Le procès des Templiers, Tome I.

Part 45

Chapter 45 3,342 words Public domain Markdown

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Johannes de Gressibus serviens, [p. 488] Belvacensis diocesis, preceptor domus templi de Bello Vissu Ambianensis diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Remensi una cum pluribus aliis, et postea radi fecerat sibi barbam, etatis septuaginta duorum annorum vel circa, cum quo fuerat inquisitum per dominum episcopum Ambianensem, qui nunc est, et absolutus et reconciliatus per eum; lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se credere quod alii fratres reciperentur communiter in ordine, sicut ipse fuit receptus, Dominica post medium Augustum proximo lapsum fuerunt XXX anni vel circa, in capella domus Templi de Mofleriis Ambianensis diocesis, per fratrem Arneum de Villeprous militem quondam, preceptorem tunc ballivie Pontivi, presentibus fratribus Anrico de Gamaches presbitero quondam, curato tunc d'Oysemont, Arnulpho de Guise tunc preceptore dicte domus, Hugone de Frahenvile servientibus, deffunctis; a quo receptore peciit panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, pluries antequam ei concedere vellet, et deliberavit eciam pluries cum dictis fratribus si eum reciperet, et dixit ei quod oporteret eum esse servum esclavum ordinis, propriam voluntatem propter alienam dimittere, et multa dura et aspera sustinere, et cum respondisset ipse testis quod omnia sustineret, fecit eum jurare super quendam librum et vovere castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptis que fierent sibi, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis; postmodum inposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore; postmodum instruxit eum quot _Paster noster_ debebat dicere pro horis suis, et qualiter se regeret; deinde precepit ei quod spueret super quandam crucem de panno rubeo, positam per dictum receptorem super quoddam scannum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod oportebat eum hoc facere, quia eorum religio erat talis; et tunc ipse testis multum turbatus et dolens spuit non super sed juxta dictam crucem; subsequenter precepit ei quod abnegaret Deum, et cum ipse testis diceret se hoc nullo modo [p. 489] facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia talis erat religio eorum; et tunc abnegavit ore non corde multum turbatus et dolens, ut dixit; postque dixit ei quod, secundum dictam religionem eorum, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et pati quod ipsi commiscerentur cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod alii fratres dicti ordinis committerent dictum peccatum; deinde dixit ei quod, secundum dictam religionem, debebat eum osculari in ano, quod tamen non fecit, quia supportavit eum; alia inhonesta non intervenerunt in recepcione sua predicta. Item, dixit se, infra tres septimanas ab ejus recepcione, fuisse confessum de dictis erroribus fratri Andree de Bella Pertica, quondam tunc commoranti in conventu fratrum Minorum de Abbatisvilla ejusdem diocesis, in ecclesia dictorum fratrum Templi d'Oysemont, qui fuit ex hoc multum stupefactus; absolvit tamen eum inposita penitencia quod jejunaret in pane et aqua per unum annum, sextis feriis, quod complevit juxta posse suum. Requisitus si interfuerat aliorum recepcionibus, respondit quod sic, sunt viginti anni et plus, vidit recipi fratrem Stephanum scutiferum dicti fratris Arnulphi, cujus cognomen ignorat, in dicta capella de Mofleriis, per dictum fratrem Arnulphum, pluribus presentibus de quorum nominibus non recolit, et cum venisset et injunxisset illa que ipse testis voverat et juraverat, et dictus frater Arnulphus tradidisset eidem Stephano mantellum, dictus testis habens negociari, quia erat senescallus dicte domus, recessit, et nescit si ex tunc predicta illicita intervenerunt, credit tamen quod sic. Item, dixit quod circa idem tempus vidit duos, quorum nomina et cognomina ignorat, recipi in capella domus Templi d'Oysemont Ambianensis diocesis per fratrem Johannem de Villa Nova, quondam tunc preceptorem de Pontivo, pluribus presentibus de quorum nominibus non recolit, et, tradito eis mantello, ipse testis retraxit se et ivit per monasterium, et nescit si dicta illicita intervenerunt, credit tamen quod sic; aliorum recepcionibus et capitulis non interfuerat, nec plura sciebat de contentis in dictis XIII articulis, sicut dixit.

