Le procès des Templiers, Tome I.
Part 37
Item, de contentis in V et omnibus aliis sequentibus dixit se nichil scire ultra que supra deposuit, hoc excepto quod, in die Veneris sancta, vidit reverenter nudis pedibus per fratres ordinis adorari crucem, et quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credebat quod alii fratres ordinis crederent; sed illi qui preceperunt eidem predicta nefanda non erant in hoc boni Christiani. Pro professis statim habebantur et jurabant non exire ordinem; clamdestine recipiebantur, ex quo suspicio contra ordinem habebatur; cordulis cingebantur super camisias cum quibus jacebant in signum castitatis, nec scit quam penam habuissent qui secreta revelassent vel qui noluissent facere illa que in recepcione precipiebantur eisdem; scientes errores predictos male fecerunt, quia non corexerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas in domo de Brolio, in quo moratus fuit in diocesi Agenensi, vidit convenienter fieri et hospitalitatem servari; in aliis domibus Templi non fuerat, nisi transeundo, nec fuerat ei dictum quod per nefas acquireret ordini vel quod ex hoc degeraret; immo fuit ei dictum in recepcione sua quod non reciperet res alienas in commenda sua, ne domini temporales pedagiis defraudarentur, nec credit quod aliquis laicus, nisi in articulo mortis, possit absolvere a peccatis. Quod magnus Magister cum conventu ordinabat servabatur in ordine, contra quem grandia scandala propter predicta sunt exorta, et credit quod modus recepcionis confessatus per eum esset notus fratribus ordinis, sed non extraneis.
Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod [p. 406] non, sed pro veritate dicenda, et ut sibi imponatur penitencia et pena, et ut Deus parceat sibi: Cui fuit injunctum, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Humbertus de sancto Jorio miles, preceptor baillive Cathelanensis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, etatis circiter L annorum; non deferens mantellum ordinis, quia dimissit ipsum in concilio Senonensi cum pluribus aliis, et postea fecit sibi radi barbam, et fuit inquisitum cum eo per dominum episcopum Parisiensem et absolutus et reconciliatus ab eo. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, ut sequitur, videlicet, se non vidisse servari in ordine contenta in dictis articulis, nisi in recepcione sua, et interfuerat capitulis et recepcionibus aliorum. Ipse autem receptus fuerat in domo Templi de Nova Villa juxta Cathelanum, per fratrem Johannem Ademari, quondam militem, tunc preceptorem ballive vocate de Paganis, in festo Nativitatis beati Johannis Baptiste proximo preterito fuerunt XVIIII vel XXti anni, in capella dicte domus, inter primam et terciam, presentibus fratribus Andrea de Rocha, presbitero quondam, Hugone de Gabilone milite, quem credit esse vivum, Johanne de Aubon serviente et aliquibus aliis de quorum non recordatur nominibus, in hunc modum; nam receperunt eum ad participacionem bonorum ordinis et panem et aquam et pauperem vestitum ordinis; et fecerunt eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare secreta capituliorum; et dictus receptor tradidit ei mantellum, et ipsi astantes fuerunt eum osculati in ore; postmodum instruxit eum de multis bonis punctis ordinis et