Le procès des Templiers, Tome I.

Part 50

Chapter 50 3,037 words Public domain Markdown

Quibus actis, dictus frater Johannes de Bessu sancti Germani Suessionensis diocesis, serviens, non deferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo fuit inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, etatis triginta duorum annorum vel circa; repetita predicta protestacione, lectis et diligenter expositis sibi omnibus articulis, respondit ad eos se nescire de eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse fuerat receptus in dicto ordine in instanti festo resurrectionis Domini erunt sex anni vel circa, in capella domus Templi de Cherruto Senonensis diocesis, per fratrem Adam de Calmis militem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, de mandato visitatoris Francie, presentibus fratribus Matheo de Atrabato, Jacobo Chamarot, et alio de cujus nomine non recordatur, et de quorum vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum requisisset frequenter panem et aquam ordinis, et ei responsum fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere; finaliter, eo instante pro recepcione sua, respondit quod reciperet eum, et fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et fuerunt eum osculati in ore. Quo facto recesserunt omnes, preter dictos receptorem et Matheum, et preceperunt ei quod abnegaret ymaginem Crucifixi depictam in libro supra quem juraverat, et quod spueret supra eam; et cum ipse testis nollet hoc facere, dixerunt quod hoc oportebat eum facere, quia inclusus erat in dicta capella, et consuetum erat ita fieri; et tunc ipse testis abnegavit ore non corde, et spuit non supra sed juxta dictam ymaginem. Postmodum dictus receptor fuit amplexatus ipsum testem et osculatus in ventre supra vestes; alia illicita non intervenerunt, nec tunc nec post. Credit quod alii reciperentur [p. 542] per eumdem modum, et quod crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et ipse bene credebat dictis sacramentis. Audivit dici quod preceptores laici absolvebant a penis. Juravit ordinem non exire, et credit quod alii jurarent; sed non vidit alium recipi. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod hoc diceretur eisdem, nec quod haberent capita ydolorum, nec quod cordule, cum quibus cingebantur supra camisias cum quibus jacebant, tangerent dicta capita. Per sacramentum injungebatur quod non revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis; si revelassent, credit quod puniti fuissent; absque licencia non poterant nisi fratribus ordinis confiteri. Negligentes fuerunt, quia non correxerunt errores nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod eleemosine et hospitalitas in ordine fuerant restricte, et quod eorum capitulia clam tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod grandia scandala contra ordinem sunt exorta, quod errores confessati per eum essent noti fratribus ordinis sed non aliis, et quod magnus Magister et alii aliquos errores confessi sint contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat, sed postmodum incontinenti se retraxerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, vel amore, vel odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Item, dixit quod de predictis erroribus fuit, eadem septimana, confessus fratri Radulpho Lotoringo presbytero dicte domus, et absolutus per eum, injuncta ei penitencia quod jejunaret certis diebus, non recolit quot.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XIII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum [p. 543] commissariorum, in domo fratrum predicta Minorum, frater Theobaldus de Basimonte serviens, Carnotensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat una cum pluribus aliis in concilio Senonensi. Postmodum radi fecerat sibi barbam, etatis triginta sex annorum vel circa. Qui fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo Parisiensi, qui absolvit et reconciliavit eum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire de contentis in eis nisi quod sequitur, quia non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris nec capitulis eorum. Ipse tamen receptus fuerat per fratrem Guidonem de Maynillio Albrici servientem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, tunc preceptorem ballivie Carnotensis, de mandato fratris Johannis de Turno tunc thesaurarii Parisiensis, presentis ibidem, una cum fratribus Petro Ucherii, Renardo le Ganheur servientibus, et Johanne de Bondis presbytero quondam in capella domus Templi de Malorepastu dicte diocesis, in festo beate Catherine proxime preterito fuerunt novem anni vel circa, in hunc modum: nam cum peciisset ter interpolate panem et aquam ordinis, et ter fuisset ei responsum per dictum fratrem Guidonem quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, rogans Deum ut dirigeret eum, et ipse receptor et fratres astantes deliberassent recipere eum, prestito per juramentum ab ipso teste quod non erat servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni vel debitis obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, ex qua esset impotens ad servicium ordinis, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines, et secreta ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes fuerunt osculati eum in ore. Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et quod jaceret cum pannis lineis, cinctus die ac nocte super eos una cordula quam assumere poterant unde volebant, et qualiter regeret se in ordine, exponens multa puncta ordinis ex quibus poterat incurrere [p. 544] diversas penas. Post que recesserunt omnes. Postmodum dictus frater Raynardus duxit ipsum testem ad quamdam logiam, in qua fiebant aliquando dolia, et aportavit quamdam crucem ligneam depictam, quam ibidem ostendit ipsi testi, precipiens ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat ipsum facere, et tunc abnegavit ore non corde. Postea precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse noluit spuere supra, sed spuit juxta; deinde dixit ei quod poterat, si volebat, cum fratribus ordinis carnaliter commisceri, et ipse testis respondit quod hoc nullo modo faceret, nec unquam fecit, nec credit quod fiat in ordine, sicut dixit. Postmodum precepit ei quod oscularetur eum in ano, sed ipse testis noluit eum osculari, nec credit quod predicta oscula inhonesta, nec abnegacio et spuicio supradicte fierent in ordine in recepcionibus aliorum, nec post, quia nec vidit nec audivit dici nisi de se ipso. Requisitus si predictus frater Raynardus dixit ei quod predicta illicita essent de punctis ordinis, respondit quod non. Item dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et credebat quod alii fratres ordinis crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; non credit nec audivit dici quod eorum laici possent absolvere vel absolverent a peccatis; juravit ordinem non exire, credens quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur; non credit quod haberent ydola; cordula qua cingebatur non tetigerat capita ydolorum, quia ipsam emerat, nec credit quod cordule aliorum tangerent. Per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum; si revelassent, fuissent puniti secundum disciplinam ordinis, nescit qualiter; absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri; si qui erant scientes errores, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit in ordine convenienter servari; inhibebatur quod non acquirerent illicite ordini; clausis januis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, capitulia tenebantur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala exorta sunt contra ordinem apud [p. 545] aliquos, propter contenta in articulis et alia. Audivit dici magnum Magistrum et alios multos errores fuisse confessos contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat dum tamen liberaretur a carceribus et ministrarentur expense; sed postmodum voluntarie recessit a dicta deffensione. Item, dixit quod, in die recepcionis sue, antequam comederint, fuit confessus de predictis erroribus confessatis per eum Johanni Normanni presbytero seculari, in dicta domo Templi deservienti, qui reprehendit eum de predictis, et absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret sextis feriis per septem annos, quod et fecit; nescit tamen si dictus presbyter sit vivus vel mortuus.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Jacobus de Cormele serviens, Suessionensis diocesis, testis supra juratus, mantellum et barbam defferens, etatis quadraginta octo annorum vel circa, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per ipsum facta coram domino episcopo Parisiensi, qui absolvit et reconciliavit eumdem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quia credit quod alii communiter reciperentur in ordine sicut frater Johannes de Sernay quondam serviens, tunc preceptor domus Templi Montis Suessionensis, receperat eum, in festo beati Bartholomei proxime preterito erunt XI anni vel circa, in capella dicte domus, presentibus fratribus Roberto curato dicte domus, Geraldo de Argentolio milite, et Matheo de Atrabato, et Johanne de Cernoy, et Remigio de Ploysiaco servientibus, deffunctis, a quo receptore requisivit ter interpolate panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis; et cum ei concessisset predictus miles, de voluntate dicti fratris Johannis, defferentis in hoc nobilitati dicti militis, imposuit sibi