Le procès des Templiers, Tome I.

Part 44

Chapter 44 3,275 words Public domain Markdown

Eisdem die et loco fuit adductus ad eorumdem dominorum commissariorum presenciam frater Fulco de Nulliaco serviens, Belvacensis diocesis, preceptor domus de Serier Ambianensis diocesis, sexagenarius, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia dimisit ipsum ad aliquorum persuasum in concilio Remensi; postmodum fecit sibi radi barbam, cum quo fuit inquisitum per dominum episcopum Ambianensem qui nunc est, et absolutus et reconciliatus per eum; lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non, quia non interfuerat recepcioni alicujus alterius nec capitulis eorum. Ipse autem receptus fuerat in capella domus Templi Belvacensis, in instanti festo Purificationis beate Marie erunt septem anni, per fratrem Robertum de Belvaco, quondam presbiterum, presentibus fratribus Roberto de Gorreflor presbitero, Philippo de Leurechires serviente, vivis, ut credit, et Rogerrio de Marsilia serviente, deffuncto, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam et societatem fratrum ordinis, et ei concessisset, fecit eum vovere et jurare castitatem, et vivere sine proprio, et obedire cuicumque preceptori qui preponeretur sibi; postmodum tradidit sibi mantellum, postea dixit ei dictus receptor quod oportebat eum spuere super quandam crucem de panno rubeo posita super quoddam pulpitum, et erat talis quales sunt cruces quas portabant in mantellis, et ipse testis spuit non super sed juxta eam; postea precepit ei quod abnegaret Deum, et ipse testis rogavit eum instanter quod non cojeretur facere hoc, dictus vero receptor respondit quod oportebat eum hoc [p. 478] facere, quia talis erat ordo suus, et tunc abnegavit ore non corde; de osculis inhonestis, de crimine sodomitico vel aliquo alii illicito non fuit sibi locutus eidem; requisitus si credit quod alii communiter reciperentur in ordine sicut ipse fuit receptus, respondit quod sic, sed non audivit dici ab aliquo, nec modum recepcionis sue revelavit alicui de ordine, quia non audebant loqui inter se de modo recepcionis eorum. Item, dixit quod [cum?] dictus receptor precepit eidem dicta illicita, fratres predicti qui adherant secesserunt ad partem intra dictam capellam, sed cum bene poterant eos videre si volebant, non tamen audire que dicebant; et cum predicta illicita facta fuissent, redierunt dicti fratres et receptor, et ipsi fuerunt eum osculati in ore. Item, dixit quod infra octo dies a recepcione sua fuit confessus de predictis erroribus in ecclesia fratrum Predicatorum de Belvaco, cuidam fratri Predicatori, cujus nomen et cognomen ignorat, qui fuit multum stupefactus de predictis, et reprehendit eum quia fecerat predicta, et ipse testis respondit quod quia receptus erat antequam ei preciperentur predicta illicita, oportuit quod ea faceret; et absolvit eum, imposita penitencia quod non biberet vinum de uno anno in sextis feriis; et cum iste testis responderet quod hoc facere non auderet, forte scientibus superioribus suis, dictus frater dixit quod faceret quando posset; et ipse testis complevit penam predictam. Plura de contentis in dictis XIII articulis dixit se nescire.

