Le procès des Templiers, Tome I.

Part 57

Chapter 57 3,227 words Public domain Markdown

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XXVII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Poncius de Masualier serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, mantellum ordinis defferens, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum Lemovicensem episcopum, qui nunc est. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur, scilicet: quod ipse et frater Helias de Brigolio serviens, Lemovicensis diocesis, fuerunt simul recepti, circa festum beati Martini hiemalis preteritum fuerunt circiter XXX anni, per fratrem Johannem de las Chassadas quondam, preceptorem tunc de Paulhaco, de mandato fratris Franconis de Bort militis, quondam superioris, in partibus illis, in capella domus Templi de Mansi Dei de Lobertz Lemovicensis diocesis, presentibus fratribus Seguino d'Estanhac, Johanne Arestan, in eadem domo commorantibus, deffunctis, et Aymerico Masualier patruo ipsius testis, preceptore tunc dicte domus servientibus, in hunc modum: nam quum requisivissent, instructi ab aliis fratribus, caritatem ordinis per plures vices interpolate, et eis responsum fuisset pluries quod bene deliberarent, quia grandem rem petebant, et quod oporteret eos multa dura et aspera sustinere, finaliter ipso teste et dicto Helia dicentibus quod omnia sustinerent et pro recepcione eorum instantibus, fecerunt eos vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod essent servi esclavi Terre Sancte. Postmodum dictus receptor imposuit, primo ipsi testi et secundo dicto Helie, mantellos, et ipsi recepti fuerunt osculati preceptorem in ore et in pectore et humero super vestes, et omnes fratres astantes in ore. Postmodum instruxit eos qualiter se haberent in ordine, et quot [p. 612] _Pater noster_ dicerent pro horis suis. Post que dicti fratres Seguinus et Johannes Arestan duxerunt ipsum testem versus cornu altaris in quodam loco obscuro, et dictus Seguinus precepit ei quod abnegaret Jhesum; et ipse testis, qui erat tunc X vel XII annorum, abnegavit Jhesum, sed non credebat quod preciperet ei quod abnegaret Jhesum Christum, nec quod ibi faceret aliquid in prejudicium anime sue. Post que precepit ei quod spueret in terram ter, et ipse spuit. Requisitus si ibi erat aliqua crux, vel si ei dixit quod spueret in despectum Jhesu, respondit quod non, quod ipse recolat, et quod alia inhonesta vel illicita non intervenerunt in recepcione sua predicta nec post. Item, dixit quod predicti fratres Seguinus et Johannes, post premissa, duxerunt dictum Helyam ad predictum locum obscurum ad quem duxerant ipsum testem, et credit quod eodem modo fecerunt eum abnegare Jhesum et spuere super terram, sicut fecerat ipse testis, et idem credit quod fecerunt omnes alii qui recipiebantur in ordine; hoc tamen non vidit fieri, quia non interfuit in aliis recepcionibus; nam fugiebat industriose dictas recepciones ne eis adesset, quia habebat suspicionem, postquam pervenit ad XV annum, quod predicta illicita in dictis recepcionibus fierent, et quia injunctum fuerat ei in penitencia quod non interesset loco in quo predicta illicita fierent, per Johannem la Fanria, presbyterum secularem donatum Templi, tunc commorantem in domo de Paulhac, quondam cui confessus fuit de predictis erroribus, XV anno etatis sue vel circa, in capella dicte domus de Paulhaco; qui absolvit eum, imposita eciam penitencia quod jejunaret tribus annis sextis feriis in pane et aqua, et in eisdem anno et loco fuit confessus de predictis erroribus fratri Hugoni de Cavalicis quondam, tunc conventuali fratrum Minorum Lemovicensium, qui, audito quod dicto presbytero confessus fuerat et quod predictam penitenciam sibi injunxerat, nullam aliam penitenciam injunxit eidem. Item, dixit quod non credebat fieri in ordine dogmatizaciones illicitas, nec quod conculcarent crucem, quam in die Veneris sancta devote et reverenter adorabant, nec quod adorarent catum, nec quod eorum sacerdotes omitterent verba canonis, nec quod [p. 613] alii fratres essent increduli in ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse testis bene credebat, nec quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent alia hoscula quam illa de quibus supra deposuit. Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur, sed non juravit ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos; nec scit nec credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod diceretur eis quod hoc licitum esset, nec quod haberent ydola, nec quod cordule, quibus ex ordinacione beati Bernardi cingebantur supra camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum, nec quod aliquis noluerit facere predicta illicita, nec quod ex hoc punitus fuerit. Precipiebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, et si revelassent, perdidissent domum et incarcerati fuissent. Non tamen in speciali audivit inhiberi quod non revelarent modum recepcionis eorum. Injungebatur eis quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, ipse tamen non servavit. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus, nec audivit precipi eis quod per nefas acquirerent. Clam capitulia tenebantur, sed non audivit quod excubie ponerentur, nec quod familia expelleretur de domo. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset. Grandia scandala, suspicio et infamia propter premissa, que credit fuisse notoria fratribus ordinis, exorta sunt contra ordinem, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Non obtulit se deffensioni ordinis, nec fuit questionatus, et dictas abnegacionem et spuicionem sponte confessus fuit coram dicto domino Lemovicensi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Item, [p. 614] dixit quod majores ordinis non permitebant quod inferiores haberent regulam ordinis, nec quod exponeretur eis, et si ordo staret, vellet habere regulam certam.