mantellum. Postmodum fecerunt eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, vivere sine proprio, [p. 546] servare bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui imponerentur in posterum per probos homines ordinis, obedire omnibus preceptoribus qui preponerentur eidem, fideliter facere elemosinas consuetas, et luminaria ecclesiarum et capellarum eorum servare, et quod non interesset loco in quo nobilis homo vel nobilis mulier exheredaretur injuste; et precepit ei quod jaceret cum pannis et caligis lineis, cinctus super eos una cordula; et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et quod bene conservaret et deffenderet, pro posse suo, bona et jura ordinis, et quando non posset hoc facere, quod denunciaret hoc superioribus suis; et quod faceret jejunia in ordine consueta; et alia puncta ordinis requireret a senioribus ordinis, et informarent eum. Postmodum fuerunt eum osculati in ore, et recesserunt omnes, preter dictum fratrem Johannem de Sernoy, qui ducens ipsum testem retro altare, et ostendens ei quamdam crucem ligneam in qua erat depicta ymago Crucifici, precepit ei ter, in virtute juramenti prestiti per eum de obediendo preceptoribus suis, quod abnegaret illum qui erat in dicta cruce; et tunc ipse testis, tenore juramenti per eum prestiti, abnegavit ore non corde. Postmodum precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et spuit ipse juxta non supra. Deinde dixit ei quod ipse testis spoliaret se, vel, si volebat, ipse Johannes se spoliaret; et cum ipse testis preelegisset se spoliare, et spoliasset se nudum exceptis braccis, dictus frater Johannes dixit ei quod oscularetur ipsum testem inter umbilicum et pectus, vel quod ipse testis, si magis volebat, oscularetur eum in dicto loco; et tunc de voluntate ipsius testis, dictus Johannes fuit eum osculatus in dicto loco, precipiens, in virtute juramenti prestiti per eum, quod nemini revelaret predicta; alia illicita non intervenerunt in dicta recepcione sua, nec post. Requisitus si dixerat ei quod predicta essent de punctis ordinis, respondit quod non. Item, dixit quod ipse credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit quod eorum laici absolverent nec possent absolvere a peccatis. Juravit ordinem non exire absque licencia [p. 547] superioris qui eam dare posset, et credit quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur; non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod hoc diceretur eisdem, nec quod haberent ydola, nec quod cordule tangerent capita ydolorum. Credit quod qui revelassent secreta, fuissent graviter puniti. Non fuit sibi inhibitum quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, et infra quindecim dies a recepcione sua, fuit de predictis confessus fratri Arnulpho tunc gardiano fratrum Minorum Suessionensium, defuncto; et absolvit eum, imposita sibi penitencia quod portaret cilicium ad carnem per unam Quadragessimam, et quod jejunaret per unum annum sextis feriis, quarum medietatem faceret in pane et aqua. Scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Non audivit inhiberi quod elemosine et hospitalitas non fierent sicut erat consuetum; immo fuit preceptum et vidit fieri contrarium, et prohibebatur eis quod non gravarentur vicinis eorum, nec injuste acquirerent. Non interfuit capitulis. Totus ordo servasset, ut credit, quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala et suspicio contra ordinem sunt exorta, credens quod errores confessati per eum essent noti fratribus ordinis; et audivit dici quod magnus Magister et alii confessi sunt aliquos errores contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat cum aliis, quos in hoc sequebatur; sed postmodum retraxit se a dicta deffensione, meliori consilio ductus. Requisitus si viderat aliquem alium recipi in ordine, respondit quod sic, fratres Bertrandum de Crotoy quondam, et Guillelmum de Roy servientes, in dicta capella, per dictum fratrem Johannem de Sernoy, in festo Omnium Sanctorum proxime preterito fuerunt XI anni vel circa, presentibus fratribus qui interfuerant recepcioni ipsius testis. In quorum recepcionibus nichil vidit fieri illicitum; remanserunt tamen post recepcionem cum receptore in capella, ipso teste et aliis qui adfuerant recedentibus, et nescit si postmodum fuerunt facta illicita supradicta confessata per eum.