Le procès des Templiers, Tome I.

Part 49

Chapter 49 3,057 words Public domain Markdown

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod deposuit, hoc excepto quod ipse bene credit, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis. Dicebatur eis, et jurabant quod ordinem non dimitterent pro meliori vel pejori. Clausis januis, recipiebantur nullis presentibus nisi fratribus ordinis; nec credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur supra camisias cum quibus jacebant tangerent capita ydolorum, nec quod illicita que intervenerant in recepcione sua intervenirent in recepcionibus aliorum, nec post; per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, nec inhibebatur quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Si qui sciebant errores in ordine, male fecerunt quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem viderat melius servari in ordine ab inicio quam quando fuerunt capti servarentur. Servatum fuisset in ordine quod magnus Magister cum conventu statuisset, si fuisset bonum, ut credit. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum. Audivit dici quod magnus Magister et alii sunt confessi aliquos errores contra ordinem, sed hoc nescit. Cum aliis se obtulerat ad defensionem dicti ordinis. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Helias de Jotro serviens, Meldensis [p. 532] diocesis, preceptor de Lanhivilla diocesis Belvacensis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, triginta annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia erat vetustate consumptus, nec volebat portare mantellum nec barbam nisi Ecclesia vellet aliud ordinare, et non portaverat adhuc barbam, quia juvenis erat, cum quo fuit inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, protestacione premissa, quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non. Frater tamen Gerardus de Villaribus miles quondam, preceptor tunc Francie, qui in instanti die Cinerum erunt IX anni vel circa, recepit ipsum testem in capella domus Templi de Feritate Gaucherii Meldensis diocesis, presentibus fratribus Johanne Monachi et Parisio Burgundo, dixit eidem testi in recepcione sua quod de punctis ordinis erat quod ipse debebat abnegare Deum et spuere supra crucem. Requisitus qualis modus fuerat servatus in recepcione sua predicta, respondit quod [cum] ipse requisisset ab ipso receptore panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et respondisset ei quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et abdicare a se propriam voluntatem, servare castitatem, vivere sine proprio, et obedire superioribus suis, et ipse respondisset quod omnia sustineret, dictus receptor, prestito ab ipso teste per juramentum quod non erat servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni vel debitis obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et quod servaret bonos usus et bonas consuetudines que erant in ordine, et que in posterum imponerentur per probos viros ordinis, et quod iret ultra mare quando preciperetur sibi, et quod juvaret pro posse suo ad acquirendum Terram sanctam. Post que imposuit ei mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret [p. 533] pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine, et exposuit ei causas propter quas poterat perdere habitum, et vitare penas secundum regulam eorum. Post que duxit ipsum testem ad quamdam cameram, et precepit ei quod abnegaret Deum, et quod spueret supra quamdam crucem ligneam quam idem preceptor tenebat in manu; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, et quod prius dimitteret mantellum ordinis, dictus receptor dixit ei quod non poterat dimittere dictum mantellum ex quo ipsum assumpserat, nec exire ordinem eorum, et quod oportebat eum predicta facere, quia erant de punctis ordinis, et quod non exiret dictam cameram quousque predicta fecisset, et cum ipse testis responderet se nullo modo predicta facturum, inclusit ipsum in dicta camera recedens ab eo, et in dicta die non fecit sibi ministrari nisi panem et aquam. Mane vero sequenti, rediens ad ipsum in dicta camera, precepit ei denuo quod faceret abnegacionem et spuicionem predictas, comminans ei quod nisi hoc faceret, esset perditus; et tunc ipse testis timore ductus, ut dixit, abnegavit Deum ore non corde, et spuit non supra sed juxta dictam crucem. De osculis inhonestis, crimine sodomitico vel aliis illicitis non fuit locutus eidem, nec ipse, nec alius, nec vidit alium recipi. Precepit autem ei dictus receptor quod de predictis illicitis nemini loqueretur, quia si hoc faceret, esset perditus. Nichilominus tamen infra triduum dictus testis fuit confessus de predictis erroribus in dicta domo domino Johanni de Grangia, quondam tunc archidiacono Meldensi, qui venerat ad dictam domum, et absolvit eum stupefactus multum cum audivisset predicta, et imposuit sibi in penitencia quod predicta revelaret, et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo posset facere sine periculo corporis sui, dixit quod nolebat quod se poneret in periculo, et injunxit sibi quod jejunaret XL diebus in pane et aqua infra XX septimanas, et quod non portaret camisiam de duobus annis, quam penitenciam complevit, ut dixit. Requisitus si credit quod predicta illicita confessata per eum intervenerunt in recepcionibus aliorum vel post, respondit quod nesciebat quod crederet super hoc, quia nesciebat nec audiverat [p. 534] ante capcionem eorum nisi quod supra deposuit. Sed post capcionem audivit dici ab aliquibus fratribus ordinis cum eo carceri mancipatis, de quorum non recordatur nominibus, quod predicta illicita erant de punctis ordinis; plura nesciens de contentis in XIII articulis supradictis, nec in aliis, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Non credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis, nec quod fierent hoscula inhonesta, nec quod committerent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule unde volebant assumpte, quibus cingebantur supra camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos; per sacramentum injungebatur quod non revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis; si revelassent, fuissent puniti. Illi qui sciebant errores fuerunt negligentes, quia non correxerant eos nec denunciaverant Ecclesie. Credit quod ante recepcionem suam elemosine et hospitalitas melius servarentur in ordine quam post. Clam tenebantur capitulia, sed excubie non ponebantur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala propter predicta contra ordinem sunt exorta. Credit quod multi ex fratribus ordinis scirent errores confessatos per eum, et audivit quod magnus Magister et alii multos errores, nescit quos, sunt confessi. Defensioni ordinis obtulit se propter malum consilium quod habebat, quia dubitabat revelare predicta pro eo quod dictus receptor dixerat ei quod esset perditus si ea revelaret. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XII dies dicti mensis [p. 535] Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Matheus de Cresson Essart serviens, Belvacensis diocesis, preceptor domus de Belleyvial Ambianensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, triginta sex annorum vel circa, non deferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat voluntarie vetustate consumptum, nec curabat ulterius ipsum portare. Postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus in concilio Remensi, per dominum archiepiscopum Remensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non, quia non interfuerat capitulis generalibus, nec viderat recipi aliquem alium fratrem, nisi fratrem Galterum infra scriptum. Ipse autem receptus fuerat, per fratrem Hugonem de Penrando visitatorem Francie, in majori capella domus Templi Parisiensis, die Martis post festum apostolorum Petri et Pauli erunt XVII anni vel circa, post capitulum generale, presentibus fratribus Roberto de Belvaco presbytero, tunc procuratore generali ordinis in Francia, Garino de Grandi Villarii preceptore baillivie Viromendensis, Baudoyno de Cheli milite, et aliis circiter septuaginta, in hunc modum: nam ipse testis et predictus frater Galterus de Bullens Ambianensis miles, qui fuit combustus Parisius, et receptus cum eo, pecierunt panem et aquam flexis genibus, a dicto fratre Hugone, et vestitum ordinis, et obtulerunt se velle fieri servos esclavos Dei et beate Marie, et Terre sancte ultra marine; et dictus receptor dixit quod traherent se ad partem, et ipse deliberaret cum fratribus; et cum deliberassent et ipsi rediissent coram eo, et iterum peterent ut supra, dixit quod grandem rem petebant, quia oporteret eos abdicare a se propriam voluntatem et subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, et ideo bene deliberarent; cum autem respondissent se bene deliberasse, finaliter voluit scire per sacramentum ab eis si erant servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni vel debitis [p. 536] obligati, si habebant infirmitates latentes; quibus respondentibus quod non, fecit eum vovere et jurare castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptoribus qui proponerentur eisdem, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, secreta capitulorum, et quod non dimitterent dictum ordinem pro meliori vel pejori, absque licencia ejus qui dare eis posset. Postmodum imposuit eis mantellos, et primo dicto fratri Galtero, et ipse et omnes fratres astantes fuerunt eos osculati in ore, et dicebat quod eos recipiebat ad honorem Dei et beate Marie et beati Petri apostoli, ad beneficia ordinis, et patres et matres eorum. Deinde instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter se regerent. Quo facto recesserunt omnes, et quidam frater serviens vocatus, ut videtur ipsi testi, Malins, filius vel nepos fratris Arnulphi de Vysomale, duxit ipsum testem ad quamdam cameram, in qua consueverunt scindi vestes; et in eadem camera erat quidam alius frater, cujus nomen ignorat, et cum essent ibi, dictus frater Malin dixit eidem testi quod abnegaret Deum. Quo respondente quod hoc nullo modo faceret, dixit quod hoc oportebat eum facere, quia ita faciebant alii, et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde. Postmodum precepit ei quod spueret supra quamdam crucem metallinam, in qua erat ymago Crucifixi, ut sibi videtur, quam tenebat alter frater in manu sua; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dimisit eum; ille eciam qui tenebat dictam crucem in manu dixit eidem testi quod eum debebat osculari in ano, et ipse testis habuit pro trufa, et noluit in dicto loco osculari eum. De aliis illicitis non fuerunt locuti eidem, nec alia inhonesta intervenerunt in recepcione sua, nec post. Requisitus quod factum fuerat de dicto milite recepto cum eo, respondit quod fratres Garnerius de Esta et Baudoynus de Cheli predictus milites, et Johannes de Villanova serviens, tunc preceptor ballivie de Pontivo, duxerunt predictum fratrem Galterum ad quamdam aliam cameram, et nescit quod fecerunt in ea; credit tamen pocius quod fuerunt facta dicta illicita quam contrarium, et quod eciam fierent in [p. 537] recepcionibus aliorum vel post; plura de contentis in dictis XIII articulis dixit se nescire.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deponitur, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Preceptores laici aliquando remittebant penas et disciplinas ordinis, sed non absolvebant, nec credit quod possent absolvere a peccatis. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos; non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur supra camisias tangerent capita ydolorum; credit quod graviter puniti fuissent qui revelassent secreta capitulorum, vel qui noluissent facere illicita supradicta. Sacerdotibus ordinis debebant confiteri, et poterant confiteri eciam fratribus Carmelitis. Illi qui sciebant errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus, et, ex precepto superiorum et statutis ordinis, debebant dare, amore Dei, decimam partem panis. Clam capitulia tenebantur, de die tamen. Quod magnus Magister cum conventu ordinasset, fuisset servatum in ordine, contra quem nunc grandia scandala sunt exorta, et credit quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, sed non extraneis. Et quod magnus Magister et alii aliquos errores confessi fuerunt contra ordinem, ad cujus defensionem ipse testis se obtulerat, quia non erat tunc ita bene instructus de predictis erroribus sicut est nunc, et quia habebat aliud consilium quam habet in presenti.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate; et [p. 538] intelligebat Latinum, et renovavit protestacionem per ipsum et alios factam quando juraverunt.

Eisdem die et loco, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Poncius de Bono Opere serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi cum pluribus aliis, postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, etatis XXXV annorum vel circa, ut credit, qui fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino Parisiensi, et si aliud diceret, quod non obesset ei, et fuerat custos magne camere magni Magistri ultra mare, per dimedium annum vel circa, antequam dictus Magister veniret citra mare. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non, quia non viderat aliquem alium fratrem in ordinem recipi; ipse autem receptus fuerat in quadam camera domus Templi de Buris Lingonensis diocesis, prima Dominica Adventus proxime preterita fuerunt sex anni vel circa, ante diem, per fratrem Hugonem de Penrando, presentibus fratribus Gancerando curato dicte domus de Buris, Guidone de Nici et Martino de Nici, combustis Parisius, et Petro de Sivreyo preceptore tunc de Buris servientibus, in hunc modum: nam cum requisivisset, amore Dei, societatem ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum ordinis, dixit ei quod bene deliberaret, quia oporteret eum voluntatem propriam dimittere, et multa dura et aspera sustinere, et non haberet forsitan equos et vestes et alia que videbat eos exterius habere; et cum responderet quod omnia sustineret, et dictus receptor deliberasset cum fratribus, et dictus testis instaret pro recepcione sua, finaliter, prestito ab ipso teste per juramentum quod non erat matrimonio, alteri religioni vel debitis obligatus, nec infra sacros constitutus, nec promiserat aliquid ut [p. 539] reciperetur in dicto ordine, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptoribus qui preponerentur eidem, servare bonos usus et bonas consuetudines et secreta ordinis, et quod non interesset loco in quo aliquis Christianus exheredaretur injuste; quod eciam non dimitteret dictum ordinem pro meliori vel pejori, absque licencia superioris sui qui dare eam posset. Post que imposuit ei mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt osculati eum in ore. Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et quod jaceret cum camisia et braccis et caligis lineis, una cordula cinctus quod assumeret unde vellet, et qualiter regeret se in ecclesia et extra, exponens casus aliquos propter quos poterat perdere habitum vel incurrere alias penas; et dixit quod alia puncta ordinis perquireret a senioribus, et instruerent eum. Postmodum idem receptor remansit in dicta camera cum aliis fratribus, et predictus preceptor de Buris duxit ipsum testem ad quamdam gardarobam propinquam dicte camere, dicens quod expectaret eum in dicta gardarroba, et statim post idem preceptor vel alius frater ordinis portans capucium ante faciem, propter quod non potuit discernere si erat dictus preceptor vel alius, et lanternam cum lumine, quia nondum erat dies, habens in manibus, posuit quamdam crucem ligneam in qua non erat ymago Crucifixi in manu ipsius testis, petens ab eo si credebat in dictam crucem; et ipso teste respondente quod sic, dixit ei: Deinceps non credas, et spue supra ipsam. Et ipse testis tunc spuit non supra sed juxta, per hoc, ut dixit, non recedens nec intendens recedere a fide. De aliis illicitis non fuit locutus eidem, nec aliud scit de contentis in XIII articulis predictis. Requisitus si credebat quod idem facerent alii, respondit quod non credebat nec discredebat.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent, et quod eorum sacerdotes [p. 540] debite celebrarent; non credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos; non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod hoc preciperetur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus jacebant tangerent capita ydolorum; puniti fuissent qui revelassent secreta capitulorum, nescit qualiter; nec fuit ei inhibitum nec audivit aliis inhiberi quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, et vidit quod confiterentur fratribus Carmelitis et aliis. Si aliqui sciebant errores in ordine, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari in locis in quibus fuit commoratus; audivit tamen dici quod antiquitus melius fiebant. Clandestine capitulia tenebantur, non tamen audivit quod excubie ponerentur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter predicta, et obtulerat se deffensioni ordinis, sed postmodum renunciaverat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuerunt adducti pro testibus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum fratres Jacobus Cormele, Johannes de Valbellant, Johannes de Besu sancti Germani Suessionensis, Odo de Castroduni, Theobaldus de Basimont Carnotensis, Stephanus d'Omont Parisiensis, Guillelmus de Gi Bisuntini, Johannes de Barleta Leodiensis, Albertus de Grevilla Cathalonensis, et Thomas Gancin Bajocensis diocessium. Qui, premissa protestacione quod non intendunt recedere a deposicionibus per eos factis alias coram ordinariis, et quod si aliquid per simplicitatem vel alias dicerent contra eorum deposiciones, vel plus vel minus, quod eis non prejudicet nec noceat in aliquo. Juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere plenam et meram [p. 541] veritatem in hujusmodi negocio, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.