanne le Beau et Hugone Dalhi, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset ter interpolate panem et aquam et societatem et pauperem vestitum ordinis, et finaliter ei concessum fuisset, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptoribus qui preponerentur eidem, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Post que imposuit ei mantellum, et ipse et omnes fratres astantes fuerunt eum osculati in ore; et instruxit eum qualiter se regeret in ordine, et quot _Pater noster_ diceret pro horis suis. Postmodum aliquibus ex dictis fratribus exeuntibus capellam, et aliis per ipsam capellam deambulantibus, adinvicem colloquentibus, dictus receptor submissa voce precepit eidem testi ad ejus pedes sedenti quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod oportebat eum facere, quia hoc erat de punctis ordinis; et tunc ipse testis abnegavit ore non corde, multum ex hoc tristis et dolens, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam per ipsum preceptorem ibidem positam, in qua erat, ut sibi videtur, ymago Crucifixi; et ipse testis non in despectum Dei et crucis, ut dixit, sed propter obedienciam quam promisit, spuit non super sed juxta dictam crucem, quia dixit ei quod hoc erat [p. 623] de punctis ordinis; et insuper quod debebat, secundum dicta puncta, eundem receptorem osculari in ano si idem receptor volebat; non tamen precepit ei quod faceret dictum osculum, nec ipsum fecit. Postmodum dixit ei quod, secundum dicta puncta, poterat fratribus ordinis carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret, nec quod fierent alie dogmatizaciones illicite, nec quod conculcarent crucem, nec quod adorarent catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod eorum laici absolverent vel absolvere possent a peccatis, nec quod alii hoc crederent, nec quod diceretur eis. Statim pro professis habebantur; non juravit ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nec credit quod haberent ydola vel adorarent, nec quod cordule cum quibus cingebantur, quas assumebant unde volebant, tangerent capita ydolorum. Precipiebalur eis per sacramentum quod non revelarent secreta capitulorum; si revelassent, perdidissent habitum. Non fuit sibi inhibitum quod non revelaret modum sue recepcionis, nec quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari et fieri in domibus ordinis in quibus fuit conversatus, nec audivit precipi quod per nefas acquirerent. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia sint exorta contra ordinem, et quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliquos errores, nescit quos; fuisse confessi. Non obtulit se deffensioni ordinis, et fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi. Item, dixit quod, infra mensem a recepcione sua, fuit de predictis illicitis confessus fratri Laurencio d'Oysimonte de ordine fratrum Minorum, in domo eorumdem fratrum Minorum de Abbatis Villa, qui absolvit eum, imposita penitencia quod non [p. 624] perseveraret in dicto errore et jejunaret per unum annum sextis feriis in pane et aqua, quod et fecit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Fratres Radulphus de Thaverniaco Parisiensis, Bono de Vollenis, Dominicus de Divione et Enricus de Faverolis Lingonensis, Gyronundus de Saccommin et Nicolaus de Compendio Suessionensis, et Petrus de Latinhiaco Noviomensis diocessium, adducti pro testibus coram dictis dominis commissariis, juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et Bernardo Filhoi, Hugone Nicolai, Guillelmo Radulphi et Bernardo Umbaldi notariis superius nominatis.