Frater Stephanus las Gorsolas, testis eri examinatus, rediens ad presenciam dictorum commissariorum, dixit ad memoriam suam reductum fuisse quod, in die recepcionis ejus, fuerant cum eodem, per eundem et in eodem loco et eisdem presentibus et per eundem modum quoad licita, recepti fratres Petrus de Coderex et Guillelmus Fabri servientes, et post eorum recepcionem, antequam exirent capellam, fuerunt separatim et successive ducti, per fratres Bernardum Audieri et Audebertum de Nalhac, ad locum ad quem prope fontes duxerant ipsum testem, et credit quod fecerunt eos abnegare Jhesum et spuere super terram, sicut fecerat ipse testis; hoc tamen non vidit, nec audivit dici, nec aliter scit. Item, dixit quod frater Helias Galabri fuit simul, eisdem die et loco presentibus et per eundem et eodem modo, ut credit, receptus cum fratre Hugone Laugonia, cujus recepcioni post mantelli tradicionem deposuit se supervenisse.

Frater Johannes Fabri serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, etatis XXXIIII annorum vel circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur, videlicet: quod nullum alium viderat recipi in ordine nec interfuerat capitulis eorum; ipse tamen receptus fuerat, in festo Magdelene proximo preterito fuerunt novem anni vel circa, per fratrem Petrum de Quadrivio quondam servientem, preceptorem tunc de Cambarello, in capella dicte domus de Cambarello, presentibus fratribus Antonio Burgundo, Hugone de Lata Petra, vivis, et Hugone de Lios, deffuncto, servientibus, in hunc modum: nam cum fuisset donatus eorum per decem annos vel circa, requisivit caritatem dicti ordinis et se cum instancia pluries recipi, sicut instructus fuerat per fratres dicti ordinis, et responso ei [p. 615] pluries quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et quod oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, et ipse testis dixisset quod omnia sustineret, finaliter fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non revelare secreta capitulorum, eciam illis fratribus qui non adfuissent in eis, et quod pro posse suo juvaret ad acquirendum Terram Sanctam. Post que dedit ei mantellum, et ipse testis fuit osculatus eumdem receptorem in ore et in pectore super vestes, et alios fratres astantes in ore. Postmodum dicti fratres Antonius et Hugo de Lata Petra duxerunt ipsum testem prope fontes, et dictus Antonius precepit ei quod abnegaret ter Jhesum, dicens quod hoc erat ex statuto ordinis; et tunc ipse testis abnegavit ter Jhesum ore non corde, et intellexit quod per Jhesum intelligerent dicti Antonius et Hugo Jhesum Christum, et ipse testis idem credidit et adhuc credit. Postea precepit ei dictus Antonius ut spueret ter supra terram, et ipse spuit ter; non tamen erat ibi aliqua crux, nec fuit ei dictum expresse quod spueret in despectum Jhesu; et credit quod omnes alii, qui fuerunt recepti in dicto ordine ubique post recepcionem ejusdem testis, fecerint abnegacionem et spuicionem predictas, sed de illis qui diu antequam ipse testis fuerunt recepti, non credit quod hoc, propter multos probos homines qui in ordine fuerunt; ipse tamen non credit fuisse primus qui predicta illicita fecerit. Nescit nec audivit dici nec credit quod fierent dogmatizaciones illicite et vituperia crucis, quam in die Veneris sancta devote et reverenter adorabant; nec quod adorarent catum, nec quod fratres ordinis essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula alia quam illa de quibus supra deposuit, nec quod crimen sodomiticum perpetrarent, nec quod dicerent eis hoc licitum, nec quod haberent vel adorarent ydola, nec quod cordule, quibus ex ordinacione beati Bernardi cingi debebant [p. 616] super camissias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur, sed non juravit ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Non audivit quod aliquis recusaret in recepcione sua facere illicita de quibus supra deposuit, nec quod in speciali inhiberetur quod non revelarent modum recepcionis eorum; sed per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capituliorum. Non inhibebatur quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus; nec audivit eis precipi quod per nefas acquirerent, nec dici quod excubias ponerent in capitulis eorum, nec quod familiam expellerent. Clam tamen ea tenere dicebantur. Quod magnus Magister cum conventu ordinasset servare debebat ordo, non tamen quandoque servabatur. Contra quem ordinem grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta propter predicta, que credit fuisse manifesta fratribus ordinis, non extraneis; et audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, sed magis credit quod illos quos ipse confessus est, fuisse confessos contra ordinem; ad cujus deffensionem se non obtulerat nec questionatus fuerat; sed predictas abnegacionem et spuicionem sponte confessus coram dicto domino Lemovicensi episcopo, qui absolverat et reconciliaverat eumdem; et fuit ante ejus deposicionem protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per ipsum facta coram domino episcopo memorato.