Le procès des Templiers, Tome I.
Part 31
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Johannes de Branlis presbiter Senonensis diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum; et non defferebat mantellum, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, ut dixit; et erat etatis, ut dixit, XXXVI annorum vel circa, et fuerat examinatus, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem Senonis, sede vacante. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, et primo ad IIII primos respondit ut sequitur, videlicet se nescire si contenta in ipsis articulis essent vera, quia non interfuerat recepcionibus aliorum, nec capitulis ordinis; [p. 342] credebat tamen quod communiter omnes reciperentur in ordine, sicut ipse fuit receptus per fratrem Maurellum de Belna, tunc preceptorem domus Templi de Salice super Yonem, in capella dicte domus, Dominica post festum beati Dionisii, fuerant ante capcionem eorum IIII anni, presentibus fratribus Johanne de Vallon, Johanne de Monestal, Johanne Pascon et Guillelmo Gaucher, Vincencio, cujus cognomen ingnorat, et Johanne de Sellin servientibus, jam defunctis, in cujus recepcione dixit fuisse servatum hunc modum. Nam cum peciisset panem et aquam, et instasset, et receptor et dicti fratres essent intra dictam capellam adinvicem collocuti, venit ad eum predictus frater Johannes de Monestal, ut sibi videtur, et introduxit eum in capella. Et dictus preceptor, auctoritate visitatoris Francie, recepit eum, et inposuit sibi mantellum et birretum, quia erat presbiter; sed non fuit eum osculatus. Postmodum fecit eum vovere castitatem, et vivere sine proprio, et jurare super quoddam missale quod esset obediens preceptis domus Templi, et quod non revellaret secreta eorum. Postmodum peciit ab eo dictus receptor si credebat in Deum, et ipse respondit quod sic, et quod bene sciebat quod Dominus noster Jhesus Christus fuerat mortuus pro nobis; et aperto dicto missali et hostensa ymagine Crucifixi que erat in dicto missali, predictus preceptor dixit ei quod abnegaret Deum, et quod spueret super dictam ymaginem; et ipse testis fuit ex hiis multum turbatus et stupefactus, ut dixit; sed finaliter, quia precepit ei quod hoc faceret in virtute juramenti prestiti per eum, abnegavit ore non corde, et spuit non supra dictam ymaginem sed juxta. Dixit ei insuper dictus receptor quod, secundum observanciam ordinis, debebat eum osculari in dorso super carnem nudam, sed, quia erat presbiter, remittebat ei osculum supradictum. Item, precepit dictus receptor quod, quando celebraret, non diceret verba per que fit consecracio et confectio sacramenti, sed non declaravit que erant illa verba. Et ex hoc eciam fuit ipse testis plurimum stupefactus, ut dixit, et abstinuit a celebrando per duos dies sequentes, post quos fuit de predictis omnibus confessus fratri Gerardo de Pruino, lectori tunc, ut credit, fratrum Minorum de [p. 343] Altisiodoro, potestatem habenti domini P. de Marayo, tunc episcopi Altisiodorensis, in ecclesia fratrum Minorum de Altisiodoro, et absolutus per eum, inposita ei penitencia quod legeret sexcies psalterium, cantaret duodecim missas de Sancto Spiritu, et jejunaret XII sextis feriis in pane et aqua, quod et fecit. Dictus autem lector, qui obiit, fuit multum stupefactus audita dicta confessione sua, ut dixit, et adjecit quod libencius fuisset predicta confessus dicto domino Altisiodorensi episcopo, si ejus tunc copiam habuisset. De presentibus autem, quando fuit confessus, dixit se non recordari.
Item, ad contenta in V et X sequentibus respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.
Item, ad XVI et VII sequentes, de sacramento altaris, respondit ut supra, et quod ipse credebat sacramenta altaris, et credit quod alii crederent, sed non ille qui recepit eum.
Item, ad XXIIII et V sequentes respondit se nichil scire, nec credebat contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, ad XXX et VIIII sequentes respondit de osculis ut supra, et quod statim pro professis habebantur, nesciens si jurabant non exire ordinem, quia ipse non juravit, nec scit si suspicio fuerat contra ordinem, quia recepciones clandestine fiebant.
Item, de contentis in XL et XVI sequentibus respondit se nichil scire, nisi hoc duntaxat quod in ejus recepcione fuit ei dictum quod cingeretur una cordula supra camisiam, et credit quod ita preciperetur aliis.
Item, ad LVII et XI sequentes respondit quod credebat eundem modum servari in recepcione aliorum qui fuerat servatus in sua, nesciens qualiter fuissent puniti qui predicta facere noluissent. Per juramentum tamen injungebatur eis quod predicta non revellarent, sed non injungebatur quod non confiterentur nisi fratribus ejusdem ordinis.
Item, contenta in LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse.
Item, contenta in LXXVII et XVIIII sequentibus, quantum ad modum recepcionis, respondit se credere vera esse quantum ad [p. 344] observacionem modi quem deposuit in sua recepcione fuisse servatum.
Item, contenta in XCVII respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in XCVIII, VIIII et C respondit se nichil scire, sed bene sciebat quod peccatum esset facere que in illis continentur.
Item, ad CI-VI respondit quod non interfuerat capitulis, sed credebat quod clam, exclusis illis qui non erant de ordine, tenerentur.
Item, ad contenta in CVII-XI respondit quod non credebat esse vera.
Item, contenta in CXII et XIII respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in CXIIII et omnibus sequentibus respondit se nichil scire, nisi quod bene apparebat eos fuisse negligentes in corrigendo errores et in denunciando Ecclesie, et quod Ecandala inde fuerant exorta, et quod credebat predicta confessata per eum esse nota inter fratres ordinis, sed non inter extraneos, et audivit dici magnum Magistrum et alios contentos in articulis fuisse confessos multos errores, nescit quos, sed credit quod illos quos ipse confessus est.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Et fuit ei preceptum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revellaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc salvo quod dictus Guillelmus non interfuit examinacioni dicti fratris Johannis de sancto Questo.
Post hec, die Lune sequenti, que fuit IIII dies mensis Januarii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, excepto domino Narbonensi, in domo predicta, frater Bartholomeus de Glano diocesis Nivernensis, serviens, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum; et non deferebat mantellum ordinis, quia, sicut dixit, vendiderat ipsum, ut posset inde habere vestes, et voluntarie fecerat sibi radi [p. 345] barbam, cum quo fuerat alias inquisitum per dominum episcopum Aurelianensem Senonis, sede vacante, de facto suo, et fuerat absolutus et reconciliatus per eum; et erat etatis circiter XXXIIII annorum, ut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIII, ut sequitur: videlicet se credere quod communiter reciperentur in ordine sicut ipse fuerat receptus; non tamen erat de hoc certus, quia non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris ordinis, nec capitulis eorum. Ipse autem fuerat receptus, ut dixit, per fratrem Johannem de sancto Clero, condam tunc preceptorem domus Templi de Salice super Yonem Altisiodorensis diocesis, in capella dicte domus, circa mediam Quadragessimam instantem erunt VII anni vel circa, presentibus fratribus Guillelmo Lenfant, Johanne Parre et Johanne de Monestal et Vincencio, cujus cognomen ignorat, et Johanne lo Petit, servientibus deffunctis, in hunc modum. Nam cum peciisset panem et aquam ordinis, dictus receptor dixit ei quod grandem rem petebat, et quod bene adverteret ad hoc, quia tunc erat liber et francus, et supponeret se servituti, et multa dura oporteret subire eundem. Quo respondente se voluntatem habere ad bene faciendum, et ad supportandum onera ordinis, fecit eum vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio; et tradidit sibi mantellum ordinis, et osculatus fuit eum in ore, et omnes fratres astantes osculati fuerunt ipsum testem in ore, et fecit eum jurare super quendam librum, in quo erat ymago Crucifixi depicta, ut sibi videtur, quod servaret secreta ordinis, et quod esset obediens superioribus suis. Post que precepit ei quod abnegaret Deum et quod spueret super ymaginem predictam, quia hoc debebat facere, ut dixit, secundum puncta ordinis, et ipse testis cum dolore cordis, ut dixit, negavit ore non corde, et spuit non supra sed juxta ipsam ymaginem, in terra; et magis voluisset, ut dixit, habuisse illa die tibiam fractam et eciam brachium, quam quia fecit predicta. Dixit insuper predictum preceptorem dixisse ei quod, si fratres indigerent lecto, acomodaret eis suum, et quod permiteret eos jacere cum eo. Non tamen intellexit ipse testis in hoc [p. 346] aliquod malum, ut dixit, nullum aliud inhonestum quoad oscula vel aliqua alia recolens in dicta sua recepcione intervenisse, ut dixit, nec se de alio illicito requisitum fuisse, ut dixit. Requisitus quare non exierat dictum ordinem, ex quo habuerat tantam displicenciam, respondit quod pro eo quia juraverat servare consuetudines ordinis.
Item, ad V et XVIII sequentes, de dogmatizacione, conculcacione crucis, cato et sacramento altaris et sacerdotibus, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit, et credebat, ut dixit, bene in ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent; tamen ille qui recepit eum non erat bonus Christianus in quantum faciebat fieri predicta, licet alias esset laudatus, ut dixit.
Item, ad XXIIII et V sequentes respondit se nichil scire.
Item, ad XXX et III sequentes respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit de osculo oris; verumptamen audivit dici a fratre Johanne de Foresta diocesis Lingonensis, defuncto, dum erant capti in Turri Senonensi, quod ille qui receperat ipsum Johannem (nescit tamen quis esset, quia non petivit a dicto Johanne), preceperat dicto Johanni in sua recepcione quod oscularetur eum in ano, sed ipse noluerat eum osculari.
Item, contenta in XXXIIII et V sequentibus respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in XL et V sequentibus respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit de lectis.
Item, de contentis in XLVI et XV sequentibus, de ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, nisi hoc duntaxat quod communiter cingebantur super camisias suas cordulis quas accipiebant unde volebant; non tamen fuit ei preceptum quod dictam cordulam portaret.
Item, de contentis in LXII et XI sequentibus respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit de modo recepcionis quem credebat uniformiter, et quod fuerat ei preceptum ne revellaret secreta ordinis, et fuerat sibi dictum quod si revellaret, amitteret mantellum; dixit [p. 347] insuper quod ipse confessus fuerat omnia peccata sua, in festo Pasche subsequente post ejus recepcionem, domino Johanni de sancto Bricio, presbitero seculari ejusdem ville diocesis Altisiodorensis quondam, et dixerat ei in confessione quod multociens juraverat de Deo et negaverat Deum et quod spuerat contra eum ira motus; non tamen specificavit sibi quod in recepcione sua predicta acta fuissent propter juramentum per eum prestitum de non revelandis secretis ordinis, et quia putabat predictam confessionem generaliter sufficere ei.
Item, contenta in LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in LXXVII et XVIIII sequentibus respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit de modo recepcionis sue, quem credebat ubique in ordine observari.
Item, ad contenta in XCVII respondit quod in domibus principalibus ballivarum ordinis debebat fieri ter in ebdomada elemosina generalis, sed in aliis parvis domibus dependentibus non; et dixit se vidisse predicta servari in domo in qua fuit receptus, in qua fiebat dicta elemosina ter in ebdomada, et in domo parva dicte ville sancti Bricii in qua non fiebat elemosina ordinaria per annum cum dimidio quo fuerat in dicta domo commoratus.
Item, contenta in XCVIII, VIIII et C respondit se non credere vera esse.
Item, de contentis in CI et omnibus sequentibus respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit, hoc excepto quod ejus recepcio fuit facta clam, januis clausis, nec adfuerunt nisi fratres ordinis, et quod credebat precepta Magistri in ordine observari, et quod credebat scandalum esse contra ordinem exortum propter predicta; et credit quod modus recepcionis confessatus per eum esset notus fratribus ordinis, sed non extraneis, et quod audiverat dici quod magnus Magister et alii fuerant confessi multos errores.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; et fuit ei injunctum per dictos dominos [p. 348] commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revellaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Raynandus de Villa Mostrue Altisiodorensis diocesis, serviens, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum; et non defferebat mantellum ordinis, quia dimiserat ipsum in concilio Senonensi, et radi fecerat sibi barbam, suasione Johannis de Yemvilla, ut dixit, et fuerat cum eo inquisitum alias per dominum episcopum Aurelianensem Senonis, sede vacante, et absolutus et reconciliatus per eum: et erat etatis circiter XXX annorum, ut dixit; lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIII, ut sequitur:
Videlicet se credere quod alii reciperentur communiter sicut ipse fuerat receptus, sed nesciebat hoc, quia non fuerat in ordine, nisi XI septimanis ante eorum capcionem, ut dixit, nec interfuerat recepcionibus aliorum nec capitulis eorum. Ipse autem fuerat receptus in modum infrascriptum, per fratrem Guillelmum de Lans, tunc preceptorem de Villa Mostrue, in capella dicte domus, die Dominica ante festum Magdalene, presentibus fratribus Anrico de Anisiaco, Guillelmo Botton, Guillelmo le Gagneor, Johannes de sancto Romano servientibus; cum enim ipse testis, flexis genibus, peciisset a dicto receptore panem et aquam, et vestitum ordinis, et dictus receptor dixisset ei quod adverteret quod petebat, nam res magna erat abdicare a se propriam voluntatem, et se voluntati subicere aliene, et oporteret eum in ordine multa onera sustinere, et ipse respondisset se paratum omnia supportare, traxit se ad partem dictus receptor cum aliis fratribus, et cum fuissent adinvicem collocuti, vocavit dictus receptor ipsum testem, petens ab eo si habebat ita bonam voluntatem, ut prius, ad ingrediendum religionem predictam, et eo respondente quod sic, fecit eum vovere castitatem, [p. 349] obedienciam, et vivere sine proprio et jurare super quendam librum apertum, in quo erat crux depicta, quod obediret omnibus preceptis superiorum suorum dicti ordinis, et quod non revelaret secreta ordinis. Postmodum tradidit sibi mantellum ordinis, et ipse et omnes fratres astantes fuerunt osculati eum in ore. Post que precepit eidem testi quod spueret super dictam crucem, et quod negaret Deum; et ipse spuit non supra dictam crucem, sed juxta in terra, et negavit Deum ore et non corde, quia dictus receptor dixit ei quod hoc debebat fieri secundum puncta ordinis, et non fuit ausus contradicere, quia timebat, et magis voluisset tunc fuisse alibi quam ibi, ut dixit.
Item, de contentis in V et XXVIII sequentibus, de dogmatizacione, conculcacione crucis, sacramento altaris, cato, et quod Magister posset absolvere a peccatis, et osculis, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit, adjiciens se credere sacramentis Ecclesie; et credebat quod alii fratres crederent, non tamen putat quod ille qui recepit eum esset bonus Christianus, nec credit quod layci possint absolvere a peccatis.
Item, contenta in XXXIIII et V sequentibus respondit se credere vera esse, excepto quod non juraverat ordinem non exire.
Item, de contentis in XL et XXXIII sequentibus respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit, hoc excepto quod fuit ei preceptum quod cingeretur una cordula super camisiam, que cordula non fuit ei tradita; et credit quod illi qui non fecissent illa que precipiebantur eisdem in recepcione sua, vel ea revelassent, quod fuissent perpetuo incarcerati.
Item, contenta in LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in LXXVII et XVIIII sequentibus dixit se nescire, nisi quod supra deposuit de modo recepcionis sue, quem credebat in aliis communiter observari.
Item, contenta in XCVII respondit se credere esse vera, et contenta in XCVIII, VIIII et C esse falsa.
Item, de contentis in CI et omnibus sequentibus respondit se nichil scire, nisi in quantum supra deposuit, hoc excepto quod [p. 350] credebat in ordine servari hoc quod magnus Magister ordinabat, et quod negligentes fuerant in corrigendo errores, et in denunciando Ecclesie, et quod nunc erant scandala propter predicta contra ordinem exorta, et credebat modum recepcionis sue et aliorum fratrum ordinis manifestum fuisse fratribus ejusdem ordinis, sed non extraneis.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per eosdem dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eum, quod non revellaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presente magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Martis sequenti, scilicet in vigilia Epiphanie Domini, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum in predicta domo, frater Symon de Corbone diocesis Lingonensis, serviens, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum; non deferens mantellum ordinis, quia post capcionem suam, custos carceris Senonensis abstulit sibi; cum quo fuerat, ut dixit, inquisitum per dominum episcopum Aurelianensem Senonis, sede vacante, et absolutus et reconciliatus per eum, et post concilium Senonense, in quo affuerat, raddi fecerat sibi barbam, et erat etatis, ut dixit; circiter XL annorum. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos quatuor, ut sequitur: videlicet se credere quod fratres ordinis communiter reciperentur sicut ipse fuerat receptus, sed hoc nesciebat, quia non interfuerat recepcionibus aliorum, nec capitulis eorum; ipse autem receptus fuerat, ut dixit, a fratre Hugone de Villaribus, preceptore condam de Espulhi Lingonensis diocesis, elemosinario tunc ducis Burgundie, in capella dicte domus de Espulhi, circa festum Nativitatis beate Marie proximo lapsum, fuerunt circiter decem et octo anni, fratribus Huberto, cujus cognomen ignorat, [p. 351] Roberto Lescolhe, Bernardo de Biceyo et Hogo de Buris servientibus defunctis, presentibus, in hunc modum. Nam, cum introductus in dictam capellam peciisset ab eis panem et aquam et pauperem vestitum ordinis, et ipsi respondissent quod rem grandem petebat, et quod bene deliberaret super hoc, et traxissent se ad partem, et locuti fuissent adinvicem, et iterum venisset coram eis, et flexis genibus peciisset quod supra, et respondissent quod idem, finaliter dictus preceptor tradidit sibi mantellum ordinis, et juravit super quemdam librum obedire suis superioribus, servare secreta ordinis et facere elemosinas debitas de bonis ordinis. Post que idem receptor attulit quamdam crucem ligneam de altari in qua erat depicta ymago Crucifixi, et precepit ei quod spueret super dictam crucem, et ipse testis, licet inde turbatus, spuit non super sed juxta dictam crucem, et postmodum, de mandato ipsius receptoris, fuit eum osculatus in dorso, super omnes pannos, non tamen dixit ei quod hoc deberet fieri secundum puncta ordinis, nec ipse peciit, nec de negacione, nec de aliis contentis in Vº et decem articulis sequentibus, aliquid sibi dixit, nec plus scit quam deposuerit de contentis in ipsis articulis, sicut dixit, nec de contentis in XVI et XVII sequentibus. Dixit tamen quod in recepcione sua receptor, et alii astantes fuerunt osculati eum in ore, et quod ipse credebat sacramentis altaris, et credebat quod multi ex aliis crederent communiter, sed dictum receptorem non reputat fuisse bonum, in hoc quod precepit sibi predicta. Item, dixit eumdem receptorem dixisse ei quod si fratres venirent et indigerent lecto, quod recolligeret eos in lecto suo, sed non intellexit propter hoc aliquod malum.
Item, contenta in XXXIIII et V sequentibus respondit se credere vera esse, verumptamen non jurabant de novo se non exire dictum ordinem, sed in virtute juramenti primo prestiti per eum, preceperunt ei quod non dimitteret dictum ordinem, pro meliori vel pejori.
Item, de contentis in XL et XXIIII sequentibus respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit de lecto et de modo recepcionis, hoc excepto quod fratres cingebantur quadam cordula super camisias [p. 352] cum quibus jacebant, sed dicta cordula non fuit sibi tradita, sed habuit eam a quadam sorore sua.
Item, ad contenta in LXV et XXXI sequentibus respondit se nichil aliud scire quam supra deposuit, hoc excepto quod per sacramentum inhibebatur eis ne revellarent secreta ordinis, et si revelassent, credit quod perdidissent mantellum, et quod fuissent expulsi ignominiose ab ordine, et audiverat dici a fratre P. de Beyse capellano dicti ordinis, tunc curato ecclesie de Volenis, cui ipse testis confitebatur, quod non debebat confiteri, nisi fratribus ordinis, absque licencia superiorum suorum, quia seculares sine licencia non poterant eos absolvere, ut dixit, et credebat quod negligentes fuerint in corrigendis erroribus, et denunciando eos Ecclesie.
Item, ad XCVII respondit quod ellemosine et hospitalitas bene servabantur in ordine, in locis in quibus ipse fuit, scilicet in loco in quo fuit receptus, et in domo de Salice d'Ellant Eduensis diocesis, in qua fuerat commoratus.
Item, contenta in XCVIII, VIIII et C dixit se non credere vera esse.
Item, de contentis in CI et omnibus aliis sequentibus respondit se ultra quam deposuit nichil scire, nisi quod audivit a quibusdam famulis fratrum venientibus de capitulis, quod capitula eorum clam tenebantur, et credit quod illud quod magnus Magister ordinabat servaretur communiter in ordine, et quod negligentes fuerint in corrigendo et denunciando, et quod inde contra ordinem scandala sunt exorta, et quod modus recepcionis confessatus per eum esset manifestus inter fratres ordinis, sed non inter extraneos; et audivit dici magnum Magistrum et alios fratres errores, nescit quos, confessatos fuisse.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eum, quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et est [p. 353] sciendum quod dictus testis erat laborator in ordine, sicut dixit, et videbatur esse homo satis simplex, et fuerat confessus, sicut dixit, de predictis erroribus fratri Petro Sotean deffuncto de ordine fratrum Minorum, potestatem tunc habenti domini episcopi Lingonensis in ecclesia ville de Curtis ejusdem diocesis Lingonensis, circa dimedium annum post ejus recepcionem, et increpavit eum multum, et absolvit eum imposita sibi penitencia quod jejunaret in pane et aqua XII diebus Veneris.