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit secunda dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Gerardus de Manachivilla serviens, Altisiodorensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, XXVII annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia voluntarie ipsum dimiserat vetustate consumptum, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Suessionensem; qui, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Suessonensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, et ideo nesciebat de [p. 625] contentis in eis nisi quod sequitur, scilicet: quod ipse, in instanti festo Pentecostes erunt XII anni vel circa, fuerat receptus in capella domus Templi de Salice super Yonem Altisiodorensis diocesis, per fratrem Galterum de Colay quondam, tunc preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Nicolao de Parisius presbytero, Petro de Passalieres et Clemente de Turno servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum, celebrato capitulo, requisivisset panem et aquam ordinis, et finaliter ei concessisset, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et puncta ordinis; postea imposuit ei mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore. Quo facto, precepit ei in presencia predictorum quod, ex quo juraverat servare puncta ordinis, abnegaret Deum, quia hoc erat de punctis dicti ordinis; et cum aliquantulum restitisset, demum negavit Deum ore non corde. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam ibidem existentem, in qua nulla erat ymago Crucifixi; et cum ipse testis aliquantulum restitisset, finaliter spuit non super sed juxta dictam crucem. Postmodum dixit ei quod, secundum dicta puncta, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod fieret in ordine, nec alie dogmatizaciones illicite, nec conculcacio crucis, nec quod adorarent catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod crederent nec quod diceretur eis quod eorum laici possent eos absolvere a peccatis, nec quod fierent inter eos oscula inhonesta. Jurabant ordinem non exire, et statim pro professis habebantur; ad ordinem tamen Cartusiensem poterant, nec audivit dici eciam absque licencia, se transferre. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit quod haberent nec adorarent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Credit quod in recepcionibus aliorum fratrum ordinis intervenirent communiter licita et [p. 626] illicita que deposuit intervenisse in sua. Per sacramentum injungebatur eis ne revelarent secreta capitulorum nec modum sue recepcionis. Non inhibebatur eis quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Non fuit ei dictum quod per nefas acquireret ordini. Quod magnus Magister cum conventu ordinabat servabat totus ordo, contra quem grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, sed non extraneis. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat, sicut dixit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali commodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Radulphus de Taverniaco serviens, Parisiensis diocesis, testis supra juratus, preceptor domus Ville Dei juxta Strapis, aliter vocata de Malo Repastu, Carnotensis diocesis, quinquaginta octo annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum vetustate consumptum voluntarie dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, respondit se vidisse et audivisse dici quod in recepcionibus fratrum ordinis faciebant eos abnegare Jhesum, et hoc vidit primo in se ipso, qui fuit receptus in capella domus Templi de Soysiaco Meldensis diocesis, in octabis Pasche instantis erunt XXXIIII anni vel circa, per fratrem Johannem de Turno quondam, thesaurarium tunc Templi Parisiensis, presentibus fratribus Johanne de Moranciaco presbitero, priore [p. 627] tunc Templi Parisiensis, Johanne de Villa Nova preceptore tunc Templi Parisiensis, Arberto de Juriaco preceptore de Latigniaco Sicco, Guillelmo Normanni dispensatore tunc dicte domus de Soysiaco, et Raynardo de Charni agricola, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam ordinis instanter et frequenter, et per juramentum protestavisset quod non erat servilis condicionis, excommunicatus, debitis quod solvere non posset, alteri religioni vel matrimonio obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et