Le procès des Templiers, Tome I.

Part 55

Chapter 55 3,293 words Public domain Markdown

Post hec, die Martis sequenti, qui fuit XXIII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Raynandus Bergeron serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia dimiserat eum motu proprio, quando fuit per dictum episcopum Parisiensem, qui inquisiverat cum eo, absolutus et reconciliatus, et postea radi fecerat sibi barbam, etatis quadraginta quinque annorum vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse fuit receptus per fratrem Laurencium de Belna preceptorem nunc de Mormant Lingonensis diocesis, qui fuit combustus Parisius, in capella domus Templi de Corgemin Lingonensis diocesis, circa festum sancti Martini hiemalis proximo preteritum fuerunt VII anni vel circa, presentibus fratribus Anrico de Maysons, Christiano de Bici, Egidio de Vollenis et Viardo de Bictes servientibus, Lingonensis diocesis, de quorum vita vel morte non habet certitudinem; et eisdem die et loco et presentibus, et per eundem, fuerunt recepti cum eo Johannes le Bicel Lingonensis diocesis, et Gerardus, qui fuit conversus de Morimacion, cujus cognomen ignorat, Miletus de Bici dicte Lingonensis diocesis, et alii quinque de quorum nominibus non recordatur, in modum qui sequitur: cum enim ipse testis esset uxoratus, et frater Hugo de Cabilone miles, tunc preceptor domus de Val Tors, suasisset ei quod una cum uxore sua intraret ordinem, dictus testis dixit quod non intraret nisi remaneret sibi uxor sua; et cum dictus miles hoc sibi permitteret, dictus [p. 592] testis venit in capella in qua ipse et alii predicti recepti fuerunt, petens, sicut instructus fuerat, panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis; et cum dictus frater Laurencius tangeret ei quod oportebat eum vovere castitatem, idem testis dixit quod nunquam hoc faceret, nec intraret ordinem nisi remaneret sibi uxor sua, et ita erat sibi permissum; et recedens ab ejus presencia, exivit capellam. Dictus vero frater Laurencius et quidam alius, de cujus nomine non recolit, secuti fuerunt eumdem et reprehenderunt eum, dicentes quod erat fatuus quia recusabat talem et tantum honorem, suadentes eidem quod rediret, quia bene esset sibi, et ipse et uxor sua ponerentur et essent simul in una domo. Ipse vero, sic inductus per eos, reversus est cum eis ad dictam capellam. Tunc autem dictus frater Laurencius, cum dictus testis et alii qui fuerunt recepti cum eo peterent panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, fecit eum jurare super quendam librum apertum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare usus et consuetudines ordinis, et quod esset servus esclavus Dei et sancte Terre ultra marine, et specialiter, ut dixit dictus testis, quod non habitarent cum muliere nec oscularentur eam, et quod nunquam interessent in loco in quo aliquis puer baptizaretur, nec haberent secum pecuniam ultra IIII denarios, nec darent patri vel matri vel aliis de bonis ordinis ultra valorem unius denarii, et quod non