Le procès des Templiers, Tome I.

Part 36

Chapter 36 3,437 words Public domain Markdown

Post hec, die Veneris sequenti post octabas Epiphanie Domini, que fuit XV dies dicti mensis Januarii, [convenerunt] in predicta domo dicti domini commissarii, excepto dicto domino Narbonensi, et fuit adductus ad presenciam eorumdem frater Radulphus de Gisi serviens, preceptor domus Templi de Latinihaco Sico et de Somorens Belvacensis diocesis, et receptor Campanie pro domino rege Francorum, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi cum multis aliis, et postmodum radi fecerat sibi barbam, et fuerat inquisitum cum eo per dominum episcopum Parisiensem, et absolutus et reconciliatus per eum; et erat etatis circiter L annorum, ut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos et primo ad primos IIIIor, ut sequitur. Protestatus tamen fuit ante omnia quod non intendebat recedere a confessione per eum facta coram dicto domino Parisiensi episcopo, videlicet quod religio Templi bene et sancte ab inicio fuerat instituta, et confirmata Trecis auctoritate apostolica, beato Bernardo et multis prelatis et baronibus astantibus; et quamdiu fuit servata regula eis tradita, ordo bene profecit. Postmodum nescit a quo nec quando fuerunt introducti errores in ordine contenti in articulis, unde in recepcionibus fratris ordinis apportabatur unum missale in quo erat ymago Crucifixi, vel alia crux, et precipiebatur illis qui recipiebantur a receptoribus quod negarent Deum vel Jhesum Christum, et quod [p. 395] spuerent super ymaginem vel supra crucem; et recepti abnegabant, sed aliquando dicebant quod abnegabant ore et non corde, et spuebant vel supra vel juxta crucem. Dicebatur eciam eisdem receptis in recepcionibus eorum, quod si haberent calorem naturalem; quod poterant carnaliter commisceri cum fratribus eorum; et recepti osculabantur receptorem inter umbilicum et pectus in carne nuda. Et audivit dici, licet non viderit, quod aliquando recepti osculabantur recipientes in ano. Requisitus quomodo sciebat predicta, respondit quod quando ipse fuit receptus per fratrem Hugonem de Peraldo, tunc preceptorem d'Espalhi, in aula domus Templi de Valleia Trecensis diocesis, quadam die Dominica post festum beati Remigii, proximo preteritum fuerunt XXVI anni vel circa, presentibus fratribus Petro de Vaucellis, Guaufredo de Trechi, Matheo de Pullencourt, Hugone Burgondi, Philippo de Manchiaco, et quodam vocato Emaliando servientibus deffunctis. Cum ipse testis peciisset panem et aquam et societatem proborum ordinis, et dictus receptor respondisset quod rem grandem petebat, et quod bene deliberaret, quia renunciaret proprie voluntati, et quando vellet esse citra mare oporteret eum esse ultra, et vigillare quando vellet dormire, et esurire quando vellet comedere, et multa similia, finaliter cum instaret dictus testis pro recepcione sua, et dictus receptor deliberasset cum fratribus astantibus, dixit quod reciperet eum, et fecit eum vovere et jurare super quemdam librum servare castitatem, vivere sine proprio, et obedire superioribus suis, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, que tunc erant et que inponerentur in posterum per superiores ordinis, et omnia puncta ordinis; et quod juvaret, pro posse suo, sive esset citra mare sive ultra mare, ad acquirendum regnum Jerosolimitanum; et quod non esset in aliquo loco in quo nobilis homo vel mulier exheredaretur injuste, et quod non dimitteret dictam religionem pro meliori vel pejori, absque licencia superiorum suorum. Post quod quidem juramentum dictus receptor precepit ei quod abnegaret Deum et [p. 396] quod spueret super ymaginem in dicto libro existentem; et dixit ei quod predicta debebant fieri secundum puncta ordinis. Cum ipse testis diceret ei quomodo posset facere predicta, quia religio dicebatur esse valde sancta, et dictus receptor dixit: Non cures; et tunc abnegavit ore non corde, et spuit non supra dictam ymaginem sed juxta, ita dolens et tristis, ut dixit, de predictis, quod tunc magis voluisset esse in medio maris vel aliter mortuus; et quando exivit de dicto loco, in conspectu omnium flevit amare; et quanquam videntes eum flere requirerent quod habuerat, noluit revelare. Post dictas abnegacionem et spuicionem, precipit ei dictus receptor quod oscularetur eum in carne nuda inter umbilicum et pectus, quod et fecit; et dixit ei quod, secundum puncta ordinis, debebat eum osculari in ano; quod tamen noluit facere, nec receptor coegit eum. Dixit ei insuper quod, si calor naturalis requireret, poterat se refrigerare cum fratribus suis, quod nunquam fecit, nec scivit quod fieret per alios in ordine. Post que tradidit ei mantellum ordinis, et ipse et alii fratres astantes fuerunt osculati eumdem testem in ore.

