Le procès des Templiers, Tome I.

Part 40

Chapter 40 3,442 words Public domain Markdown

Item, de contentis in V et omnibus sequentibus respondit se nichil scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii crederent, quia videbat eos venire ad ecclesiam et confiteri; et credit quod sacerdotes eorum bene celebrarent, et audivit dici quod Magister poterat remittere penas fratribus ordinis et absolvere eos a penis, sed non credit a peccatis. Audivit dici quod jurabant non exire ordinem, et ipse juravit, et statim pro professis habebantur; januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, recipiebantur. Post capcionem suam audivit a secularibus quod ydola habebantur in ordine: cordulis de filo cingebantur super pannos lineos cum quibus jacebant. In recepcione sua fuit ei inhibitum per sacramentum quod non revelaret secreta capitulorum, et dixit ei dictus frater Hugo quod si revelaret, [p. 436] perderet habitum. Confessus fuit presbiteris secularibus et ordinis de abnegacione et spuicione predictis; et unus cui fuit confessus intra annum a recepcione sua, vocabatur Galterus, et serviebat in capella eorum de Villaribus, et erat secularis, et dixit ei quod male fecerat, et absolvit eum imposita penitencia quod diceret VII _Pater noster_ qualibet die unius septimane. Male fecerunt scientes errores, quia eos non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Non fuit ultra mare, nec scit quod servabatur ibi vel in aliis locis in recepcione fratrum. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri in domo de Barbona Trecensis diocesis, in qua moratus fuit per septem annos; sed audivit dici quod in aliquibus aliis locis non fiebant ita bene; capitulis non interfuerat, nec sciebat quod faciebant in eis; ivisset quo Magister magnus precipisset ei, et credit eciam quod alii fratres obedivissent ei in hiis que mandasset; credit quod modo sit suspicio contra ordinem.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Otho de Anone Lingonensis diocesis, serviens, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quinquagenarius, non defferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi unus serviens amovit sibi dictum mantellum, et projecit eum ad terram, et de mandato ejus fecit sibi radi barbam, et fuerat inquisitum cum eo per dominum episcopum Parisiensem, et postmodum absolutus et reconciliatus in concilio Senonensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, protestacione facta, quod non recedebat a confessione et deposicione alias factis per eum coram dicto domino Parisiensi episcopo.

Et primo ad primos XV articulos: quod ipse fuerat receptus in [p. 437] capella domus Templi de Vinziaco Eduensis diocesis, in instanti festo Purificacionis beate Marie erant XXV anni vel circa, per fratrem Anricum de Dola servientem, quondam preceptorem, tunc ballivie de Buris Lingonensis diocesis, presentibus fratribus Baudrico de Vollenis, Guillelmo le Gambaeur, Reginaldo de Tossiaco preceptore dicte domus, et Petro Baveron servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam existens in dicta capella peciit ab eis amore Dei panem et aquam et pauperem vestitum ordinis; et concesserunt eidem; postmodum fecerunt eum vovere et jurare super quendam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare fideliter elemosinas et bona ordinis, et bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et quod si esset claviger vel administrator alicujus domus, reciperet bene bonas gentes venientes; postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse receptor et alii fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Exinde dictus receptor instruxit eum qualiter diceret Pater noster, et aliqua alia honesta; sed antequam traderet sibi mantellum, ut sibi videtur, precipit quod abnegaret Deum et quod spueret supra quamdam crucem, que erat lignea, ut sibi videtur, nescit per quem allatam; et ipse fuit reluctatus, sed finaliter timore ductus, abnegavit Deum ore non corde, et spuit non supra sed juxta dictam crucem. De osculis inhonestis, crimine sodomitico, conculcacione crucis, et cato vel aliquo alio illicito non fuit sibi factum verbum in recepcione predicta, nec audivit quod aliis fieret vel diceretur, nec credit quod alii fratres ordinis abnegarent vel facerent alia contenta in dictis articulis.

