Le procès des Templiers, Tome I.

Part 39

Chapter 39 3,284 words Public domain Markdown

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Albertus de Canellis miles, Aquensis diocesis, provincie Mediolanensis, preceptor bailivie insule Sicilie, qui [p. 425] fuerat magister ostiarius domini Benedicti pape XI, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia voluntarie dimisit eum coram domino Parisiensi episcopo, cum hac intencione ut sicut dictum mantellum habuerat et tenebat ab Ecclesia, sic dimitteret Ecclesie; et fecerat voluntarie radi sibi barbam, et est etatis triginta duorum annorum vel circa; qui fuit protestatus quod per aliqua que diceret vel faceret, non intelligebat contrariari nec derogare confessioni et deposicioni per eum factis apud Someyre diocesis Nemausensis, coram dominis Aniciensi, Magalonensi et Nivernensi episcopis, per quos fuerat absolutus et reconciliatus, et habebant potestatem, ut videtur dicto testi, domini episcopi Nemausensis. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, ut sequitur, videlicet se nescire si servarentur in ordine contenta in dictis articulis, quia non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris dicti ordinis; credit tamen quod taliter reciperentur unus sicut et alius, ipse autem receptus fuerat in una camera domus Templi civitatis Astensis, per fratrem Guillelmum de Canellis militem, quondam preceptorem, tunc Lombardie, in festo apostolorum Petri et Pauli, proximo preterito fuerunt circiter novem anni, presentibus fratribus Garino milite Provinciali, cujus cognomen ignorat, et Georgio preceptore dicte domus Astensis, et supervenit, ut sibi videtur, cum jam esset receptus, frater Yvanus de Canellis miles, in hunc modum: nam dicti duo fratres Garinus et Georgius venerunt ad eum in quadam alia camera ad quam eum duxerant, et pecierunt ab eo si volebat esse servus esclavus ordinis perpetuo, et respondit quod sic, et ipsi dixerunt quod bene deliberaret, quia forsitan cogitabat in ordine habere plus delectacionis quam haberet, et si esset frater, oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et esse subditum aliene voluntati, nec haberet equos ut equitaret forsitan, nec esset indutus ut sperabat, et similia. Quo respondente quod omnia bene impleret, dicti duo fratres intraverunt cameram in qua primo fuerat introductus dictus testis, ad quam venerat dictus receptor, et [p. 426] postmodum redierunt ad eum, et instruxerunt ipsum quod peteret a dicto receptore ut reciperet eum, quia volebat esse servus esclavus ordinis, et duxerunt eum [ad] ipsum receptorem a quo peciit predicta, et cum respondisset quod bene deliberaret, et eadem verba dixisset in effectu que dicti duo fratres ei dixerant, finaliter fecit eum jurare super quemdam librum apertum quod esset obediens dicto receptori et omnibus preceptoribus qui proponerentur eidem, et quod viveret sine proprio in castitate et obediencia, quod secreta capituliorum non revelaret eciam illis fratribus qui non interfuissent in eis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore, et dicti fratres dicebant psalmum: Ecce quam bonum. Postmodum preceptor instruxit eum qualiter debebat vivere, post que dictus receptor recessit, et dictus frater Yvanus, qui erat de parentella ipsius testis, recessit cum eo, et precepit eidem testi quod faceret illud, quod dicti fratres Garinus et Georgius dicerent ei. Post que dictus frater Garinus dixit eidem testi ostendendo crucem mantelli quod ille qui fuerat crucifixus in cruce erat falsus propheta, et quod non crederet in eum, nec haberet spem nec fidem in eum, et quod in despectum ejus spueret super crucem mantelli ipsius testis, et cum ipse testis responderet quod nullo modo hoc faceret, et incepisset flere, dictus frater Garinus posuit unam manum ad cultellum armorum quem portabat, et aliam manum posuit super spatulis dicti testis, et fuit comminatus quod jugularet et projiceret eum in latrinam que erat juxta dictam cameram, nisi faceret quod sibi injungebat, et tunc dictus testis, timore mortis, ut dixit, dixit: Consencio hiis que vultis, et ista dixit ore ut satisfaceret ei et non corde, et spuit non super crucem mantelli, sed ad terram juxta. Postmodum dixit ei quod oportebat quod oscularetur eum retro in spina dorsi et in umbilico, dicens quod hoc non fiebat pro malo, sed ita servabatur in ordine. Et cum ipse testis fleret et diceret quod hoc non faceret, dictus frater Georgius dixit prefato fratri Garino: Dimitatis eum, quia bene faciet quod ego voluero, et tunc traxit ipsum testem ad angulum camere predicte, et levavit idem frater Georgius [p. 427] aliquantullum mantellum et tunicam, et dixit eidem testi quod fingeret se osculari, et diceret se osculatum fuisse eum. Aliud illicitum, quoad crimen sodomiticum vel alia non fuit actum vel dictum in recepcione sua predicta, ut dixit.

Item, de contentis in Vº articulo et omnibus sequentibus respondit se nichil scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis crederent, et bene scit quod layci non poterant absolvere a peccatis, sed Magister et tenentes capitulia quandoque remitebant penas in ordine statutas pro excessibus eorum. Jurabant ordinem non exire pro meliori vel pejori; statim pro professis habebantur, clamdestine recipiebantur. Cordulis cingebantur super pannos lineos, in signum castitatis. Revelantes secreta fuissent puniti, nescit qualiter; non audivit inhiberi quod non confiterentur nisi fratribus ordinis, et ipse testis predictos errores confessus fuerat Rome, in ecclesia sancti Johannis de Latrano, cuidam fratri ordinis sancti Augustini, cujus nomen ignorat, generali penitenciario domini Pape, et absolvit eum, et dixit ei quod predicta revelaret dicto domino Benedicto pape, et ipse respondit quod non auderet, nec ei revelavit, et injunxit ei penitenciam quod diceret VII psalmos, Pater noster et multa alia talia. Elemosine et hospitalitas in aliquibus locis fiebant largius, et in aliquibus strictius, sed non audivit precipi quod restringerentur; si acquisivissent per nefas, fuissent puniti; clam tenebantur capitulia eorumdem; ordo servabat quod magnus Magister cum conventu statuebat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed quia adductus fuerat ut ferret testimonium veritati; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo [p. 428] nominatis.

Post hec, die Jovis sequenti, que fuit XXI dies dicti mensis Januarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Philippus Agate serviens, Rothomagensis diocesis, preceptor domus sancte Ganburge ejusdem diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, sexagenarius, non deferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi fuit, nescit per quem, amotus ei a collo, et projectus de pulpito in quo tenebatur concilium ad terram cum mantellis aliquorum aliorum, post que fecit sibi radi barbam, et fuit examinatus, alias absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem. Qui fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per ipsum facta coram dicto domino Parisiensi episcopo. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, ut sequitur, videlicet se credere quod in recepcionibus fratrum ordinis faciebant eos abnegare Deum, quia ita audivit dici, et ipse abnegavit in recepcione sua, et recepit duos, et mandavit quod aliqui ex astantibus facerent eos abnegare Deum. Requisitus ubi, quando et qualiter et a quo receptus fuerat, respondit se fuisse receptum in capella domus Templi de Burgere, in Vugassino Normanno Rothomagensis diocesis, sunt circa XXX anni, [per] Alveretum servientem quondam, tunc preceptorem Normanie, presentibus fratribus Andrea de Rosayo preceptore de Ara Vallis Dionisii, Guidone de Brotone et Guillelmo de sancto Taurino servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam requisivit panem et aquam, societatem et vestitum ordinis, amore Dei, et dictus receptor respondit quod grandem rem petebat et quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa dura sustinere, esurire quando vellet comedere, vigilare quando vellet dormire et econtra, et consimilia. Post que fecit eum vovere et jurare super quoddam missale apertum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et pro posse suo juvaret ad acquirendum regnum Jerosolomitanum. Postmodum [p. 429] tradidit sibi mantellum, et ipse et astantes fratres fuerunt eum osculati in ore. Exinde instruxit eum qualiter deberet se gerere in ordine, et precepit ei quod non, revelaret secreta capituliorum. Post que duxit eum ad quamdam cameram, in qua induit sibi vestes ordinis, et precepit ei presente dicto fratre Guillelmo quod abnegaret Deum, et ipse respondit: Quomodo hoc facerem? et predictus preceptor subjunxit: Oportet te hoc facere, et tunc ipse testis dixit, Abnegatus sit. De spuicione supra crucem, osculis inhonestis, de crimine sodomitico vel aliquo alio illicito vel inhonesto, non fuit sibi factum verbum in dicta sua recepcione, nec audivit dici quod fieret in recepcionibus aliorum, et illis quos ipse recepit, fecit eundem modum servari qui fuerat servatus in recepcione sua. Recepit autem fratrem Guillelmum Bocelli servientem, vivum, ut credit, sunt circiter XV vel XVI anni, in capella domus Templi de Ranevilla Ebroicensis diocesis, presentibus fratribus Guillelmo presbitero, cujus cognomen ignorat, Ricardo de Santanville serviente, mortuis, et in eodem loco recepit, sunt circiter XV anni, fratrem Jacobum de Prerveriaco servientem, Ebroicensis diocesis, vivum adhuc, ut credit, presentibus dictis fratribus Guillelmo et Ricardo de Saquenville, et aliis pluribus deffunctis. Vidit eciam plures recipi Parisius in capitulis generalibus, de quorum nominibus non recordatur, per fratrem Hugonem de Peraldo, et in publico servabatur ille modus quem deposuit fuisse servatum in recepcione sua, quoad licita et honesta. Postmodum ducebantur ad unam capellam vel alium locum, et credit quod ibi faciebant abnegare Deum.

Item, super Vº et omnibus aliis sequentibus articulis, dixit se nichil scire plus quam supra deposuerit, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres bene crederent, et quod eorum sacerdotes secundum formam Ecclesie celebrarent. Sciebat quod layci non poterant absolvere a peccatis, sed quando capitulia tenebantur, laicus qui tenebat capitulum, dicebat quod de hiis [p. 430] que obmittebant dicere propter verecundiam carnis, quam intelligebat ex hoc quia expoliati disciplinabantur in publico, vel propter metum penarum et discipline ordinis, faciebat eis illam indulgenciam quam poterat, sed ipse testis non credebat propter hoc esse absolutus a peccatis, nec credit quod alii fratres crederent. Jurabant non dimittere ordinem pro meliori vel pro pejori, statim pro professis habebantur, clamdestine fiebant recepciones et capitulia nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis stricte cingebantur in penitencia super pannos lineos, cum quibus jacebant, nec audivit quod capita ydolorum cum eis tangerentur; qui revelassent secreta et modum recepcionis, fuissent incarcerati et aliter puniti; sine licencia non poterant nisi fratribus sacerdotibus ordinis confiteri. Ipse autem testis confessus fuit de dicta abnegacione et de omnibus aliis peccatis suis, ut dixit, infra annum a recepcione sua, in capella sancti Stephani dicte Domus de Reneville, fratri Michaelli de Falesia, quondam capellano dicti loci de ordine eorum, qui absolvit eum, injunctis sibi in penitencia XIII _Pater noster_, omnibus diebus vite sue, preter alia que debebat dicere, et inter alia dixit sibi dictus capellanus. Si tu negasti, ego non possum aliud. Si fratres ordinis sciebant errores predictos, fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie, et credit quod aliqui ex superioribus dicti ordinis preciperent dictam abnegacionem fieri. Elemosine et hospitalitas bene servabantur in ordine, et tempore magne carastie ipse testis una die in dicto loco de Belleville fecit dari elemosinam undecim milibus quadringentis et XXIIII personis, et bladum, quod ipse dedit amore Dei, in dicto anno carastie, valebat bene IIIIor milia libras Parisienses, ut dixit, et aliquando subtrahebatur vinum fratribus ut ministraretur advenientibus. Licite debebant acquirere ordini, sed non per nefas; credit quod in ordine servaretur quod magnus Magister cum conventu ordinabat. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter illa que imponuntur eidem; credit quod modus recepcionis confessatus per eum esset notus multis fratribus ordinis, et audivit dici magnum [p. 431] Magistrum et alios fratres aliquos errores, nescit quos, confessos fuisse contra ordinem.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Johannes de sancto Lupo serviens, Parisiensis diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, quinquagenarius et ultra, non defferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi cum pluribus aliis dimisit ipsum; postmodum fecit sibi radi barbam, et fuit examinatus et absolutus per dominum episcopum Parisiensem, et fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per ipsum alias facta coram domino Parisiensi episcopo. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIII, se nescire si in ordine servabantur contenta in dictis IIII articulis, quia non interfuerat recepcionibus aliorum, nisi recepcioni fratris Johannis de Buffoymont, quondam Parisiensis diocesis, qui fuit receptus, cum ipso teste, in capella domus Templi de Latigniaco Sicco Meldensis diocesis, in carniprivio instanti erunt XX anni vel circa, per fratrem Nicolaum Flamengi locumtenentem thesaurarii Parisiensis, presentibus fratribus Reginaldo capellano ordinis in dicta domo, Deodato Radulfo de Ardivilier, et Nicolao de Puteolis servientibus, deffunctis, qui recepti fuerunt in hunc modum: nam pecierunt panem et aquam ordinis, et receptor concessit eis auctoritate Dei et superiorum suorum, qui dederant ei potestatem recipiendi eosdem; postmodum fecit eos vovere et jurare super quendam librum apertum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit eis mantellos, et ipse et fratres astantes fuerunt eos osculati in ore; exinde [p. 432] dictis quibusdam benediccionibus per dictum capellanum astantem, et aqua benedicta aspersa super eos, dictus receptor instruxit eos qualiter deberent dicere Pater noster, regere se in ordine; postmodum dicti fratres Deodatus et Radulphus de Ardevillari duxerunt ipsum testem ad quandam cameram propinquam capelle, in qua exuit vestes seculares, et induit vestes ordinis, et preceperunt ei quod abnegaret Deum, et ipse respondit, Quomodo posset hoc facere; et ipsi dixerunt quod hoc oportebat eum facere, et nisi hoc faceret, punirent eum in tali loco ubi haberet pati, et tunc ipse testis respondit: Ego faciam voluntatem vestram, sed non recollit quod abnegaverit, et predicta verba dixit ore non corde. Postmodum preceperunt ei quod spueret super crucem mantelli unius eorum sibi ostensam, sed nescit cujus eorum, et ipse spuit, non super crucem, sed juxta in terra. Alia inhonesta, quantum ad oscula, crimen sodomiticum, vel aliqua alia inhonesta non fuerunt facta vel dicta in recepcione sua, nec audivit quod fierent in recepcionibus aliorum, sed credit quod reciperentur alii communiter in ordine, secundum quod deposuit se fuisse receptum, et quod abnegarent Deum, et preciperetur quod spuerent super crucem. Dictus autem frater Johannes de Buffaymont, qui fuit receptus cum eo, fuit post recepcionem ductus ad aliam cameram, ut indueret se in ea, et credit quod sibi fuerunt precepta illa illicita de abnegacione et spuicione que fuerunt precepta ipsi testi.

Item, de contentis in Vº et omnibus aliis articulis respondit se nichil scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii crederent; Magister poterat eis remittere, si aliqua subtraherent de bonis ordinis, sed non absolvere a peccatis. Statim pro professis habebantur, sed non jurabant ordinem non exire; clamdestine recipiebantur; cordulis unde volebant assumptis cingebantur super pannos lineos, cum quibus jacebant. Credit quod fuissent puniti qui noluissent abnegare Deum et spuere super crucem, vel juxta, vel qui extraneis hoc revelassent; sine [p. 433] licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri, et ipse testis fuit confessus predicta dicto fratri Raynaudo presbitero, qui dixit sibi quod male fecerat, et absolvit eum injuncta penitencia quod jejunaret in pane et aqua multis sextis feriis; male fecerunt scientes errores quia non correxerunt, nec denunciaverunt Ecclesie; elemosine et hospitalitas bene servabantur in ordine, et melius tempore caristie quam habundancie, et hoc dixit vidisse in domo de Soysiaco Meldensis diocesis; precipiebatur quod per nefas nichil acquirerent ordini; capitulis non interfuerat; pro absolucione peccatorum eorum ad capellanos ordinis remittebantur; servabatur in ordine quod magnus Magister cum conventu ordinabat. Multum loquitur mundus contra ordinem, propter illa de quibus agitur contra eum. Credit quod alii fratres ordinis scirent quod in recepcionibus fratrum servarentur illa de quibus supra deposuit, et audivit dici Parisius magnum Magistrum et alios aliquos errores contra ordinem fuisse confessos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XXII dicti mensis Januarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum in domo predicta frater Bartholomeus de Trecis serviens, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadragenarius et ultra, ut dixit, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat una cum pluribus aliis in concilio Senonensi, et postmodum radi fecerat sibi barbam, et fuerat cum eo inquisitum per dominum episcopum Parisiensem, et absolutus et reconciliatus per eum. Qui fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione et confessione per eum factis coram dicto domino [p. 434] episcopo Parisiensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, se nescire si communiter recipiebantur fratres ordinis sicut ipse fuit receptus per fratrem Hugonem de Peraldo, inter festa beatorum Remigii et Dyonisii erant XX anni vel circa, in aula domus Templi Trecensis, presentibus fratribus Humberto quondam preceptore tunc de Valoire Lingonensis diocesis, Nicolao de Serra, quondam preceptore dicte domus Trecensis, Stephano le Nain, quondam servientibus, a quo petitum fuit si volebat esse frater ordinis; quo respondente quod sic, dixerunt quod oporteret eum multa sustinere et dimittere propriam voluntatem, et quod oporteret eum abnegare Deum, et spuere super quamdam crucem, et quod hoc faceret ore non corde; et hoc dixit sibi dictus frater Nicolaus in una camera propinqua dicte aule, et erat presens dictus frater Humbertus, et ipse testis respondit quod nullo modo faceret hoc. Tamen nichilominus abnegavit ore non corde, et spuit non super sed juxta quamdam crucem ligneam, nescit per quem allatam; postmodum adduxerunt eum ad dictum fratrem Hugonem in aula predicta, qui peciit a dictis fratribus Nicolao et Humberto si bene indoctrinaverant eum; quibus respondentibus quod sic, fecit eum dictus frater Hugo vovere et jurare super quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et quod bene conservaret bona et elemosinas ordinis, et dixit ei quod si furaretur bona domus, puniretur tanquam latro, et si inveniretur cum muliere suspecta, perderet habitum; post que imposuit ei mantellum, et fratres astantes, non tamen dictus frater Hugo, fuerunt eum osculati in ore. Sed dictus frater Hugo dixit ei quod bene faceret facta sua; postmodum intraverunt ad prandium. De osculis inhonestis, crimine sodomitico, conculcacione crucis, vel aliis inhonestis non fuerunt locuti sibi, nec de cato, nec scit, nec audivit quod dicerentur aliis in recepcione eorum, nec quod in ordine servarentur; nec aliud illicitum fuit actum vel dictum in recepcione ejusdem. Requisitus si viderat aliquos alios recipi in dicto ordine, respondit quod sic, fratrem Johannem de [p. 435] Annonia servientem per fratrem Johannem Bruart preceptorem ballivie Trecensis, in capella domus Templi de Vilaribus, presentibus dictis fratribus Stephano le Nain, Galtero lo Bergier, Radulpho de Annonia fratre ejusdem Johannis, servientibus, sunt decem et octo anni, vel circa. Vidit eciam recipi, sunt circiter octo anni, fratrem Petrum de Relanpont servientem, in capella domus Templi de Mormant Lingonensis diocesis, per fratrem Laurencium preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Johanne et Jacobo agricolis, dicte domus servientibus, quorum cognomina ignorat; in quorum recepcionibus non vidit nec audivit quod facerent eos abnegare vel spuere supra crucem, vel quod aliud inhonestum vel illicitum fieret vel diceretur ibidem; nec credit quod predicti duo predicta facerent illicita, nec scit quod credat si alii facerent dicta illicita vel non, quia non vidit fieri nisi in recepcione sua; sed antequam intrasset dictum ordinem, audivit dici a quibusdam secularibus, nescit quibus, quod in recepcionibus fratrum fiebant aliqua inhonesta, quod tamen non credidit, quia si credidisset, ordinem non intrasset; nec postmodum vidit in dicto ordine in recepcionibus aliqua illicita fieri, nec audivit dici quod fierent preterquam in sua.