Le procès des Templiers, Tome I.

Part 38

Chapter 38 2,946 words Public domain Markdown

Post hec, die Martis sequenti, que fuit XVIIII dicti mensis Januarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Guido Delphini miles, diocesis Claramontensis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia dimiserat ipsum, suadentibus, ut dixit, prelatis congregatis in concilio Senonensi, et radi fecerat sibi barbam post dictum concilium, pro eo quod dimiserat ipsum mantellum, cum quo fuerat inquisitum per dominum episcopum Parisiensem, et absolutus et reconciliatus per eum, et est etatis quadraginta [et] unius anni vel circa; per quem fuit repetita protestacio per ipsum et alios qui cum eo supra juraverunt facta in juramento eorumdem. Et insuper fuit protestatus quod per ea que diceret vel faceret non fieret prejudicium sibi; lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, ut sequitur, videlicet se nescire si vera erant contenta in dictis articulis vel non. Ipse tamen interfuerat aliquorum fratrum ordinis recepcionibus, et IIIIor recepit, et non vidit nec audivit quod in eis vel in aliis recepcionibus fratrum ordinis, preterquam in sua, fieret aliquid de contentis in quatuor articulis supradictis; in sua autem recepcione fuit servatus iste modus: nam ipse testis, qui tunc erat circiter undecim annorum circa festum beati Jacobi, ut audivit dici, fuit adductus ad domum Templi de Ranseria Claramontensis diocesis, sunt circiter XXX anni, et missa finita, fuit ductus extra capellam in quadam camera, in qua venerunt ad eum duo fratres ordinis milites, quorum non habet noticiam, et pecierunt ab eo quod petebat, ut [p. 416] sibi videtur; et cum ipse nesciret respondere propter teneritudinem etatis, dicti milites dixerunt: Vos vultis esse frater Templi? Quo respondente quod sic, pecierunt ab eo quare hoc volebat, cum esset nobilis et dives et haberet terram sufficientem, et forte credebat quod in ordine Templi esset sibi melius et quod posset bene equitare quando vellet et habere illa que sibi placerent; sed non esset sic: nam si intraret, oporteret eum multa aspera et dura sustinere, et esse ultra mare quando vellet esse citra, vigilare quando vellet dormire, esurire quando vellet comedere et similia; quo respondente quod omnia bene sustineret et quod volebat esse frater, ex quo pater et mater ejus volebant, intraverunt dicti duo fratres capellam et locuti fuerunt super premissis, ut arbitratur, fratri Franconi de Bort, quondam milite, tunc preceptori Alvernie, ut sibi videtur, qui debebat recipere eum. Postmodum redierunt ad eundem testem qui solus erat in dicta camera, et introduxerunt eum coram dicto fratre Francono, et fuerunt eciam introducti duo presbiteri qui fuerunt recepti cum eo, quorum non habet noticiam, coram quo pecierunt illa que suprascripta sunt, et ipse dixit eis talia verba qualia dixerant dicti duo fratres eidem testi, et ut deliberarent super predictis fecit eos exire dictam cameram, et iterum redierunt petentes id quod suprascriptum est; finaliter dictus preceptor fecit eos jurare super quemdam librum, quem tenebat apertum in gremio suo, obedienciam, et vovere castitatem, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis que tunc erant et que in posterum inponerentur per Magistrum secundum statuta ordinis; servare secreta capituliorum et ea non revellare, eciam fratribus qui non interfuissent in eis; non exire dictum ordinem pro meliori vel pejori absque licencia superioris sui qui posset eam dare; juvare pro posse suo ad acquirendum regnum Jherosolimitanum et ad deffendendum quod de eo erat acquisitum; non interesse loco in quo aliquis ex studio suo exheredaretur vel dampnaretur injuste, et quod non percuterent Christianum taliter quod ex eorum percussione posset mutillari vel interfici. Post que dictus receptor inposuit eis mantellos, et [p. 417] ipse receptor et fratres astantes, de quorum nominibus non recordatur, fuerunt eos osculati in ore, et quidam frater presbiter ordinis, qui aderat, dicebat quasdam oraciones, nescit quas, et habebat aquam benedictam; postmodum