dimitterent ordinem pro meliori vel pejori. Quo facto, imposuit eis mantellos, et testi loquenti ultimo; et postea dictus receptor et alii astantes fuerunt eos osculati in ore. Postmodum instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter jacerent cum caligis et pannis lineis cincti cordulis, exponens eis cercius plures propter quos poterant perdere ordinem. Postmodum vero dictus receptor duxit ipsum testem, et alios qui recepti fuerant cum eo, ad quamdam parvam cameram dicte capelle contiguam, ceteris qui adfuerant recedentibus vel in capella predicta remanentibus, et precepit dicto testi et aliis quod abnegaret Deum; et quum ipsi admirarentur et essent stupefacti, dictus receptor dixit quod [p. 593] oportebat eos facere, quia talia erant puncta ordinis; et tunc tam ipse quam alii abnegaverunt Deum ore non corde, ut dixit idem testis de se, idem credens de aliis. Postea precepit eis quod spuerent super quamdam crucem ligneam per ipsum allatam et in quodam sedili positam, in qua nulla erat ymago; et cum ipsi dicerent quod hoc esset grave facere, ipse dixit eis quod ita hoc oportebat eos facere, quia talia erant puncta ordinis; et tunc ipse testis et alii spuerunt non supra crucem sed juxta. Interrogatus quis eorum primo abnegavit et spuit, dixit se non recordari; tres tamen vel IIII ex ipsis receptis fecerunt predicta illicita antequam ipse. Postmodum vero dictus receptor dixit eis quod, si moverentur calore naturali, poterant ad invicem unus cum alio carnaliter commisceri, quod tamen ipse testis non fecit nec fuit requisitus. Deinde precepit eis quod oscularentur eum in ano; et cum ipsi dicerent quod hoc esset turpissimum facere, ipse dixit quod oportebat eos hoc facere, quia erat de punctis ordinis; et tunc ipse et alii fuerunt ipsum receptorem, levantem pannos, osculati in ano vel juxta, supra camisiam tamen et braccas. Requisitus si scit quod alii reciperentur in ordine per modum confessatum per eum, dixit se nescire, quia non interfuit recepcioni plurium nec capitulis eorum; credit tamen quod alii reciperentur eodem modo. Dixit eciam dictus testis quod ipse fuit confessus de predictis erroribus, in festo Pasche tunc sequenti, fratri Guillelmo dicto Menavel, ejusdem ordinis, moranti in domo Templi de Courgemi Lingonensis diocesis, qui absolvit eum, injuncta sibi penitencia quod jejunaret septem diebus Veneris, dicens sibi quod, ex quo illa erant de punctis ordinis et ipse fecerat hoc non corde sed ore tamen, non multum peccaverat, ideoque non imponebat ei penitenciam graviorem. Dixit eciam quod ipse fuit de predictis erroribus confessus cuidam fratri Minori conventuali Lingonensi, de cujus nomine non recordatur, in capella dicte domus de Courgemi; qui, audita confessione, noluit eum absolvere, sed dixit quod de tali facto adiret Papam. Dixit eciam dictus testis quod preceptor dicte domus de Vall de Tor habuit bona sua mobilia et immobilia usque ad vallorem quingentorum [p. 594] librarum Turonensium, et propter hoc induxerunt eum ut intraret religionem eorum.