Item, requisitus super XIIII et omnibus aliis sequentibus, respondit se nichil scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit quod laici possent absolvere a peccatis. Non poterant exire ordinem, quia statim pro professis habebantur. Clamdestine recipiebantur, et scit quod ex hoc erat suspicio contra eos. Cordulam quam portabat super camisiam suam, in signum castitatis, accepit unde voluit, et alii faciebant idem; jurabant non revelare secreta capituliorum et modum recepcionis, et si revelassent, perdidissent mantellum, vel fuissent aliter male [p. 479] tractati; non poterant absque licencia nisi sacerdotibus ordinis confiteri; inferiores non fuissent ausi revelare Ecclesie errores ordinis, sed superiores fuerunt negligentes quia non denunciaverunt Ecclesie nec eos correxerunt. Credit, quia audivit dici, quod elemosine non fierent in ordine sicut debebant, sed hospitalitas bene servabatur. Quod magnus Magister ordinasset cum conventu, fuisset servatum in ordine. Credit quod errores predicti fuissent longo tempore in ordine observati. Postquam fuit captus, audivit dici a quodam fratre qui aposthaverat a dicto ordine, qui vocatur, ut ei videtur, Jaquetus vel Bertaldus, oriundus de Somerens Ambianensis diocesis, quia propter pravitates ordinis exiverat dictum ordinem, sed non expressit ei que essent dicte pravitates; credit quod scandala grandia contra ordinem sunt exorta, et quod illicita que deposuit in recepcione sua intervenisse, essent manifesta aliis fratribus ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestationes fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec, die Lune sequenti, in vigilia Purificacionis beate Marie, que fuit prima dies mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Alelinus de Lineriis serviens, Ambianensis diocesis, quadragenarius vel circa, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, quinquagenarius [sic] vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia vetustate consumptum dimiserat in concilio Remensi; postmodum radi fecerat sibi barbam, et fuerat inquisitum cum eo per dominum episcopum Ambianensem qui nunc est, et absolutus et reconciliatus per eum; lectis autem et diligenter [p. 480] expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non, nec bene sciebat quod crederet super hoc; ipse autem receptus fuerat in festo Nativitatis beati Johannis proximo preterito fuerunt decem et octo anni vel circa, in capella domus Templi de Oysemont Ambianensis diocesis, per fratrem Philippum de Ayhiis militem quondam, preceptorem tunc ballive de Pontivo, presentibus in capitulio fratribus Adam de Sanhciale et Adam de Noviomo servientibus, et Anrico de Cararache presbitero, et quibusdam aliis deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset ab eo panem et aquam ordinis, et ei concessisset, tradidit ei mantellum, et fuit eum osculatus in ore, sed non fratres astantes; postmodum fecit eum jurare super quendam librum apertum continenciam, vivere sine proprio, et obedire superioribus suis; deinde precepit ei quod abnegaret Deum, et cum ipse testis respondisset se hoc non facturum, dictus receptor dixit quod hoc oportebat eum facere, quia hoc erat de punctis ordinis; et tunc idem testis dixit: Ex quo oportet me abnegare Deum, ego abnego hoc, tamen facio ore non corde; deinde precepit ei quod spueret super quandam crucem factam de quodam panno mixto inter colorem album et rubeum, positum in terra; et cum bis contradixisset, et dictus receptor dixisset quod hoc debebat facere secundum puncta ordinis, ipse testis cum amaritudine spuit non super sed juxta. Postea dixit ei quod secundum puncta dicti ordinis debebat eum osculari in ano, et cum ipse testis diceret se nullo modo facturum, non conpulit eum ad hoc. Postea dixit ei quod secundum puncta dicti ordinis poterat carnaliter commisceri fratribus dicti ordinis, et pati quod ipsi commiscerentur cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec credit quod inter fratres ordinis servaretur. Aliqua alia licita vel illicita non intervenerunt in recepcione sua predicta. Requisitus si credebat quod predicta illicita servarentur in recepcionibus aliorum, respondit quod pocius hoc credebat quam contrarium; requisitus si dicti fratres qui adfuerunt tradicioni mantelli viderunt et [p. 481] audiverunt quando predicta illicita fuerunt precepta et dicta eidem, respondit quod a remotis erant, nec credit quod audire potuerunt supradicta. Requisitus si interfuerat recepcioni alicujus alterius in ordine, respondit quod sic, sunt X vel XII anni, in capella domus Templi vocate Leyscin, Morinensis diocesis, in qua frater Johanne de Villa Nova quondam serviens, preceptor tunc ballivie de Pontivo, recepit fratrem Robertum de Raembaudi Villa servientem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presentibus fratre Parisio, quondam senescallo dicte domus, et ipso teste et nullis aliis; sed ipse testis, concessa eidem Roberto domo, ante tradicionem mantelli, recessit, quia habebat superintendere cure quadrigarum domus, et nescit si dicta illicita servata fuerunt in dicta recepcione vel non, nec interfuit aliorum recepcionibus nec in capitulis, nec plura scit de contentis in dictis XIII articulis.

