Le procès des Templiers, Tome I.
Part 59
Frater Dominicus de Divione serviens, Lingonensis diocesis, preceptor domus Templi de Joigniaco Senonensis diocesis, testis supra juratus, septuagenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum vetustate consumptum voluntarie dimiserat; postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire nec credere nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: nam fuerat in ordine agricola, nec intererat capitulis eorum; nec viderat in ordine recipi nisi fratrem dictum Besanzon de Bisuncio servientem quondam, quem recepit frater Anricus de Dola serviens quondam, magister passagii ultramarini, instanti estate erunt XXX anni vel circa, in capella domus Templi de Divione, presente fratre Diderio de Buris serviente quondam, in qua quidem recepcione vel post non vidit nec scivit aliquid illicitum agi. Ipse autem testis receptus fuerat, prima die Adventus nuper lapsi fuerunt L anni vel circa, in dicta capella de Divione, per predictum fratrem Anricum de Dola, [p. 633] presente dicto fratre Diderio de Buris tunc preceptore dicti loci, et fratre Johanne de Benevant servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam instructus ab aliis fratribus requisivit panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulit se velle fieri servum esclavum ordinis; et cum ei responsum fuisset quod bene deliberaret, quia grandem rem et extraneam petebat, et oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et subjici aliene, vigillare quando vellet dormire, esurire quando vellet comedere, multos _Pater noster_ pro horis suis dicere, et multa dura et aspera sustinere, nec forte habere illa que videbat eos exterius habere; finaliter, cum ipse testis respondisset quod omnia sustineret propter Deum et salvacionem anime sue, et dictus receptor deliberasset cum fratribus de recipiendo eundem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptoribus suis et ordini. Post que imposuit ei mantellum, et osculatus fuit eundem testem in ore et super scapulas vestibus intermediis; postmodum alii fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que precepit eidem testi, in presencia aliorum, quod abnegaret Jhesum, nullam aliam faciendo mencionem de Christo nec de Deo; et cum ipse testis reclamaret et diceret se predicta nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis; et tunc ipse testis abnegavit Jhesum ore non corde, ut dixit. Quo facto, precepit ei quod spueret super crucem mantelli ipsius testis, quia hoc debebat facere secundum dicta puncta ordinis; et ipse spuit non supra sed juxta, et credit quod omnes alii qui recipiebantur in ordine reciperentur secundum modum predictum. Alia vero illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec credit quod intervenirent in recepcionibus aliorum nec post. De predictis autem illicitis dixit se fuisse confessum, infra quindecim dies a recepcione sua, Nicolao de Buris quondam presbytero seculari, curato parochialis ecclesie de Lonvi dicte diocesis Lingonensis, qui, ejus confessione audita, noluit eum absolvere, dicens se non habere potestatem absolvendi eum, sed remisit ipsum ad fratrem Guillelmum priorem conventus [p. 634] fratrum Minorum de Divione, habentem, ut dicebatur, potestatem episcopalem, qui absolvit eum in ecclesia predictorum fratrum Minorum de Divione Lingonensis diocesis, imposita penitencia quod portaret cilicium per tres annos; et cum portasset fere per annum et ex hoc nimium gravaretur, dictus frater commutavit dictam penitenciam, et precepit ei quod jejunaret septem annis sextis feriis in pane et aqua, quod complevit, ut dixit. Debito modo, ut ei videtur, eorum sacerdotes celebrabant. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, quia nolebant quod aliqui scirent secreta eorum. Injunctum fuit sibi sine juramento quod non revelaret secreta capitulorum nec modum recepcionis, eciam illis fratribus qui non adfuerant, credens quod idem injungeretur aliis, et quod scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus. Preceptum fuit ei quod per modum licitum acquireret ordini, et credit quod idem aliis preciperetur. Audivit dici quod eorum capitulia clam januis clausis tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem. Credit quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos; ad cujus ordinis deffensionem, malo ductus consilio, se obtulerat;