Item, dixit quod ipse testis, secundum modum predictum, recepit multos, de quibus nominavit fratres Johannem de Leniambe servientem, receptum per eum in dicta domo de Valleya, inter festum Candelose et Quadragessimam instantes erunt XVI anni vel circa, presentibus fratribus Gaufredo de Trechi, Humberto de Valeyre, Martino de Burivilla, Petro de Vaucellis, et quibusdam aliis de quibus non recordatur.

Item, fratrem Johannem de Sanci, quem recepit in domo Templi de Sanci Trecensis diocesis, circa festum beati Martini hiemalis proximo preteritum fuerunt XII anni vel circa, presentibus fratribus Fulcone de Trecis, Jacobo de Sanci et Stephano de Villaribus servientibus, de quorum vita vel morte non est certus.

Item, recepit predictum Fulconem de Trecis, in dicta domo de Sanci, circa festum beati Martini proximo preteritum fuerunt XIIIIor anni vel circa, presentibus fratribus Humberto de Valoyre, Stephano de [p. 397] Villaribus, Gaufredo de Trachi, de quorum vita vel morte non habet certitudinem.

Item, recepit fratrem dictum Tossanez, in domo de Langivilla Belvacensis diocesis, VII anni erunt inter instans festum Pentecostes et Nativitatem beati Johannis Baptiste, presentibus fratribus Johanne de Noylhaco presbytero, Petro de Langivilla, Parisio de Buris, de quorum vita vel morte non habet certitudinem.

Item, dixit [quod] predictum modum recepcionis servabat, quia sic debebat servari secundum puncta ordinis, sed multum displicebat eidem; sed post recepcionem dicebat receptis ad partem quod non commiscerentur carnaliter, quanquam in eorum recepcione dixisset eis quod hoc poterant facere.

Item, dixit quod, per eundem modum vidit IIIIor vel quinque, de quorum nominibus non recordatur, fieri fratres dicti ordinis et recipi a predicto fratre Hugone de Peraldo et a fratre Ger. de Villaribus preceptore Francie; nec unquam vidit alium modum servari in recepcionibus fratrum dicti ordinis quam illum secundum quem deposuit se fuisse receptum, et se alios recepisse; et credit quod uniformiter et secundum modum predictum reciperentur omnes fratres in ordine.

Item, dixit se frequenter dixisse eisdem fratribus Hugoni et Ger. de Villaribus quod malum erat, quia predictus abusus servabatur in ordine, et quia recepciones non fiebant in publico; et ipsi responderunt quod oportebat eos predicta servare, quia erant de punctis ordinis qui non poterant inmutari sine magno Magistro et conventu suo ultramarino.

