Le procès des Templiers, Tome I.
Part 30
Item, ad CI-VI respondit quod clam fiebant capitula exclusis omnibus qui non erant de ordine, et aliquando incipiebantur de nocte, ut fratres possent de die intendere operibus suis, ut audivit dici; alia dixit se nescire de contentis in ipsis articulis.
Item, super contentis in CXVII-XI respondit se non credere esse vera, et quod non reputasset se absolutum si absolvissent eum.
Item, contenta in CXII et XIII respondit se credere vera esse, nisi Magister voluisset aliqua ordinare que fuissent contra substanciam ordinis, quia illa non potuisset, ut credit, ordinasse absque auctoritate apostolice Sedis.
Item, super CXIIII et omnibus sequentibus respondit se credere quod longo tempore; sed nescit quando, dicti errores duraverunt in ordine, et quod fuerunt negligentes in corrigendo et denunciando eosdem, et quod predicta essent nota inter fratres ordinis, non tamen inter extraneos, et quod ex hiis grandia scandala sint exorta, et audivit dici [p. 331] per Magistrum majorem et plures alios fratres ordinis aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Plura de contentis in ipsis articulis dixit se nescire.
Item, requisitus si prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo sic deposuerat, respondit quod non, sed pro veritate dicenda, et fuit ei preceptum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eum, ne revellaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec loco et die predictis, coram eisdem dominis commissariis et archiepiscopo Narbonensi, presentibus predicto magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filiholi, Guillelmo Radulfi, Bernardo Humbaldi et Hugone Nicolai notariis supradictis.
Post hec, die Jovis sequenti, que fuit ultima dies dicti mensis Decembris, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum in domo predicta abbatis Fiscanensis frater Petrus de Bello Monte Belvacensis diocesis, serviens, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia dicebat sibi ablatum fuisse tempore capcionis sue per prepositum regium Castri Landonis et inductum fuisse ut radderet sibi barbam, et erat etatis, ut dixit, XL annorum vel circa, et fuerat examinatus, ut dixit, in facto Templariorum et absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem Senonis, sede Senonensi vacante. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos,
Et primo ad IIII primos ut sequitur: videlicet se nescire an vera sint contenta in ipsis articulis. Verumptamen quando ipse fuit receptus in ordine, in capella domus Templi de Latigniaco Sico Meldensis diocesis, per fratrem Nicolaum Flamingi, preceptorem tunc dicti loci, in festo beate Marie de Augusto proximo lapso fuerunt circiter decem anni, presentibus fratribus Raynaudo presbitero, Arnulpho clavigero et Johanne de Garrufis servientibus dicti loci, fuit servatus iste modus. [p. 332] Nam cum peciisset panem et aquam et bonam societatem proborum ordinis, et ipsi traxissent se ad partem et concessissent, eidem fecerunt eum vovere castitatem, obedienciam et vivere sine proprio, et jurare super quemdam librum quod servaret secretum ordinis, et quod servaret bene et fideliter bona ordinis, et quod ea bene dispensaret transeuntibus si peteretur. Quibus peractis dedit sibi dictus receptor mantellum ordinis. Quo dato, et aportata per dictum presbiterum quadam cruce lignea in qua erat ymago Crucifixi depicta, dixit ei predictus receptor quod non crederet in illum qui representabatur per dictam ymaginem, sed in Deum qui erat in paradiso, et quod negaret dictum Crucifixum et quod spueret contra eum, et ipse dolens, ut dixit, et magis tunc volens esse subtus terram per centum alnas quam ibi, negavit orre, sed non corde, et spuit non supra sed prope dictam crucem, et postmodum de mandato dicti receptoris osculatus fuit ipsum in carne nuda retro subtus zonam et supra braccale. Alia non fuerunt ibi facta inonesta quod recollat, sicut dixit, credens quod ita communiter reciperentur alii in ordine sicut deposuit se fuisse receptum. Non tamen hoc scit, quia non interfuit capitulis eorum nec recepcionibus aliorum. Requisitus si dictum fuit sibi in dicta sua recepcione quod predicta deberent fieri ex punctis ordinis vel ex statutis, respondit quod non.
Item, ad V et X sequentes, de dogmatizacione, conculcacione crucis et cato, respondit se nichil scire nisi quantum supra deposuit.
Item, ad XVI et VII sequentes, de sacramentis et sacerdotibus, respondit se nichil scire, sed ipse bene credebat sacramentis ecclesiasticis.
Item, ad XXIIII et V sequentes respondit se non credere contenta in eis esse vera.
Item, ad XXX et III sequentes, de osculis, respondit quod post osculum factum in dorso receptoris fuit eum osculatus et fratres astantes in ore.
Item, ad XXXIIII et V respondit dictum sibi fuisse in recepcione sua quod adeo erat astrictus religioni prima die ac si fuisset ibi per multos annos; non tamen juravit se non exire; credens quod idem [p. 333] servaretur in aliis.
Item, ad XXXVI et III sequentes respondit quod recepcio sua facta fuerat exclusis omnibus secularibus, et credit quod eodem modo fierent recepciones aliorum. Nescit tamen quod ex hoc suspicio contra ordinem haberetur.