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, [p. 548] odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Lune sequenti, que fuit XV dies mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Johannes de Nivella serviens, Leodiensis diocesis, preceptor de Barleta Travensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, mantellum et barbam defferens, etatis triginta annorum vel circa; et fuit inquisitum cum eo, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Pansiensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi, se nichil scire de contentis in eis nisi quod sequitur, videlicet quod ipse receptus fuerat in quadam aula domus Templi de Capua, in festo Nativitatis Domini proximo preterito fuerunt IV anni, per fratrem Symonem de Brondisio tunc preceptorem Capuanum, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presente fratre Johanne de Alvernia oriundo, presbytero, a quo receptore requisivit ter interpolate panem et aquam ordinis; et cum ter respondisset ei quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et abdicare a se propriam voluntatem; et quod diceret Pater noster et Ave Maria, rogans Deum quod ipsum dirigeret, finaliter, prestito ab eo per juramentum quod non erat servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni nec debitis obligatus, nec infra sacros ordines constitutus, tradidit ei mantellum. Postmodum fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et osculari crucem mantelli sibi traditi. Postmodum ipse et dictus presbyter fuerunt eum osculati in ore, instruentes [p. 549] eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et quod jaceret cum pannis et caligis lineis, cinctus una cordula, quam non tradidit ei, sed ipse emit eam post prandium, et qualiter regeret se in ordine. Post que, recedente dicto presbytero, prefatus receptor, solus existens in dicta aula, cujus porta tunc non erat clausa, cum ipso teste, precepit ei quod abnegaret Deum; et ipse testis respondit quod hoc nullo modo faceret; et tunc dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere, et quod abnegaret ore non corde; et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde, ut dixit. Postmodum ostendens ipsi testi quamdam crucem ligneam, nescit unde allatam, in qua non erat ymago Crucifixi nec pictura aliqua apparebat, peciit ab ipso teste si credebat quod in dicta cruce esset propheta, quo respondente quod non, quia non erat ibi ejus ymago, precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse spuit non supra sed juxta. Postea precepit ei quod oscularetur eum in ano, et ipse testis noluit eum osculari. De alia re illicita non fuit locutus eidem. Requisitus si dixerat quod predicta essent de punctis ordinis vel consueta fieri in ordine, et si ipse testis scit vel credit vel audivit hoc dici, respondit quod non. Requisitus si viderat aliquem alium recipi in ordine, respondit quod sic fratrem Guillelmum Manpartit servientem, de Burgundia, quem credit vivere, per fratrem Odonem de Focharen quondam militem de Borgondia, in Brandonibus erunt quatuor anni, in capella domus Templi de Berleta, presentibus fratribus Guillelmo de Melfia presbytero, et Symone de Ancona et Guillelmo Anglico viatore dicte domus, servientibus, quos credit vivere, in cujus recepcione fuit servatus talis modus qualem deposuit fuisse servatum in recepcione sua, exceptis illicitis quod non intervenerunt tunc nec post recepcionem, quod ipse testis sciverit vel audiverit vel credat; plurium recepcionibus non adfuit, nec capitulis eorumdem. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis, nec quod carnaliter miscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule [p. 550] tangerent capita ydolorum. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur; clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Per sacramentum imponebatur quod non revelarent secreta capitulorum; si revelassent, credit quod puniti fuissent, nescit qualiter. Non fuit sibi inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, nec audivit aliis inhiberi; et ipse testis fuit confessiis de predictis erroribus fratri Johanni de Capua tunc gardiano fratrum Minorum de Capua, quem credit [.....?] infra duos dies a recepcione sua in fratrum Minorum domo de Capua, qui fuit multum stupefactus, et fecit ipsum testem spoliari in camisia et braccis, et data ei disciplina cum virgis, absolvit eum, imposita penitencia quod per triduum jejunaret sextis feriis in pane et aqua, et quod non portaret camisiam; quam penitenciam dixit se complevisse eciam in carceribus existendo. Si qui fratres sciebant errores predictos, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus; et hec precipiebantur eisdem; et vidit apud Barletam quater dari, ter in ebdomada, elemosinam mille quingentis personis. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta. Credit magnum Magistrum et alios confessos fuisse aliquos errores, quia littere apostolice hoc dicunt. Ad deffensionem ordinis obtulerat se cum aliis; postmodum fuit infirmus, et retraxit se.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.