Item, dixit quod ipse bene credebat sacramentis Ecclesie, credens quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; credit tamen quod dictus receptor esset malus homo. Non credit quod Magister vel alii laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec audivit dici nec fieri; de osculis inhonestis nescit plura quam supra deposuit. Recepciones fiebant clandestine, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et januis clausis, et credit quod propter hoc erat mala suspicio contra eos; de ydolis et capitibus ydolorum nichil scit nec audivit aliquid dici, nisi post capcionem eorum; sibi et aliis fuit injunctum quod jacerent cincti cordulis, ipse tamen nunquam portavit. Credit quod illi qui nollent facere predicta illicita in recepcione graviter puniti essent, et qui revelarent secreta capituliorum vel modum recepcionis perpetuo carceri traderentur; dicens quod in recepcione sua ipse et alii qui fuerunt cum eo recepti juraverunt quod non revelarent secreta capituliorum nec modum recepcionis eorum. Injunctum fuit ei et aliis cum eo quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis; ipse tamen hoc non servavit. Fratres scientes errores dictos negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Dixit eciam quod, in domo de Val de Tor et de Courgemin, in quibus fuit moratus, fierent elemosine restricte vel pocius anullate per fratres Hugonem de Cabilone predictum et Albericum de Burrenville, qui fuerunt preceptores in dictis domibus. Non audivit injungi quod acquirerent per nefas; ipsi tamen bene faciebant hoc. Credit quod ordinacio que fieret per Magistrum cum conventu servaretur et teneretur in toto ordine. Nescit quando inceperunt dicti errores, sed credit quod multa sint tempora. Credit quod multi exierunt ordinem propter feditates predictas, et quod grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta. Credit bene quod predicta illicita confessata per eum nota sint et manifesta inter fratres ordinis, et multi seculares hoc credunt modo, sed non credebant ante capcionem. Credit quod magnus Magister [p. 595] et multi alii ex fratribus confessi fuerunt errores confessatos per eum vel majorem partem. Non obtulerat se deffensioni ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Jovis sequenti in crastinum sancti Mathie apostoli, que fuit XXV dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam dominorum commissariorum predictorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Johannes de Turno thesaurarius Templi Parisiensis, serviens, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia quidam servientes suaserunt sibi in concilio Senonensi, quod ipsum abjiceret, et ipsum amoverunt ab eo, postmodum radi fecerat sibi barbam; sexagenarius vel circa; qui fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo Parisiensi per quem fuit absolutus et reconciliatus. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos tresdecim, ut sequitur, videlicet: quod in dicto concilio Senonensi fuerunt aliqua dicta per eum de voluntate prelatorum. Postmodum confessus fuerat cuidam presbytero seculari, cujus nomen et cognomen ignorat, de omnibus peccatis suis, qui injunxit sibi inter cetera quod deinceps non loqueretur de peccatis de quibus fuerat confessus tunc, nec quod recidivaret in ea. Cum autem dicti domini commissarii dixissent eidem testi quod hoc non excludebatur potestas domini Pape, cujus vice fungebantur, nec judicium Ecclesie per forum penitenciale, et quod responderet, dixit se fuisse receptum, circa festum proximo preteritum Omnium Sanctorum fuerunt XXXIII anni vel circa, in capella domus Templi de Malo Repastu Carnotensis [p. 596] diocesis, per fratrem Johannem de Turno quondam, thesaurario tunc Templi Parisiensis, presentibus fratribus Johanne de Monte Morenciaco presbytero, Guillelmo Fabri servientibus, et quodam preceptore dicte domus, cujus nomen et cognomen ignorat, et pluribus aliis deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset pluries panem et aquam et pauperem vestitum ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum ordinis et Terre Sancte, et ei responsum fuisset per dictum thesaurarium quod bene deliberaret, nam grandem rem petebat; et tunc erat liberi arbitrii, sed ex quo esset in ordine, oporteret eum voluntati subjici aliene, esurire quando vellet comedere, vigilare quando vellet dormire, pejori et inferiori forsitan se obedire, et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod bene omnia sustineret; finaliter cum exivisset ter capellam ad deliberandum, et dictus thesaurarius deliberasset cum fratribus suis astantibus de recepcione ejusdem, fecit eum vovere et jurare, super quoddam missale apertum in quo erat ymago Crucifixi, castitatem, obedienciam et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines et secreta ordinis, et acquirere pro posse suo Terram Sanctam. Post quem imposuit sibi mantellum, dicto presbytero dicente psalmum Ecclesie Quam bonum, et aspergente aquam benedictam super eum, et omnes fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum dictus Guillelmus Fabri duxit ipsum testem ad quamdam cameram, in qua exueret vestes seculares et indueret vestes ordinis; et cum induisset vestes dictas ordinis, precepit ei quod abnegaret Deum, et cum ipse testis respondisset quare hoc faceret, dixit ei dictus Guillelmus Fabri quod nichil ad eum requireret hoc, sed quod abnegaret; et tunc ipse testis dixit quod abnegaret ore non corde, et abnegavit Deum ore non corde, ut dixit. Deinde dixit ei dictus Guillelmus quod spueret super quamdam crucem, et ipse noluit spuere super sed juxta. Requisitus qualis erat dicta crux, respondit primo quod crux mantelli ipsius testis, ut sibi videbatur. Postmodum dixit quod sibi videbatur quod fuisset quedam parva crux lignea, sed non bene recolebat. Postmodum precepit ei quod oscularetur ipsum Guillelmum, vestibus [p. 597] intermediis, super mamillam, sed non recolit si super dextram vel sinistram; et fuit eum osculatus in dicto loco. De aliis illicitis non fuit sibi locutus intra dictam cameram, nec erat ostium dicte camere, quando predicta dicta et facta fuerunt, clausum, nec erant presentes nisi ipsi duo.

Item, dixit quod, mantello sibi imposito, cum de dicta capella duceretur ad cameram supradictam, dictus Guillelmus ostendit ei quamdam tabulam pictam pendentem in dicta capella prope Crucifixi ymaginem, in qua tabula erat depicta ymago hominis, et precepit ei quod adoraret dictam ymaginem; et ipse testis respondit quod modo adoraret Christum creatorem suum, et adoravit Crucifixum et non ymaginem dicti hominis.

Requisitus si scit vel credit quod dicta ymago hominis esset representatura hominis mali vel boni, respondit se credere quod representaret aliquem sanctum; nescit tamen hoc, nec dictus Guillelmus declaravit sibi cujus erat ymago. Requisitus qualiter et cum quali habitu erat depicta dicta ymago, respondit se non recordari, verumptamen non erat in habitu Templarii.

Requisitus si dicta ymago fuerat ei tunc posita de novo, et si post dictam recepcionem suam remansit ibi dicta tabula sequentibus diebus, respondit se nescire.

Requisitus si habuit aliquam malam suspicionem quando fuit ei dictum quod adoraret dictam ymaginem, respondit quod non.

Requisitus si sciebat vel credebat quod dictus Guillelmus Fabri preceperit sibi predicta illicita sciente vel mandante dicto thesaurario, respondit se nescire, sed pocius credebat quod dictus thesaurarius nesciverit nec mandaverit fieri predicta quam contrarium.

Requisitus de nominibus illorum quos ipse receperat in ordine et circunstanciis recepcionum eorum, dixit quod, fuerunt circiter XIIII anni, recepit in magna capella domus Templi Parisiensis, de mandato dicti fratris Johannis de Turno tunc thesaurarii, fratrem Johannem lo Vinhaeur servientem, Parisiensis diocesis, quem credit vivere, [p. 598] presentibus fratribus Petro, nato de Gastinesio, tunc collectore redituum Templi ville Parisiensis, Guillelmo, cognominato le Normant, ut sibi videtur, tunc preceptore dicte domus Parisiensis, deffunctis. Recepit eciam in capella domus Templi de Stampis, cujus ballivie erat tunc preceptor, fratrem Guillelmum de Chaloto Regine Carnotensis diocesis, servientem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presentibus fratribus Arnulpho de Champenelhe preceptore dicte domus de Stampis, et Arnulpho de Domont Parisiensis diocesis servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem. Et elapsis octo diebus a dicta recepcione fratris Guillelmi de Chaloto, recepit, in capella domus Templi de Chaloto Regine, fratrem Johannem d'Anfergis servientem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presente dicto preceptore et fratre Michaele de Cheynei gadrigario, deffuncto. Recepit eciam fratrem Johannem de Folheyo juris peritum, in capella parva superiori juxta thesaurariam Templi Parisius, per duos annos vel circa ante capcionem eorum, presentibus fratribus Petro collectore reddituum Templi Parisiensis, supra nominato, Johanne de Furno, de Gastinesio et Raynerio de Larchant servientibus, et Raynardo de Tremblayo presbytero, qui presbyter et Raynerius fuerunt supra examinati. Recepit eciam alios sex vel octo, de quorum nominibus et cognominibus, locis et presentibus dixit se non recordari.

Requisitus si servavit eumdem modum in recepcionibus omnium predictorum receptorum per eum, respondit quod sic.

Requisitus quem modum servaverat in recepcionibus predictorum, respondit quod illum modum quem deposuit servatum fuisse in receptione sua, exceptis illicitis supradictis que deposuit intervenisse in recepcione sua, que quidem illicita non intervenerunt, eo sciente vel mandante, in recepcionibus predictorum nec post.

Requisitus si scit vel credit quod aliqui ex fratribus qui adfuerunt dictis recepcionibus vel alii fecerint, absente ipso teste, vel preceperint aliquid illicitum in recepcionibus predictorum vel post, respondit se nescire; potest tamen esse quod aliquibus ex dictis receptis preciperentur dicta illicita que fuerunt precepta ipsi [p. 599] testi per dictum fratrem Guillelmum, et quod ipsi facerent ea, et quod aliquibus aliis non preciperentur nec quod ea facerent.

Requisitus si vidit alios recipi in ordine per alios, respondit quod sic multos, inter quos fuit frater Guido de Maynilio preceptor baillivie Carnotensis, quem recepit dictus frater Johannes de Turno quondam, sunt XXII anni et ultra, in magna capella Templi Parisiensis, ut sibi videtur, non recolit quibus presentibus. Vidit eciam recipi, per fratrem Hugo de Penrando, in quodam capitulio generali Parisius, in magna capella Templi, sunt XVI anni vel circa, ut sibi videtur, fratres Adam de Valencourt militem, testem supra examinatum, et quemdam ejus fratrem carnalem, non recolit quibus presentibus. Vidit eciam recipi, per fratrem Gerardum de Villaribus tunc preceptorem Francie, in dicta magna capella Templi Parisiensis, sunt VII anni vel circa, ut ei videtur, fratrem P. de Dono Martino presbiterum, ut sibi videtur, non recolit quibus presentibus nec de aliis quos vidit recipi. Requisitus si vidit vel scivit vel credit quod, in recepcionibus predictorum vel aliorum quos vidit recepi vel post, intervenerunt illa illicita que deposuit intervenisse in recepcione sua vel alia inhonesta, respondit quod non vidit nec scivit; poterunt tamen esse quod intervenirent in recepcionibus aliquorum et non in recepcionibus aliorum, nec scit bene quid credat de predictis.