qualiter deberet dicere _Pater noster_ et consimilia; postmodum dixit ei dictus receptor quod ipsi habebant aliquas observancias quas ipse diceret ei et non curaret, quia non erant contra animam suam, [p. 407] et ea poterat facere et dicere ore non corde et aliqua verba consimilia inductiva; et tunc precepit ei quod abnegaret Deum, et dictus testis fuit de hoc admiratus et causabatur; sed finaliter quia dixit quod talis modus servabatur in recepcionibus aliquorum aliorum fratrum, abnegavit ore non corde. Postmodum precepit ei quod verteret se ad circumspiciendum quamdam crucem metalinam que erat in altari erecta, et spueret contra eam, et ipse spuit ad terram juxta se; alia inhonesta quoad oscula, crimen sodomiticum, vel aliquid aliud illicitum, non fuit dictum vel factum in dicta recepcione sua, ut dixit. Requisitus quorum recepcionibus et quibus capitulis interfuerat, respondit quod ipse receperat fratrem Gerardum de Alto Villari servientem in dicta domo de Novo Villa, sunt circiter X anni sicut credit, presentibus dictis fratribus Andrea presbitero, et Johanne de Aubon, et Roberto Molendinario dicte domus; receperat eciam fratrem Petrum de Domo Vivaria servientem in domo Templi vocata Possessa Cathalaunensis diocesis, sunt circiter novem vel X anni, presentibus fratribus Goberto de Laudefey, Johanne de Villaribus et Petro Rogerio servientibus, et aliis de quibus non recordatur; vidit autem recipi in dicto ordine, per fratrem Hugonem de Peraldo, in capella domus Templi Parisius, sunt circiter XII anni, fratrem Raynaudum de Cugneres militem, in capitulio generali, in quo erant circiter, ducenti fratres, inter quos erant fratres Aymo d'Oyselaers miles, Johannes Ademari et Hugo de Cabilone milites; vidit eciam recipi per dictum fratrem Hugonem de Peraldo, in alio capitulio, Parisius, fratrem P. de Bocli militem, testem supra juratum sed nondum examinatum, presentibus eisdem militibus supra proximo nominatis, et Ricardo de Betencourt, militibus; vidit eciam recipi per fratrem Galterum de Biencuria militem, preceptorem Remensem, fratrem Aymonem de Claromonte nepotem ipsius testis, militem, sunt circiter VII anni, in dicta domo de Nova Villa, presentibus dictis fratribus Andrea presbitero, et Johanne d'Aubon, et Gauberto preceptore domus de Mellans, et Roberto Molendinario; vidit eciam a dicto fratre Aymone [p. 408] d'Oysilieres recipi, in eadem domo de Nova Villa, fratrem Petrum de Toluo militem, nepotem ipsius testis, sunt circiter VIII anni, presentibus dictis presbitero Johanne d'Aubon et R. Molendinario, qui morabantur in dicta domo; vidit eciam in eadem domo recipi per fratrem Gerardum de Villaribus militem, tunc preceptorem Francie, fratrem dictum Motardi militem, sunt circiter VIII anni, presentibus fratribus proximo nominatis, in quibus quidem recepcionibus et capitulis nichil fuit factum vel dictum inhonestum vel illicitum quod ipse testis viderit vel audiverit vel sciverit, sed dicte recepciones fuerunt facte per illum modum per quem deposuit se fuisse receptum, exceptis abnegacione et spuicione predictis. Requisitus si credebat quod aliquis alius fuerit receptus in ordine qui abnegaverit Deum et spuerit supra crucem, respondit quod magis credebat omnes bene fuisse receptos quam contrarium.