promittere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Quo facto, dixit quod, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti et omnium sanctorum, et ex potestate quam habebat a Magistro, concedebat ei panem et aquam et vestitum ordinis, et tradidit sibi mantellum, et ipse et omnes astantes fuerunt ipsum testem osculati in ore. Post que in presencia predictorum precepit ei quod abnegaret Jhesum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia hoc erat de punctis ordinis, et quia omnes fratres dicti ordinis, quantumcumque nobiles et potentes, hoc faciebant; et tunc ipse testis abnegavit Jhesum ore non corde, ut dixit. Post que precepit ei quod spueret super crucem mantelli ejusdem fratris in terra positi, quia hoc erat de dictis punctis; et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem. Deinde dixit ei quod, ex quo voverat castitatem, debebat abstinere a mulieribus, ne ordo infamaretur; verumptamen, secundum dicta puncta, si haberet calorem naturalem, poterat refrigerare et carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et ipsi cum eo: hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Item, dixit quod vidit recipi per eundem modum, (quoad licita et quoad illicita supradicta, hoc excepto quod aliquando crux non erat mantelli sed aliqua alia,) infrascriptos, scilicet: fratrem Radulphum filium domini Radulphi de Fremecuria militis secularis, per magnum Magistrum, qui nunc est, fuerunt XVI anni [p. 628] vel circa, in generali capitulo Parisius celebrato, in quo capitulo adfuerunt circa ducenti fratres, in quorum presencia predicta dicta facta fuerunt; inter quos erant fratres Hugo de Penrando, Gaucherus de Liencourt, Guaufredus le Berroyer preceptor tunc Normannie, Humbertus de sancto Jorio preceptor Cathalanensis, testis supra examinatus, et Hugo de Cabilone preceptor de Spalhi, qui affugit quando alii capti fuerunt, milites; Radulphus de Gisi receptor Campanie, Johannes de Turno thesaurarius Templi Parisius, Guillelmus de Arbleyo elemosinarius domini Regis, testes supra examinati, servientes. Item, vidit per dictum fratrem Hugonem de Penrando recipi, in capitulo generali Parisius, sunt VI anni vel circa, fratrem Baudoynum de Pyceyo militem, Ambianensis diocesis, et adfuerunt dicti receptor, thesaurarius, elemosinarius, et in eorum presencia predicta licita et illicita acta fuerunt; sed crux erat lignea in recepcione dictorum fratrum Radulphi et Baudoyni. Item, dixit se per eumdem modum recepisse fratrem Guidonem de Latigniaco Sicco, in capella domus Templi de Latigniaco Sicco, circa mediam Quadragessimam instantem erunt circiter octo anni, presentibus fratribus Daniele de Parisius presbytero, P. de Sarcellis, teste supra examinato, Humberto de Cayneio, qui affugit quando alii capiebantur, vivis, ut credit, et Guillelmo Grant quondam; et quia dictus frater Guido amare flevit quando precepit ei quod abnegaret Jhesum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, et quod non haberet pro malo, quia hoc erat de punctis ordinis, et ipse idem fecerat; et si volebat, poterat de hoc confiteri et purgare conscienciam suam. Verumptamen de crimine sodomitico non fuit locutus eidem, nec credit quod in ordine committeretur dictum crimen, nec quod fierint alie dogmatizaciones illicite nec conculcaciones crucis, nec quod adorabant catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod crederent nec quod dicerent quod eorum laici possent eos absolvere a peccatis; absolvebant tamen a penis ordinis, et quando eorum capitulia terminabantur, laicus tenens capitulum dicebat: De peccatis que [p. 629] obmisistis hic dicere, propter verecundiam carnis vel propter timorem penarum ordinis, vobis facimus talem indulgenciam qualem possumus, et Deus vobis remittat, et ecce ibi presbiterum qui vos absolvet.

Requisitus si scit vel credit quod per indulgenciam dicti laici crederent fratres ordinis esse absoluti a peccatis venialibus vel mortalibus, respondit quod non.