Item, dixit, de dogmatizacione et conculcacione crucis et aliis contentis in Vº articulo et omnibus aliis sequentibus, se nichil scire ultra que supra deposuit, hoc excepto quod non credit quod fierent dicte dogmatizaciones, conculcaciones, nec quod catum adorarent, nec quod eorum sacerdotes verba canonis obmitterent, nec quod fratres ordinis essent increduli in ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat, ut dixit.

Item, dixit quod non credebat quod eorum laici absolverent nec possent absolvere a peccatis, sed presbyteri eorum absolvebant eos quando eis confitebantur; nec credit quod fratres alii ordinis crederent [p. 600] se posse absolvi a peccatis per dictos laicos eorum, sed a penis et disciplinis ordinis; erat tamen consuetum in ordine, sicut dixit, et scriptum in libris eorum, quod, quando terminabantur eorum capitulia, fratres laici qui tenebant dicta capitulia dicebant talia verba: De omnibus que obmisistis dicere, propter verecundiam carnis vel propter timorem justicie domus, nos facimus vobis talem indulgenciam qualem possumus et debemus, et rogatis Deum et beatam Mariam quod sicut Deus indulsit Magdalene et latroni peccata eorum, ita indulgeat vobis peccata vestra et nobis nostra.

Requisitus quid intelligebat per verba predicta: propter verecundiam carnis, dixit quod peccata fornicacionis et alia peccata que erubuissent manifestare in capitulis eorum.

Requisitus si per predicta verba et indulgenciam laici tenentis capitulum ipse testis credidisset esse absolutus ab aliquo peccato veniali vel mortali, respondit quod non, nec credit quod alii fratres ordinis aliud quam ipse testis crederent; nec quod fierent alia oscula quam illa de quibus supra deposuit, nec quod committerent crimen sodomiticum, nec quod diceretur eisdem quod hoc licite facere possent. Jurabant ordinem non exire absque licencia superioris qui posset eam dare. Clandestine recipiebantur, nec scit nec credit nec audivit dici, nisi post capcionem eorum, quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur super camisias cum quibus jacebant, quas cordulas sumebant unde volebant, tangerent capita ydolorum; sed eas portabant in signum castitatis.

Item, dixit se credere quod ubique in ordine, qui erat unus, fierent uniformiter recepciones quoad illa licita quam deposuit intervenisse in sua; sed de illicitis, credit quod aliqui non facerent, et potest esse quod aliqui facerent; magis tamen credit quod communiter vel majori parte non fierent illicita quam contrarium. Deffendebatur eis per sacramentum quod non revelarent secreta capituliorum eciam fratribus qui non adfuerant in eis, sed non deffendebatur eis expresse et in speciali quod non revelarent modum sue recepcionis; nec audivit inhiberi quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Illi qui committebant [p. 601] errores et qui eos sciebant, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Eleemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri in ordine et servari, et inhibebatur eis quod non acquirerent ordini per nefas. Missa celebrata et sermone facto per aliquem relligiosum, de die capitulia eorum generalia tenebantur, januis clausis. Credit quod totus ordo servasset que magnus Magister cum conventu statuisset, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia sint propter predicta contra ordinem exorta, sed non ante capcionem eorum. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, confessos fuisse contra ordinem, ad cujus defensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et requisivit dictus testis a dictis dominis commissariis, cum instancia magna, liberacionem sue pene, asserens se esse bonum fidelem et catholicum Christianum.

Eisdem die et loco fuerunt adducti ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum pro testibus fratres Gerardus de Rupe Amatoris presbytero, Stephanus de Gorsolas, Ahimericus de Premi Pictavensis, Petrus Maysorilier, Johannes Fabri et Hugo la Hugonia Lemovicensis diocesium. Qui juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere plenam et meram veritatem in presenti negocio, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.