Le procès des Templiers, Tome I.

Part 56

Chapter 56 2,750 words Public domain Markdown

Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XXVI dies dicti mensis [p. 602] Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in dicta domo fratrum Minorum, frater Gerardus de Rupe Amatoris presbyter, de Castro Lemovicensi, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, portans mantellum ordinis, etatis quadraginta duorum annorum vel circa, cum quo fuerat inquisitum per dominum episcopum Lemovicensem, qui nunc est, et absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de contentis in eis nisi quod sequitur: quod nunquam viderat recipi alium fratrem in ordine, nec unquam interfuerat capitulis eorum. Ipse autem receptus fuerat, circa festum beati Michaelis proximo preteritum fuerunt XXV anni vel circa, in capella domus Templi de Bela Chassaula Lemovicensis diocesis, per fratrem Franconem de Bort militem quondam, tunc preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Gerardo Buyssitgra presbytero, curato tunc domus Templi de Gencils, Boneto de Vossello et Hugone Chabanas servientibus, defunctis, in hunc modum: nam instructus per Bonetum et Hugonem predictos, peciit caritatem et elemosinam domus, et obtulit se velle fieri servum esclavum ordinis; et responso ei quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, quia oporteret eum multa dura et aspera sustinere, esurire quando vellet comedere, vigillare quando vellet dormire, ipse testis instans pro dicta sua recepcione et dicens quod omnia sustineret, finaliter, post terciam peticionem premissorum, fuit receptus; et juramento supra quoddam missale prius prestito per eum quod non erat servilis condicionis, nec excommunicatus, nec matrimonio, nec alteri religioni obligatus, et quod non habebat aliquod impedimentum propter quod non posset recipi in ordine supradicto, et quod non revelaret secreta eorum, quod servaret castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio, tradidit sibi mantellum; et ipse testis fuit osculatus ipsum receptorem in ore, et postmodum supra vestes in pectore et in humero, et alii fratres astantes fuerunt ipsum testem osculati in ore. Post que dicti fratres Hugo et Bonetus duxerunt ipsum testem ad quemdam angulum dicte capelle obscurum juxta fontes, predictis [p. 603] receptore et presbytero remanentibus prope altare ubi prius erant, ut exueret vestes seculares, et indueret vestes religionis, et cum eas induisset, predicti duo fratres dixerunt ei quod abnegaret Dominum Jhesum, quia hoc erat de punctis ordinis; et cum ipse testis, qui tunc erat circiter XIIII annorum, aliquantulum restitisset, finaliter abnegavit Dominum Jhesum ore non corde, ut dixit. Postea dixerunt ei quod spueret ter supra terram, et ipse spuit. Requisitus si dixerunt ei quod spueret in despectum Jhesu, respondit quod non. Requisitus si scit vel credit quod dictus receptor sciverit vel mandaverit fieri predicta, respondit se credere quod sic. Requisitus si scit vel credit quod alii fratres ordinis reciperentur communiter in toto ordine sicut deposuit se fuisse receptum abnegando Jhesum, respondit se credere quod sic, et ita credidit ex quo fuit in dicto ordine.

Item, dixit quod non credebat fieri dogmatizaciones nec conculcaciones, nec audivit quod adorarent catum, nec quod preciperetur sacerdotibus eorum quod obmitterent verba canonis, nec quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent alia oscula inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod diceretur eis quod hoc esset licitum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur in signum castitatis supra camisias cum quibus jacebant, que cordule ex instructione beati Bernardi portabantur, tangerent capita ydolorum, nec quod inhiberetur quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et existens in ordine fuerat ad sacerdocium et alios sacros ordines promotus, et ideo celebraverat secundum formam Ecclesie, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent. Item, dixit quod non jurabant ordinem non exire, sed statim pro professis habebantur; et quod clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos; et quod illi qui noluissent facere predicta illicita, vel qui ea vel secreta capituliorum aut modum recepcionis revelassent, fuissent [p. 604] incarcerati vel aliter male tractati. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit in ordine convenienter fieri et servari, nec dicebatur eis quod per nefas acquirerent ordinem. Clam eorum capitulia tenebantur, sed non audivit quod excubie ponerentur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod propter predicta sint nunc grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem exorta, et quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, sed non extraneis. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, confessos fuisse contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et dictus testis nunquam fuerat tortus nec questionibus positus, sed dictam abnegacionem coram dicto domino Lemovicensi episcopo post capcionem eorum sponte confessus.

