Le procès des Templiers, Tome I.

Part 47

Chapter 47 3,274 words Public domain Markdown

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Johannes de Buffavent serviens, Claramontensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi quondam servientes amoverunt eum sibi, et postmodum radi fecerat sibi barbam; cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, et est etatis triginta quinque annorum, vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire nec credere quod contenta in dictis XIII articulis servarentur in recepcionibus fratrum ordinis, quia vidit recipi fratrem Anricum de Anglesi militem, quondam combustum Parisius, per fratrem Guillelmum de Liris militem, qui auffugit quando alii capti fuerunt, in capella domus Templi de Biciis Nivernensis diocesis, in die Brandonum proxima erunt quinque vel sex anni, presentibus fratribus Guillelmo Gatz milite, qui affugit, Anrico Donarcan serviente quondam, Galtero dispensatore dicte domus; in cujus recepcione nichil fuit factum vel dictum illicitum. Plures non vidit recipi, nec interfuit capitulis eorum; ipse autem testis receptus fuit in capella domus Templi de Campo Alamani Nivernensis diocesis, per fratrem Anricum Dornarcan, quondam preceptorem dicte domus, in quindena festi Omnium Sanctorum proximo venturi erunt XII anni, presentibus fratribus Laurencio de Villa Moson et Raynaudo de Brinone servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam peciit ter interpolate panem et [p. 510] aquam et societatem ordinis amore Dei, et ter ei fuit responsum quod bene deliberaret, quia multa dura oporteret eum pati, et non haberet forsitan equos et vestes quos videbat eos habere, et quod rogaret Deum ut eum dirigeret; et cum hoc fecisset, et ipsi deliberassent ad invicem recipere eum, voluerunt scire ab eo per juramentum si erat servilis condicionis, excommunicatus, alteri religioni, matrimonio vel debitis obligatus, et si habebat infirmitatem latentem; quo respondente quod non, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes osculati fuerunt eum in ore, et instruxerunt eum quot _Pater noster_ deberet pro horis suis dicere, et qualiter deberet se in ordine regere. Cum autem recederent, et essent quasi in medio ecclesie, dictus receptor dixit ei quod adhuc habebat ei aliquid dicere, et ipso teste respondente que, dixit receptor quod oportebat eum abnegare Deum et spuere super crucem; et cum ipse testis diceret quod hoc nullo modo faceret, dictus frater Raynaudus dixit eidem ridendo: Non cures, quia hoc non est nisi quedam truffa. Post que, ad preceptum dicti receptoris, cum aliquantulum repugnasset, finaliter abnegavit Deum ore, non corde. Postea precepit ei quod spueret supra quamdam crucem ligneam, in qua nulla erat pictura nec ymago, existentem in quadam fenestra dicte capelle, et ipse testis noluit spuere super, sed juxta. Cum autem exivisset dictam capellam idem testis, peciit a dicto fratre Raynaudo, si predicte abnegacio et spuicio debebant fieri secundum religionem eorum, et dictus Raynaudus dixit quod non, sed quod receptor dixerat ei pro trufa; et si dixisset ei quod secundum religionem eorum debebant predicta fieri, habebat ipse testis tunc propositum, ut dixit, ab eo recedendi et statim habitum abjiciendi; nichilominus tamen petiit a dicto fratre Laurencio, eadem die ac nocte, qui respondit ei quod truffatorie erant sibi dicta, et quod non curaret, quia dictus receptor erat quidam truffator, qui sic truffabatur [p. 511] de gentibus. Alia inhonesta vel illicita non intervenerunt in recepcione sua predicta; nec scit plus de contentis in XIII articulis supradictis, nec in aliis, hoc excepto quod bene credit ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod laici eorum possent absolvere a peccatis, nec quod fierent inter eos oscula inhonesta. Juravit ordinem non exire pro meliori vel pejori. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos; nec audivit dici quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola; nec quod cordula sibi tradita tetigerit capita ydolorum. Non fuit ei inhibitum quod non confiteretur nisi fratribus ordinis. Non audivit quod elemosine et hospitalitas fuerint retracte in ordine, nec quod excubie ponerentur in capitulis que secrete tenebantur; et credit quod in ordine fuisset servatum quod magnus Magister cum conventu ordinasset; non credit quod errores contenti in articulis essent in ordine, sed propter eos contra ordinem grandia scandala sunt exorta.