Item, requisitus super XIIII et omnibus sequentibus, respondit [p. 490] se nichil scire ultra que supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat omnibus ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod laici non possent absolvere a peccatis; non jurabant ordinem non exire, sed statim pro professis habebantur, et clamdestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis; cingebantur cordulis super camisias cum quibus jacebant, quas accipiebant unde volebant, sed nescit nec audivit quod cingerentur capita ydolorum; secreta capituliorum et modum recepcionis eciam inter se non audebant revelare; si revellassent, nescit si vel qualiter puniti fuissent; debuissent correxisse dictos errores et Ecclesie nunciasse; elemosinas vidit bene fieri et hospitalitatem convenienter servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus, sed potest esse quod in aliis domibus non fierent ita bene; audivit dici quod capitulis non intererant nisi fratres ordinis; credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset; credit quod propter predicta que imponuntur ordini, sunt multe sublimes persone turbate contra ordinem; credit quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, sed non extraneis; non obtulerat se alias deffensioni ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Jovis sequenti, que fuit IIII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum episcoporum et archidiaconi Tridentini, in domo predicta, frater Hugo d'Oysimont serviens, Ambianensis diocesis, testis supra juratus, ut de [p. 491] poneret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia voluntarie ipsum dimiserat diu post concilium Remense, et radi fecerat sibi barbam, etatis viginti octo annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ambianensem, qui nunc est, diu ante concilium Remense. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera, quia non adfuerat capitulis, nec viderat recipi in ordine, nisi fratrem Johannem de Latre servientem, Morinensis diocesis, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, quem recepit frater Johannes de Gevisei serviens, tunc preceptor domus de Loyson diocesis Morinensis, circa festum Omnium Sanctorum proximo lapsum fuerunt decem anni vel circa, in capella domus Templi de Corbermont diocesis Morinensis, presente fratre Roberto de Bus servienti, diocesis Ambianensis, quem credit vivere, et pluribus aliis de quorum nominibus non recordatur; in cujus recepcione nichil fuit factum illicitum vel dictum quod ipse testis sciverit vel audiverit dici. Vidit autem et audivit ipse testis quod predictus Johannes de Latre peciit panem et aquam ordinis, et concesso ei, vovit et juravit, tradito sibi prius mantello, castitatem, obedienciam et vivere sine proprio; et fuit informatus qualiter se regeret, et inter alia fuit ei dictum quod non portaret litteras vel scripturam alicujus qui non esset de ordine eorum, nisi sciret quod contineretur in eis. Post que recesserunt simul de dicta capella, nec credit nec audivit dici quod post dictum recessum, eadem die vel sequentibus, intervenerunt aliqua illicita vel inhonesta. Ipse autem testis receptus fuit in capella domus Templi de Loyson Morinensis diocesis, circa festum Nativitatis Domini proximo preteritum fuerunt XI anni vel circa, per fratrem Garinum de Grandi Villarii quondam preceptorem tunc ballivie de Pontivo, presentibus fratribus Thoma Anglico presbytero quondam, Alelino de Lineriis, teste supra examinato, Petro Prepositi preceptore Campanie, quem credit vivere, et Laurencio Blangi quondam in hunc modum: nam cum peciisset flexis genibus a dicto receptore panem et aquam et [p. 492] pauperem vestitum ordinis bis, et dictus receptor dixisset ei quod bene deliberaret, nam ex quo esset religiossus abdicaret a se propriam voluntatem, et multa dura pati haberet, et ipse testis respondisset quod, propter honorem Dei et salvacionem anime sue, omnia sustineret, finaliter recepit eum et imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam et vivere sine proprio, et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, quod bene se regeret in ordine, et quod litteras alicujus qui non esset de ordine, quarum tenorem ignoraret, non portaret. Postea, recedentibus aliis fratribus et portam capelle versus se trahentibus, traxit ipsum testem circa latus altaris, et dixit ei quod, ex quo obligatus erat eorum religioni, oportebat ipsum abnegare Deum; et cum ipse testis diceret se nullo modo abnegaturum, dixit ei dictus receptor quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis religionis eorum; et tunc ipse testis abnegavit ore non corde, ut dixit. Post que precepit ei quod spueret super quamdam parvam crucem, nescit si ligneam vel metallinam, quam idem receptor receperat, ut videtur ipsi testi, de retro altare, et posuerat eam in quadam sedili; et cum ipse testis spuere nollet, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis, et tunc spuit non super sed juxta eam. Postea dixit ei quod, secundum puncta dicti ordinis, non poterat nec debebat negare corpus suum fratribus ordinis cum eo volentibus carnaliter commisceri, nec ipsi se ei; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec scit, nec credit quod fratres ordinis committerent inter se peccatum predictum. Postea dixit ei quod, secundum dicta puncta, debebat eum osculari in ano: hoc tamen non fecit, nec dictus receptor compulit eum. Alia inhonesta non intervenerunt in recepcione sua predicta, et pocius credit quod alii reciperentur faciendo illa illicita, quam contrarium, quia dictus receptor dixit ei quod erant de punctis ordinis: plura nesciens de contentis in dictis XIII articulis.

Item, requisitus super XIIII et omnibus sequentibus, respondit [p. 493] se nichil scire ultra quam supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credit, et credit quod alii fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod eorum laici et alii quam sacerdotes possent absolvere a peccatis. Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur; januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, recipiebantur; cordulis cingebantur, in signum castitatis, supra camisias suas, quas assumebant unde volebant, nec scit, nec audivit quod tangerent capita ydolorum. Injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, et si revelassent, fuissent puniti, nescit qualiter; et sub secreto capitulorum, credit quod esset secretum recepcionis. Non fuit ei inhibitum quod non confiteretur, nisi sacerdotibus ordinis; et infra octo dies a die recepcionis sue, ante prandium, ipse testis confessus fuit de predictis erroribus, in ecclesia in qua receptus fuerat, cuidam fratri Carmeliste, qui cognominabatur de Ambianis, cujus nomen ignorat, qui fuit multum stupefactus de dicta confessione, et signavit se, et peciit si recesserat a fide, et si predicta fecerat ex corde: quo respondente quod non, absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret per annum sextis feriis, quod et fecit; credit quod negligentes fuerunt, quia non correxerunt errores, nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas ter in ebdomada vidit sufficienter fieri, in domibus ordinis in quibus fuit moratus, et hospitalitatem convenienter servari. Clausis januis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, capitula tenebantur. Servabatur citra mare, in ordine, quod magnus Magister ultra cum conventu ordinabat: credit quod scandala contra ordinem sunt exorta propter predicta illicita, et quod essent fratribus ordinis, sed non extraneis, nota, et quod Magister et alii sint aliquos errores, nescit quos, contra ordinem confessi, et non obtulerat se alias deffensioni ordinis.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum per dictos dominos [p. 494] commissarios, quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Raynerius de Larchant serviens, Senonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat cum pluribus aliis, in concilio Senonensi. Postmodum radi fecerat sibi barbam, et fuerat cum eo inquisitum per dominum episcopum Parisiensem, et absolutus et reconciliatus per eum; et est etatis L annorum, vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, quod nesciebat nec credebat quod contenta in dictis XIII articulis essent vera, quia in recepcione sua non intervenerant, nec in recepcionibus aliorum quibus affuerat. Ipse autem receptus fuerat in capella domus Templi de Bello Visu Senonensis diocesis, in festo beati Andree proximo preterito fuerunt XXXIIII anni vel circa, per fratrem Johannem de Turno, quondam thesaurario tunc Parisiensi, presentibus fratribus Theobaldo de sancto Questo preceptore dicte domus, Radulpho de Grandivillari servientibus, deffunctis, et quondam fratre clavigero dicte domus, cujus nomen et cognomen ignorat, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam ordinis, et finaliter ei concessisset, et peciisset ab eo si erat servilis condicionis, religioni vel conjugio alligatus, et multa alia honesta, et ipse testis respondisset se nullum impedimentum habere, imposuit ei mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines et secreta ordinis; sed de abnegacione et spuicione, crimine sodomitico, osculis inhonestis vel aliquo alio illicito non fuit ei aliquid dictum vel factum, nec in recepcione fratris Johannis de Langivile, in Belvacino quondam, quem vidit recipi secundum modum predictum licium, circa festum Nativitatis Domini, fuerunt circiter XVIII anni, per dictum fratrem Theobaldum de [p. 495] sancto Questo, in capella dicte domus de Bello Visu, non recolit quibus presentibus: vidit eciam recipi fratrem Droy le Monnier, quondam in capella domus Templi de Salice super Yonem, Altisiodorensis diocesis, per fratrem Galterum de Colay, quondam preceptorem tunc dicte domus de Salice, presente dicto fratre de Lingivile, et Berterio Umhario dicte domus, deffunctis. Nec in dictis recepcionibus fuit aliquid factum vel dictum illicitum, nec post, quod ipse testis sciverit vel audiverit; plura nesciens de contentis in dictis XIII articulis, nec in omnibus aliis, hoc excepto quod ipse bene credit ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit quod eorum preceptores laici possent absolvere a peccatis; poterant tamen remittere penas et disciplinas ordinis: jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur; clausis januis, et nullis presentibus, nisi fratribus ordinis, recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola; cordulis cingebantur super camisias, cum quibus jacebant ad restringendam carnem, et eas assumebant unde volebant. Injungebatur per sacramentum quod non revelarent secreta capitulorum, et inter se loquebantur de modo recepcionis eorum. Absque necessitate non poterant confiteri, nisi sacerdotibus ordinis. Non credit quod essent errores in ordine, nec quod fuerint negligentes in eis corrigendis nec denunciandis Ecclesie, et credit quod citra mare et ultra mare reciperentur sicut deposuit se fuisse receptum. Elemosine et hospitalitas bene servabantur in ordine, et precipiebatur quod ecclesias et senes venerarentur. Omnes seculares excludebantur quando tenebantur capitula, et porte firmabantur; totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset; postquam capti fuerunt, multi sunt contra ordinem oblocuti. Credit quod bonus modus recepcionis confessatus per eum esset notus fratribus ordinis. Requisitus si alias obtulerat se deffensioni ordinis, respondit quod non; sed fuerat super hoc requisitus, et respondit quod non erat potens et sufficiens ad defendendum, ut dixit. Requisitus si fuit [p. 496] confessus aliquos errores coram dicto domino episcopo Parisiensi, respondit se non recordari, adjiciens quod, antequam dictus dominus episcopus Parisiensis inquireret cum eo, fuerat questionatus. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Petrus de Arbleyo serviens, Parisiensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, et postmodum fecerat sibi radi barbam, et fuit inquisitum cum eo, et absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, et est quadragenarius vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, protestacione premissa, quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi; se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non, quia non interfuerat capitulis nec aliorum recepcionibus, nec audivit dici; nec fuerat in ordine nisi sedecim mensibus vel circa ante capcionem eorum. Fuerat autem receptus, circa festum beati Barnabe; per fratrem Johannem de Turno thesaurarium Templi Parisiensis, testem supra juratum, in capella domus Templi de Soysiaco Meldensis diocesis, presentibus fratribus Petro de Montenhi presbytero, P. de Torta Villa preceptore Parisiensi, Petro de Fontanis grangerio dicte domus, et Matheo de Cayneyo servientibus, deffunctis, in hunc modum. Nam cum peciisset panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et deliberassent inter se et eum fecissent retrahere, rediit et iterum peciit predicta, et pecierunt ab eo si erat servilis condicionis, religioni vel conjugio vel debitis obligatus, quo respondente quod non, et quod erat de legitimo matrimonio natus, deliberaverunt [p. 497] iterum eo sedente ad partem. Post que dictus receptor, vocato eo, imposuit sibi mantellum, et dictus presbyter primo, postmodum receptor et exinde alii fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et dictus presbyter dixit quasdam oraciones, et aspersit aquam benedictam super eum. Post que fecerunt eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines, malas reprobare, et non revelare secreta capituliorum. Postea, ceteris fratribus recedentibus, dictus frater Matheus trahens eum retro altare, dixit ei quod abnegaret Deum, et cum ipse testis responderet quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, alioquin esset incarceratus et perditus; et tunc ipse testis abnegavit ore non corde, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, in qua erat ymago Crucifixi, acceptam per dictum fratrem Matheum in dicta capella, quam tenebat in manu sua; et dictus testis noluit spuere super eam, sed spuit juxta. Deinde precepit ei quod oscularetur eum in umbilico; et cum ipse testis nollet hoc facere, dixit ei: Ergo osculeris me in ano. Et tunc ipse testis elegit eum osculari in umbilico, et osculatus fuit; de crimine sodomitico vel de aliqua alia re illicita non fuit locutus eidem, nec credit quod dictum crimen sodomiticum committeretur per fratres ordinis.