Frater Stephanus las Gorsolas serviens, Lemovicensis diocesis, preceptor domus Templi de Pallatio, ejusdem diocesis, testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, quadragenarius et ultra, cum quo inquisitus fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Lemovicensem, lectis et diligenter expositis omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur: quia non viderat recipi in ordine, nisi fratrem Hugonem la Hugonia, testem supra juratum sed nondum examinatum, in cujus recepcione supervenit, mantello ei tradito per fratrem Gaufredum de Gonavilla, tunc preceptorem Pictavensem, in capella domus Templi de Buxeria Raspit Lemovicensis diocesis, in vigillia instantis festi Pentecostes erunt VIIII anni vel circa; et fuerunt presentes fratres Guido de Malo Monte miles, P. Maliani, Guillelmus de Breveza serviens, qui vivunt, et P. [p. 605] Raynandi quondam avunculus ipsius testis; in cujus Hugonis recepcione vel post nichil scivit nec audivit fieri illicitum. Ipse autem receptus fuerat, in octabis instantis Resurrectionis Domini erunt XXVI anni vel circa, in capella domus Templi de Paulhac Lemovicensis diocesis, per fratrem Johannem las Chaussadas quondam, preceptorem tunc dicte domus de Paulhac, de mandato fratris Franconis de Bort tunc superioris in partibus illis, presentibus predicto fratre P. Raynandi, et fratribus Adeberto de Nalhac quondam preceptore de Blandes, Gerardo de sancto Marineto, et Bernardo Audierii servientibus, defunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset bis vel ter interpolate caritatem et societatem ordinis, et responsum fuisset eidem quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, et ipse dixisset quod omnia sustineret, finaliter eo instante pro dicta recepcione, consilio inter se habito quod reciperent eum, fecerunt eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur cum consilio proborum ordinis. Post que dictus receptor imposuit ei mantellum, fratre Perrino presbitero, assistente, dicente psalmum: Ecce quam bonum. Post que idem testis fuit osculatus dictum receptorem in ore et super vestes in pectore, et omnes alios fratres in ore. Postmodum instruxit qualiter, quando surgeret, recommandaret se Deo et beate Marie, et qualiter oraret, et quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine; et exposuit multos casus propter quos poterat amittere habitum vel domum, vel incurrere alias penas. Et vidit expelli a dicto ordine fratrem Garsiam Arnardi diaconum, Petragoricensis diocesis, per fratrem Franconem de Bort, quia dicebatur ante ingressum dicti ordinis obligatus fuisse alteri religioni. Post que predicti fratres Audebertus et Bernardus Audierii duxerunt ipsum prope fontes dicte capelle, et dixerunt ei quod abnegaret Jhesum; et ipse testis, qui juvenis erat tunc, videns quod erat eis astrictus, [p. 606] abnegavit Jhesum ore non corde; non tamen dixerunt ei quod hoc deberet facere secundum puncta ordinis. Postea preceperunt ei quod spueret ter in terram, et ipse spuit. Requisitus si ibi erat aliqua crux, et si dixerunt quod spueret in despectum Jhesu, respondit quod non; tamen non credit quod in hoc haberent bonam intencionem. Requisitus si alia illicita intervenerunt in dicta sua recepcione vel post, respondit quod non. Requisitus si scit vel credit quod communiter omnes fratres ordinis, in recepcionibus eorum vel post, abnegarent Jhesum, respondit se credere de illis qui fuerunt recepti post recepcionem ipsius testis, sed de illis qui prius recepti fuerant non credit. Requisitus per sacramentum suum si locutus fuerat, cum teste precedenti vel cum aliis qui juraverunt cum eo et cum ipso adducti fuerunt de Lemovicino, quod per unum modum deponerent, et si viderant articulos super quibus inquiritur nunc cum eo, respondit quod non. Item, dixit quod devote adorabant crucem in die Veneris sancta cum magna reverencia; nec scit nec audivit quod fierent dogmatizaciones nec conculcaciones nec oscula inhonesta contenta in articulis, nec quod adorarent catum, nec quod fratres ordinis essent increduli in ecclesiasticis sacramentis, nec quod eorum sacerdotes obmitterent verba canonis, et milesies, ut dixit, juverat sacerdotes ordinis ad dicendum