Item, requisitus super XIIII et omnibus aliis sequentibus, respondit se nichil scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod bene credit ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit quod laici possent absolvere a peccatis. Non jurabant ordinem non exire, sed statim pro professis habebantur, et clamdestine recipiebantur; cordulis cingebantur super camisias cum quibus jacebant; credit quod uniformiter recipiebantur in ordine secundum modum per quem confessus est se receptum fuisse; injungebatur eis quod non revelarent secreta capituliorum; si revelassent, vel noluissent facere illicita predicta in recepcionibus, nescit si et qualiter fuissent puniti; non inhibebatur eis quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, et in crastinum recepcionis sue ipse testis confessus fuit de predictis erroribus, ante horam prandii, in ecclesia predicta de Oysemont, cuidam fratri Carmeliste, cujus nomen et cognomen ignorat, qui absolvit eum, inposita penitencia quod jejunaret diebus Venerinis, et quod dictis diebus non portaret camisiam, et quedam alia que complevit. Male fecerunt scientes errores quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosine et hospitalitas convenienter fiebant et servabantur in ordine; [p. 482] audivit quod in capitulis non aderant nisi fratres ordinis. Credit quod in ordine fuisset servatum quod magnus Magister cum conventu ordinasset. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter predicta. Credit quod illicita que interveniebant in recepcionibus, essent manifesta fratribus ordinis, sed non extraneis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali commodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestationes fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Nicolaus de Meannay serviens, Ambianensis diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum; non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimisit in concilio Remensi; postmodum fecit radi sibi barbam, et fuit inquisitum cum eo per dominum episcopum Ambianensem, qui nunc est, et fuit absolutus et reconciliatus per eum, et est sexagenarius et ultra. Qui fuit protestatus quod non intendebat recedere a confessione et deposicione per eum factis coram dicto domino episcopo Ambianensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non, quia non interfuerat capitulis nec recepcionibus alicujus alterius. Credit tamen pocius quod alii reciperentur sicut ipse fuit receptus, quam contrarium. Ipse autem receptus fuerat in principio instantis Quadragessime erunt XI anni, per fratrem Garinum de Grandi Villarii, quondam preceptorem ballivie de Pontivo, in quadam camera domus Templi de Rosseria Ambianensis diocesis, presentibus fratribus Johanne de Mofleriis presbitero, Ber. Gaffelli et Petro de Ligni servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam et societatem ordinis ter, et ipse deliberasset cum fratribus astantibus, et per [p. 483] juramentum voluisset scire ab ipso teste si erat excommunicatus, matrimonio vel alteri religioni obligatus, si habebat infirmitatem latentem, et eidem teste respondente quod non, consuluerunt fratres astantes quod reciperent eum; tunc fuerunt apportate vestes religionis, et ipse induit eas in quodam porticu. Postea rediit ad eum, et tradidit sibi mantellum, et fuit eum osculatus in ore, sed non astantes, et dixit ei quod secundum puncta ordinis debebat vovere et jurare, et hoc vovit et juravit, castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et non revelare secreta ordinis, dicens quod si revelaret, amitteret mantellum et domum; postea dixit ei quod alia puncta erant in ordine eorum que oportebat eum servare; primo dixit quod oportebat eum spuere super quamdam crucem de panno rubeo allatam per ipsum receptorem, in terra positam, et precepit quod spueret super eam, et ipse testis noluit spuere super sed juxta. Secundo precepit quod abnegaret Deum, et cum ipse testis diceret quod hoc non erat fas, receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere, et tunc ipse testis turbatus dixit: Si ego faciam, ego faciam ore et non corde, et tunc abnegavit ore non corde. Postea dixit quod secundum dicta puncta debebat eum osculari in ano; sed ipse non fuit eum osculatus, quia dixit receptor quod parceret sibi. Deinde dixit ei quod secundum puncta predicta poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et pati quod ipsi commiscerentur cum eo. Hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec scit nec credit quod fratres ordinis committerent dictum peccatum; plura nesciens de contentis in XIII articulis supradictis.