Item, de contentis in Vº et omnibus aliis articulis respondit se nescire plus quam supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene credebat sacramentis Ecclesie, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent et quod sacerdotes ordinis bene celebrarent, et sciebat quod layci non poterant absolvere a peccatis nec eos excommunicare. Pro professis habebantur, et jurabant non exire pro meliori vel pejori sine licencia superiorum. Clamdestine fiebant recepciones et capitulia, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, nec credit quod ex hoc suspicio haberetur contra ordinem, quia multi religiosi exclusis secularibus tenebant capitulia eorum. Cordulis super camisias cingebantur; nescit quod aliquis punitus fuerit qui revellaverit secreta capituli, quia non audivit ea revelari; precipiebatur eis quod non confiterentur nisi fratribus ordinis sine licencia eorum, quia dicebatur quod fratres eorum habebant majorem potestatem super eos propter privilegia eorum quam alii. Si aliqui erant scientes errores in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosine et hospitalitas in ordine communiter servabantur, et precipiebantur eis quod illicite non acquirerent ordini nec aliquem exheredarent [p. 409] nec interessent exheredacioni injuste, et si contrarium fecissent perdidissent mantellum, ut dicebatur eis. Ubique servari debebat in ordine quod magnus Magister cum conventu statuebat; scandala grandia videt propter predicta contra ordinem esse exorta. Audivit dici magnum Magistrum et alios preceptores aliquos errores, nescit quos, contra ordinem fuisse confessos.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore vel odio, temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus Magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Lune sequenti, que fuit XVIII dicti mensis Januarii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Addam de Vollencourt preceptor de Anricuria Cameracensis diocesis, miles, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia dimiserat eum ante capcionem suam, cum audivisset alios esse captos, et fecerat sibi radi barbam, existens in Imperio, ut liberius et secrecius ire posset quo vellet, et erat etatis XL annorum et ultra, ut dixit, et fuit inquisitum cum eo per dominum episcopum Parisiensem, et absolutus et reconciliatus per eum; lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, protestacione supra cum juravit facta per eum de non recedendo a prima confessione sua repetita; et primo ad primos IIIIor in hunc modum, videlicet se recepisse unum in fratrem dicti ordinis, et vidit aliquos alios recipi, et nunquam vidit nec scivit quod fierent vel dicerentur contenta in articulis supradictis; verumptamen quando ipse fuit receptus per fratrem Petrum Normani, quondam militem, tunc [p. 410] preceptorem de Laudinesio, in capella sancti Blasii domus Templi Parisius, in proximo instanti Quadragessima erunt circiter XXIIIIor anni, presentibus fratre Galtero d'Esta, quondam milite, et quibusdam aliis fratribus, de quorum nominibus non recordatur; fuit adductus ad presenciam dicti receptoris, multis nobilibus de parentela sua extra remanentibus, et peciit panem et aquam et societatem ordinis, et dixit quod volebat esse servus, esclavus ordinis, et dictus receptor dixit quod grandem rem petebat et quod bene deliberaret, quia oporteret eum dimittere propriam voluntatem propter alienam, et esurire quando vellet comedere, et multa aspera pati; et cum ipse respondisset quod omnia supportaret, dixit ei dictus receptor quod exiret extra et deliberaret bene, et ipse exivit, et dictus receptor fuit locutus cum aliis fratribus, et post paululum fecit iterum vocari eundem testem, et interrogavit si persistebat in eadem intencione; et eo respondente quod sic et petente quod prius, et dicto receptore respondente id quod supra, finaliter fecit eum jurare, super quoddam missale apertum, quod servaret castitatem, viveret sine proprio, obediret superioribus suis, servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis, que tunc erant et in posterum per Magistrum et bonos homines ordinis inponerentur; quod non revelaret secreta capitulorum, et quod, pro posse suo, juvaret ad acquirendum regnum Jerosolimitanum, et absque licencia superiorum suorum non exiret dictum ordinem pro duriori religione vel pro magis laxa, et quod non interesset in loco in quo aliquis exheredaretur injuste; post que inposuit sibi mantellum, quodam presbitero, qui aderat, dicente psalmum: Ecce quam bonum et quam jocundum, etc., et quasdam preces et oracionem, et infundente aquam benedictam super eum; et tunc dictus receptor et fratres astantes osculati fuerunt ipsum testem in ore. Post que precipit idem receptor quod sederet ad pedes suos, et instruxit eum qualiter debebat se gerere in domo et in exercicio armorum, et multa consilia licita et honesta; post que surrexerunt, et dictus frater Galterus, ceteris remanentibus in dicta capella vel recedentibus, duxit ipsum testem ad capellam majorem dicte domus, in qua nulli alii erant [p. 411] nisi ipsi duo, et cum fuissent retro magnum altare prope quoddam parvum altare, precipit dictus frater Galterus eidem testi quod diceret Jhesum Christum esse falsum prophetam, et ipse testis hoc dixit, non cum intencione, non cum corde, quod crederet Jhesum esse falsum prophetam, sed dixit ore; non tamen precipit quod aliter abnegaret, sed dixit ei, quod spueret super quamdam crucem ligneam per ipsum fratrem Galterum de dicto parvo altari assumptam et super quodam sedile collocatam, et ipse testis spuit non super sed juxta eam; de aliquo autem osculo inhonesto, crimine sodomitico, vel aliqua alia re illicita non fuit sibi factum verbum in recepcione sua predicta. Requisitus si credit quod communiter fratres reciperentur ubique in ordine sicut ipse fuit receptus, quantum ad illa illicita, respondit se magis credere quod non quam quod sic, quia non vidit hoc fieri nisi in recepcione sua, nec audivit dici quod fieret aliis. Requisitus de nomine recepti per eum, respondit quod vocabatur Ernulphus de Mondeville, quondam serviens, quem recipit, sunt circiter quindecim anni, in capella domus Templi de Sanceyo diocesis Senonensis, presentibus fratribus Guidone de Dordano, quondam preceptore, tunc dicte domus de Sanceyo, et aliis de quibus non recordatur, in cujus recepcione servavit modum qui fuit servatus in sua, exceptis illis illicitis quod Jeshum diceret esse falsum prophetam, et de spuicione crucis; vidit eciam alios recipi, sicut dixit, per eundem modum, in quorum recepcione nichil agebatur illicitum quod videret vel sciret, sed de nominibus receptorum et recipiencium et presencium dixit se non recordari, nec aliquid aliud scire de omnibus et singulis aliis articulis, nisi hoc quod credebat bene sacramentis ecclesiasticis, et credebat quod alii fratres ordinis crederent; et bene sciebat quod layci non poterant absolvere a peccatis, et quando capitulia tenebantur, presbiter absolvebat eos in fine capituliorum, et per illum qui tenebat capitulum inponebatur eis pena temporalis pro excessibus eorum in capitulio manifestatis, secundum disciplinam ordinis; jurabant non exire ordinem. Statim pro professis habebantur, clamdestine [p. 412] recipiebantur; credit quod ex hoc esset suspicio contra eos; propter honestatem, super pannos lineos cum quibus jacebant cordulis quas recipiebant unde volebant cingebantur. Nescit qualiter fuissent puniti nolentes facere turpitudines predictas in recepcione, si fiebant, vel secreta capituliorum revelassent; fratribus presbiteris eorum confitebantur propter potestatem quam habebant ex privilegiis super eos, et multi confitebantur secularibus, nec vidit inhiberi quin possent confiteri secularibus. Si erant aliqui scientes aliquod malum esse in ordine, male fecerunt quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosine et hospitalitas convenienter servabantur in ordine in aliquibus domibus, et in aliquibus non. Per nefas non poterant acquirere ordini, nec ex hoc degerare; de die, missa de Sancto Spiritu celebrata, clam vidit teneri eorum capitulia, nullis existentibus nisi fratribus ordinis. Quod magnus Magister cum conventu suo ordinabat, servabatur in toto ordine. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter illa que dicuntur contra eum. Audivit magnum Magistrum et aliquos alios preceptores contra ordinem aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit inpositum per dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco, fuit adductus ad presenciam eorumdem commissariorum frater Petrus de Bocli miles, Noviomensis diocesis, socius fratris Hugonis de Peraldo visitatoris, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia dimiserat ipsum ante capcionem suam, post capcionem aliorum, et fecerat sibi radi barbam suam, ne cognosceretur; et fuerat examinatus per dominum episcopum Noviomensem, et absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem, et erat etatis XXVI annorum vel circa, ut dixit; [p. 413] lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, ut sequitur, protestacione prius facta cum juraverat repetita, videlicet se nescire si contenta in ipsis articulis erant vera, quia non viderat nisi unum alium fratrem recipi in ordine, de cujus nomine non recordatur, qui fuit receptus per dictum fratrem Hugonem de Peraldo, Parisius, in festo Nativitatis beati Johannis Baptiste proximo preterito fuerunt VII anni vel circa, presentibus fratribus Adam de Vollencourt et Humberto de sancto Jorio, proximo examinatis, et pluribus aliis tunc in generali capitulo existentibus; in cujus recepcione nichil vidit fieri nec audivit dici inhonestum; ipse autem testis receptus fuerat per dictum fratrem Hugonem de Peraldo, in magna capella domus Templi Parisiensis, in presencia tocius capituli, in festo Nativitatis sancti Johannis Baptiste proximo preterito fuerunt XI vel XII anni, presentibus predictis fratribus Adam et Humberto militibus, in hunc modum; nam fecerunt eum vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et hoc jurare, et quod servaret statuta et consuetudines ordinis que tunc erant et fierent in posterum per magnum Magistrum et conventum; quod non revelaret secreta capitulorum, eciam sociis propriis qui non interfuissent in eis; quod, pro posse suo, juvaret ad acquirendum regnum Jerosolimitanum, quod non exiret ordinem sine licencia superioris sui pro aliquo alio ordine, quod non interesset in loco in quo aliquis studio suo exheredaretur injuste; postmodum tradidit ei mantellum, et ipse receptor et quidam presbiter ordinis, qui aderat, et tres vel quatuor de antiquioribus, qui erant juxta receptorem, fuerunt eum osculati in ore; post que dictus receptor instruxit eum qualiter debent se gerere quoad oraciones, mensam et alia licita et honesta; nec aliquid illicitum illa die fuit dictum vel factum in dicta sua recepcione; die vero Jovis sequenti, post recepcionem suam que fuerat facta die Martis precedenti, duo fratres servientes ordinis, quorum non habebat noticiam et de quorum nominibus non recordatur, vocaverunt ipsum testem ad quandam cameram dicte domus Templi, [p. 414] et firmatis per eos hostiis, preceperunt ei quod abnegaret Deum, et ipse dixit quomodo posset abnegare Deum qui creaverat eum et pro eo passus fuerat, et in quem credebat; et dicti servientes dixerunt quod oportebat hoc eum facere, et tunc abnegavit ore non corde; dixerunt eciam ei quod alias oporteret eum spuere super crucem, sed tamen nec tunc nec alias spuit, nec fuit requisitus, nec de osculo inhonesto, nec de crimine sodomitico, nec de aliqua alia re ilicita fuerunt sibi locuti, et credit pocius, quod illis qui recipiebantur in ordine preciperetur quod abnegarent Deum, sicut fuit sibi preceptum, quam contrarium. De omnibus et singulis contentis in omnibus aliis et singulis articulis, respondit se nichil scire ultra quam supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credebat quod alii fratres idem crederent, et sciebat quod laici non poterant absolvere a peccatis. Jurabant non exire ordinem; statim pro professis habebantur, clamdestine recipiebantur, ex quo suspicio contra ordinem habebatur; non credit quod carnaliter commiscerentur; cordulis quas assumebant unde volebant cingebantur, in penitenciam, super camisias suas cum quibus jacebant; nescit qualiter fuissent puniti qui noluissent abnegare vel facere alia illicita, vel qui ea revelassent; sine licencia non poterant nisi fratribus sacerdotibus dicti ordinis confiteri. Negligentes fuerunt, illi qui sciebant quia non correxerunt errores nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosine et hospitalitas ex precepto superiorum convenienter fiebant; clam capitulia tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis; quod magnus Magister cum conventu ordinabat servabatur in ordine; grandia scandala propter predicta contra ordinem sunt exorta; modum recepcionis sue manifestavit aliquibus fratribus ordinis, sed nescit si omnes fratres ordinis sciebant recepciones illicite fieri. Audivit dici magnum Magistrum et alios preceptores aliquos errores, nescit quos, contra ordinem fuisse confessos.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, [p. 415] sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec, die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.