missas, et frequenter, cum celebrarent tempestive, tenebat candelas juxta missale, et audiebat quod sacerdotes celebrantes dicebant illa verba: Hoc est enim corpus meum. Et credit bene ecclesiasticis sacramentis, et est litteratus, ut dixit. Non credit quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis; verumptamen in terminacione capituliorum laici tenentes capitulia dicebant, factis precibus sicut fiunt in Ecclesia, talia verba in effectu: Illi ex vobis qui non dixistis culpas vestras in capitulio, male fecistis; verumptamen de hiis que obmisistis dicere, propter verecundiam carnis vel propter timorem justicie ordinis, nos facimus vobis talem indulgenciam qualem possimus, et vos indulgeatis unus alteri; et Deus, qui indulsit Magdalene, indulgeat vobis et nobis; et postea dirigens verba sua capellano, si adherat, dicebat: Et [p. 607] vos, capellane, absolvetis eos; et tunc capellanus faciebat generalem confessionem et absolucionem secundum formam Ecclesie, aspergendo aquam benedictam super eos. Requisitus si, per dictam indulgenciam quam dicti laici faciebant, credebant fratres ordinis esse absoluti a peccatis venialibus vel mortalibus, respondit quod ipse non credebat, nec credit quod alii fratres ordinis hoc crederent; credit tamen quod per dictam generalem confessionem et absolucionem capellani, essent absoluti a peccatis venialibus. Requisitus quid intelligebat per dicta verba: verecundiam carnis, respondit quod in dicto ordine imponebantur eis multe pene ex quibus confundebantur et verecundabantur, et ideo credit quod diceretur eis quod si, ob dictam verecundiam vel propter penarum timorem, obmitebant dicere et publicare culpas suas, quod faciebat eis dictam indulgenciam. Item, dixit quod statim pro professis habebantur, ut possent immediate, si opus esset, mitti ultra mare, et jurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod diceretur eis quod hoc possent facere, nec quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus in signum castitatis cingebantur super camisias cum quibus jacebant, quas cordulas sumebant unde volebant, tangerent capita ydolorum. Non audivit aliquem puniri quod noluisset facere illicita in recepcione sua, nec audivit quod aliquis ea revelaverit; sed si quis revelasset vel secreta capituliorum, credit quod perdidisset habitum per annum et diem. Non inhibebatur eis in speciali quod non revelarent modum recepcionis eorum, nec quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Illi qui sciebant errores et poterant corrigere, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Eleemosinas et hospitalitatem convenienter vidit fieri et servari in ordine. Non audivit precipi quod acquirerent per nefas; imo, dixit quod erat de statutis ordinis quod jus alienum non usurparent, licet hoc semper non observassent. Missa celebrata, clam capitulia tenebantur: sed non audivit quod excubie ponerentur, nec quod familia expelleretur [p. 608] de domo. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala, suspicio et infamia nunc sunt exorta contra ordinem Templi. Fratres qui aderant recepcionibus aliorum credit quod scirent modum recepcionis eorum, sed non extranei. Audivit ab aliquibus secularibus magnum Magistrum et alios confessos fuisse aliquos errores, nescit quos, contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat; et dictam abnegacionem confessus fuerat post eorum capcionem, coram dicto domino episcopo Lemovicensi, nec unquam fuerat suppositus questionibus vel tormentis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Aymericus de Primi serviens, Pictavensis diocesis, testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dictum dominum episcopum Lemovicensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam viderat aliquem alium recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, nec sciebat de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit eciam quod fuerat receptus, circa festum Magdalene proximo preteritum fuerunt XX anni vel circa, in capella domus Templi de Font Lezentort Lemovicensis diocesis, per fratrem Johannem las Chausadas quondam preceptorem de Paulhaco, presentibus fratribus Gaufrido de Brevesa, Aymerico de Masualier, et Johanne de