Item, requisitus super XIIII et omnibus aliis sequentibus, respondit nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod sacerdotes eorum debite celebrarent. Non credit, nec audivit dici in ordine, quod laici possent eos absolvere a peccatis. Non jurabant ordinem non exire, sed statim pro professis habebantur, et clandestine recipiebantur; credit quod ex hoc suspicio contra ordinem haberetur. Cordulis cingebantur supra camisias, quas assumebant [p. 484] unde volebant; de modo recepcionis non audebant loqui inter se, et qui revellassent, vel secreta capituliorum, credit quod amisissent habitum. Receptor suus precepit ei quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, in recepcione sua, quod non servavit, nam quarta die post recepcionem suam fuit confessus de predictis erroribus fratri Andree de Bella Petrica gardiano fratrum Minorum de Abbatis Villa, quondam in capella domus Templi de Bello Vissu Ambianensis diocesis, qui dixit ei quod in grande peccatum incurerat, et absolvit eum, imposita sibi penitencia quod jejunaret per unum annum in pane et aqua, sextis feriis, quod et fecit. Negligentes fuerunt quia non correxerunt errores, nec denunciaverunt Ecclesie; elemosine restringebantur, hospitalitas convenienter servabatur quoad recepcionem bonorum virorum; capitulis non intererant nisi fratres ordinis, et porte capituli firmabantur; quod magnus Magister cum conventu ordinabat, fuisset servatum, ut credit, in ordine; et commoti sunt contra ordinem magni viri propter errores que ordini imponuntur; et credit quod illicita de quibus deposuit essent nota fratribus ordinis, sed non extraneis; credit quod Magister et alii confessi fuerint multos errores contra ordinem, nescit quos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus Floriamonte et aliis notariis supra ultimo nominatis; prefatus vero magister Amisius interfuit examinacioni dicti fratris Alelini, quo examinato recessit.

Post hec, die Mercurii, in crastinum Purificacionis beate Marie, III videlicet die mensis Februarii, convenerunt in dicta domo fratrum Minorum predicti domini Lemovicensis et Mimatensis episcopi et [p. 485] archidiaconus Tridentinus, dominis archiepiscopo Narbonensi, propter negocia regia occupato et excusato ut supra, et Matheo de Neapoli infirmitate detento, propter quam eciam se excusavit per magistrum Rolandum nuncium suum, ex hoc ad dictos dominos commissarios specialiter destinatum. Et fuit adductus ibidem ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Thomas de Boncourt Ambianensis diocesis, serviens, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat una cum aliis in concilio Remensi, et postea radi fecerat barbam, etatis quinquaginta quinque annorum vel circa, cum quo fuerat inquisitum per dominum episcopum Ambianensem, qui nunc est, et absolutus et reconciliatus per eum; qui fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione et confessione per eum factis coram dicto domino episcopo Ambianensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se credere quod alii fratres ordinis communiter reciperentur sicut ipse fuit receptus, in festo Assumpcionis beate Marie nuper lapso fuerunt XXXII anni vel circa, in capella domus Templi de Sours Carnotensis diocesis, per fratrem Petrum de Maysonseles quondam presbiterum, de mandato fratris Radulphi de Bonecourt quondam avunculum dicti testis, preceptoris tunc Carnotensis, presentibus fratribus Radulpho preceptore domus Templi Parisiensis quondam, cujus cognomen ignorat, et quodam alio qui fuerat submarescallus ultra mare, et quibusdam aliis quorum nomina et cognomina ignorat; in cujus recepcione fuit servatus talis modus: nam cum peciisset ab eo panem et aquam ordinis, et ei concessisset, fecit eum vovere et jurare super quendam librum apertum castitatem, vivere sine proprio, obedienciam et obedire omnibus preceptoribus qui