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Hugo la Hugonia serviens, Lemovicensis diocesis, testis [p. 617] supra juratus, mantellum deferens, etatis XXII annorum vel circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur, videlicet: quod ipse, una cum fratre Helia Galabrii Lemovicensis diocesis, serviens, fuit receptus, in instanti vigillia festi Pentecostes erunt VIII anni vel circa, per fratrem Humbertum de Conbrino quondam militem, tunc preceptorem de Paulhaco, presentibus fratribus Stephano las Gorsolas et Aymerico de Primi, testibus supra examinatis, et Guillelmo de Brevasa, et Petro Maliani servientibus, et Guidone de Malo Monte milite, in capella domus Templi de Buxeria Raspit Lemovicensis diocesis, in hunc modum: nam cum peciissent panem et aquam et societatem fratrum ordinis, sicut instructi fuerant, et fuisset eis responsum quod grandem rem petebant et quod bene deliberarent, quia oporteret eos abjicere propriam voluntatem et multa alia aspera sustinere; finaliter, eis respondentibus quod parati erant omnia sustinere, dictus receptor fecit eos vovere et jurare supra quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, tenere bonos usus et bonas consuetudines, et non revelare secreta ordinis; et imposuit eis mantellos, et primo ipsi testi, et fuit eos osculatus in ore; et postea ipsi osculati fuerunt alios fratres astantes in ore. Postmodum dictus receptor instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter regerent se in ordine. Post que fratres Guillelmus Arnaudi tunc preceptor de Madiis, et quidam alius nacione Normannus, qui venerat ibi cum magistro Pictavie ad dictam domum, cujus Normanni nomen et cognomen ignorat, qui adfuerunt eciam in recepcione predicta, duxerunt ipsum testem ad quemdam angulum obscurum dicte capelle, ubi ipse preceptor de Madiis precepit ei quod abnegaret ter Jhesum Christum. Postea precepit ei quod spueret ter in terram, et ipse spuit. Item, dixit quod, dum ipsi testis duceretur per dictos duos fratres, alii duo ex astantibus, de quibus non recordatur, duxerunt dictum Heliam ad aliam partem dicte capelle, et credit quod fecerunt eum facere abnegacionem et spuicionem predictas sicut ipse fecit, aliter nescit. Requisitus si interfuerat recepcionibus aliquorum [p. 618] aliorum, respondit quod non nec capitulis eorum. Requisitus si credit quod alii, quando recipiebantur vel post, facerent predicta illicita vel aliqua ex eis, respondit se nescire quod credat. De dogmatizacione, spuicione, conculcacione, et aliis vituperiis crucis et de cato dixit se nichil scire; immo dixit quod in die Veneris sancta adhorabant crucem cum magna reverencia. Credit bene sacramentis ecclesiasticis, credens quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Non audivit dici nec ipse credit quod magnus Magister vel alii eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis. De osculis inhonestis, de peccato sodomitico, dixit se nichil scire nec audivisse, nec credit quod dictum peccatum committeretur in dicto ordine. Statim habebantur pro professis, sed non jurabant non exire ordinem. Clam fiebant recepciones, januis clausis scilicet et nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo contra ordinem mala suspicio habebatur. De ydolis et capitibus ydolorum dixit se nichil scire; cordulis cingebantur in signum castitatis, quas recipiebant unde volebant. Non juravit specialiter quod non revelaret modum recepcionis sue; qui revelarent secreta capitulorum, puniti fuissent, sed nescit qualiter. Debebant confiteri fratribus sacerdotibus dicti ordinis, quando copiam habere poterant eorumdem. Si erant aliqui qui scirent errores, negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit moratus; non audivit precipi quod per nefas acquirerent vel licitum esset acquirere ordini. Audivit dici quod magister Pictavie apud Paulhacum tenebat capitulum quandoque de nocte, propter occupaciones suas, quod ponerentur excubie vel familia expelleretur de domo non audivit. Quod magnus Magister cum conventu suo statuisset in toto ordine servaretur. Grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta, et ipsemet verecundatur quando gentes vident eum et dicunt: Ecce Templarium. Audivit Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos, nescit quos, contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat. Abnegacionem et spuicionem predictas sponte non questionatus [p. 619] confessus fuerat coram dicto domino Lemovicensi episcopo, per quem absolutus et reconciliatus, ut dixit, et antequam hanc deposicionem faceret protestatus fuit quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo memorato.