Requisitus si interfuerat recepcionibus aliorum in ordine, respondit quod viderat recipi fratrem Guillelmum de Belna quondam Eduensis diocesis, per fratrem Raynaldum quondam preceptorem, tunc de Vinciaco, in capella dicte domus, sunt viginti duo anni vel circa, presente, ut sibi videtur, dicto fratre Baudrico. Sed recessit dictus testis, priusquam tradidisset ei mantellum, ut ponerent mensas, et eadem die ante prandium, cum ponerentur mense, dictus frater Guillelmus [p. 438] dixit ei qualiter receperant eum et quomodo fuerant eum osculati in ore, et preceperant ei quod abnegaret Deum, et spueret supra crucem, et quod ipse Guillelmus abnegaverat Deum et spuerat non supra sed juxta crucem, et dolebat multum de hiis que fecerat dictus Guillelmus, ut dicebat; et predictus testis dixit ei quod ipse fecerat idem. Ab aliquo alio de ordine non audiverat dici quod abnegasset in recepcione sua Deum, vel spuisset contra crucem.

Item, super XVI et omnibus sequentibus respondit se nichil scire ultra illa que supra deposuit, hoc exceptor quod ipse juraverat, et credebat quod alii jurarent non exire ordinem, et statim pro professis habebantur; nec erant seculares in recepcionibus eorum, quas faciebant januis clausis; cingebantur de mandato superiorum suorum cordulis supra camisias cum quibus jacebant. Inhibitum fuit ei quod non revelaret secreta capitulorum nec modum recepcionis, sed nescit si revelassent an fuissent puniti, sed tamen fuissent increpati. Precipiebatur quod non confiterentur nisi presbiteris ordinis sine eorum licencia. In dicta domo de Buris, in qua ipse morabatur, convenienter elemosine et hospitalitas servabantur; aliquando post matutinum de nocte tenebant capitulia, ut audivit dici, quando habebant equitare vel alia facere, et tenebantur clam nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Si magnus Magister aliqua bona precepisset et ordinasset, credit quod fuissent servata in toto ordine, sed mala non. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta. Postquam fuit captus, audivit dici quod magnus Magister et alii confessi fuerant aliquos errores, nescit quos, contra ordinem.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XXIII dies dicti mensis [p. 439] Januarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Lambertus de Cormellis serviens, Parisiensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quinquagenarius vel circa, non deferens mantellum ordinis quia dimiserat eum una cum multis aliis in concilio Senonensi, et postmodum radi fecerat sibi barbam. Cum quo fuerat inquisitum per dominum episcopum Aurelianensem Senonis, sede vacante, et absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XV, quod non steterat in ordine Templi, nisi a festo Nativitatis beati Johannis Baptiste, usque ad festum Beati Remigii tunc sequens, in quo fuit captus una cum aliis, nec interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris in ordine nec capitulis eorum, et ideo nesciebat quis modus servaretur in recepcionibus aliorum. Ipse tamen fuit receptus in capella domus Templi de Sancey Senonensis diocesis, de mandato thesaurarii Parisiensis, per fratrem Arnulphum de Champcuelh servientem, preceptorem tunc de Stampis, presentibus fratribus Johanne de Cormellis preceptore tunc de Bandeliis, diocesis Senonensis, ut credit, Petro et Guillelmo Carpentario servientibus, quorum cognomina ignorat. A quo receptore requisivit flexis genibus in dicta capella existens panem et aquam, et pauperem vestitum ordinis, amore Dei; et ipse respondit ei quod bene deliberaret, quia ipse testis erat bonus operarius ad preparandum tonellos et vineas, et in ordine haberet multa sustinere, et videbat eos bene indutos et bene equitatos, et forte ipse non haberet talia in ordine; et precepit ei quod intraret quamdam cameram ad deliberandum, et postmodum rediret ad eum, quod et fecit; et postmodum rediens in capella, institit pro ejus recepcione, et dictus receptor dixit ei quod ex quo tantum appetebat reciperet eum, et fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines, elemosinas et bona et secreta ordinis, et quod esset obediens cuicumque preceptori qui preponeretur eidem; [p. 440] postmodum tradidit ei mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt osculati eum in ore. Deinde precepit ei quod abnegaret Deum vel Jhesum, sed non recolit bene si dixit Deum vel Jhesum; certus tamen est quod de altero eorum precepit ei, et ipse testis fuit valde dolens et stupefactus, si hoc faceret vel non, quia multum desiderabat esse in ordine, et multum institerat; finaliter abnegavit Deum vel Jhesum ore non corde; postmodum precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, nescit a quo allatam, positam super quandam sedem de palea, et ipse spuit non super sed juxta. Postmodum de mandato ejusdem receptoris osculatus fuit eum in spatulis super pannos. Requisitus si dixit ei quod ista essent de punctis ordinis, respondit quod non, sed quod predicta oportebat eum facere; de aliis contentis in dictis XV articulis et omnibus aliis sequentibus, dixit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et sciebat quod laici non poterant absolvere a peccatis; non credit quod jurarent non exire ordinem, et quod pro professis statim habebantur, et in recepcione sua non fuerunt nisi fratres ordinis, et porte fuerunt clause; et credit quod suspicio habebatur contra ordinem, quia amici receptorum non intererant recepcionibus. Una cordula fuit sibi tradita in recepcione, qua cingeretur ad tenendum pannos lineos cum quibus jacebat magis clausos; juravit non revelare secreta capitulorum, et credit quod alii jurarent; non fuit sibi injunctum quod non confiteretur nisi fratribus presbiteris ordinis; de abnegacione et spuicione predictis dixit se fuisse confessum circa unum mensem sue recepcionis fratri Roberto capellano ordinis, tunc moranti in domo Templi de Vervans Senonensis diocesis, qui capellanus venerat apud domum eorum de Bandeliis, in qua fuit ei confessus, et dixit ei quod male fecerat, et quod Dominus indulgeret ei; et absolvit eum injuncta penitencia quod jejunaret decem vel duodecim diebus in pane et aqua. Scientes errores esse in ordine, malefecerunt, si in eo erant, quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod tempore caristie [p. 441] elemosine fuerunt restricte in ordine; postquam fuit captus, audivit dici quod magnus Magister et alii confessi fuerunt aliquos errores, nescit quos, contra ordinem.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Robertus de Cormeliis Parisiensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadraginta quinque annorum vel circa, non deferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, et postmodum fecerat sibi radi barbam, et fuerat cum eo inquisitum Senonis, sede vacante, per dominum episcopum Aurelianensem, et absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XV, quod non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris, nec capitulis eorum, nec sciebat si servabantur in ordine contenta in dictis XV articulis, et pocius credit quod in recepcionibus non abnegarent nec facerent talia contenta in articulis quam contrarium. Ipse tamen qui receptus fuerat per fratrem Johannem de Turno, thesaurarium quondam Templi Parisiensis, erunt XV anni vel circa inter Pascha et Pentecosten, in capella domus Templi de Soysiaco Meldensis diocesis, presentibus Matheo de Angicuria, Johanne de Crezciaco, Bernerio de Croy servientibus, deffunctis, cum requisivisset panem et aquam et pauperem vestitum ordinis, et societatem bonorum ordinis in dicta capella, et dictus receptor respondisset quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, nam si esset frater, oporteret eum multa dura sustinere que ipsi sustinebant, nec haberet forsitan vestitum, equos et alia que videbat eos exterius habere, et ipse testis respondisset quod bene sustineret omnia predicta, dixit ei dictus receptor [p. 442] quod traheret se versus quamdam ymaginem beate Marie que erat in dicta capella, et rogaret Deum et beatam Mariam quod dirigerent eum et quod adimpleretur sua peticio, si erat utilis anime sue, et cum hoc fecisset et iterum introisset pro recepcione sua, dictus receptor finaliter dixit quod reciperet eum ex quo tantum affectabat, et predicti fratres Matheus et Umbertus duxerunt eum ad dormitorium ad exuendum vestes seculares, et induendum vestes ordinis; postmodum reduxerunt eum in dictam capellam ad ipsum receptorem, qui fecit eum vovere et jurare super quendam librum in quo erat ymago Crucifixi, castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare elemosinas, bona et secreta ordinis; postmodum imposuit sibi mantellum et biretum: non tamen fuit eum osculatus, nec astantes in ore, sed precepit ei quod abnegaret Deum et quod spueret super dictam ymaginem Crucifixi, et quod oscularetur eum retro in spina dorsi, quia hoc erat de preceptis, sed non expresse de quibus preceptis scilicet ordinis, vel alicujus alterius superioris, et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde, et spuit non super sed juxta dictam ymaginem, et finxit se osculari eum circa braccale, sed non fuit osculatus, tetigit tamen digito; alia inhonesta non fuerunt dicta vel facta in recepcione sua predicta, nec aliud scit de contentis in XV articulis supra dictis, nec eciam in aliis articulis sequentibus, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod sacerdotes eorum debite celebrarent, nec credit quod layci possent absolvere a peccatis, nec quod illi qui erant in ordine possent exire sine licencia: clamdestine recipiebantur, cordulis cingebantur super camisias, et bene scit quod sua non tetigit capita ydolorum, quia ipse emit eam; jurabant non revelare secreta capituliorum. Non fuit ei inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis. Si sciebant errores, male fecerunt quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie; nescit qualiter ultra mare vel citra mare fratres ordinis reciperentur; elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari in ordine, specialiter in dicta domo [p. 443] de Soyciaco, in qua ter in hebdomada dabant elemosinas frequentes tribus milibus personarum vel circa; clam tenebantur capitulia, ut audivit dici, credit quod in ordine fuisset servatum quod magnus Magister cum conventu ordinasset, et quod scandala contra ordinem sint exorta propter illa de quibus agitur contra eum; audivit dici, sed nescit aliter, magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, contra ordinem fuisse confessos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per eosdem dominos commissarios, in virtute prestiti juramenti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Martis sequenti, in crastinum festi conversionis sancti Pauli, que fuit XXVI dies dicti mensis Januarii, convenerunt dicti domini archiepiscopus et alii domini commissarii in domo abbatis monasterii Molinensis sita Parisius juxta ecclesiam sanctorum Cosme et Damiani, et fuerunt adducti ad presenciam eorumdem pro testibus fratres subscripti, videlicet fratres Egidius d'Oysimont presbiter Ambianensis, Guillelmus de Platea Belvacensis serviens, Thomas de Jemville presbiter Ambianensis, Robertus de Brioys Senonensis, Johannes de Bolencourt Belvacensis, Johannes de sancto Justo Belvacensis diocesium servientes, qui juraverunt tactis sacrosanctis Evangeliis dicere plenam et meram veritatem in negocio isto secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem; quo quidem juramento recepto, recessit dictus dominus Narbonensis, et coram aliis dominis commissariis remanentibus,

Dictus frater Thomas de Jamvalle presbiter existens, requisitus [p. 444] quare non deferebat mantellum ordinis, respondit quod ipsum dimiserat post concilium Remense, in quo fuerat absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem, per dominum G. quondam Ambianensem episcopum fuerat cum eo inquisitum, et est quinquagenarius vel circa. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XV, se nescire si communiter fratres abnegabant Deum in recepcionibus suis, vel post, nec si spuebant super crucem; credit tamen quod communiter reciperentur sicut ipse fuit receptus in capella domus Templi de Bello Vissu Ambianensis diocesis, in instanti festo beati Benedicti erunt XX anni vel circa, per fratrem Johannem de Villanova quondam servientem, preceptorem tunc ballive de Pontivo, presentibus fratribus Gastero de Morivalle preceptore dicte domus, Theobaldo de Mofleriis servientibus, deffunctis. Qui receptus fuerat per hunc modum: nam cum requisivisset, flexis genibus, a dicto receptore bis in dicta capella panem et aquam ordinis, et fuisset ei responsum quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum multa sustinere et dimittere propriam voluntatem, et cum ipse respondisset quod omnia bene supportaret, et bis fecissent eum exire dictam capellam ut deliberarent, tercio reintravit dictam capellam, et peciit instanter ut supra recipi; tunc dictus receptor dixit ei quod converteret se ad quoddam altare beate Marie, et rogaret Deum et eam quod juvarent eum; postmodum finaliter fecit eum jurare super quendam librum quod ipse procuraret suo posse profectum et utilitatem ordinis, vovere continenciam, vivere sine proprio, et quod obediret superioribus sui ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse receptor et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum recesserunt, et dicta die de nulla re illicita vel inhonesta fuerunt locuti eidem, et hoc fecerunt in quadam die Mercurii. Postmodum vero, in die Martis subsequenti, venit ad domum Templi vocata Foresta, dicte Ambianensis diocesis, cujus claves tradite fuerant ipsi testi per dictum receptorem, frater Galterus supradictus circa horam prime in dicta capella ipsius domus in qua erant ambo soli, et dixit sibi quod abnegaret Deum [p. 445] et quod spueret super quandam crucem metallinam quam dictus frater Galterus acceperat de altare, et dictus testis respondit: Quomodo possem hoc facere? Dictus vero frater Galterus subjunxit: Oportet vos hoc facere, quia hoc est de punctis ordinis; et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde, et spuit non super sed juxta dictam crucem. Postmodum dixit ei quod secundum puncta ordinis poterat cum fratribus carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; dixit ipsi testi quod hoc debebat pati, et ipse respondit quod nullo modo hoc faceret, nec hoc fecit nec fuit requisitus; de osculis inhonestis, vel de aliquibus aliis contentis in dictis XV articulis, non fuit locutus eidem, nec scit aliud quam supra deposuerit. Requisitus si viderat aliquos alios recipi in dicto ordine, respondit quod sic, sunt XII anni vel circa, fratrem Johannem de Juviniaco servientem, Ambianensis diocesis, in capella domus Templi d'Oysimont ejusdem diocesis, per fratrem Garinum de Grandi Villarii, quondam servientem, tunc preceptorem de Pontivo, presentibus fratribus Petro de Legni preceptore dicte domus, et aliis de quorum nominibus non recordatur, et fuit receptus sicut ipse testis deposuit se fuisse receptum, nec aliquid illicitum vel inhonestum fuit dictum vel factum in recepcione predicta nec eciam in receptione fratris Petri de sancto Maxencio servientis, qui eidem die, loco et hora, et per eundem fuit eodem modo receptus, et credit tamen quod in aliqua die subsequenti fuerint eis dicta illicita que dictus frater Galterus dixerat ei, et quod ea fecissent, et quod consimilia injungebantur, et fiebant post recepcionem aliorum.

Item, requisitus super XVI et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod ipse testis bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et secundum formam Ecclesie celebrabat et conficiebat, et credit quod idem facerent alii sacerdotes ordinis, et quod alii fratres bene crederent ecclesiasticis sacramentis, et articulis fidei, licet ex quadam consuetudine facerent abnegare Deum, et preciperent quod spuerent super crucem, nec audivit dici [p. 446] quod magistri vel laici ordinis absolverent a peccatis, sed aliquando remitebant penas ordinis, nec audivit quod carnaliter commiscerentur; statim pro professis habebantur, sed non jurabant ordinem non exire, clamdestine recipiebantur, cordulis cingebantur in signum castitatis, super camisias cum quibus jacebant; non jurabant quod non revelarent secreta capituliorum ordinis, sed alias injungebatur districte quod non revelarent, et si revelassent vel noluissent abnegare et facere alia illicita de quibus supra deposuit, nescit qualiter fuissent puniti; non audivit inhiberi quod non confiterentur, nisi sacerdotibus ordinis; negligentes fuerunt quia non correxerunt errores, nec denunciaverunt Ecclesie; credit quod elemosine et hospitalitas in dicto ordine et in toto mundo sint restricte, quia refrigescit caritas hominum; credit quod in ordine servaretur quod magnus Magister cum conventu statuebat, non credit quod omnes fratres ordinis scirent illicita fieri vel precipi supradicta; grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter illa de quibus agitur contra eum; audivit dici magnum Magistrum et alios quosdam errores, nescit quos, contra ordinem fuisse confessos. Requisitus si confessus fuerat de abnegacione et spuicione predictis, respondit quod non, quia non faciebat sibi conscienciam pro eo, quia ore non corde fecerat supradicta.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.