Le procès des Templiers, Tome I.

Part 43

Chapter 43 3,245 words Public domain Markdown

Item, de contentis in XIIII et omnibus sequentibus respondit se nichil scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene credebat sacramentis ecclesiasticis, et celebrabat et conficiebat secundum formam Ecclesie, et credit quod fratres ordinis bene crederent et quod sacerdotes debite celebrarent, nec scit quod laici eorum possent absolvere a peccatis, sed quando terminabantur capitulia eorum, laicus qui tenebat capitulum dicebat: De hiis que obmisistis dicere propter verecondiam carnis, vel penas ordinis, facimus vobis eam indulgenciam quam possimus, et Deus faciat vobis et nobis illam indulgenciam quam fecit Magdalene. Requisitus si credit quod fratres ordinis crederent ex hoc esse absoluti a peccatis eorum, respondit quod forte aliqui ignorantes et ydiote credebant, sed ipse testis et alii [p. 467] intelligentes hoc non credebant. Fuit autem dictum eidem testi, a dicto fratre Galtero de Esta, ut sibi videtur, quod de predictis peccatis publicis et notoriis non debebat absolvere fratres, quia sic evitabant penas statutas in ordine. Jurabant ordinem pro meliori vel pejori non dimittere; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis; cordulis in signum penitencie cingebantur supra camisias cum quibus jacebant; jurabant non revelare secreta capitulorum et ordinis, et si revelassent, fuissent condempnati ad panem et aquam aliquo tempore, et si noluissent facere dicta illicita in recepcionibus eorum, nescit quod fuisset factum de eis. Non inhibebatur quod non confiterentur, nisi sacerdotibus ordinis; negligentes fuerunt quia non correxerunt errores nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosine et hospitalitas bene servabantur in ordine; capitulia de die clam, exclusis secularibus, tenebantur; servatum fuisset in ordine quod magnus Magister cum conventu statuisset. Credit quod, longo tempore antequam ipse intrasset ordinem, essent errores per eum confessati in ordine; grandia scandala sunt exorta contra ordinem propter dictos errores, et credit quod errores confessati per eum essent manifesti fratribus ordinis, et quod in paucioribus recepcionibus quam in pluribus servarentur illicita confessata per eum. Audivit dici magnum Magistrum et alios de ordine aliquos errores, nescit quos, contra ordinem fuisse confessos. Item, dixit quod de predictis erroribus, de quibus supra deposuit, fuit confessus infra octo dies a recepcione sua, ut ei videtur, fratri Bartholomeo, quondam de ordine fratrum Minorum conventus Ambianensis, in ecclesia de Somorens, qui absolvit eum, imposita penitencia quod quinque diebus sabativis jejunaret in pane et aqua. Postea fuit confessus hoc idem fratri Guillelmo de Malegard, quondam ordinis fratrum Minorum, conventualis Meldensis, in capella domus Templi de Latigniaco Sico, qui similiter absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret tribus diebus Veneris in pane et aqua; postmodum fuit confessus de predictis domino G., quondam episcopo Ambianensi, ante eorum capcionem, per duos annos vel quasi, in [p. 468] capella sua Ambianensi, qui similiter absolvit, imposita sibi penitencia quod per unum annum portaret ter in ebdomada cilicia, et nunquam faceret fieri predicta illicita, nec esset in loco in quo fierent.