Le procès des Templiers, Tome I.
Part 51
Frater Johannes de Vanbellant serviens, Suessionensis diocesis, testis supra juratus, etatis quadraginta annorum duorum vel circa, mantellum et barbam defferens, cum quo fuit inquisitum, absolutus et reconciliatus per dictum episcopum Parisiensem, lectis et diligenter [p. 551] expositis sibi omnibus et singulis articulis, repetita protestacione per eum et alios facta quando juravit, respondit ad eos se nescire de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur, videlicet quod ipse fuit receptus, Dominica ante Nativitatem proximo preteritum fuerunt XIX anni vel circa, per fratrem Nicolaum de sancto Albano quondam preceptorem, tunc Montis Suessionensis, in capella domus Templi predicte, presentibus fratribus Michaele de Ballaynvilier milite quondam, Joanne de Vallibus serviente quondam, in hunc modum: nam cum flexis genibus peciisset panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis amore Dei sibi concedi, et responsum fuisset quod grandem rem petebat, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia sustineret, voluerunt scire ab eo si erat servilis condicionis, matrimonio vel alteri religioni vel debitis quod non posset solvere obligatus, et si habebat aliquid impedimentum infirmitatis latentis vel aliud; quo respondente quod non, dixerunt ei quod rogaret Deum et beatam Virginem quod dirigerent eum, et diceret Pater noster et Ave Maria, et cum hoc fecisset, et ter idem quod supra peciisset, et idem responsum fuisset et dictum per receptorem, fratribus astantibus, quod si scirent impedimentum in eo, revelarent ante recepcionem, quia postmodum hoc non possent, finaliter, prestito per juramentum quod non erant in eo predicta impedimenta, fecerunt eum vovere et jurare super quemdam librum apertum, in quo erat ymago Crucifixi, castitatem, vivere sine proprio, et obedire superioribus suis et mandatis eorum, et servare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine, et que in posterum imponerentur per probos homines ordinis, et quod non interesset loco in quo nobilis homo vel nobilis mulier, orfani, vidue vel miserabiles persone exheredarentur injuste; postmodum imposuit sibi mantellum et birretum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis; quod jaceret cum pannis et caligis lineis, cinctus una cordula quam emit ipse testis dicta die post prandium; qualiter regeret se in ordine, [p. 552] exponens diversos casus propter quos posset incurrere diversas penas. Post que, aliis recedentibus, dictus receptor, capella post eorum recessum aperta remanente, traxit ipsum testem retro altare, et, ostensa sibi quadam cruce lignea, quam tenebat idem receptor in manu, in qua erat ymago Crucifixi, peciit ab ipso teste si credebat in illum, ostendendo dictam ymaginem Crucifixi. Quo respondente quod sic, dixit ei quod non crederet in eum, qui fuerat falsus propheta, et quod negaret eum; et cum ipse testis diceret quod hoc non debebat facere, cum fuisset mortuus et crucifixus pro peccatis nostris, preceptore predicto dicente quod oportebat ipsum testem predicta facere, abnegavit ipse testis ore non corde, ut dixit. Post que precepit ei quod spueret supra dictam crucem, sed noluit spuere supra sed juxta. Deinde fecit ipsum testem spoliari in camisia et braccis, et fuit supra braccas osculatus ipsum testem prope anum. Postmodum dixit ei quod poterat fratribus ordinis carnaliter commisceri, si volebat, et id ipsum pati debebat; hoc tamen non fecit, et respondit sibi quod nunquam faceret; nec scit nec audivit dici; nec credit quod predicta quatuor illicita fierent vel servarentur in ordine; et vidit recipi, in quadam camera dicte domus Montis Suessionensis, fratrem Adam de Villa Ademari servientem quondam, in proximo festo Nativitatis beati Johannis Baptiste erunt novem anni vel circa, per fratrem Johannem de Sernay, quondam preceptorem, tunc dicte domus, presentibus fratribus Matheo de Atrabato et Remigio de Cormellis, deffunctis, in cujus recepcione vel post non fuit aliquid actum vel dictum de predictis illicitis quod ipse testis sciverit vel audiverit dici vel credat. Requisitus si dictus receptor vel alii dixerant sibi, vel ipse sciebat vel audiverat dici, quod predicta illicita vel aliqua ex eis essent de punctis ordinis, respondit quod non. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credebat quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nescit quod eorum laici possent absolvere a peccatis vel absolverent. Juravit et credit quod alii jurarent ordinem non exire. Statim pro professis habebantur; clandestine recipiebantur. Non [p. 553] credit quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Jurabant non revelare secreta capitulorum; si revelassent, fuissent puniti, sed nescit qualiter. Non fuit sibi inhibitum, nec scit quod aliis inhiberetur quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, et infra octo dies a recepcione sua, ipse testis fuit, in capella dicte domus eorum Montis Suessionensis, confessus de predictis erroribus fratri Johanni de Collegi conventuali fratrum Minorum Suessionensium quondam, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret per dimidium annum sextis feriis, in pane et aqua, et quod non interesset loco in quo predicta illicita fierent; quod complevit. Si aliqui erant scientes errores, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus; tempore tamen caristie, propter multitudinem populi concurrentis, vidit elemosinas, ut pluribus dari possent, distribui in plures peczias quam prius fierent. Clam eorum capitulia tenebantur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra ipsum. Una cum aliis obtulerat se deffensioni ordinis. Ab ordine aposthaverat per bienium vel circa, ante capcionem eorum, et in apostasia existens ante capcionem aliorum et suam deposuerat supra predictis, coram inquisitore, apud Pissiacum, gratis, et non captus. Sed postmodum, ante capcionem suam et aliorum, resumpsit habitum, quia dicebatur ei quod erat excommunicatus, et venit ad magnum Magistrum, Parisius, in capitulio generali, in festo Nativitatis beati Johannis Baptiste fuerunt tres anni, et in dicto capitulio fuit reconciliatus, et mantellus ei redditus, et impositum ei quod comederet in terra, super mantellum suum per annum, et quod tribus diebus in septimana comederet panem et aquam; quod et fecit in dicta domo Montis Suessionensis, usque ad festum beati Remigii, circa quod fuerunt capti. Requisitus sub juramento suo si revelaverat aliquibus de ordine, ante [p. 554] capcionem eorum, illa de quibus prius inquisitum fuerat, respondit quod non, nec sciebat capcionem, nec audiverat nisi per tres dies ante capcionem eorum. Requisitus quare exiverat dictum ordinem, respondit quod propter levitatem suam, quia erat in nimia edua [inedia?] in religione.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Martis sequenti, que fuit XVI dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Thomas Quintini serviens, Bajocensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadragenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi; postmodum radi fecerat sibi barbam. Qui fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo Parisiensi, qui absolvit et reconciliavit eumdem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos se nescire de contentis in eis nisi quod sequitur. Scilicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Brectiville le Rebel dicte diocesis Bajocensis, circa instans festum beati Johannis erunt X anni vel circa, per Philippum Agate servientem, tunc preceptorem ballivie Normannie, quem credit vivere, presentibus fratribus Guillelmo Picardi presbytero, Guillelmo de Boysset milite, et Matheo Raynandi servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset, flexis genibus ter interpolate, concedi sibi, amore Dei, panem et aquam et pauperem vestitum ordinis, et responsum fuisset ei quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, rogans Deum ut dirigeret eum, et hoc fecisset, finaliter prestito per [p. 555] juramentum quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat servilis condicionis, matrimonio vel alteri religioni, aut debitis que non posset solvere obligatus, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et quod jaceret cum pannis et caligis lineis una cordula cinctus, et qualiter regeret se in ordine. Post que, recedentibus aliis, porta capelle aperta remanente, dictus receptor dixit eidem testi satis prope altare existenti quod abnegaret ter Deum; et cum ipse testis responderet quod hoc nullo modo faceret, et fleret, dixit ei quod non curaret, quia oportebat eum hoc facere, et de hoc posset postmodum confiteri, et Deus bene indulgeret ei; tunc ipse testis abnegavit Deum ter ore non corde. Post que precepit ei quod ter spueret supra quamdam crucem ligneam nescit unde ablatam, quam tenebat in manu, in qua non recolit se picturam vel ymaginem aliquam vidisse, et ipse testis spuit ter non supra sed juxta eam. De osculis inhonestis et crimine sodomitico non fuit ei locutus dictus receptor nec alius, nec quod predicta essent de punctis ordinis, nec scit nec audivit dici nec credit quod dicta illicita fierent in recepcionibus aliorum; nec aliquem alium vidit recipi in ordine, nec interfuit capitulis eorum; et pauca scit, ut dixit, de factis ordinis, quia erat agricola. Precepit ei dictus receptor quod non revelaret predicta. Item, dixit se fuisse confessum de predictis erroribus in crastinum, in eadem capella, dicto presbytero, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret XIII diebus Veneris in pane et aqua, quod et fecit.