Nec sic prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo deposuerat, sicut dixit. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Anricus de Favarolis serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, quadragenarius, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum accommodaverat cuidam fratri non habenti, et ex tunc [p. 635] rehabuerat, et voluntarie radi fecerat sibi [barbam], quinquaginta quinque annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, non absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire nec audivisse dici nec credit de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse et fratres Adam, cujus cognomen ignorat, Viardus de Tivayez et Jacobus de Crevello, qui omnes erant conversi seu donati hospitalis de Mormancio Lingonensis diocesis, cum dictum hospitale pervenisset ad Templarios, fuerunt simul recepti in capella dicte domus de Mormancio, per fratrem Laurencium de Belna, combustum Parisius, in Adventu proximo preterito fuerunt novem anni, presentibus fratribus Juliano presbytero, cujus cognomen ignorat, et Petro Bergerio, et aliis Templariis quorum non habet noticiam, in hunc modum: nam cum requisivissent panem et aquam et societatem ordinis, dixit eis quod bene deliberarent, quia religio Templariorum erat durior et asperior quam religio quam ipsi tenuerant; et cum respondissent quod omnia sustinerent, fecit eos vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio; et imposuit eis mantellos, et osculatus fuit eos omnes in ore et retro in collo, et alii fratres astantes fuerunt eos osculati in ore. Deinde precepit eis quod abnegarent Jhesum; et cum ipsi respondissent quod hoc nullo modo facerent, dixit eis quod oportebat eos facere predicta, ex quo promiserant obedire, quia talia erant puncta ordinis; et tunc abnegaverunt omnes, et ipse testis abnegavit ore non corde, credens quod idem facerent alii. Requisitus quis primo abnegavit, dixit quod Adam, post eum Viardus, post Viardum ipse testis, et post eum dictus Jacobus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem. Post que precepit eis quod quilibet spueret super crucem mantelli sui, nam hoc debebant facere secundum dicta puncta, et omnes spuerunt non supra sed juxta dictas cruces, secundum ordinem secundum quem abnegaverant. Alia illicita non intervenerunt in recepcionibus predictis nec post, nec credit quod intervenirent alia illicita, sed predicta duntaxat in [p. 636] recepcionibus aliorum, quia vidit secundum modum eundem recipi fratrem Bartholomeum de Volenis Lingonensis diocesis, quadrigarium, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, in capella domus Templi de Fontanoys dicte Lingonensis diocesis, per fratrem Stephanum de Gri presbiterum, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, tunc preceptorem dicte domus, modo sunt quatuor anni vel circa, presentibus fratribus Petro de Chableiis et quodam bergerio dicte domus, cujus nomen et cognomen ignorat. Requisitus si fuit eis dictum vel preceptum quod dictam spuicionem facerent in despectum Dei vel Jhesu Christi, respondit quod non. Credit quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod bene crederent ecclesiasticis sacramentis. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Juravit non revelare secreta capitulorum nec modum recepcionis, et credit quod alii idem jurarent, et quod scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici elemosinas et hospitalitatem in aliquibus locis ordinis fuisse restrictas, et quod eorum capitulia clam tenebantur, et quod eorum errores diu duraverunt in ordine; nescit tamen quanto tempore nec a quibus audivit, sed reputat quod diu steternit, quia fuerunt ibi saltem a tempore recepcionis sue. Quod magnus Magister cum conventu statuisset, fuisset, sicut credit, servatum in ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Obtulerat se ad deffensionem ordinis, malo ductus consilio, alios sequendo.