Item, de contentis in V et XXVIII sequentibus, de dogmatizacione, conculcacione, cato, sacramentis, et potestate Magistri et osculis, dixit se nichil scire ultra illa que supra deposuit; sed credit quod bene crederent sacramentis ecclesiasticis, et ipse bene credebat. Quando autem terminabatur eorum capitulum, ille qui tenuerat capitulum faciebat multas preces pro domino Papa, pro Ecclesia et pro aliis justis, sicut fiunt communiter in Ecclesia, et postmodum, fratribus [p. 398] ponentibus se ad veniam et in oracione, dicebat ista verba in vulgari, stando capucio deposito, et fratribus inclinatis ad terram: «Beaus segnurs freres, toutes les choses que vous leysseez à diere pour la honte de la char ou por la justice de la mayson, tel pardon comme je vous fayit je vous ens fais de boun cuor et de bone volenté; et Dieu, qui pardona la Maria Magdalene ses pechiez, les vos pardoint, et vos pri que vous priez à Dieu qu'il me pardon les miens; et nostre frere chepelans se levera et fara la solucion que Dieus absolle lui et nous.» Et tunc predictis verbis dictis, dictus frater presbyter surgebat, si adherat, et retractabat confessionem generalem que fit in Ecclesia communiter dicendo: Confiteor, etc., et faciebat absolucionem: Misereatur vestri, etc., sicut fit in Eclesia. Si vero non aderat frater presbyter, tenens capitulum dicebat: Si hic fuisset frater presbyter, fecisset absolucionem. Requisitus si fratres dicti ordinis credebant esse absoluti ab aliquibus peccatis carnalibus vel aliis non confessatis, propter absolucionem et indulgenciam quam faciebat laycus tenens capitulum supradictum, respondit quod non sicut credit, nec: ipse reputasset se absolutum a peccatis non confessatis, eciam per absolucionem generalem subsecutam a presbytero, et credit quod omnes fratres ordinis bene confiterentur de peccatis eorum; et dixit quod ter in anno confitebantur fratribus sacerdotibus eorum vel de eorum licencia aliis, quia aliter si poterant habere fratres sacerdotes ordinis, non poterant aliis sacerdotibus ordinis confiteri, et ter eciam communicabant in anno. Requisitus quare tenens capitulum faciebat dictam absolucionem et dicebat verba predicta, respondit se credere quod pro eo, quia multi erant qui habebant proprium et commitebant aliqua que non audebant dicere, propter metum penarum ordinis vel propter verecundiam carnis; quia discipline dabantur eis in dicto capitulio per presbyterum, pannis omnibus eorum qui disciplinas recipiebant reversatis super brachia eorum, et quia eorum carnes nude videbantur a braccis supra, multi verecundabantur de hoc, et propter hoc nolebant revelare culpas suas in capitulis supradictis.

Item, contenta in XXXIIII et V sequentibus, respondit se [p. 399] credere vera esse, quia jurabant non exire, et statim pro professis habebantur, et clamdestine recipiebantur; nescit tamen si ex hoc erat suspicio contra eos.

Item, de contentis in XL et V sequentibus, respondit ut supra, sed tamen nescit nec credit quod carnaliter commiscerentur.

Item, ad XLVI et XI sequentes de capitibus ydolorum, respondit se interfuisse Parisius in quodam capitulio generali, quod tenuit ibi frater Gerardus de Villaribus predictus, in septimana post instans festum apostolorum Petri et Pauli erunt VIIII vel X anni; et dum dictum capitulum terminaretur et fratres flexissent genua, unus frater serviens ordinis, qui morabatur cum dicto fratre Gerardo, tunc preceptore Francie, et credit quod dictus frater serviens fuerit frater Hugo de Bisuncio, apportavit quoddam capud ydolorum, et collocavit ipsum in quodam banco juxta dictum fratrem Gerardum; et ipse testis, viso dicto capite, fuit adeo perterritus quod quasi nesciret ubi esset, et inclinato capite immediate exivit dictum capitulum, absolucione non expectata, nec scit nec vidit quod extunc actum fuit in dicto capitulio. Requisitus de dicto capite qualis esset figure, respondit se nescire, quia adeo fuit exterritus viso dicto capite, quod ejus figuram et de quo esset non fuit ymaginatus. Requisitus si antea audiverat fieri mencionem de dicto capite in ordine, respondit quod non. Requisitus si credit quod dictum capud esset bonum quid vel malum, respondit se credere quod malum. Requisitus si non fuerat reprehensus ab aliis quia exiverat dictum capitulum, respondit quod non, quia gerebat tunc vices magni receptoris, et poterat exire et intrare capitulum cum volebat. Requisitus si non pecierat, ab illis qui remanserant in dicto capitulio, quod factum fuerat de dicto capite vel cum eo, respondit quod non. Requisitus de nominibus illorum fratrum qui adfuerant dicto capitulio, respondit se non recordari, nisi de dictis fratribus Gerardo de Villaribus et Hugone serviente suo.

Item, dixit quod in anno precedenti vel subsequenti dictum capitulum, vidit idem capud apportari in alio capitulio eorum, quod [p. 400] tenebat Parisius dictus frater Gerardus vel frater Hugo de Peraldo; sed magis credit quod teneretur a dicto fratre Gerardo; sed nescit quis apportavit dictum capud, et immediate, cum ipse testis vidisset dictum capud, recessit de dicto capitulio prepropere, nec scit nec audivit quod fuit ibi factum de capite predicto, nec recordatur de hiis qui adfuerunt capitulio supradicto. Requisitus si dictus magister qui tenebat capitulum, et fratres qui aderant, assurrexerunt vel fecerunt reverenciam dicto capiti, quando apportatum fuit ad dicta capitulia, respondit quod non. Requisitus in quo fuit dictum capud aportatum, respondit quod non bene recordabatur, sed videtur ei quod apportatum fuit in quodam sacculo, nec recolit si erat magnum sicut capud hominis, et si erat metallinum vel ligneum, vel hominis mortui, quia non impressit ymaginacioni sue. De aliis contentis in dictis articulis dixit se aliud nescire.

Item, ad LVIII et III sequentes respondit quod in eorum recepcione precipiebatur eis quod jacerent cum pannis lineis, et quod cingerentur una cordula, sed nescit quod dicta cordula tangeret capud ydolorum, et scit quod ille quas ipse portavit, non tetigerunt aliquod capud ydoli, et portabat eam in signum castitatis, ut sibi videtur.

Item, ad LXII et XXXVIII sequentes respondit, ut supra dixerat, se credere quod uniformiter reciperentur fratres ubique in dicto ordine, et secundum modum per quem dixit se fuisse receptum et alios recepisse, et ex juramento tenebantur non revellare dictum modum; sed nescit qualiter fuissent puniti, si revellassent extraneis, vel si ea facere noluissent; inter se tamen loquebantur frequenter de modo recepcionis predicte, et fuerunt negligentes, quia non correxerunt dictos errores, nec denunciaverunt Ecclesie; nec vidit in ordine quin ellemosine ordinate debito modo communiter fierent, et hospitalitas teneretur; et in anno quo fuit magna caristia bladorum, fecit idem testis augmentari elemosinam consuetam fieri in dicta domo de Latigniaco Sicco, quanquam fratres suaderent sibi quod faceret diminui; sed scivit quod [p. 401] dictus frater Gerardus de Villaribus, in ballivis de Briva, de Monte Suessionensi, et de Barbona quas tenebat, fecit diminui elemosinas supradictas. De aliis contentis in dictis articulis dixit se aliud nescire.

Item, ad CI et omnes sequentes respondit quod capitulia tenebantur clam, nec aderant nisi fratres ordinis, et communiter tenebantur de die, et sermone facto per aliquem religiossum, et missa de Sancto Spiritu celebrata; sed aliquando tenebantur tempestive, quando aliqua necessitas requirebat hoc, vel quia habebant equitare contra inimicos fidei, et credit quod servaretur ubique in ordine quod magnus Magister cum conventu ordinabat, et grandia scandala contra ordinem propter predicta exorta, et quod modus recepcionis confessatus per eum esset notorius fratribus ordinis, sed non extraneis, et audiverat quod multi ex fratribus ordinis sunt aliquos errores contra ordinem confessi. Alia de contentis in ipsis articulis dixit se nescire ultra illa que supra deposuit.

Item, dixit quod ipse fuerat confessus omnes predictos errores supra confessatos per eum, ante capcionem eorum et antequam de ea aliquid intellexisset, Lugduni fratri Johanni de Divione [qui dicitur esse in curia Romana, et posset de hoc interrogari], de ordine fratrum Minorum, generali penitenciario domini Pape, qui nunc est, [cum?] fuit ibi coronatus, et dictus frater incepit se signare et obtupescere, sed finaliter absolvit eum, imposita penitencia quod frequenter acciperet disciplinas fortes et duras secrete, ne alii fratres audirent, et quando non posset hoc facere, jejunaret et faceret alia bona; quod deinceps non reciperet aliquem per illum modum, et procuraret toto suo posse quod dicti errores amoverentur ab ordine, et ipse promisit se facturum; et postmodum dictus testis induxit fratrem Hugonem de Peraldo, qui erat tunc prope Lugdunum, quod adhiberent remedium, quod dicti errores amoverentur ab ordine, et dictus frater Hugo respondit ei quod expectaret adventum Magistri majoris, qui debebat venire de ultra mare, et juravit, manu posita super crucem quam ferebat in mantello suo, quod, si dictus Magister nollet amovere dictos errores, quod ipse [p. 402] amoveret eos, quia bene sciebat quod omnes fratres ordinis in hoc sequerentur eundem, et erant tunc in domo Templi de Vallibus, ultra Lugdunum per VI leuchas; nulli tamen fuerunt presentes in dictis verbis habitis inter eos.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum, per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XVI dies dicti mensis Januarii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Hugo de Calmonte miles diocesis Ruthenensis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia nuper, circa festum Omnium Sanctorum, dimiserat ipsum, cum fuisset inquisitum cum eo per dominum episcopum Parisiensem, et absolutus et reconciliatus per eum; barbam autem deferebat, quia, ut dixit, pecierat a dicto domino episcopo et aliis si faceret eam sibi radi, et noluerunt sibi dicere quod raderet vel non raderet, sed sue voluntati relinquerunt eum, et portabat eam cum intencione quod nusquam esset de aliqua religione, non ad approbandum dictum ordinem Templi vel reprobandum, et erat etatis circiter L annorum. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, ut sequitur: videlicet se nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non, quia non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris in ordine, nec capitulis eorum, nec fuerat longo tempore in ordine; credebat tamen quod communiter reciperentur fratres in ordine sicut fuit ipse receptus, circa festum nativitatis beati Johannis Baptiste preteritum fuerunt XVI anni, per fratrem [p. 403] Poncium de Broet, quondam militem, tunc preceptorem sive magistrum Provincie, in aula domus Templi Tholosse, presentibus fratribus Guillelmo de Folhaquerio, Senebruno de Puni militibus, Guillelmo de Castro Veteri familiari dicti magistri, et Bernardo Lavanderii preceptore domus Templi Tholosse servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, et quibusdam aliis de quorum non habet memoriam nec noticiam. In qua recepcione fuit servatus iste modus: nam dictus magister fuit in dicta aula cum dictis fratribus et ipse testis extra, et venit ad ipsum dictus frater Guillelmus de Folhaquerio, et dixit si volebat esse frater Templi; quo respondente quod sic, subjunxit quod intraret dictam aulam, et peteret a dicto magistro et fratribus quod facerent eum fratrem ordinis, et diceret eis quod volebat esse servus esclavus ordinis et dimittere propriam voluntatem propter alienam; et cum hoc fecisset et dixisset idem testis, predictus magister dixit quod grandem rem petebat, et exiret et bene deliberaret et rogaret Deum; quod si hoc erat pro bono anime sue perficeretur peticio sua, et hoc fecit bis vel ter de mandato dicti magistri; ultima vice, ipso redeunte coram dicto magistro, et instante ut prius pro recepcione sua, magister surgens cum fratribus astantibus precepit dicto testi quod flecteret genua et quod poneret manus suas super quendam librum apertum quem ibi fecerat aportari, quod et fecit. Postmodum dictus magister dixit ei: Illa que precesserunt inter nos fuerunt verba, sed nunc volumus quod juretis dicere veritatem super hiis que petemus a vobis. Et juravit. Et peciit primo si erat bonus Christianus et si servabat fidem Ecclesie Romane, si erat excommunicatus, voto alteri religioni obligatus, matrimoniali vinculo alligatus, servus vel esclavus alicujus, si debitis obligatus que de suo solvere non posset, si habebat lattentem infirmitatem, quia, si aliquid de impedimentis erat in eo, non reciperetur in ordine et receptus expelleretur; quo respondente se esse bonum Christianum, liberum et nullum habere de impedimentis predictis, fecit eum vovere, ipso teste tenente manus supra librum, castitatem, obedienciam et vivere sine proprio, bonos usus et bonas [p. 404] consuetudines ordinis que tunc erant et in posterum essent servare, et secreta ordinis et capitulorum non revelare, et Romane Ecclesie obedire. Postmodum imposuit et affublavit sibi mantellum, et ipse et omnes fratres qui aderant osculati fuerunt ipsum testem in ore. Postmodum sederunt omnes et ipse testis ad pedes magistri, et dixit ei multa puncta propter que, secundum statuta ordinis, poterat perdere ordinem vel mantellum, et instruxit eum quot _Pater noster_ debebat dicere pro singulis horis; et hoc facto, recessit dictus magister, et predicti IIIIor fratres qui aderant recepcioni introduxerunt ipsum testem in quamdam cameram propinquam dicte aule, obscuram, et clauserunt eam, et dictus frater Guillelmus de Folhaquerio dixit ei quod, ex quo factus erat frater miles Templi, oportebat quod abnegaret Deum; et ipse respondit quod hoc nullo modo faceret, immo clamaret, quia in seculo existens ludendo frequenter abnegaverat Deum, ira commotus quando perdebat, non tamen animo ipsum abnegandi, et de consilio confessoris sui ludum dimiserat ne abnegaret Deum, nec venerat ad dictum ordinem ut Deum abnegaret. Cum autem exterius essent dictus archiepiscopus Auxitanensis, qui nunc est, et seneschallus et Vigerius Tholosanus et dominus Hugo de Arpajone, qui fecerat ipsum testem militem, duo fratres ipsius testis et alii nobiles multi, preceptor dicte domus dixit aliis: Dimitamus eum; et ita timentes, credit, quod ipse clamaret et audiretur, non compulerunt eum ad abnegandum, sed fecerunt eum jurare super dictum librum quod, si peteretur ab eo a fratribus ordinis an abnegasset Deum, responderet quod sic. Post que dictus preceptor domus extraxit quamdam crucem ligneam, in qua non recordatur se vidisse aliquam picturam, quam portabat subtus vestes suas, et precepit ei quod spueret super eam, et ipse spuit non super sed juxta; et dixerunt quod hec erant secreta ordinis. Aliud illicitum quoad oscula, crimen sodomiticum vel alia quecumque, respondit non interfuisse in recepcione sua predicta. Item, dixit quod, tribus annis vel circa elapsis post recepcionem suam, fuit confessus de predictis fratri Raymondo Rigaldi de ordine fratrum Minorum, magistro in theologia, de parentella sua, et dixit ei [p. 405] dictus frater quod ipse, in articulo mortis et aliter, audiverat confessiones multorum fratrum dicti ordinis et nunquam intellexerat predicta, sed credebat quod hoc fecissent ad temptandum, si contingeret eum capi ultra mare a Saracenis, an abnegaret Deum. Item, dixit quod ipse erat in proposito, illo anno quo capti fuerunt, ingrediendi ordinem Cistersiensem, petita licencia a Magistro suo, quia, propter predicta puncta, displicebat sibi ordo Templi, et quia pater et mater et fratres sui erant sepulti in domo dictorum Cistersiensium.