Requisitus si dixerat ei quod predicte abnegacio, spuicio et deosculacio umbilici essent de punctis ordinis, respondit quod non.

Item, requisitus super XIV et omnibus aliis sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; sed non credit quod ille qui precepit sibi dicta illicita esset bonus Christianus, nec quod preceptores laici possent absolvere a peccatis. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod suspicio contra ordinem haberetur; cordulis assumptis unde volebant cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Si revelassent secreta capituliorum, puniti fuissent ad carcerem vel aliter. Non inhibebatur quod non confiterentur [p. 498] nisi sacerdotibus ordinis; et infra quatuor dies a recepcione sua ipse testis fuit confessus de predictis erroribus, in capella in qua fuerat receptus, fratri Stephano de Pontissara ordinis fratrum Minorum, tunc commoranti in conventu eorum Meldensi, qui fuit valde stupefactus de predictis, et interrogavit eum si fecerat predicta ex corde; quo respondente quod non, absolvit eum, imposita sibi penitencia quod jejunaret per annum sextis feriis in pane et aqua, quod et fecit. Credit quod negligentes fuerunt, si sciebant errores et non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie; sed magis credit quod errores per eum confessati non intervenirent in aliorum recepcionibus quam contrarium. In locis in quibus fuit moratus in ordine, vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter servari, sed audivit dici quod in aliquibus locis restringebantur, et quod capitulia clam tenebantur, credens in ordine fuisse servatum quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod grandia scandala exorta sint contra ordinem propter illa que imponuntur eidem; et audivit dici quod magnus Magister et alii confessi sunt aliquos errores contra ordinem. Ad cujus deffensionem se alias non obtulerat, nec sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, sed pro dicenda veritate, ut dixit; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.