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Magister Anthonius Syci de Vercellis, apostolica et imperiali auctoritate notarius, et frater Guillelmus de Fonte Lingonensis, Petrus de sancto Mayencio Ambianensis, et Girardus de Monachivilla Altisiodorensis diocessium, presentibus ad presenciam eorum dominorum commissariorum, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere plenam et meram veritatem in negocio isto, secundum formam juramentorum aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Lune sequenti, que fuit prima dies mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Guillelmus de Fonte serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia, tempore capcionis sue, erat vetustate consumptus, et extunc non habuit novum, et voluntarie radi fecerat sibi barbam, XXX annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Suessionensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, dixit se nescire de eis nisi quod sequitur: quia non interfuerat recepcioni alicujus in ordine nec in capitulis eorum; ipse autem receptus fuerat, in crastinum festi beati Remigii proximo preteriti fuerunt [p. 620] decem anni vel circa, per fratrem Hugonem de Penrado visitatorem Francie, in capella domus Templi de Mormant Lingonensis diocesis, presentibus fratribus Guidone de Roche Talhada, Aymone de Oyselier militibus, et Guidone de Lingonis serviente, qui omnes transfretaverunt et postmodum non redierunt, in hunc modum: nam cum pluries requisivisset panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et pluries ei responsum fuisset quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum multa dura et aspera sustinere, finaliter fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines et puncta ordinis, et non revelare secreta capitulorum. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et omnes fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum instruxit eum qualiter regeret se in ordine et quot _Pater noster_ diceret pro horis suis. Postea dictus frater Guido de Roche Talhada duxit eum retro altare ut indueret ibi vestes religionis, et cum eas induisset, precepit sibi quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, quia non erat licitum nec honestum, dixit ei dictus frater Guido quod hoc oportebat eum facere, quia hoc erat ex punctis ordinis; et tunc ipse testis dixit quod, si abnegaret, abnegaret ore non corde. Postea dixit ei quod secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi sibi; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret; nec quod in recepcionibus aliorum intervenirent alia nisi licita et illicita que deposuit intervenisse in sua; nec quod alia dogmatizarentur eis, nec quod conculcarent crucem, nec quod spuerent contra eam quam in die Veneris sancta devote et reverenter adorabant, nec quod adorarent catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta. Non juravit ordinem non exire, sed fuit ei dictum quod statim pro professo habebatur. Audiverat tamen dici [p. 621] quod ad ordinem Cartusiensem, tamquam ad arciorem, poterant se transferre de licencia superioris. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Non credit quod haberent vel adorarent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur, quas assumebant unde volebant, tangerent capita ydolorum. Non recolit sibi fuisse inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Ex precepto superiorum, elemosine et hospitalitas convenienter fieri et servari debebant in ordine, et hoc vidit eciam observari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus; nec fuit ei dictum nec audivit dici aliis quod acquirerent per nefas. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur, et aliquando propter negocia occurrencia tempestive tenebantur, sed non audivit dici quod familia expelleretur, nec quod excubie ponerentur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset; nunc grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod alii fratres aliqua confessi fuerint contra ipsum ordinem, ad cujus defensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, amore, vel aliquo temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revellaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.