dictus receptor instruxit eum quot _Pater noster_ debebat dicere pro horis suis, et qualiter debebat se regere in ecclesia, et in domo, et extra, et multa alia bona et honesta dixit ei et aliis duobus. Post que quidam de militibus ordinis astantibus, cujus non habet noticiam, traxit ipsum testem retro altare, predicto receptore et aliis qui aderant remanentibus in loco in quo erant, et dictus miles precepit ei quod abnegaret Deum; quo respondente se nullo modo facturum, precepit ei quod abnegaret la propheta [sic], et ipse respondit quod nesciebat quid hoc erat, sed si erat diabolus abnegabat eum et omnia opera ejus; postmodum precepit ei quod spueret super quandam crucem, nescit si ligneam vel metallinam, que erat juxta dictum altare, et ipse respondit quod nullo modo hoc faceret, et cum alter diceret quod immo oportebat eum spuere, respondit ipse testis quod, nisi dimitteret eum, ipse clamaret in tantum quod pater suus et dominus de Mercorio, qui dicta die ante missam eum fecerat militem, et multi alii nobiles, qui erant extra dictam capellam, audirent et intrarent; et tunc dictus miles dixit ei quod saltim spueret super terram juxta dictam crucem, et ipse spuit; postmodum dixit ei dictus miles quod si haberet calorem naturalem, poterat commisceri carnaliter cum fratribus ordinis, quod tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec audivit dici quod in ordine fieret ab aliquibus fratribus ordinis. De osculo inhonesto vel de aliqua alia re illicita non fuit dictus miles vel aliquis alius, in dicta recepcione sua, locutus eidem, nec vidit, nec scivit si dicti duo presbiteri abnegaverunt vel fecerunt aliqua illicita. Requisitus si credit quod in recepcionibus aliorum de ordine servaretur communiter ille modus qui fuerat servatus in sua quoad illa illicita, respondit quod magis credit quod non quam quod sic, quia interfuit pluribus capitulis, et nescivit nec audivit dici quod predicta illicita injungerentur fieri nec fierent, nec vidit fieri in [p. 418] recepcionibus quibus adfuit. Requisitus quos receperit ipse in ordine, respondit quod primo recepit fratres Petrum dictum Lovier et Petrum lo Bergier servientes, diocesis Bituricensis, in domo Templi de Jussiaco le Chandier ejusdem diocesis, cujus domus ipse testis tunc erat preceptor, sunt circiter XIII anni, presentibus fratribus Johanne de Manaco vel de Aqua Sparsa presbitero, Raynaldo de Bordis subpreceptore dicte domus, Stephano de la Losa Bergerio, Stephano Vessardi, Johanne lo Bergier, qui vivebant tempore quo dictus testis captus fuit, et aliis deffunctis; recepit eciam fratrem Stephanum Brolii diocesis Claramontensis, in capella domus Templi de Chamat ejusdem diocesis, die Jovis ante carnisprivium instans erunt octo anni vel circa, de mandato preceptoris Francie, presentibus fratribus Golferio presbitero, Petro Brolii preceptore dicte domus, et Bonaforso, de quorum vita vel morte non habet certitudinem; recepit eciam fratrem Guillelmum Arnaldi servientem diocesis Claramontensis, in domo Templi de Sellis Claramontensis diocesis, in ecclesia, in instante Quadragesima erunt VII vel VIII anni, presentibus fratribus Guillelmo, tunc curato dicte domus, Guillelmo Abri, Guillelmo de l'Espinatz servientibus, et audivit dici quod dictus frater Guillelmus Aynardi obierat, de aliorum vita vel morte certitudinem non habens. Requisitus quos viderat recipi, dixit quod ultra mare in Acon, in loco in quo tenebatur capitulum eorum, vidit quadam die Dominica, sunt ut extimat vigenti sex anni vel circa, recipi in fratrem ordinis fratrem Roncelinum militem, de provincia Provincie, per fratrem Guillelmum de Bello Joco, tunc magnum Magistrum ordinis, presentibus fratribus Theobaldo Gandi preceptore terre ultramarine et magistro Templi qui nunc est, Petro de Severi draperio, Petro de Montade preceptore Aconensi, Florencio de Villa socio tunc dicti magistri, et pluribus aliis quos nominavit; in quibus quidem recepcionibus non fuit factum aliquid de contentis in dictis IIIIor articulis, nec aliquid aliud illicitum quod ipse sciverit vel audiverit dici.

Item, requisitus super V articulo et omnibus aliis sequentibus, [p. 419] respondit se nichil scire plus quam supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat sacramentum, et credit quod alii fratres ordinis crederent, et quod sacerdotes eorum non omitterent verba canonis. Quando capitulia tenebantur et fratres confitebantur excessus perpetratos per eos, et petebant veniam ab illo qui tenebat capitulum, exibant extra qui petebant veniam, et ille qui tenebat capitulum deliberabat cum fratribus qualis pena imponeretur eis; postmodum illi qui confitebantur excessus suos vel convincebantur reintrabant capitulum, et ille qui tenebat capitulum dicebat eis qualiter penam debebant sustinere, secundum statuta ordinis et secundum arbitrium fratrum qui aderant in capitulio, et aliquando inmediate recipiebant disciplinam et portabant penam eis inpositam, et aliquando differebatur usque ad aliam diem, et dicebatur eis quod irent ad presbiterum ordinis eorum, et absolveret eos. Dixit eciam quod, terminatis capitulis, frater presbiter qui aderat absolvebat eos et dicebat in vulgari: Confiteor Deo, etc., et faciebat absolucionem, sicut post generalem confessionem fit in Ecclesia; nec credebat quod laycus posset absolvere a peccatis, nec ipse reputaret se ex tali absolucione generali presbiteri absolutum a peccatis mortalibus non confessatis; frequenter fuit inproperatum sibi quod se osculabantur in ano, et quia plures confessi sunt dictum osculum, nescit quod credat de eo; jurabant non exire ordinem. Statim pro professis habebantur; si exivissent, excommunicati reputabantur, et essent graviter puniti, si capti fuissent; clamdestine recipiebantur, quod displicebat eidem testi et fratri Hugoni de Peraldo et aliquibus aliis fratribus ordinis, et credit quod hoc suspicio contra ordinem haberetur; cordulis cingebant se super camisias cum quibus jacebant in signum castitatis et humilitatis, et cordule cum quibus ipse testis cingebatur tetigerant quoddam pilare existens in Nazare, in loco in quo fuit facta Anunciacio per angelum beate Marie, et aliquas reliquias quas habebant in ordine ultramare, scilicet beatorum Policarpii et Eufemie. Non vidit aliquos interfici vel incarcerari quia noluissent facere illa que in recepcionibus precipiebantur eis. Ex sacramento tenebantur non revelare modum [p. 420] recepcionis eorum eciam fratribus qui non afuerant et secreta capituliorum; secundum statuta ordinis non debebant, nisi presbiteris ordinis, absque licencia, et aliis presbiteris confiteri. Si fratres sciebant errores in ordine, et maxime superiores, male fecerunt quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. In capituliis eorum vidit omnes curialitates concedi, et omnes incurialitates reprobari, et precipiebatur eis quod facerent bene serviri in ecclesiis eorum, et bene elemosinas fieri, et hospitalitatem servari. In aliquibus tamen locis fuerunt retractate elemosine, nec fiebant ter in septimana, ut debebant, sed ultra mare dabant, amore Dei, decimam partem victualium eorum et omnia cibaria que levabantur de mensis eorum; per nefas non debebant acquirere, nec ex hoc degerare, nec recipere mercimonia aliena in custodia sua, ut temporales domini suis pedagiis fraudarentur. Missa de Sancto Spiritu antequam tenerentur generalia capitulia celebrabatur, postmodum intrabant capitulum, et predicabatur eis per aliquem religiossum, quo recedente, firmabantur porte capituli, et custodiebantur intus ab aliquo ex fratribus ne aliquis intraret, et providebatur ne aliquis qui esset extra capitulum posset audire eosdem; quod magnus Magister cum conventu suo ordinabat, servabatur in ordine; nescit propter feditates ordinis aliquem ordinem exivisse, adiciens quod maxima pena imponebatur illis qui exiverant, et postmodum revertebantur; grandia scandala videt contra ordinem esse exorta propter illa que ordini imponuntur: credit Magistrum et alios confessos fuisse illa que in litteris apostolicis super hoc continentur.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuerunt adducti ad presenciam eorumdem [p. 421] dominorum commissariorum fratres Raynardus de Tremplaio presbiter Parisiensis, Albertus de Canellis miles, diocesis Aquensis provincie Mediolanensis, Philippus Agate Rothomagensis, Johannes de sancto Lupo Parisiensis, Bartholomeus de Trecis, Otho de Ayrone Lingonensis, Robertus de Cormelhes Parisiensis diocesium, servientes, ut essent testes in negocio isto, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XX dicti mensis Januarii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Raynaudus de Tremplaio Parisiensis diocesis, curatus ecclesie Templi Parisiensis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum; qui fuit ante omnia protestatus quod non intendebat recedere a confessione et deposicione per ipsum factis coram domino episcopo Parisiensi, per quem fuerat absolutus et reconciliatus, et est etatis LX annorum vel circa, et non defferebat mantellum ordinis, quia dimiserat eum in concilio Senonensi cum pluribus aliis, sicut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad quatuor primos, ut sequitur, videlicet quod quanquam corpus suum haberet sustinere ex hoc penam corporalem, non discederet a veritate, et multum deliberavit intra se priusquam responderet; cum autem dicti domini commissarii offerebant se daturos ei dilacionem, si volebat, ad plene deliberandum, et copiam articulorum ut eos legeret, dixit quod non curabat habere dilacionem nec copiam supradictas, et respondit ad dictos quatuor articulos quod non erat consuetum in ordine fieri, nec ipse viderat fieri que in dictis articulis continentur.

Requisitus si ipse interfuerat recepcionibus aliorum et quorum, [p. 422] respondit quod sic multorum, quorum nomina ignorat, qui recipiebantur in domo Templi Parisius, et postmodum incontinenti recedebant, et vidit ibidem recipi fratrem Stephanum de Turno presbiterum, Parisiensis diocesis, vivum, per fratrem Hugonem de Peraldo, ut sibi videtur, sunt circiter VII anni, de presentibus non recordatur; et fratrem Johannem de Folhayo juris peritum, sunt VII anni vel circa, per fratrem Johannem de Turno thesaurarium Templi Parisiensis, vivum, presentibus fratribus Petro preceptore domus Templi Parisiensis, et aliis de quibus non recolit, in quibus quidem recepcionibus non vidit aliquid illicitum vel inhonestum fieri; post recepciones autem predictas ducebantur recepti ad cameras per fratres ordinis, in quibus quidem cameris tradebantur eis vestes ordinis, et dimittebant vestes seculares, et nescit si in dictis cameris tunc abnegarent vel spuerent supra crucem, vel facerent oscula inhonesta, vel carnaliter commiscerentur, vel aliquid aliud illicitum facerent, nec scit nec credit quod ibi male agerent vel non, ut respondit requisitus.

Interrogatus ubi, per quem, qualiter et quando receptus fuerat, respondit se in magna capella Parisiensis domus Templi fuisse receptum, in vigilia Pasche, erunt viginti anni et ultra, ut sibi videtur, per fratrem Johannem de Turno, quondam thesaurarium tunc Templi Parisiensis, presentibus fratribus P. de Torta Villa levatore redituum et censuum dicte domus Templi, Nicolao Flamengi tunc preceptore de Latigniaco Sico, et aliis de quorum nominibus non recordatur, per hunc modum. Nam primo vovit et juravit castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, non revelare secreta capituliorum, non dimittere dictum ordinem pro meliori vel pejori; postmodum tradidit ei mantellum, et ipse receptor et frater Odo de sancto Quintino, tunc curatus dicte domus Templi, qui aderat, fuerunt eum osculati in ore, et dictus presbyter dicebat psalmum Ecclesie: Quam bonum, et Pater noster, et versiculos: Mitte ei auxilium de sancto, nichil proficiat inimicus in eo: Esto ei turris fortitudinis, et oracionem: Pretende famulo tuo, Domine, dexteram celestis [p. 423] auxilii, etc.; et aspersit aquam benedictam super ipsum testem; et eosdem psalmum, versiculos et oracionem dicebat ipse testis quando aderat recepcionibus fratrum ordinis, et aquam benedictam aspergebat super eos.