preponerentur eidem; et dixit ei quod servaret secreta capituliorum et ordinis, sed ante hec vota et juramenta imposuerat sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Post vota vero et juramenta predicta dixit ei dictus receptor quod secundum puncta ordinis debebat abnegare Deum, et [p. 486] cum ipse testis respondisset quod non placeret Deo quod ipse faceret, dictus receptor subjunxit quod quidquid ipse testis gereret in corde, oportebat eum quod abnegaret ore, et tunc ipse testis dixit: Si oportet me abnegare, abnegabo ore non corde. Post que de mandato dicti receptoris abnegavit Deum, dictam abnegacionem faciens ore non corde; deinde precepit ei quod spueret super quandam parvam crucem de panno rubeo minorem quam essent cruces quas portabant in mantellis, positam per ipsum receptorem super quoddam parvum scannum; et cum ipse testis respondisset quod nullo modo hoc faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis dicti ordinis; et tunc ipse testis ita turbatus quod in vita sua nunquam fuerat ita perturbatus, ut dixit, spuit non super dictam crucem, sed juxta. Deinde dixit ei quod secundum dicta puncta debebat eum osculari in ano, et precepit quod eum oscularetur, sed noluit eum osculari in dicto loco nec alibi quam in ore. Cum mantellum tradidisset eidem, subsequenter dixit ei quod secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et pati quod ipsi commiscerentur cum eo, ipse tamen testis dixit quod nullo modo hoc faceret, nec fecit, nec fuit requisitus, nec scit si fratres dicti ordinis committebant peccatum predictum. Item, dixit quod eisdem die, loco, hora, presentibus et per eundem fuit receptus, una cum ipso teste, frater Humbertus cujus cognomen ignorat, de partibus dicti receptoris qui fuerat natus apud Maysoncelos, nescit cujus diocesis oriundus, in cujus recepcione fuerunt in omnibus et per omnia jurata, facta et dicta, licita et illicita, que deposuit fuisse facta in recepcione sua; et primo fuit receptus dictus Humbertus quam ipse testis; et dixit se credere quod displicuissent illicita dicto fratri Humberto sicut et ipsi testi, prout vultus ejusdem Humberti et verba indicabantur, et quod abnegaverit ore non corde. Plurium recepcionibus et capitulis non adfuerat, nec plura sciebat de contentis in dictis XIII articulis, sicut dixit.

Item, requisitus super XIIII et omnibus sequentibus, respondit [p. 487] se nichil scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod laici possent absolvere a peccatis. Non jurabant ordinem non exire, sed dicebatur eis quod statim pro professis habebantur; clamdestine recipiebantur, ex quo credit quod suspicio contra ordinem haberetur. Cordulis cingebantur super pannos lineos cum quibus jacebant, ad hoc, ut sibi videtur, ne ita libere palparent carnes suas, et eas assumebant unde volebant; injungebatur ne revelarent secreta capituliorum nec modum recepcionis, eciam inter se ipsos; si revelassent, perdidissent domum; quando habebant facultatem confitendi sacerdotibus ordinis, non poterant aliis confiteri; non audebant, propter timorem vel verecondiam mundi, revelare errores predictos, de quo male faciebant, et quia eos non corigebant nec Ecclesie nunciabant; elemosine et hospitalitas fiebant melius quando fuit ipse testis receptus quod quando fuerunt capti, nichilominus tamen bene recipiebantur omnes religiosi et boni viri; audivit dici quod aliquando propter negligencia occurrencia [sic], tenebantur Parisius capitulia valde mane et secrete; credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset; grandia scandala contra ordinem sunt exorta, nec credit propter predicta illicita que prius non erant nota extraneis, sed fratribus ordinis; si Magister et alii recognoverunt aliqua, credit quod recognoverunt illa que ipse confessus est, nec obtulerat se ad defensionem ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.