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda, et salute anime sue; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presente magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XXVIIII dies dicti mensis Januarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo fratrum Minorum, quam juxta eorum ecclesiam consuevit inhabitare dominus episcopus Laudunensis, frater Johannes de sancto Justo serviens, Belvacensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, mantellum ordinis et barbam defferens, etatis XXVI annorum vel circa, cum quo fuerat inquisitum per dominum archiepiscopum Remensem, et absolutus et reconciliatus per eum in concilio Remensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, protestacione premissa, quod non intendebat recedere a deposicione et confessione per eum factis coram dicto domino archiepiscopo Remensi, quod nesciebat si contenta in dictis articulis erant vera vel non, quia non interfuerat recepcioni alicujus alterius, nec capitulis eorum, nec sciebat bene quod crederet de contentis in ipsis articulis, quia non steterat in ordine, nisi per annum cum dimidio, vel circa, ante capcionem eorum; fuerat tamen receptus in quadam die Dominica circa festum Nativitatis beate Marie fuerant IIII anni, vel circa, per fratrem Baudoynum de sancto Justo preceptorem de Pontivo, avunculum suum, in capella domas Templi, vocate Foresta, diocesis Ambianensis, presentibus fratribus [p. 469] Bernardo Gaffel, Andrea Meditario servientibus, et Michaele de Villa Regia presbitero, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam ordinis, flexis genibus, in dicta capella, et receptor respondisset quod grandem rem petebat, et videbat eos bene indutos, bene calciatos et bene equitatos, sed nesciebat illa que erant intrinsecus inter eos, nec onera que oportebat subire eundem, et quod bene deliberaret super premissis, et ipse testis respondisset se paratum omnia sustinere, finaliter receptor fecit eum jurare super quoddam missale, quod diceret ei veritatem de hiis que peteret ab eo, et peciit ab eo si erat conjugatus, vel servus, vel alteri religioni vel debitis obligatus, vel corpore viciatus; quo respondente quod non, fecit eum vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes osculati fuerunt eum in ore. Deinde dictus testis ivit ad dormitorium, ad extrahendum sibi vestes seculares, et ad induendum vestes ordinis; postmodum iverunt ad prandium; quo sumpto, frater Bernardus Burgondus nacione, cujus cognomen ignorat, qui interfuerat ejus recepcioni, duxit eum ad quamdam cameram, qua firmata, precepit ei quod abnegaret Jhesum Christum, et cum ipse testis responderet se hoc nullo modo facturum, dictus frater Bernardus dixit ei quod oportebat eum facere predicta, quia ipse ita fecerat in recepcione sua, et tunc ipse testis abnegavit Jhesum Christum ore non corde. Deinde dictus frater Bernardus precepit ei quod spueret supra quamdam crucem metallinam, quam idem Bernardus tenebat in manu sua, et ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem in terram. Postea precepit ei quod oscularetur eum in ano; sed ipse testis noluit hoc facere; deinde dixit ei quod poterat carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et pati quod ipsi commiscerentur cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec scit, nec audivit quod fratres Ordinis committerent peccatum predictum. Post que immediate recessit de dicta domo in qua receptus fuerat, et extunc non fuit in ea, nec vidit fratrem Bernardum predictum, [p. 470] et in crastinum hora matutinali, faciens transitum per villam de Abbatis Villa dicte diocesis, confessus fuit de dictis erroribus cuidam fratri Minori, cujus nomen et cognomen ignorat, in ecclesia fratrum Minorum dicti loci, qui fuit valde stupefactus de predictis, et absolvit eum, imposita ei penitencia quod ter in aliquo loco secreto verberaret se fortiter cum virgis, dicendo psalmum: Miserere mei Deus, et quod nunquam esset in loco in quo talia perpetrassent; et dictam penitenciam egit cum corrigia sua se verberando, non tamen cum virgis. Alia inhonesta non fuerunt facta vel dicta in recepcione sua predicta, nec scit aliud de contentis in XIII articulis supradictis.

Item, requisitus super XIIII et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra illa que supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent et quod sacerdotes eorum debite celebrarent; non credit quod ipse vel alii laici possent absolvere a peccatis; juravit non exire ordinem. Statim pro professis habebantur; clandestine recipiebantur, nescit si ex hoc esset suspicio contra ordinem. Cordulis cingebantur supra pannos lineos cum quibus jacebant, quas assumebant unde volebant. Non credit quod fuissent interfecti qui recusassent facere illicita que intervenerant in recepcione ipsius testis. Injungebatur eis per sacramentum quod non revelarent secreta ordinis, et precipiebatur quod confiterentur sacerdotibus ordinis, quia majorem potestatem habebant super eos quam alii. Male fecerunt quia non correxerunt errores nec denunciaverunt Ecclesie illi qui eos sciebant, et quod ipse testis et alii qui predicta illicita fecerant, male fecerunt quia non exiverunt ordinem. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus. Credit quod totus ordo servasset hoc quod magnus Magister cum conventu ordinasset; grandia scandala contra ordinem propter predicta sunt exorta. Audivit dici magnum Magistrum et alios quosdam errores, nescit quos, contra ordinem fuisse confessos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, [p. 471] odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, frater Johannes le Gambier de Grandi Villarii serviens, Ambianensis diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, deferens mantellum ordinis et barbam, etatis XXVI annorum vel circa, cum quo fuerat inquisitum per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi, et ibidem absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, protestacione premissa, quod non intendebat recedere a deposicione et confessione per eum factis coram dicto domino archiepiscopo Remensi, se nescire si contenta in dictis XIII articulis erant vera vel non, quia non interfuerat recepcioni alicujus alterius nisi fratris Johannis de Mofleriis, infrascripti, nec capitulis eorum, nec in ordine steterat nisi per trienium vel circa, ante capcionem eorum, credit tamen quod communiter alii reciperentur in ordine sicut ipse receptus fuerat per fratrem Robertum de Belvaco, quondam preceptorem, tunc de Pontivo, in ecclesia parochiali de Somorens Ambianensis diocesis, ante altare, circa festum Omnium Sanctorum proximo precedenti fuerunt sex anni vel circa, presentibus fratribus Alberto curato dicte domus quondam, cujus cognomen ignorat, et dicto Johanne de Mofleriis, presbitero quondam, in eisdem hora et loco et per eundem recepto, Johanne de la Voe et Philippo de Manin et Johanne de Furno servientibus, de quorum vita vel morte non est certus. In sua autem recepcione et dicti Johannis de Mofleriis fuit servatus talis modus: nam cum requisivisset panem et aquam ordinis, et fuisset eis responsum quod bene deliberarent, quia oporteret eos dimittere proprias [p. 472] voluntates, levare ad matutinum et multa aspera sustinere, et ipsi respondissent quod omnia sustinerent, fecit ipsum testem jurare quod diceret ei veritatem si erat servus, conjugatus, vel corpore viciatus, et cum respondisset quod non, finaliter recepit eos, et fecit eos vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et fecit jurare ipsum testem quod esset perpetuo servus esclavus Dei et ordinis, et juraret ad deffendendum et acquirendum, proposse suo, Terram Sanctam; et dictus receptor dixit eis et quod servarent secreta capituliorum, et inposuit eis mantellos, et receptor et astantes fuerunt eos osculati in ore; postmodum dictus receptor dixit eis quod secundum puncta ordinis eorum debebant abnegare Deum. Cum autem ipse testis et dictus frater Johannes de Mofleriis aliquantulum repugnassent, finaliter instigacione diaboli et timore ducti, abnegaverunt Deum; postea precepit eis quod spuerent super quandam crucem, et spuit non super sed juxta; postea precepit eis quod oscularentur eum in ano, dicens quod omnia ista erant de punctis ordinis; non tamen fuerunt eum osculati, nisi in ore, ut supra dixit, et dictas abnegacionem et spuicionem fecit idem testis, ore non corde, et credit quod idem fecerit dictus Johannes, nam ex vultu ostendebat predicta sibi plurimum displicere; de crimine autem sodomitico vel de alio illicito non fuit aliud actum vel dictum in recepcionibus supradictis, nec scit plura de contentis in XIII articulis memoratis. Item, dixit se fuisse confessum predictos errores infra annum a recepcione sua cuidam fratri de Valle Scolarium, cujus nomen et cognomen ignorat, in capella domus Templi de Grandi Silva dicte diocesis, qui absolvit eum, et inposuit sibi in penitencia quod XIIII diebus Veneris incederet sine pannis lineis, et faceret certa jejunia, et nunquam esset in loco in quo talia fierent, et fuit multum stupefactus dictus frater, auditis erroribus supradictis.