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revellaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Lune sequenti, que fuit VIIIª dies dicti mensis Februarii, fuerunt adducti pro testibus, ad presenciam dictorum dominorum episcoporum Mathei de Neapoli et archidiaconi Tridentini, in predicta domo fratrum Minorum, fratres Petrus de Blesis presbyter Carnotensis, Robertus Vigerii Carnotensis, Christianus de Biceyo, Petrus Picardi de Buris et Poncius de Bono Opere Lingonensis, Symon de Cormesci Remensis, Helias de Jotro Meldensis, Johannes de Conriucle Suessionensis, Matheus de Gresson-Essart Belvacensis, et Petrus de Chevruto Senonensis civitatum et diocessum, qui premissa protestacione quod non [p. 512] intendebant in aliquo recedere a confessionibus et deposicionibus alias factis per eos coram suis ordinariis, et quod si aliquid contradicerent coram ipsis dominis commissariis, per simplicitatem, vel alias, quod non facerent eis prejudicium, juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere in hujusmodi negocio veritatem plenam et meram, secundum formam juramenti aliorum precedencium testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Quibus actis, dictus frater Robertus Vigerii de Claramonte serviens, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, et postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, sexagenarius vel circa, premissa et repetita protestacione predicta, lectis et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, quod non viderat et sciverat, nec audiverat dici nec credebat quod in ordine servarentur contenta in dictis XIII articulis; nec in receptione sua fuit aliquid factum vel dictum illicitum, nec in recepcionibus infrascriptorum quos vidit recipi, videlicet Roberti Cortesia de Claromonte et Bonafos Temple de Talende Claramontensis diocesis, quos credit esse mortuos, qui fuerunt recepti in capella domus Templi Montis Ferrandi dicte diocesis, sunt viginti anni elapsi, per fratrem Guillelmum de Monte Gastonis dicte diocesis, militem, quondam preceptorem tunc de Turreta, presentibus fratribus Durando Albuini de Talende preceptore Montis Ferrandi, Durando Malias presbytero, deffunctis. Vidit eciam recipi quemdam presbyterum, cujus nomen ignorat, per fratrem Humbertum Blanc militem, sunt anni X elapsi, in capella domus Templi de Turreta, presentibus fratribus Durando Pinhola et Boneto, cujus cognomen ignorat, presbyteris, Hugone de Borneto serviente, de quorum vita vel morte non habet certitudinem. Vidit eciam recipi Johannem Sarraceni servientem, Bituricensis diocesis, in dicto loco de Turreta, per dictum fratrem Himbertum, sunt X anni elapsi, presentibus Durando et Boneto presbyteris, et Hugone, [p. 513] predictis, et Johannem de Arcona servientem, Claramontensis diocesis, in eodem loco, et predictum fratrem Himbertum, et eisdem fratribus presentibus qui omnes morabantur, et ipse testis cum eis, in dicto loco de Turreta; plura nesciens de contentis in dictis XIII articulis. Ipse autem receptus fuit in capella domus Templi Montis Ferrandi, fuerunt in festo Epiphanie Domini proximo preterito triginta quinque anni vel circa, per fratrem Franconem de Borto militem, quondam preceptorem tunc Alvernie, qui dicebatur recepisse circa centum viginti fratres in ordine, presentibus fratribus Durando Malias, Petro Rosa et Geraldo, cujus cognomen ignorat, presbyteris, Petro de Madit milite, et aliis pluribus, deffunctis.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec audivit quod eorum laici possent absolvere a peccatis, nec credit; sed terminatis capitulis remittebant eos ad sacerdotes ordinis absolvendos. In ore se osculabantur in recepcionibus eorum, et jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod suspicio fuerit contra eos. Cordulis cingebantur, in signum castitatis supra camisias cum quibus jacebant. Jurabant secreta capitulorum non revelare, eciam fratribus qui non adfuissent in eis, et credit quod fuerit causa quia ab inicio non habebant sacerdotes; et multe culpe manifestabantur in capitulis, quas non decebat revelari illis qui non adfuerant in capitulis. Hospitalitas convenienter servabatur in ordine, sed credit quod elemosine fuerint restricte a tempore quo ipse fuit receptus in ordine; audivit dici quod capitulia clam tenebantur aliquando valde tempestive propter negocia que eis occurrebant, missa tamen dicta. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset, nec credit quod, si errores qui imponuntur ordini fuissent veri, potuissent tanto tempore esse celati; sed propter hoc sunt grandia scandala contra ordinem exorta, et [p. 514] fuit idem ordo de predictis diffamatus post capcionem eorum.