Post predicta dictus receptor dixit ei quod debebat jacere cum caligis et pannis lineis, et quod debebat cingi super dictos pannos una cordula propter honestatem, quam cordulam poterant accipere unde volebant; post que precepit ei immediate quod abnegaret Deum et spueret super crucem mantelli, et ipse abnegavit Deum ore non corde, et spuit ad terram, non super crucem mantelli; sed nichil precepit de osculo inhonesto nec de crimine sodomitico, nec quod obmitteret verba canonis, nec unquam obmisit, nec scit quod alii presbyteri obmitterent, et audivit frequenter in domo Templi presbyteros ordinis celebrantes dicentes verba canonis, et alii audiverunt de ipso, et credit quod sacerdotes et alii crederent ecclesiasticis sacramentis.

Item, de contentis in quinto et omnibus sequentibus articulis respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod, in die Veneris sancta, devote et reverenter in conspectu totius populi adorabant crucem in capitulo; ille qui tenebat capitulum imponebat penas temporales, secundum statuta ordinis, pro culpis manifestatis in capitulo, et cum capitulum debebat separari, fiebant multe preces sicut fiunt in Ecclesia, et postmodum ille qui tenebat capitulum, qui erat laicus, dicebat ista verba: De hiis que obmisistis dicere, propter verecundiam carnis vel propter timorem penarum et justicie ordinis, nos facimus vobis illam indulgenciam quam possumus, et frater noster presbyter, qui est hic, faciet absolucionem; et tunc frater presbyter dicebat Confiteor in vulgari et Misereatur nostri, sicut fit in Ecclesia, et dictus testis habebat pro magna derisione in corde suo, ut dixit, quia laici tenentes capitulia dicebant ista verba, quod facerent indulgenciam qualiter poterant.

Requisitus si fratres dicti ordinis credebant, propter dictam indulgenciam quam faciebant layci, esse absoluti a peccatis suis, respondit quod non, quia sibi postmodum confitebantur; jurabant [p. 424] non exire ordinem, et statim pro professis habebantur, quod erat contra jus, ut sibi videtur, et contra quoddam privilegium eorum, quod incipit: Omne datum optimum; et cum dictus frater Johannes de Felheyo et ipse testis loquerentur aliquibus fratribus, ante capcionem eorum, quod malum erat quia statim pro professis habebantur, et contra dictum privilegium, habuerunt valde pro malo et fere irruerunt in eos, et specialiter frater Johannes Ducis Parisiensis diocesis. Clandestine recipiebantur, ex quo suspicio contra ordinem habebatur; per sacramentum tenebantur non revelare secreta capitulorum, et si revelassent, fuissent puniti, sed nescit qualiter; injungebatur eis quod non confiterentur nisi fratribus sacerdotibus ordinis, sed aliqui non servabant. Negligentes fuerunt si sciebant errores et non correxerunt. Parisius, et in aliis domibus in quibus fuit ipse testis, elemosine et hospitalitas convenienter servabantur, sed semel propter carestiam fuit restricta elemosina apud Scesiacum Meldensis diocesis, fere per medium annum. Capitulia, firmatis januis, missa, tercia, et meridie dictis, et sermone per aliquem religiosum facto, de die tenebantur; ordinata per Magistrum et conventum ordo servabat; grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter errores qui in eo esse dicuntur, de quibus erroribus si erant ipse testis et alii inferiores ordinis [certiores facti?], non fuissent ausi reprehendere superiores suos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.