Requisitus quare ergo dicta verba dicebantur per dictum laicum, dixit quod ex quadam consuetudine, et quia erat talis modus loquendi inter eos. Dixit insuper quod, ex virtute obediencie, tenebantur culpas suas manifestare in capitulis. Non credit quod haberent nec adorarent ydola, nec quod cordule, quibus cingebantur super camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Credit quod ubique reciperentur secundum modum per eum confessatum. Per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, et si revelassent, perdidissent habitum, ut credit. Non vidit inhiberi quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Magister qui nunc est preceperat ipsi testi, sunt XVI anni vel circa, quod abstineret ab elemosinis voluntariis, quia multa habebat expendere ultra mare et in curia Romana et alibi, sed elemosinas debitas et discretas daret; et credit quod idem precepit aliis. Non audivit precipi quod acquirerent per nefas, nec quod familia excluderetur a domibus quando capitulum tenebatur, nec quod excubie ponerentur, nec quod tenerentur de nocte; firmabantur tamen porte, nec erant presentes nisi fratres ordinis. Quod magnus Magister ordinasset servasset totus ordo, contra quem grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua horibilia confessos fuisse, ad cujus deffensionem se obtulerat malo consilio ductus.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, amore, vel aliquo temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, [p. 630] sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit III dies dicti mensis Martii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Bono de Vollenis serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadragenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia voluntarie nuper ipsum dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, agricola, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam interfuerat capitulis, nec viderat aliquem alium in ordine recipi, nisi fratrem Arbertum de Cooperto Puteo Turonensis diocesis, deffunctum, ut credit, qui fuit, eisdem die, hora, loco, et per eumdem et eodem modo et eisdem presentibus, receptus cum eo, in instanti festo natalis beati Johannis Baptiste erunt VIII anni vel circa, per fratrem Johannem de Marciis quondam, preceptorem tunc domus Templi de Royers Cathalanensis diocesis, in capella ipsius domus, presentibus fratribus Theobaldo Lotoringo, presbitero dicte domus, et Guillelmo de Vollenis avunculo ipsius testis, serviente, deffunctis, et ideo nesciebat de contentis in dictis articulis, nec audiverat dici, nec credebat nisi quod sequitur: nam dixit quod, in recepcione sua et predicti Arberti, fuit servatus talis modus. Nam, cum requisivissent panem et aquam ordinis, et finaliter dictus receptor eis concessisset, prestito ab eis per juramentum quod non erant excommunicati, matrimonio vel alteri religioni vel debitis que non possent solvere obligati, nec habebant infirmitatem latentem, fecit eos vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit, et primo [p. 631] ipsi Arberto, eis mantellos, et ipse et astantes fuerunt eos osculati in ore. Deinde precepit eis, in presencia predictorum, quod spuerent super quamdam crucem cujusdam mantelli eorum ibidem positam, dicens quod hec et alia illicita sequencia erant de punctis ordinis, et quod oportebat eos facere predicta; et tunc ipse testis et dictus Arbertus multum fleverunt, et dictus testis dixit quod pocius exiret religionem quam faceret predicta; sed finaliter dictus Arbertus spuit primo non super sed juxta dictam crucem, et post ipsum dictus testis. Deinde precepit eis quod abnegarent Jhesum, non faciendo mencionem de Christo nec de Deo; et cum dictus Albertus abnegasset, ipse testis abnegavit ore non corde, credens, ut dixit, eumdem Albertum similiter ore non corde negasse. Deinde dixit eis quod poterant adinvicem et cum aliis fratribus ordinis carnaliter commisceri, et id ipsum pati, nam, cum vovissent castitatem, non debebant accedere ad mulieres. Verumptamen ipse testis non commisit dictum peccatum, nec fuit de hoc requisitus ab aliis; et pocius credit quod non committeretur ab aliis fratribus quam contrarium; alia illicita non intervenerunt, sed credit quod in recepcionibus aliorum vel post communiter intervenirent dicta illicita et non alia in articulis contenta. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio mala contra eos. Injungebatur per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, et qui revelassent, puniti fuissent, nescit qualiter. De predictis illicitis dixit se fuisse confessum et absolutum, intra triduum a recepcione sua, fratri Jacobo de Dangonvilla Lotoringo, presbytero, defuncto, in capella dicte domus de Cooperto Puteo; per quem fuit ei imposita penitencia quia jejunaret duobus annis diebus Venerinis et sabbatinis, et quod cingeretur una cordula super carnem nudam per dictum biennium, quam penitenciam complevit, et adhuc portat dictam cordulam, ut dixit. Fratres scientes errores predictos fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus. Clam, nullis presentibus nisi [p. 632] fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur, de die, ut audivit dici. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod grandia scandala, suspicio et infamia sint exorta contra ordinem, contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi, ad cujus deffensionem ordinis non obtulit se idem testis, ut dixit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et fuit ante deposicionem protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per ipsum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi.