Le procès des Templiers, Tome I.
Part 48
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Johannes de Cormele serviens, Suessionensis diocesis, preceptor de Moysiaco Meldensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia dimiserat ipsum una cum aliis, in concilio Senonensi, postmodum radi fecerat sibi barbam, etatis quadraginta unius annorum vel circa, cum quo fuit inquisitum, absolutus et reconciliatus Carnoti per dominum episcopum Carnotensem qui nunc est. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos tresdecim, protestacione per ipsum et alios facta quando juraverunt repetita, quia nesciebat nec credebat contenta in dictis XIII articulis esse vera, quia viderat in dicto ordine recipi aliquos, in quorum recepcionibus nichil fuerat factum vel dictum illicitum vel inhonestum quod ipse testis sciverit vel audiverit dici, videlicet fratrem Milonem de sancto Fiacro presbyterum, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, in capella domus Templi de Moysiaco supradicte, per fratrem Radulphum de Gisiaco preceptorem Campanie, testem supra examinatum, sunt octo anni vel circa, presentibus fratribus Alberto de Reyans presbytero, et Guidone de Oratorio, deffunctis, et fratrem Addam de Pontivo natum, cujus cognomen ignorat, deffunctum, quem recepit, sunt VII anni elapsi, in capella domus Templi de Sabloneriis Suessionensis diocesis; frater Johannes de Sernayo preceptor ballivie de Moysiaco, deffunctus; presentibus fratribus Guidone de Oratorio, deffuncto, et aliis de quibus non recordatur. Vidit eciam recipi per fratrem Hugonem de Penrando, sunt sex anni vel circa, in capella dicte domus [p. 521] Templi de Sabloneriis, fratrem Motonetum de Pruvino, qui aposthataverat a dicto ordine, ante eorum capcionem, presentibus fratribus Radulpho de Gisi et Guidone de Oratorio predictis; plures non vidit recipi, nec interfuit aliis magnis capitulis eorum. Ipse autem testis receptus fuerat per dictum fratrem Radulphum de Gisi, in capella domus Templi de Cherruto Senonensis diocesis, die Martis post festum beati Barnabe proximo preteritum fuerunt XII anni vel circa, presentibus fratribus Ponsardo de Gisi, deffuncto, Remigio nato de Plasiaco, cujus cognomen ignorat, et quodam Flamingo, cujus nomen et cognomen ignorat, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset ter panem et aquam ordinis, et finaliter concessisset, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum apertum, in quo erat ymago Crucifixi, castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare secreta ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes osculati fuerunt eum in ore. Postmodum precepit ei quod servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod jaceret cum camisia, et qualiter diceret _Pater noster_ pro horis suis, et qualiter gereret se in ordine. Requisitus si in dicta recepcione sua intervenerat aliquid inhonestum vel illicitum, et specialiter de contentis in dictis XIII articulis, noluit respondere, sed peciit quod dicti domini commissarii separatim loquerentur cum eo ad partem, quod concedere noluerunt; et cum videret[ur] multum timere propter tormenta que dicebat se hactenus perpessum fuisse Parisius, post eorum capcionem, in quibus quidem tormentis dicebat se quatuor dentes perdidisse, et diceret quod forte non recordabatur plene de hiis que fecerat in sua recepcione, et peteret terminum ad plenius deliberandum, concesserunt ei, precipientes ei quod die crastina rediret ad eos ad perficiendam deposicionem predictam, et preceperunt ei, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem, et quod non peteret ab aliquo consilium qualiter deponeret et qualiter responderet ad dictam interrogacionem factam eidem, [p. 522] et ad alia que peterentur ab eo; qui respondit quod cum solo Deo volebat consulere de predictis.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Petrus Picardi diocesis Lingonensis, serviens, preceptor domus Templi de Loages Trecensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, sexagenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi. Postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat Carnoti inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Carnotensem, qui nunc est; et fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo supradicto. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in eis erant vera, quia non interfuerat capitulis nec recepcionibus aliorum. Ipse autem receptus fuerat per fratrem Humbertum, quondam preceptorem tunc de Valeure Trecensis diocesis, citra festum Omnium Sanctorum fuerunt XXX anni vel circa, in capella domus Templi de Bono Loco ejusdem diocesis, presentibus fratribus Petro Valence et Humberto, cujus cognomen ignorat, servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset, flexis genibus, panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum ordinis, et paratum mori pro Deo ter, et ter ei responsum fuisset quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem et subjicere aliene, esse ultra mare quando vellet esse citra, et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia sustineret, fecit eum vovere et jurare, super quemdam librum, castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis qui tunc erant et qui in posterum inponerentur. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore; postmodum recesserunt fratres astantes, et dictus receptor, clauso ostio capelle, traxit ipsum testem prope [p. 523] altare, et, ostensa quadam cruce lignea, in qua nulla erat ymago Crucifixi, precepit quod spueret super eam; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit quod ita debebat facere et eciam abnegare Deum; ista tamen nulli ex fratribus revelaret, sed confiteretur de predictis alicui; et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem, et abnegavit ore non corde; et infra triduum fuit de predictis confessus in ecclesia fratrum Predicatorum de Trecis, fratri Petro de ordine dictorum fratrum Predicatorum, tunc confessori episcopi Trecensis, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret sextis feriis, quod et fecit per annum; et inter alia dixit sibi dictus frater quod forsitan predicta illicita fuerant ei precepta ad probandum eum, si contigisset eum mitti ultra mare et capi ab infidelibus, si abnegasset Deum vel non, quia si non negasset, forsitan cicius misissent eum ultra mare. Alia inhonesta quoad oscula, crimen sodomiticum vel alia non interfuerunt in recepcione sua predicta, nec scit plura de contentis in ipsis articulis nec in aliis, hoc excepto quod bene credit ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod laici eorum absolverent a peccatis; statim pro professis habebantur, ut possent mitti incontinenti ultra mare; clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur supra camisias, assumpte unde volebant, tangerent capita; per sacramentum injungebatur quod non revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis; si revelassent, credit quod puniti fuissent, nescit quantum, et quod uniformiter reciperentur in ordine secundum quod deposuit se fuisse receptum. Quod eciam negligentes fuerunt illi qui sciebant errores, quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosynas et hospitalitatem vidit convenienter servari in ordine. Clam eorum capitulia, ut audivit dici, tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod [p. 524] nunc grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter predicta. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, contra ordinem fuisse confessos. Requisitus si alias obtulerat se defensioni ordinis, respondit quod venerat cum aliis ad dictam defensionem se offerentibus, quia sperabat liberari, sed nichil dixerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit decima dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Christianus de Biceyo serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia quidam servientes amoverunt sibi in concilio Senonensi, postmodum sibi fecerat radi barbam, cum quo inquisitum fuerat per dominum archiepiscopum Senonensem, et absolutus et reconciliatus ab eo, et est quadragenarius vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera, quia erat molendinarius, et non interfuerat capitulo in quo fierent fratres, nec credit, quia non audivit dici, nec remansisset in ordine si credidisset quod predicta contenta fierent in ordine. Ipse autem receptus fuerat per fratrem Humbertum de Monchelhi preceptorem domus de Monchelhi, quondam in capella domus Templi de Valeure Lingonensis diocesis, in festo Purificacionis beate Marie proximo elapso fuerunt decem et octo anni vel circa, presentibus fratribus Geraldo laboratore, Dominico de Corbeone et Guillelmo pastore porcorum dicte domus, servientibus, quorum cognomina ignorat, et si vivi sunt [p. 525] an mortui, in hunc modum: nam cum peciisset flexis genibus panem et aquam, et societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulisset se paratum quod esset servus esclavus ordinis, et quod moreretur pro Deo, et fuisset sibi responsum quod grandem rem petebat, et plene deliberaret, quia oporteret eum renunciare proprie voluntati et subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod paratus erat omnia sustinere, voluerunt quod deliberaret et quod converteret se versus altare, rogans Deum ut dirigeret eum, et cum hoc fecisset et eadem ut supra peciisset, et idem ei responsum fuisset, finaliter voluerunt scire per juramentum prestitum ab eo tangendo quemdam librum, si erat matrimonio, vel alteri religioni, vel debitis obligatus, si servilis condicionis, si habebat infirmitatem latentem; quo respondente quod non, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis qui tunc erant, et qui in posterum imponerentur per probos homines ordinis, et secreta capitulorum. Postmodum imposuit sibi mantellum, aspergendo aquam benedictam super eum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum instruxit eum quod jaceret cum pannis lineis, et quod cingeretur una cordula, quali et unde vellet assumpta, ne ita libere contingeret carnes suas; quot _Pater noster_ diceret pro horis suis; qualiter se regeret, exponendo casus propter quos poterat perdere habitum et incurrere alias penas. Deinde fuit ductus retro altare, ubi assumeret vestes ordinis; quibus assumptis, cum fratres astantes recessissent clauso ostio, dictus frater Humbertus, ostensa eidem testi quadam cruce lignea retro altare, in qua non erat ymago Crucifixi, dixit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis nollet hoc facere, dixit ei quod hoc oportebat eum facere; sed postmodum, si vellet, poterat de hoc confiteri, et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde, postea precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse noluit spuere supra sed juxta. De osculis inhonestis, crimine sodomitico et aliis illicitis non fuit locutus eidem; nec plura scit de contentis in articulis supradictis. [p. 526] Item, dixit, eadem die post prandium fuit confessus retro dictum altare de dictis erroribus Petro de Valeure presbytero seculari, deservienti in dicta capella, cui prius confitebatur existens in servicio fratrum, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret tribus annis, vigiliis beate Marie, in pane et aqua, et amplius si posset, et quod nunquam interesset in loco in quo predicta fierent; quod et fecit, de vita vel morte dicti presbyteri certitudinem non habens.
Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod bene credebat et credit quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, quia videbat frequenter presbyteros seculares juvare eos ad celebrandum, et econtra. Non credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis, sed superiores poterant remittere penas; nec credit quod oscula inhonesta facerent, nec quod crimen sodomiticum committerent, nec quod ydola haberent. Promittebatur non exire ordinem; clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos; ex sacramento tenebantur non revelare secreta capitulorum, et dicebatur eis quod si revelarent, perderent habitum. Elemosine et hospitalitas convenienter servabantur in ordine in domibus in quibus ipse fuit moratus, et prohibebatur quod illicite non acquirerent, nec interessent loco in quo aliquis exheredaretur injuste. Servabatur in ordine quod magnus Magister cum conventu ordinasset; magna scandala contra ordinem sunt exorta, propter illa que imponuntur eidem, et que magnus Magister et alii dicuntur fuisse confessi; deffensioni ordinis obtulerat se, quia non credebat nec sciebat quod dicti errores essent in ordine.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco rediit ad presenciam eorumdem dominorum [p. 527] commissariorum predictus frater Johannes de Cormele, ut perficeret deposicionem suam. Requisitus si plene deliberaverat super interrogatorio facto eidem, an aliqua illicita de contentis in primis XIII articulis vel in aliis intervenissent in recepcione sua, respondit quod dictus receptor suus, post mantelli tradicionem, precepit ei, presentibus eciam aliis qui adfuerunt tradicioni mantelli, quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc mandatum non erat decens, dixit ei dictus receptor quod hoc oportebat eum facere, et tunc abnegavit Deum ore non corde. Postea precepit ei quod spueret supra quamdam crucem ligneam quam tenebat in manu sua, et ipse spuit non supra sed juxta. Postea dixit ei quod poterat carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et pati quod ipsi commiscerentur cum eo. Ipse tamen respondit quod hoc nullo modo faceret, nec unquam fecit, nec fuit requisitus, et magis credit quod non fieret in ordine quam contrarium. Deinde precepit ei quod oscularetur eum in ano; quo respondente quod non faceret, dimisit eum; tamen osculatus fuit eum supra vestes circa crus; alia inhonesta non intervenerunt in recepcione sua predicta, nec scit plus de contentis in XIII articulis predictis. Requisitus si dictus receptor dixerat ei quod predicta illicita essent de punctis ordinis, respondit quod non. Requisitus, cum ita esset eri certus de facto suo sicut nunc, quare eri non fuerat confessus predicta, respondit quod propter turpitudinem et horribilitatem abhorrebat dicere supra dicta. Requisitus si habuerat consilium cum aliquo ab eri citra qualiter responderet dictis articulis, respondit quod non; sed rogaverat Robertum presbyterum deservientem in Templo Parisius, quod diceret unam missam de Sancto Spiritu ut Deus dirigeret eum, et credit quod eam dixit. Requisitus si deposicio quam fecerat heri coram dictis dominis commissariis erat vera, respondit quod sic, nec aliquid in hoc immutare volebat. Item, dixit quod de predictis erroribus confessus fuerat, in eadem septimana quam fuerat receptus, fratri Alberto de Cooperto Puteo Lotoringo, quondam presbytero ordinis eorum, in capella domus [p. 528] de Moysiaco, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret septem sextis feriis; et postmodum, post capcionem tamen eorum, fuit confessus eciam de predictis fratri Johanni Pedis Leporis canonico regulari, commoranti cum domino episcopo Carnotensi, de cujus vita vel morte non habet certitudinem; plura dixit se nescire de contentis in dictis XIII articulis.
Item, requisitus super contentis in XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, quia presbyteri seculares frequenter juvabant eos, nec credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis. Statim pro professis habebantur, ut statim possent mitti ultra mare; clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos; cordulis cingebantur, sed nescit quod tangerent capita ydolorum. Injungebatur quod non revelarent secreta capitulorum; si revelassent, fuissent reprehensi, sed nescit qualiter puniti; absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Illi qui sciebant errores fuerunt negligentes, quod non correxerunt eos, nec denunciaverunt Ecclesie, sed credit quod propter timorem omitterent. In domibus ordinis in quibus fuit commoratus, vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter servari et elemosinam fieri ter in ebdomada generalem, et eciam omnibus transeuntibus omni die; tempore tamen carastie restringebantur elemosine propter multitudinem pauperum concurrencium. Clam capitulia tenebantur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum, et audivit dici quod magnus Magister et alii sunt aliquos errores confessi contra ordinem, ad cujus defensionem se obtulerat, quia vidit quod alii se offerebant.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc [p. 529] suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Jovis sequenti, que fuit XI dies mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Petrus de Cherruto Senonensis diocesis, serviens, quinquagenarius vel circa, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia vidit quod alii non portabant. Postmodum radi fecit sibi barbam, cum quo fuit inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, et fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione facta coram episcopo. Lectis autem et diligenter expositis ei omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non; vidit tamen recipi fratrem Johannem Monachi servientem quondam in capella domus Templi de Chemito Senonensis diocesis, sunt circiter XII anni, per fratrem Hugonem Picardi preceptorem tunc de Bria, defunctum, presentibus fratribus Odone Piccardi Arthangero, cujus cognomen ignorat, deffunctis; et in eodem loco et per eundem vidit, sunt XI anni vel circa, recipi fratrem Gales Piccardi quondam, presentibus fratribus Ger. de Viveriis presbytero, et Remigio de Suessionis, Odone Piccardi et Johanne Monachi, predictis deffunctis, in quorum recepcione nichil fuit dictum vel actum illicitum. Plures autem non vidit recipi, nec interfuit capitulis eorum; ipse autem receptus fuit in capella dicte domus de Cheruto, in proximo festo Ramis palmarum erunt XVIII anni vel circa, per fratrem Godofredum Picardi, quondam tunc preceptorem Brie, presentibus dictis fratribus Gerardo presbytero, et Odone, Petro Rosselli, et Humberto Bergerio, deffunctis, in hunc modum: nam prius quam intrasset dictam capellam, venerunt ad eum duo ex dictis fratribus, permonentes ipsum ut diligenter deliberaret si volebat esse de ordine eorum, quia oporteret eum dimittere [p. 530] propriam voluntatem propter alienam, et multa dura et aspera sustinere; et eum respondisset quod bene omnia sustineret, pecierunt ab eo si habebat infirmitatem latentem, si erat servilis condicionis, matrimonio, religioni alteri vel debitis obligatus. Quo respondente quod non, dixerunt quod rogaret Deum ut dirigeret eum, et intraverunt dictam capellam ad receptorem, et postmodum redierunt ad ipsum testem, qui remanserat extra, instruentes eum ut, si volebat esse de ordine eorum et perseverabat in eadem voluntate, intraret dictam capellam et peteret a dicto receptore, flexis genibus, panem et aquam ordinis. Et cum hoc fecisset, et dictus receptor respondisset quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, finaliter, prestito per juramentum ab ipso teste quod in eo non erant predicta impedimenta, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum quod esset obediens omnibus preceptoribus qui proponerentur eidem, et quod servaret castitatem, et quod viveret sine proprio, et quod non esset in loco in quo fieret prodicio vel sedicio populi, vel aliquis exheredaretur injuste, et quod pro posse suo juvaret ad acquirendum Terram sanctam, que erat amissa propter peccata nostra. Postmodum imposuit sibi mantellum, dicto presbytero dicente quasdam oraciones et aquam benedictam supra eum aspergente; et receptor et alii fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis, et qualiter se regeret in ordine. Postmodum fuit ductus ad dormitorium ad induendum vestes ordinis. Quibus assumptis, paulo post predictus frater Odo duxit eum ad quemdam pratellum prope ecclesiam, et ostendens ei quamdam crucem ligneam in qua nulla erat ymago, interea nescit per quem positam, precepit ei quod spueret supra eam, et ipso teste respondente quod hoc nullo modo faceret, quia hoc non esset bonum nec decens, dictus Odo respondit quod hoc oportebat eum facere, et tunc dictus testis spuit non supra sed juxta eam. Deinde dixit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dictus Odo dixit ei quod hoc oportebat eum facere, et tunc abnegavit ore et non corde. [p. 531] Quibus sic factis, dictus Odo incepit subridere quasi dispiciendo ipsum testem, ut sibi visum fuit. De osculis inhonestis, crimine sodomitico vel aliis illicitis non fuit locutus eidem; nec plura scit de contentis in XIII articulis supradictis.