Item, dixit quod crucem sanctam devote adorabant die Veneris sancta, et quod bene credit ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; non credit quod eorum laici possent absolvere nec absolverent a peccatis. Juravit ordinem non exire, credens quod alii idem jurarent. [p. 556] Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur. Non credit quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur (assumebant unde volebant), tangerent capita ydolorum. Non fuit ei inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, nec audivit aliis inhiberi. Elemosinas et hospitalitatem vidit in domibus ordinis in quibus conversatus fuit convenienter fieri et servari, et decimas bene reddi de terris eorum quas ipse testis excolebat. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset. Nunc grandia scandala sunt exorta contra ordinem, propter illa de quibus agitur contra eum. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat cum aliis, et postea se retraxit.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestationes fuerint publicate.
Frater Stephanus de Domont serviens, Parisiensis diocesis, testis supra juratus, habitum et barbam defferens, quinquagenarius vel circa, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram eo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur, scilicet: se nescire si in recepcionibus aliorum interveniebant illicita, quia nullos viderat recipi, nec interfuerat capitulis eorum. Ipse tamen receptus fuerat, in principio Augusti proximo preteriti fuerunt triginta anni vel circa, per fratrem Johannem de Manbressi militem quondam, preceptorem tunc Viromandie, in capella domus Templi de Castellario in Veromandia Noviomensis diocesis, presentibus fratribus Garino de Grandi Villarii, Johanne de Sano Pucto servientibus, et aliis deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam ordinis, et respondisset quod [p. 557] grandem rem repetebat, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, et cum respondisset quod omnia sustineret, finaliter prestito ab eo quod non habebat infirmitatem nec aliud impedimentum, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et postmodum imposuit sibi mantellum, et fuerunt osculati eum in ore. Requisitus si sciebat vel credebat vel audiverat dici quod aliqui errores essent in ordine, respondit quod non. Requisitus si in recepcione sua intervenerant aliqua illicita, respondit quod non, quod ipse recordetur, quia sunt multi anni elapsi, et non habebat, ut dixit, propter hoc magnam memoriam. Postmodum, specificatis sibi illis que continentur in primis XIII articulis, dixit quod de mandato dicti receptoris spuerat juxta crucem et abnegaverat Deum. Predicta tamen dixit per talem modum, et tanta simplicitate videbatur dictus testis, sicut per multas circumlocuciones apparuit, sicut est quia requisitus si receptor ejus contrarium ejus quod ipse deposuit diceret an dementiret eum, respondit quod non; et quia eciam dixit quod predicta non reputabat illicita, quia si fecit, fecisset ore non corde; quod ejus deposicioni non fuit visum dictis dominis commissariis magnam fidem esse adhibendam; cum multum timere videretur propter deposicionem coram domino episcopo Parisiensi factam per eum, quia fuerat questionatus Parisius duobus annis et ultra ante deposicionem suam, ut dixit. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec scit si eorum Magister et laici poterant absolvere a peccatis. Clandestine recipiebantur. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Injunctum fuit ei quod non revelaret secreta capitulorum. Item, requisitus si confessus fuerat de predictis erroribus, respondit quod sic cuidam presbytero ordinis, de cujus nomine non recordabatur, infra triduum, qui injunxit ei quod deinceps non faceret, et quod jejunaret tribus diebus. Postmodum dixit quod non bene recordabat, propter diuturnitatem temporis. Si [p. 558] qui erant scientes errores, negligentes fuerunt, quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit quod elemosine fuerant restricte in ordine de mandato superiorum in aliquibus locis, et quod eorum capitulia clam tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala et suspicio contra ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum. Obtulit se deffensioni ordinis cum aliis; postmodum se retraxit.
Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda, et hoc dixit multum trepide. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Odo de Castroduni serviens, Carnotensis diocesis, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat Aurelianis, cum dominus episcopus Aurelianensis, qui nunc est, absolvisset et reconciliasset eum. Postmodum radi fecerat sibi barbam, et est quadraginta sex annorum vel circa; et fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo, et si aliquid contrarium diceret, quod non prejudicet sibi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis, nisi quod sequitur. Videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Buxeria Carnotensis diocesis, per fratrem Guillelmum Gaudini militem quondam, preceptorem tunc ballivie Carnotensis, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt XXVI anni vel circa, presentibus fratribus Petro de Merevilla milite, Guillelmo de Nicochet serviente, et pluribus aliis deffunctis, in hunc modum: nam obtulit se velle esse servum esclavum ordinis et Beate Marie toto tempore vite sue, petens panem et aquam ordinis sibi concedi pluries interpolate; et cum reponsum fuisset eidem pluries quod bene deliberaret, et quod grandem rem petebat, quia oporteret [p. 559] eum abdicare a se propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, et quod rogaret Deum ut dirigeret eum, et hoc fecisset, finaliter prestito ab eo per juramentum quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat servilis condicionis, matrimonio vel alteri religioni obligatus, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, quod inclinaret capud quando Gloria Patri diceretur, jaceret cum pannis et caligis lineis cinctus una cordula, et precepit ei quod conservaret bona ordinis; et alia inhonesta tunc non intervenerunt in sua recepcione predicta. Elapsis vero tribus septimanis vel circa, dictus receptor vocavit ipsum testem solum in quadam camera dicte domus, in qua jacebat dictus receptor, et firmata porta precepit ei quod abnegaret Jhesum Christum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit quod hoc oportebat eum facere, alioquin moreretur; et tunc ipse testis, timore ductus, abnegavit Jesum Christum cum dolore cordis, ore non corde; et ostendit ei quamdam crucem ligneam, nescit a quo allatam, in qua erat ymago Crucifixi. Non tamen de sputo illicito, nec de osculo inhonesto, nec de aliqua alia re illicita fuit sibi locutus, nisi de hoc tantum quod per fas vel nefas secure acquireret ordini, quia hoc poterat secure facere sine peccato. Non tamen hoc fecit, nec credit quod predicta illicita fierent in ordine, nec vidit nec scivit, nec audivit dici quod intervenerunt in recepcionibus infrascriptorum, scilicet fratris Guillelmi Dicure Aurelianensis diocesis, servientis quondam, quem vidit recipi per dictum fratrem Guillelmum Gaudini, in dicta capella, sunt XVIII annis vel circa, non recolit de presentibus; nec in recepcione fratris Dionisii de Samneriaco, in Carnotensis diocesis, presbyteri vivi quem vidit recipi, non recolit si Aureliani vel in dicta domo Castriduni, per dictum fratrem Guillelmum Gaudini, sunt XVIII anni vel circa, non recolit de presentibus. Item, dixit se credere quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod fratres ordinis bene [p. 560] crederent ecclesiasticis sacramentis, quia communicabant ter in anno; et ipse bene credebat. Non credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Juravit ordinem non exire; credit quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur; quibus volebant confitebantur. Jurabant non revelare secreta capitulorum, et qui revelassent, secundum statuta ordinis perdidissent mantellum et ordinem. Si qui sciebant errores, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus fuit, vidit elemosinam ter in ebdomada bene fieri et hospitalitatem convenienter servari. Clam tenebantur eorum capitulia. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala sunt exorta contra ordinem, propter illa de quibus agitur contra eum. Non obtulerat se deffensioni ordinis; intelligebat Latinum.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, coram eisdem dominis commissariis, hoc salvo quod, cum dictus frater Odo deposuit de abnegacione Jhesu Christi, dictus dominus Matheus ex causa recessit; presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.