Requisitus si alias confessus fuerat aliquid contra presentem deposicionem, respondit quod sic propter vehemenciam tormentorum, que fuerunt sibi illata Parisius, quando dominus Nivernensis episcopus fecit inquiri ibi contra eum, et quia tres ex ejus sociis fuerunt ibi mortui propter dicta tormenta, ut audivit dici. Requisitus de nominibus illorum qui dicebantur obiisse propter dicta tormenta, dixit quod unus vocabatur frater Galterus Bituricensis diocesis, alter Chantalop et alter Anricus; cognomina tamen ignorat, et credit quod Magister et alii qui dicuntur fuisse confessi aliquos errores contra ordinem fuerunt mentiti, et quod ad hoc tormentis vel promissionibus fuerunt inducti.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco dictus frater Petrus de Blesis Claramontensis diocesis, presbyter, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat una cum pluribus aliis in concilio Senonensi, quadragenarius, cum quo fuit inquisitum per Predicatores, et absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Senonensem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non, et pocius credebat quod non quam quod sic, quia viderat, per fratrem Hugonem de Penrado visitatorem Francie, recipi simul et semel duos presbyteros, duos milites et duos servientes, quorum unus ex servientibus vocabatur Ricardus Scortus, aliorum vero nomina ignorat, in quodam capitulio generali celebrato Parisius, fuerunt decem anni vel circa in festo nativitatis beati Johannis Baptiste, presentibus fratribus Gerardo de Villaribus et Guaufredo de Gonavala milite, preceptore Pictavie et Aquitanie, et magistris Provincie et [p. 515] Alamanie, quorum nomina et cognomina ignorat, et pluribus aliis, in quorum recepcione nichil fuit actum vel dictum illicitum; et post recepcionem, intraverunt immediate ecclesiam ad audiendum missam. Postmodum comederunt, et post comestionem recepti recesserunt. Plures non vidit recipi, nec interfuit aliis capitulis eorumdem. Ipse autem fuit receptus in capella domus de Saranhaco Templi Senonensis diocesis, per fratrem Johannem de Turno, quondam thesaurarium tunc Templi Parisiensis, die Sabati post festum Assumptionis beate Marie erunt duodecim anni vel circa, presentibus fratribus Renando de Tremplaio presbytero, vivo, ut credit, Petro Gaude, Johanne de Corbolio preceptore tunc Corbolii, et Johanne de Verrenis agricola servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam peciit flexis genibus panem et aquam societatem et pauperem vestitum ordinis ter interpolate, et ter ei responderunt quod rogaret Deum et beatam Mariam, convertens se ad quoddam altare ut dirigerent eum, et quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare propriam voluntatem, et se subjicere aliene, vigillare quando vellet dormire, esurire quando vellet comedere, et econtra, et multa dura et aspera sustinere; et cum respondisset quod omnia sustineret, voluerunt scire per sacramentum ab ipso si erat in eo aliquid impedimentum propter quod non posset esse frater dicti ordinis. Quo respondente quod non, fecerunt eum vovere et jurare, supra quoddam missale apertum, castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum dictus receptor imposuit sibi mantellum, et ipse et dictus presbyter fuerunt eum osculati in ore, et dictus presbyter dicebat psalmum: Ecce quam bonum et quam jocundum, et aspergebat aquam benedictam supra eum. Post que dixit ei dictus receptor, quod ipse instrueret eum de aliquibus punctis ordinis, sed non poterat eum instruere de omnibus, quia ante prandium habebat ire apud Corbolium; et instruxit eum qualiter gereret se in mensa, et quod jaceret cum pannis lineis, et cingeretur una cordula, et [p. 516] exposuit sibi casus propter quos poterat perdere habitum et ordinem, et penas alias incurere. Post que recessit dictus thesaurarius et omnes fratres superius nominati, et quidam frater ordinis, cujus nomen et cognomen ignorat, qui erat tunc, ut ipse testis credit, preceptor de Bello Visu diocesis Senonensis, ducens ipsum testem ad quamdam cameram, extraxit quamdam crucem ligneam de subtus vestes suas, petens ab ipso teste si credebat in illum qui representabatur per ymaginem in dicta cruce existentem; quo respondente quod sic, precepit ei quod abnegaret eum et spueret super dictam crucem; eo vero respondente quod hoc non faceret, dixit quod hoc oportebat eum facere, ex quo promiserat et juraverat obedienciam religioni eorum; et tunc ipse testis abnegavit ore non corde, et spuit non supra sed juxta dictam crucem, ut dixit. Postea precepit ei quod oscularetur eum in umbilico, in quo fuit eum osculatus intermediis pannis. Requisitus si dixerat ei quod predicta essent de punctis religionis eorum, et si aliqua alia inhonesta intervenerant in recepcione sua predicta, respondit quod non, et plura nesciebat de contentis in XIII articulis supradictis. Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite et secundum formam Ecclesie celebrarent, et ipse testis eodem modo celebravit existens in ordine, et dixit illa verba: Hoc est enim corpus meum, sicut ante, nec fuit sibi inhibitum quod non diceret dicta verba, nec aliis inhibebatur quod ipse sciat. Quando capitulia terminabantur factis precibus pro Ecclesia, regibus, Terra Sancta, et aliis, per laicum qui tenebat capitulum, dicebat: De hiis que obmisistis dicere, propter verecundiam carnis vel disciplina ordinis, nos facimus vobis talem indulgenciam qualem possimus, et qualem Deus fecit Magdalene, et ibitis ad fratrem sacerdotem qui absolvet vos. Pro professis statim habebantur. In recepcionibus eorum non aderant nisi fratres ordinis; de crimine sodomitico et de ydolis, et quod [p. 517] cordule tangerent capita ydolorum, vel quod interficerentur nolentes facere predicta, non audivit aliquid dici, sed per sacramentum injungebatur quod non revelarent secreta capituliorum, et si revelassent, fuissent in carcere perpetuo positi; nec poterant, absque licencia, nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Ipse autem confessus fuit de predictis erroribus infra octo dies a recepcione sua, antequam celebraret in capella domus Templi de Soysiaco Meldensis diocesis, Johanni de Monte Acuto presbytero, quondam seculari, qui absolvit eum, imposita penitencia quod cingeretur una cordula supra carnem nudam per unum annum. Precipiebatur quod hospitalitatem et elemosinas debite facerent et servarent, et inhibebatur quod illicite nichil ordini acquirerent. Servabatur in ordine quod magnus Magister cum conventu statuebat. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos contra ordinem, ad cujus defensionem se alias non obtulerat, sicut credit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit VIIII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Symon de Cormessi serviens, Remensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi quidam servientes amoverunt sibi; postmodum radi fecerat sibi barbam; cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum [p. 518] archiepiscopum Senonensem, et est etatis quinquaginta quinque annorum vel circa. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, repetita protestacione superius quando juravit facta per eum et alias, quod nesciebat si contenta in dictis capitulis erant vera. Nec hoc credebat, quia viderat recipi in capella domus Templi de Mellans Remensis diocesis, per fratrem Terricum de Boscis quondam magistrum Boscorum Templi, sunt XI anni vel circa, fratrem Godardum de Alto Vivari servientem, dicte diocesis Remensis, qui fuit captus una cum aliis, de cujus vita vel morte nunc non habet certitudinem, presentibus fratribus Johanne de Anesio Laudunensis, et Manesserio de Cormerssi Remensis diocessum, deffunctis. In cujus recepcione nichil vidit fieri illicitum vel inhonestum, nec scit nec credit quod factum fuerit post dictam recepcionem. Ipse vero testis receptus fuerat Dominica post festum Magdalene proximo preteritum fuerunt XII anni vel circa, in quadam camera domus Templi Remensis, per fratrem Galcherum de Liencuria militem, preceptorem Remensem et Laudunensem, presentibus fratribus Johanne Linache presbytero, Johanne de Anesi predicto, et Odone de Luchiaco servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum. Nam cum peciisset panem et aquam, et societatem et participationem bonorum ordinis, et finaliter concessissent ei, voluerunt scire per sacramentum ab ipso si erat servilis condicionis, excommunicatus, matrimonio, religioni vel debitis obligatus, et si habebat infirmitatem latentem. Quo respondente quod non, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde dictus Johannes de Anesio traxit ipsum testem ad unum angulum camere, dicto receptore et aliis remanentibus in loco predicto, et dixit ei, ostendens sibi quamdam crucem ligneam in qua erat ymago Crucifixi, nescit unde acceptam, quod abnegaret illum prophetam qui representabatur per dictam ymaginem, qui fuerat positus in cruce; et cum ipse testis diceret quod hoc nullo modo faceret, [p. 519] dixit ei quod oportebat eum facere, quia ita faciebant alii, et tunc abnegavit ore non corde, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse finxit se spuere, sed non spuit, et dictus Johannes respondit quod sufficiebat, de quo fuit in crastinum confessus, in loco capituli domus Vallis Scolarium ejusdem loci, fratri Bonomi de Valle Scolarium, qui vivebat tempore quo ipse testis fuit captus, qui absolvit eum, imposita sibi penitencia quod abstineret a vino multis sextis feriis, nescit quot, et quod non interesset loco in quo predicta fierent, quod complevit. Alia inhonesta non intervenerunt in recepcione sua predicta, nec scit plus de contentis in XIII articulis supradictis.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuerit, quod non interfuerat capitulis, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres dicti ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis. Jurabant absque licencia ordinem non exire; statim pro professis habebantur, clandestine recipiebantur; non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule, quibus cingebantur supra camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum. Si revelassent, credit quod fuissent incarcerati; absque licencia non debebant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Illi qui sciebant errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit in ordine convenienter servari et fieri; januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitula tenebantur. Quod magnus Magister cum conventu statuisset in ordine servatum [fuisset]. Grandia scandala propter predicta contra ordinem sunt exorta. Audivit dici a pluribus fratribus, post capcionem, in concilio Senonensi et alibi, quod ipsi abnegaverant Deum in recepcione sua, et quod Magister magnus et aliqui alii hoc fuerant confessi. Requisitus si obtulerat se [p. 520] deffensioni ordinis, respondit quod sic, propter malum consilium quod tunc habebat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.