Vriaco servientibus, vivis, ut credit, et aliis de quorum nominibus non recordatur, in hunc modum: nam instructus a dictis fratribus Gaufredo et Johanne, requisivit caritatem et societatem ordinis pluries interpolate; et cum ei frequenter responsum fuisset quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum [p. 609] multa dura et aspera sustinere, et ipse dixisset quod omnia sustineret, et institisset pro recepcione sua, finaliter fecerunt eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod esset servus esclavus Terre Sancte. Postmodum dictus receptor imposuit ei mantellum, et ipse testis fuit eumdem receptorem osculatus in ore et in humero super vestes, et alios fratres astantes in ore. Postea dictus receptor, in presencia aliorum fratrum, precepit eidem testi quod abnegaret Jhesum; et cum ipse testis respondisset quod nullo modo abnegaret Creatorem suum, dixit ei quod non curaret sed abnegaret; et tunc ipse testis ter abnegavit Jhesum, non intendens ex hoc abnegare Jhesum Christum, Creatorem suum, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret ter supra terram, et ipse testis spuit semel vel bis. Requisitus si ibi erat aliqua crux, vel si dixit ei quod spueret in despectum Jhesu, respondit quod non. Requisitus si alia illicita intervenerunt in recepcione sua vel post, respondit quod non. Requisitus si scit vel credit quod omnes fratres ordinis abnegarent Jhesum in recepcionibus suis vel post, respondit se credere quod sic, et quod uniformiter in toto ordine predicto reciperentur. Item, dixit quod non credebat fieri in ordine dogmatizaciones illicitas nec conculcaciones; immo, in die Veneris sancta devote et reverenter confitebantur, et adorabant crucem. Non credit quod adorarent catum, nec quod fratres ordinis essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat; et credit quod eorum sacerdotes debite celebrarent, quia vidit frequenter fratres Minores et Predicatores et alios religiossos juvare dictos presbiteros in missis celebrandis. Non credit nec audivit quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, quia non erant presbiteri, nec fierent inter eos alia oscula quam illa de quibus supra deposuit. Non jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur, et clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod diceretur eis quod hoc facere licite possent, nec quod haberent [p. 610] ydola, nec quod cordule, quibus cingebantur in signum castitatis supra camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capituliorum, et si ea revelassent, perdidissent habitum et domum, et eodem modo si commisissent crimen sodomiticum, non fuisset sibi inhibitum in speciali quod non revelarent modum recepcionis sue. Secundum statuta eorum, debebant confiteri sacerdotibus ipsorum, et quando eos non poterant habere, confitebantur Carmelitis vel aliis quibus volebant. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt errores nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus; nec audivit quod preciperetur eis ut per nefas acquirerent ordini. Clam eorum capitulia tenebantur, sed non audivit dici quod excubie ponerentur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Non audivit quod propter feditates aliqui exiverint ordinem; audivit tamen a dicto ordine expelli aliquando aliquos propter maleficia eorum, et specialiter fratrem Hugonem de Monte Legali de Burgondia, qui rediit ad seculum, et audivit quod aliquando aliqui exiverunt dictum ordinem propter levitates eorum. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia exorta sunt contra ordinem, contra quem Magister et alii dicuntur aliqua, nescit que, fuisse confessi; ad cujus deffensionem se non obtulerat. Et dictam abnegacionem sponte confessus fuerat coram dicto domino episcopo Lemovicensi, nec suppositus fuerat questionibus vel tormentis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et fuit, circa principium deposicionis sue, protestatus quod non intendit recedere a deposicione per ipsum facta coram dicto domino episcopo Lemovicensi, et quod, si quid plus vel minus diceret, non prejudicet sibi.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro [p. 611] Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.