Item, de contentis in XIIII et omnibus sequentibus articulis respondit se nichil scire ultra illa que supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii [p. 473] fratres ordinis crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Dixit eciam se vidisse quoddam transcriptum statutorum ordinis, in quo inter cetera continebatur, sicut videtur eidem testi, in fine cujusdam capituli, quod ille qui tenebat capitulum dicebat in ejus deffinicione talia verba: De hiis que obmisistis dicere ob verecundiam carnis, nos ex parte Dei, potestate nobis tradita a domino Papa, absolvimus vos, vel damus vobis indulgenciam; sed non recolit bene si dicebatur Absolvimus, vel alia verba predicta; non tamen credit quod laicus posset absolvere a peccatis. Juravit vel vovit non exire ordinem, et fuit ei dictum quod statim pro professo habebatur. Clamdestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis; preceptum fuit ei quod super pannos lineos, cum quibus jacere debebat, cingeretur una cordula, sed nescit quod dicta cordula tangeret capita ydolorum. Per sacramentum fuit sibi injunctum quod non revelaret secreta capituliorum, et idem intelligebant, ut credit, de modo recepcionis, et fuit ei dictum quod si revelaret, incarceraretur vel in compedibus poneretur; in transcripto predicto vidit contineri quod modum recepcionis et secreta capituliorum non debebant revelare illis fratribus qui non adfuerant. Injunctum fuit ei quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, sed ipse fuit confessus dicto fratri de Valle Scolarium quia dubitabat quod sacerdotes ordinis fecissent illa que ipse fecerat in sua recepcione, et quod debite non absolvissent eundem; negligentes fuerunt quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas vidit convenienter fieri, ter in ebdomada, omnibus petentibus in domibus Templi in quibus fuit moratus, et aliquando recipiebantur bene advenientes et aliquando non, et audivit dici quod antiquitus fiebant majores elemosine in ordine quam quando ipse fuit receptus, et quod eorum capitulia clam post missam et sermonem tenebantur, et credit quod in ordine fuisset servatum quod magnus Magister cum conventu statuisset; grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter predicta. Credit Magistrum et alios confessos fuisse illa que in litteris apostolicis continentur eos confessos fuisse.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, [p. 474] odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per eosdem dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate, et intelligebat Latinum.

Item, requisitus quare, ab inicio, obtulerat se deffensioni ordinis ex quo predictos errores sciebat esse in ordine, respondit quod ob verecundiam et confusionem suam et generis sui vitandam, et quia peccatum et dyabolus retrabebant eum, de quo multum dolet, quia eciam tanto tempore stetit in ordine; et ibidem dictus testis motu proprio cum esset licenciatus a dictis dominis commissariis ut recederet, projecit coram eis mantellum ordinis quem portabat, dicens quod ipsum ab Ecclesia receperat, et ipsum Ecclesie dimittebat; dicti vero domini commissarii dixerunt ei quod ipsi non habebant potestatem recipiendi dictum mantellum, nec recipiebant ipsum, nec suaserant ei quod dimitteret, nec dissuadebant quod non dimitteret, faceret de hoc quod volebat; sed et ipse testis respondit quod deinceps ipsum non portaret, et rogavit quod daretur amore Dei.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Sabbati sequenti, que fuit penultima dies dicti mensis Januarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in dicta domo fratrum Minorum, frater P. de sancto Justo serviens, Belvacensis diocesis, preceptor domus Templi de Correans Ambianensis diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, mantellum ordinis et barbam defferens, etatis quadraginta annorum vel circa, et fuerat examinatus per dominum archiepiscopum Remensem in consilio Remensi, et absolutus et reconciliatus ibidem per eum; lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, protestacione premissa, quod non [p. 475] intendebat recedere a deposicione et confessione predictis, quod nunquam interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris, unde nesciebat si contenta in dictis articulis erant vera vel non; ipse autem per magnum Magistrum, qui nunc est, fuit receptus in capella domus Templi Parisiensis, in festo Nativitatis beati Johannis Baptiste proximo preterito fuerunt decem anni ante capcionem suam et aliorum, et presentibus fratribus Hugo de Peraldo visitatore, Radulpho de Gisi receptore Campanie pro domino Rege, et Roberto de sancto Pantaleone presbitero, et pluribus aliis, in hunc modum: nam cum requisivisset, flexis genibus, panem et aquam et societatem proborum ordinis, dictus Magister dixit ei quod bene deliberaret, quia oporteret eum dimittere propriam voluntatem propter alienam, et multa erant dura sustinere, et rogaret Deum et beatam Mariam quod dirigerent eum. Cum autem hoc fecisset, dictus Magister dixit quod ex hoc tantum affectabat recipere eum, et fecit eum vovere et jurare super quendam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines et secreta ordinis; postmodum inposuit ei mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et exinde instruxit eum qualiter debebat conversari in ordine, et quot _Pater noster_ dicere pro horis suis, et consimilia bona. Postea dictus Magister precepit ei quod abnegaret illum qui erat in quadam cruce que erat juxta eos, sed nescit qualis erat dicta crux, scilicet de argento vel de cupro, magis tamen credit quod esset de cupro, in qua erat ymago Crucifixi; et cum ipse testis respondisset quod hoc non faceret, dictus Magister dixit ei quod hoc oportebat eum facere secundum puncta ordinis eorum, et tunc ipse testis abnegavit, ore non corde; postea precepit ei quod spueret super crucem predictam, et ipse non spuit super sed juxta; postea dixit ei quod secundum puncta dicti ordinis debebat eum osculari in ano et in umbilico et in pectore, sed tamen non fuit eum osculatus, quia remissit ei dictum osculum; deinde dixit ei quod secundum puncta predicta poterat commisceri fratribus ordinis, et pati quod ipsi commiscerentur cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit [p. 476] requisitus, nec scit nec credit quod fratres ordinis committerent dictum peccatum. Quando vero dictus Magister dixit ei predicta illicita, non fuerunt aliqui presentes nisi ipsi duo soli. Requisitus si credit quod alii fratres ordinis communiter reciperentur sicut ipse fuit receptus, respondit quod sic; plura nesciebat de contentis in dictis XIII articulis.

Item, requisitus super XIII et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod sacerdotes eorum debite celebrarent; non credit quod laici possent absolvere a peccatis, sed audivit dici quod magistri et preceptores remittebant penas, et presbiteri absolvebant a peccatis. Jurabant non exire ordinem, et statim pro professis habebantur; clamdestine recipiebantur; cordulis cingebantur supra camisias, in signum castitatis, sed nescit nec audivit quod tangerent capita ydolorum. Non audivit quod aliquis revelaverit secreta capituliorum nec modum recepcionis, vel qui noluerit facere illicita que in recepcionibus precipiebantur, nec scit qualiter fuissent puniti contrarium facientes. Non poterant, nisi sacerdotibus ordinis, sine licencia confiteri. Negligentes fuerunt quia non correxerunt errores, nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosine et hospitalitas convenienter in ordine servabantur. Clam tenebantur capitulia, et ponebatur custos in porta capituli, ne illi qui non erant in capitulio possent audire illa que fiebant in capitulio. Credit quod in toto ordine fuisset servatum quod magnus Magister cum conventu ordinasset, et quod grandia scandala contra ordinem sunt exorta, et quod illicita que, ut credit, fiebant in recepcionibus essent manifesta fratribus ordinis, non extraneis, et audivit dici quod magnus Magister et alii sunt confessi multos errores contra ordinem, nescit quos. Requisitus quare hoc anno obtulerat se deffensioni ordinis cum pluribus aliis ex quo sciebat vel credebat esse in ordine predictos errores confessatos per eum, respondit quod pro eo quia peccatum tenebat eum ligatum et ex fatuitate sua.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, [p. 477] odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.