Nec sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali commodo habito vel habendo. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Jovis sequenti, que fuit quarta dies mensis [p. 637] Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Virmundus de Sanconi serviens, Suessionensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadragenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia circa festum Purificacionis beate Marie proximo preteritum voluntarie dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi, et fuit protestatus quod non intendit recedere, per ea que intendit deponere coram dictis dominis, a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, dixit se nescire nec credere nec audivisse dici de eis nisi quod sequitur, cum modico tempore fuisset in ordine, nec viderat aliquem alium recipi in ordine nisi unum alium, qui fuit cum eo et per eumdem et eodem modo et eisdem die et loco et eisdem presentibus receptus, de cujus nomine et cognomine non recordatur, nec interfuerat capitulis eorumdem. Ipse et ille alius recepti fuerunt, in vigillia Nativitatis Domini proximo preterita fuerunt quinque anni vel circa, in capella domus Templi Montis Suessionensis, per fratrem Gerardum de Villaribus militem, tunc preceptorem ballivie Brie et dicte domus, presentibus fratribus Roberto presbytero, cujus cognomen ignorat, et Guillelmo de Platea, supra examinato, et Jacobo de Cormellis, teste eciam supra examinato, et Johanne de Margivalle servientibus, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum singulariter peciissent panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, dictus receptor, prestito per juramentum eorum quod non habebant latentem infirmitatem, nec erant matrimonio nec alteri religioni astricti, fecit eos vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines, et custodire fideliter bona ordinis et elemosinas; et postmodum imposuit eis mantellos, et idem receptor et astantes fuerunt eos osculati in ore. Quo facto, dictus receptor precepit ipsi testi, in [p. 638] presencia aliorum, quod abnegaret Deum; et cum ipse testis esset stupefactus et resisteret, dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia talia erant puncta ordinis; et tunc ipse testis, dolens et tristis, ut dixit, abnegavit Deum ore non corde. Precepit eciam dicto testi idem receptor quod spueret supra quamdam crucem ligneam ibidem positam, nescit per quem allatam, in qua nulla erat ymago, quod ipse recordetur; et cum idem testis eciam hoc contradiceret facere, dicto receptore asserente quod talia erant puncta ordinis, ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem. Dixit eciam eidem testi receptor predictus quod, si moveretur calore naturali, poterat carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et ipsi cum eo, secundum puncta ordinis; ipse tamen nunquam fecit nec fuit requisitus, nec credit quod illud peccatum perpetraretur in ordine. Requisitus si aliqua alia illicita fuerunt sibi dicta vel facta per eum, respondit quod non; videtur eciam sibi et credit quod dicta illicita per eum confessata fuerunt dicta et precepta illi alteri qui fuit receptus cum eo et facta per eum. Respondit eciam requisitus se credere quod alii communiter reciperentur in ordine per modum illum per quem deposuit se fuisse receptum. Dictum fuit eis quod statim habebantur pro professis, et quod non poterant exire ordinem. Clam recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis cingebantur, quas recipiebant unde volebant. Fuit eis injunctum quod non revelarent secreta ordinis, non tamen juraverunt. Fratres qui sciebant errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in ordine in domibus in quibus fuit moratus. Credit quod illud quod magnus Magister cum conventu ordinasset, fuisset servatum in toto ordine. Grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos, nescit quos. Obtulerat se ad defensionem ordinis una cum aliis qui sequebantur.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, [p. 639] odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Nicolaus de Compendio Suessionensis diocesis, serviens, preceptor domus Templi de Boys Destruez, testis supra juratus, quinquagenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia voluntarie dimiserat ipsum ab octo diebus citra, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione facta coram dicto domino archiepiscopo. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam alium viderat recipi in ordine; nec interfuerat capitulis eorum, nec sciebat nec credebat nec audivit dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Credit tamen quod omnes alii fratres ordinis reciperentur communiter sicut ipse fuit receptus per fratrem Radulphum de Gisi, testem supra juratum, in festo beati Michaelis proximo preterito fuerunt XI anni vel circa, in camera quadam domus Templi de Valleya Trecensis diocesis, presentibus fratribus Johanne nacione Burgondo, presbytero quondam, Gaufrido de Trachi, Johanne de Vernolio, Ponsardo de Gisi, quondam servientibus, a quo receptore, instructus per quosdam alios fratres, peciit panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis amore Dei, et fuit ei responsum quod bene deliberaret si posset subportare onera ordinis, et quod grandem rem petebat et honorabilem sibi, si posset aggregari tam nobili religioni; et petitum ab eo si habebat infirmitatem latentem, si erat matrimonio vel alteri religioni aut debitis obligatus, et si dederat aliquid quod reciperetur in dicto ordine, et si volebat intrare ad decepcionem ipsius ordinis vel alicujus alterius. Quo respondente quod non, et pro ejus recepcione instante ter interpolate, deliberacione prehabita cum dictis fratribus de recipiendo eumdem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum apertum [p. 640] castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non esset in loco in quo aliquis exheredaretur injuste nec in quo fieret falsum judicium, et quod non acquireret ordini in prejudicio alterius, et quod non portaret litteras clausas alicujus secularis quarum tenorem ignoraret. Post que imposuit et affiblavit ei mantellum ex auctoritate Magistri ordinis, ad honorem Dei et beate Marie; et ipse et fratres astantes fuerunt ipsum osculati in ore. Quo facto, dixit ei quod, si aliquis peteret ab eo quando natus fuerat, responderet quod dicta die recepcionis sue, quia ea die reliquerat mundum et ingressus fuerat religionem; et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine, et quod jaceret cum caligis et pannis lineis, una cordula cinctus quam preparaverat ipse testis. Postmodum dixit ei ibidem, et in presencia predictorum, quod abnegaret Jhesum; et cum ipse testis multum restitisset, finaliter, audito a dicto receptore quod hoc debebat fieri secundum consuetudinem ordinis, abnegavit Jhesum ore non corde, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, factam de quodam baculo fisso, ibidem positam, dicens quod, secundum dictam consuetudinem, hoc eum facere oportebat, quia omnes alii de ordine faciebant; et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem. Postmodum dixit ei quod, si haberet calorem naturalem, poterat refrigerari et carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Item, dixit flendo quod alias confessus fuerat, metu tormentorum, se fuisse osculatum dictum receptorem in ventre, quod tamen non fuerat verum; quam eum de hoc sua consciencia remordebat; sed predicta de quibus supra deposuit erant vera, ut dixit. Credit quod sacerdotes ordinis debite celebrarent, et quod fratres alii crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat. Dicebatur eis quod absque excommunicacione non poterant egredi de ordine. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod aliquam haberent suspicionem contra eos, Jurabant non revelare [p. 641] secreta capitulorum nec modum recepcionis, quem intelligebant sub secretis capitulorum. Si revelassent, credit quod perdidissent habitum. Concedebatur eis quod possent fratribus Predicatoribus, Minoribus et de Valle Scolarium confiteri, et ipse testis, infra quindecim dies a recepcione sua, fuit de predictis illicitis confessus cuidam presbitero seculari, cujus nomen et cognomen ignorat, familiari tunc domini episcopi Trecensis, predecessoris istius qui nunc est, qui absolvit eum in quadam camera dicti domini episcopi, domus sue de Ayse in Osta, imposita penitencia quod jejunaret certis diebus Venerinis. Credit quod fratres scientes errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie; et audivit dici quod magnus Magister qui nunc est, in primo suo adventu ad partes istas, precepit fratri Johanni de Turno quondam, tunc thesaurario Templi Parisiensis, quod restringeret ellemosinas; sed post recessum dicti Magistri non fuit servatum dictum preceptum. Audivit eciam dici quod frater Ger. de Villaribus tunc preceptor Francie mandaverat eas restringi; ipse tamen testis vidit eas et hospitalitatem convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et precepit subditis suis quod eas bene facerent et servarent. Clam, januis clausis, eorum capitulia tenebantur. Quod magnus Magister cum conventu ordinabat, servabatur in ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Ad ordinis deffensionem cum aliis se obtulerat, nescit quare, sed quia videbat alios se ad dictam deffensionem offerentes.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Magister Anthonius Sici de Vercellis, apostolica et imperiali [p. 642] auctoritate notarius, testis supra juratus, qui die Lune proximo preterita deposuerat coram dictis dominis commissariis, omnibus et singulis articulis sibi lectis et per eum visis, et cum per dictos dominos commissarios injunctum fuerat, in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod dictam deposicionem suam, fideliter in scriptis redactam, hodierna die defferet eisdem, in ipsorum dominorum presencia constitutus, detulit quemdam rotulum pargameni scriptum, in quo asseruit esse deposicionem suam predictam; et dictus rotulus eo presente lectus fuit coram dictis dominis comissariis antedictis, et per juramentum suum deposuit sicut in ipso rotulo continetur, non prece, non timore, nec amore, nec precio, nec odio, nec comodo temporali habito vel habendo, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Dicti autem rotuli tenor talis est: