Le procès des Templiers, Tome I.
Part 32
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Gaubertus de Silhi Meldensis diocesis, serviens, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, et erat etatis, ut dixit, circiter XXX annorum, cum quo fuerat inquisitum, ut dixit, per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis sede vacante, et absolutus et reconciliatus per eum, et non deferebat mantellum ordinis, quia custos carceris Senonensis abstullerat ei post capcionem suam, ut dixit; barbam autem voluntarie fecerat sibi radi. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, ut sequitur: videlicet se nescire si contenta in articulis erant vera, quia non interfuerat recepcionibus fratrum ordinis nec capitulis eorum; sed credebat quod communiter reciperentur sicut ipse fuerat receptus Parisius, in parva capella domus Templi, prope turrem, a fratre Johanne de Turno, quondam thesaurario tunc Templi Parisiensis, presente dumtaxat fratre Nicolao presbitero dicti ordinis, cujus cognomen ignorat, die Veneris, ut sibi videtur, ante festum beati Martini estivalis, fuerunt circiter novem anni, hora prandii, mensis jam positis, in modum infrascriptum. Nam cum peciisset ter flexis genibus panem et aquam ordinis, fecerunt eum jurare quod servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis et quod obediret preceptis superiorum suorum ordinis. Et pecierunt ab eo si erat liber, conjugatus vel ordinatus; quod si talis esset, non reciperent eum et receptum dicerent. Postmodum tradidit sibi mantellum, ut sibi videtur, postque precepit ei [p. 354] quod spueret super quamdam crucem veterem, ligneam, parvam, pictam, que erat super quoddam scamnum ante eos, nescit per quem allatam, et ipse spuit non super sed juxta eam, quia dixit thesaurarius quod oportebat obedire eum. Postmodum precepit ei quod abnegaret Deum, et negavit ore, non corde, quia est et semper fuit bonus Christianus, ut dixit, et valde doluit de predictis, et magis voluisset eadem die habuisse tibiam fractam quam quia fecerat supra dicta, et noluisset tunc unquam vidisse nec cognovisse aliquem de Templariis, et adhuc vellet idem. Dixit eciam quod dicti thesaurarius et presbiter fuerunt eum osculati post recepcionem in ore, et dixit ei dictus thesaurarius quod debebat super camisiam suam portare quamdam cordulam; alia que possent esse inhonesta non recolit intervenisse in sua recepcione, ut dixit.
Item, de contentis in Vto et XXVIII sequentibus respondit ultra illa que supra dixit se nichil scire, hoc excepto quod ipse bene credebat sacramentis altaris, et credit quod alii crederent, eciam ille qui recepit eum, nec credit quod Magister et alii layci possent absolvere a peccatis.
Item, contenta in XXXIIII et quinque sequentibus respondit se credere vera esse, sed nesciebat si suspicio mala erat contra ordinem propter predicta.
Item, super contentis in XL et XXIIIIor sequentibus respondit se ultra que deposuit nichil scire, hoc excepto quod in recepcione ejus fuit dictum per receptorem quod quando probi homines ordinis venirent et carerent lectis, quod reciperet eos bene et curialiter in lecto suo.
Item, super contentis in LXV et XXXI sequentibus respondit se nichil scire ultra illa que supra deposuit, sed per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta ordinis; nescit tamen qualiter puniti fuissent si revelassent, nec confitebantur sine licencia, nisi fratribus ordinis, et prudenter egissent si predicta correxissent et Ecclesie denunciassent.
Item, ad XCVII respondit quod ellemosine generales fiebant ter [p. 355] in ebdomada, in domo de Salice supra Yonem Altisiodorensis diocesis; et hospitalitas convenienter servabatur ibidem, nec audivit quod fuerint restricte elemosine et hospitalitas in ordine.
Item, de contentis in CXVIII et omnibus sequentibus respondit se nichil scire plus quam supra deposuerit, hoc excepto quod audivit dici quod capitulia clam tenebantur exclusis omnibus qui non erant de ordine, et credit quod si Magister aliqua bene ordinasset, quod illa fuissent in toto ordine observata, et credit quod fratres ordinis, sed non seculares, bene scirent modum recepcionis eorum, et quod scandalum esset exortum contra ordinem propter predicta, sicut bene apparet ex facto; et audivit dici, dum erat captus in turri Senonensi, quod magnus Magister confessus fuerat errores confessatos per eum.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; et fuit eidem inhibitum per dictos dominos commissarios, in virtute prestiti juramenti per eum, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Jovis, in crastinum Epiphanie Domini, VII videlicet die dicti mensis, fuit adductus in predicta domo, ad dictos dominos commissarios, frater Johannes de Viveriis serviens, Lingonensis diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quare in concilio Senonensi una cum pluribus aliis dimiserat ipsum, et postmodum radi fecerat sibi barbam et fuerat inquisitum alias cum eo per dominum Aurelianensem episcopum Senonis, sede Senonensi vacante, et absolutus et reconciliatus per eum, et erat etatis circiter XL annorum. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad [p. 356] primos IIIIor, ut sequitur: scilicet se nunquam interfuisse recepcioni alicujus alterius fratris nec capitulis eorum; ipse tamen receptus fuerat in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam a fratre Naniello de Belna, quondam preceptore, tunc domus Templi de Fontenayo diocesis Lingonensis, flexis genibus, et ille respondisset quod magnam rem petebat, quia poneret voluntatem suam in alienam, et quando crederet dormire, vigilaret, et quando crederet vigilare, dormiret, et ipse instaret pro dicta sua recepcione et iterum dixisset quod bene deliberaret, finaliter cum essent in capella dicte domus, dictus preceptor recepit eum et tradidit sibi mantellum ordinis, et fuit eum osculatus in ore, et fratres astantes, scilicet Hymbertus Picardi, Johannes de Divione et Stephanus de Chambleis, qui Johannes et Stephanus sunt mortui; postque vovit et juravit super quemdam librum castitatem et obedienciam suis superioribus, vivere sine proprio et servare secreta ordinis; postque dictus frater Johannes apportavit quamdam crucem ligneam in qua erat depicta imago Crucifixi, quam posuit super terram, et dictus receptor precepit ei quod spueret super dictam crucem, de quo fuit turbatus et finxit se spuere super eam, sed non spuit supra sed juxta eam; precepit eciam ei quod oscularetur ipsum in ano, et ipse levavit eidem receptori vestes et finxit se osculari eum versus braccale; postea precepit ei quod abnegaret Deum, et negavit ore, non corde, quia dixit ei receptor quod predicta erant de preceptis ordinis, de quibus fuit ipse testis valde turbatus, ut dixit, et maluisset tunc esse longe per XL leucas quam ibi, et libenter extunc exivisset inde in crastinum, si ausus fuisset, et fuerat receptus ante missam, in festo Annunciacionis beate Marie, erunt circiter IIII anni.
Item, de contentis in V et X sequentibus, de dogmatizacione, conculcacione crucis et cato, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.
Item, ad XVI et XVII sequentes, de sacramentis, potestate Magistri et osculis, respondit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, nesciens si alii credebant, nec credebat quod layci possent absolvere a [p. 357] peccatis, nec reputabat illum qui eum recepit in hoc quod fecit predicta fieri bonum Christianum, nec de osculis sciebat nisi quod supra deposuit.
Item, contenta in XXXIIII et V sequentibus, quod pro professis haberentur et quod clamdestine fierent recepciones, et quod ex hoc suspicio contra ordinem haberetur, credebat vera esse, non tamen quod jurarent non exire ordinem.
Item, de contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico, ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, nisi hoc solum quod ei fuit dictum in recepcione sua, quod jaceret in camisia et braccis et caligis, et quod cingeretur una cordula.
Item, ad LXII et XI sequentes respondit se credere quod omnes fratres ordinis reciperentur communiter, sicut deposuit se fuisse receptum, et quod capti et male tractati fuissent qui noluissent illa que in recepcione precipiebantur eisdem vel qui ea revelassent, et fuerat ei dictum per fratrem Egidium de Campania ejusdem ordinis, quod absque licencia superiorum non poterat confiteri nisi fratribus ordinis. Item, dixit quod in eodem anno quo fuit receptus, infra mensem post Pascha, fuit confessus de predictis omnibus erroribus fratri Gerardo, cujus cognomen ignorat, de ordine fratrum Minorum conventus Altisiodorensis, qui dicebatur habere potestatem episcopi Altisiodorensis, qui absolvit eum juxta quoddam altare in ecclesia dictorum fratrum Altisiodorensium, imposita sibi penitencia quod jejunaret in pane et aqua diebus Veneris, per totum unum annum, et quod pasceret, si posset bono modo, sine sciencia superiorum suorum, sex pauperes semel.
Item, ad LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse, quod fuerint negligentes in corigendo et in denunciando Ecclesie.
Item, de contentis in LXXVII et VIIII sequentibus, de modo recepcionis, respondit ut supra.
Item, ad XCVII respondit quod ellemosine fuerant retracte in ordine, et viderat in domo de Salice super Yonem Altisiodorensis diocesis, [p. 358] elemosinam duntaxat bis in septimana dari, que consueverat dari ter, hospitalitas tamen bene servabatur in recipiendo bonos homines.
Item, de contentis in XCVIII, VIIII et C, quod per nefas acquirere possent et ex hoc degerare, respondit se nichil scire.
Item, de contentis in CI et omnibus sequentibus respondit se nichil scire plus quam deposuerit, quia non interfuerat capitulis, hoc excepto quod credebat in ordine servari quod magnus Magister statuebat, et credebat quod modus recepcionis eorum esset notus fratribus ordinis, sed non extraneis, et audiverat dici quod magnus Magister et multi alii fratres confessi fuerant aliquos errores, sed nescit quos; credit tamen quod illos quos ipse confessus est.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit inhibitum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eum, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Matheus de Tilleyo serviens, Ambianensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, etatis LXX annorum vel circa, non deferens mantellum ordinis, quia per servientes qui eum habuerunt in custodia fuerat sibi bis ablatus; barbam autem fecerat sibi radi propter incomoditatem quam eam portandi habebat, et fuerat cum eo inquisitum Aurelianis per dominum episcopum Aurelianensem, et absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIII, ut sequitur, scilicet: quod ipse fuerat receptus in dicto ordine a fratre Arveo de villa Petrosa, quondam preceptore, tunc baillive de Pontivo Ambianensis diocesis, in capella domus Templi d'Oysemont ejusdem diocesis, post missam die Mercurii, post Quasimodo geniti [p. 359] proxima erunt circiter XXXIIII anni, presentibus fratribus Johanne de Renanvilla, Arnulpho de Guisa preceptore dicte domus d'Oysemont servientibus, et Anrico de Gamaches presbitero, jam dudum deffunctis, in hunc modum; nam cum instetisset per bienium per se et amicos suos quod reciperetur in dicto ordine, finaliter fuit in dicta capella, et, flexis genibus, peciit pluribus vicibus et instanter quod pro Deo concederent sibi panem et aquam, societatem proborum virorum et pauperem vestitum domus. Cui fuit responsum quod bene deliberaret quod petebat; nam magnam rem petebat, quia, dum erat in seculo, poterat ire quo volebat, dormire et vigilare quando volebat, et, si esset inter eos, non haberet dictam libertatem, immo oporteret ipsum ire quando vellet remanere, vigilare quando vellet dormire, et exterius videbat magnas cappas et pulcrum habitum eorum, et ipsos equitantes magnos equos, et quando ipse esset in religione ipsorum forte non haberet, prout vellet, vestitum et equos et hujusmodi talia; eo autem respondente quod, Deo dante, bene compleret omnia predicta, voluerunt quod bis traheret se ad partem, et venit ad eum dictus frater Johannes de Renanvilla, et instruxit eum quod ad illa que peterentur ab eo per dictum preceptorem responderet quod omnia bene compleret Deo dante, et quod peteret adhuc illa que supra pecierat; cum autem testis peciisset et fuisset flexis genibus coram receptore, astantibus dictis fratribus, dixit ei dictus receptor quod ex quo tantum instabat et affectabat esse frater eorum, quod ipse reciperet eum in fratrem dicti ordinis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, sed ante mantelli tradicionem fecit eum jurare supra quoddam missale quod servaret castitatem, viveret sine proprio, et obediret mandatis superioris sui dicti ordinis, qui preficeretur eidem, et servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis et secreta ordinis, et si Deus faceret sibi graciam in ordine quod haberet aliquam administracionem, quod ipse teneret ecclesias in statu debito et luminaria faceret teneri et elemosinas statutas fieri et hospitalitatem servari debito modo et consueto secundum exigenciam personarum. Quibus peractis [p. 360] imposuit sibi mantellum et affublavit dicendo: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Nos recipimus te, et associamus te, et patrem et matrem et parentes tuos, beneficiis que fiunt in ordine citra mare et ultra mare. Et precepit ei quod oscularetur ipsum et fratres astantes in ore, et fuit eos osculatus; tradidit eciam sibi birretum; post hec precepit sibi quod sederet et instrueret eum de his que acturus esset, et inter alia dixit ei quod ubicumque esset in ordine, inquireret ab illis qui erant antiquiores et qui diu fuerant in ordine modum et observancias ordinis, et illa que facturus erat; dixit eciam ei quod omnia vota quecumque antea emiserat erant sibi remissa per ingressum religionis eorum, excepto Jerosolimitano, quod votum debebat adimplere pro posse suo in recuperacionem sancti regni Jerosolimitani ad mandatum superiorum suorum; dixit eciam ei quod caveret sibi ne rixaretur cum fratribus ordinis, quia si hoc faceret et impelleret eum in tantum, quod cogeretur movere duos pedes, vel si rumperet sibi laqueum mantelli, esset in misericordia fratrum ordinis; si autem exiret per muros alicujus domus eorum, et non per ostium, perderet mantellum, si vero per dictos muros ejiceret aliqua de bonis dicte domus, puniretur ut latro, et si inveniretur in aliquo loco suspecto cum muliere, esset in misericordia fratrum, dum tamen hoc probaretur per duos fratres ordinis, et quedam alia honesta dixit ei; et cum predicta dixisset, surrexit dictus receptor dicens: Amodo possimus recedere. Quo dicto, statim recesserunt predicti tres fratres qui aderant, et exeuntes traxerunt post se portam capelle, remanentibus ipsis receptore et teste; postque dictus receptor vocavit testem, et dixit ei: Venite vos, promisistis obedire mihi et estis meus subjectus; et accepit unam crucem ligneam de altari veterem, de qua medietas picture, ut sibi videtur, erat devastata, et dixit ei quod abnegaret figuram illam, et ipse testis stupefactus, junctis manibus, dixit ista verba: _Ha! sire, pour Dieu merci!_ quo modo hoc facerem? Et receptor respondit quod oportebat eum facere predicta, quia erat subjectus suus; et tunc negavit dictam figuram ore, non corde; postquam abnegacionem precepit quod spueret super eam, et ipse finxit se spuere, sed sputum non emisit; [p. 361] postmodum precepit quod oscularetur eum in carne nuda, et discoperuit se circa femur, et ipse fuit osculatus eum in anca circa illum; postmodum dixit ei ista verba: _Et devant_, aliquantulum levando sibi vestes; per quod intellexit ipse testis, quod injungeret quod deberet eum osculari ante circa femoralia; verumtamen non curavit dictus receptor quod fieret dictum osculum, nec amplius si et qualiter dictum osculum debebat fieri declaravit, nec dixit sibi quod predicta essent de punctis ordinis, nec aliqua alia inhonesta quod recolat. Dixit insuper quod quando fiebant predicta inhonesta, dictus receptor frequenter respicebat circumquaque et potissime versus ostium capelle predicte, ne aliquis predicta videret, ut credit; dixit eciam quod de predictis fuit ipse testis, ut dixit, ita tristis et dolens quod libenter interfecisset dictum receptorem, si ausus fuisset et potuisset, et quod ex tunc fuit cum dolore cordis, nec fuit letus de uno mense. Item, dixit quod eadem die antequam comederet, ipse testis reintravit dictam capellam, et adoravit et devote osculatus fuit dictam crucem applicando eam ad os et ad oculos suos, et videtur eidem, ut dixit, quod dictus receptor, dum reposuit crucem predictam in altari, osculatus fuerit eam reverenter. Requisitus si sciebat ex qua causa predicti errores fuerant sibi precepti, respondit se credere quod ad hoc ut esset eis magis subjectus, et in majorem confusionem suam si vellet erigere se contra superiorem suum. Item, dixit se fuisse confessum predictos errores fratri Hugoni Germont de ordine fratrum Minorum, consanguineo quondam suo, conventuali Ambianis, qui ibat cum custode provincie; et dictus frater peciit ab eo si predicta fecerat voluntarie, et cum respondisset quod non et quod libenter exiret dictum ordinem si posset, confortavit eum quod speraret in Deo qui remitteret sibi illa peccata et alia, et suasit ei quod non exiret quanquam diceret religionem esse duram, et absolvit eum, injuncta ei penitencia quod jejunaret in pane et aqua quatuor sextis feriis magne Quadragessime, ut sibi videtur, et dictam confessionem dixit se fecisse in quadam grangia Templi vocata Asens ejusdem diocesis, anno [p. 362] vel quasi a recepcione sua elapso, ut dixit; post predicta dixit se revelasse fratri Anrico de Gamaches presbitero ordinis quod confessus fuerat dicto fratri Minori, sed non expressit illa que dixerat ei, et dictus presbiter respondit eum male fecisse, quia non habuerat licenciam confitendi, sed ex quo factum erat placebat sibi, dum tamen haberet ille cui confessus fuerat potestatem absolvendi eum.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Veneris sequenti, VIII videlicet dicti mensis Januarii, rediit dictus testis in domo predicta ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, ut perficeret deposicionem suam, que die esterna propter hore tarditatem perfici non potuerat, et fuit requisitus si sciebat vel credebat quod errores contenti in primis IIII articulis communiter in ordine servarentur, et respondit se nescire, quia non viderat alias fieri, nec audiverat dici quod fierent, nec audiverat alicui imperari, nec viderat aliquod signum super hoc, nec sciebat quid super hoc crederet in anima et in juramento suo; et si predicta fiebant, non credit quod servarentur in decima parte eorum qui recipiebantur, sed vix posset credere quod ipse fuerit solus in faciendo abhominaciones predictas. Requisitus quorum recepcionibus ubi et quando et quibus presentibus interfuerat, respondit quod interfuerat recepcioni Roberti Valvassoris servientis in domo Templi Bossi in Veromandia diocesis Noviomensis, facte, ut ei videtur, licet non bene recolat, per fratrem Robertum de Sernoy, quondam, presentibus ipso teste, et fratre P. de Latigniaco, qui affugit quando alii Templarii fuerunt capti, et sunt circiter XV anni quod dicta recepcio fuit facta, et interfuerat recepcioni fratris Galterii, cujus cognomen ignorat, sed dicebatur attinere fratri Gerardo de Villaribus in domo Templi vocata Aymont diocesis Ambianensis, qui fuit receptus a fratre Petro de Latigniaco supradicto; de presentibus non recordatur, sunt circiter tresdecim anni, et interfuerat recepcioni fratris Radulphi de Freynoy combusti [p. 363] Parisius, qui fuit receptus per fratrem Philippum de Axiis militem, in domo predicta de Oysemont, sunt circiter viginti sex anni, de presentibus non recordatur. Requisitus quis modus fuerat servatus in recepcione dictorum trium, respondit quod talis qualis fuit servatus in eo, exceptis hiis que supra dixit de se ipso quantum ad abnegacionem et spuicionem et osculum inhonestum quod non vidit ibi fieri.
Requisitus si receptores et recepti predicti post dictas recepciones remanserant soli in locis in quibus fuerant recepti, ipso teste et aliis fratribus qui adfuerant recedentibus, respondit quod non, inmo omnes recedebant simul.
Item, requisitus super contentis in Vº articulo et X sequentibus, de dogmatizacione, conculcacione crucis et cato, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit de se ipso.
Item, ad XVI et XIII sequentes, de sacramentis et potestate Magistri, respondit se nichil scire, adjiciens quod ipse credebat sacramentis Ecclesie, et credit quod alii fratres crederent, et per signa ostendebant se credere, nec audivit, nec credit quod layci possent absolvere a peccatis.
Item, de contentis in XXX-III respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit de osculo per eum facto.
Item, contenta in XXXIIII-VIIII respondit se credere vera esse; sed de contentis in XXXVIII, si esset suspicio, respondit se nichil scire.
Item, de contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico et ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, hoc excepto quod in ejus recepcione fuit ei dictum quod cingeretur uno cingulo super camisiam suam de nocte.
Item, ad LXII, III et IIII, de modo recepcionis, respondit ut supra.
Item, ad LXV et VII sequentes respondit se nescire si fuissent interfecti vel incarcerati illi qui in eorum recepcione noluissent facere illa que deposuit se fecisse, vel qui ea revelassent fuissent male tractati.
Item, ad LXXIII, IIII, V et VI respondit quod absque licencia non poterant confiteri nisi fratribus sacerdotibus ordinis, et si [p. 364] qui erant errores qui scirent in ordine fuerant negligentes in corrigendo et denonciando Ecclesie.
Item, de contentis in LXXVII et XVIII sequentibus, de modo recepcionis, si citra mare et ultra mare servaretur, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.
Item, contenta in XCVII et C respondit quod non credebat esse vera, quia sibi preceptum fuerat quod faceret bene elemosinas et servaret hospitalitatem, et quod nichil acquireret injuste, quia si acquireret et de hoc eciam confiteretur in morte, non fieret restitucio postquam fuisset ordini acquisitum, et vidit religiosos cujuscumque status bene recipi in ordine supradicto, et precipiebatur eis quod in die Jovis sancta recolligerent in domibus suis XIII pauperes, et lavarent, et oscularentur eorum pedes.
Item, ad CI et omnes alios sequentes respondit se audivisse quod clam tenebantur capitula exclusis omnibus secularibus aliquando multum tempestive vel de nocte, ut fratres qui conveniebant cicius recedere possent, et credebat quod in ordine servarent quod magnus Magister cum conventu suo ordinabat, et quod scandala essent propter predicta contra ordinem exorta, et audiverat dici quod magnus Magister confessus fuerat quod abnegabant Deum et aliqua alia de aliis contentis in dictis articulis. Respondit se nichil scire ultra illa que supra deposuit.