Item, super contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico, ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, nisi hoc duntaxat, quod propter inopiam lectorum quandoque jacebant bini, honesto modo, et quod ipse cingebatur quadam cordula super camisiam suam, quia videbat sic alios facientes.
Item, ad LXII et V sequentes respondit de modo recepcionis ut supra, et quod credebat quod facta fuisset vilania sibi et aliis qui recipiebantur, nisi fecissent illa que precipiebantur eisdem.
Item, ad LXVIII et V sequentes respondit quod per sacramentum fuit ei inhibitum, ut supra deposuit, ne revellaret secretum ordinis, nec audebant loqui inter se de predictis; et credit quod si revelassent, fuissent puniti, sed nescit qualiter; nec fuit ei injunctum quod non confiteretur nisi fratribus ordinis; et credit quod in corigendo et denunciando fuerint negligentes, et quod idem modus recepcionis servaretur in aliis, qui fuit servatus in ipso; alia nesciens de dictis articulis, nec de hiis que in LXXII sequentibus continentur.
Item, ad XCVII-C respondit ellemosinas et hospitalitatem convenienter factas fuisse in domibus de Latigniaco Sicco et de Bello Vissu in Gastinesio, in quibus extitit commoratus: alia contenta in ipsis articulis negans.
Item, ad CI et omnes sequentes respondit se nescire quid agebatur in capitulis, quia eis non interfuerat; sed audivit quod secrete tenebantur, et quod nulli seculares intererant: nec audivit, nec credit quod magnus Magister, vel alii layci, possent absolvere a peccatis; et credit quod tenerentur servare illud quod magnus Magister cum capitulio ordinabat, nec scit quanto tempore dicti errores duraverunt, sed fuerunt negligentes in corigendo et denunciando, nec audivit quod [p. 334] propter dictas feditates aliquis dictum ordinem exiverit; nec scit quod inde scandala sint exorta: credit tamen quod illa, que supra deposuit de modo recepcionis sue, essent nota inter fratres dicti ordinis, sed non inter extraneos; et audivit dici magnum Magistrum et alios fratres multos errores fuisse confessos, nescit quos, nec alia de contentis in XXVI ultimis articulis memoratis.
Item, requisitus si prece, precepto, timore, amore, odio, comodo temporali habito vel habendo sic deposuerat, respondit quod non, sed pro veritate dicenda, et fuit sibi inhibitum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revellaret hanc suam deposicionem, quousque atestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Johannes Quentini serviens, Eduensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum; et non defferebat mantellum ordinis, quia servientes qui ceperunt eum in abbacia de Povomaco, induxerunt eum ad dimittendum dictum mantellum: et fuit absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem, qui cum eo inquisivit Senonis, sede vacante, et denuo fuit cum eo inquisitum in Quadragesima proximo lapsa, per dominum archiepiscopum Senonensem, et postmodum rasit sibi barbam motu proprio; et erat etatis XXXVI annorum vel circa, ut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur:
Et primo ad IIII primos, ut sequitur, videlicet se nescire qualiter fiebant recepciones in ordine, quia non interfuerat capitulis eorum nec recepcioni alicujus alterius fratris, nec fuerat in ordine nisi tresdecim mensibus ante capcionem suam. Credit tamen quod ita communiter reciperentur alii, sicut ipse fuerat receptus per fratrem Johannem de Angicuria, tunc preceptorem domus Templi de Salice super Yonem, Altisiodorensis diocesis, in capella dicte domus de Salice, circa horam tercie ante missam, presentibus fratribus Johanne Pancon, [p. 335] Stephano de Divione et Johanne de Belna servientibus, deffunctis. Nam cum peciisset a dicto receptore panem et aquam et bonam societatem ordinis, et receptor respondisset quod bene cogitaret quid petebat, quia oporteret eum multum jejunare et multas austeritates sustinere, et ipse respondisset quod paratus erat omnia sustinere, traxit se ad partem dictus receptor cum aliis fratribus predictis, et locutus fuit cum eis si reciperent ipsum testem: et cum concordassent, recepit eum et fecit eum vovere castitatem, vivere sine proprio et obedienciam, et tradidit sibi mantellum. Quo tradito, fecit eum jurare quod servaret secreta ordinis, et quod obediret quibuscumque mandatis sibi faciendis per superiores suos dicti ordinis: post quod quidem juramentum, dictus receptor dixit ei quod secundum consuetudinem ordinis, oportebat eum negare Deum, et precepit ei quod negaret; et dictus testis respondit quomodo hoc posset facere, et fuit magis turbatus et iratus quam fuerit alias in tota vita sua, et magis doluit, ut dixit, quam si ductus fuisset ad patibulum. Verumptamen negavit, quia juraverat obedire quibuscumque preceptis superiorum suorum. Postmodum dictus receptor, accepta quadam cruce enea, ut sibi videtur, de altari in qua erat ymago Crucifixi, precepit eidem testi quod spueret super eam, et, cum ipse testis diceret quod hoc erat nimis durum, respondit receptor quod ita oportebat eum facere, quia sic erat in ordine consuetum; et ideo dictus testis spuit non super sed juxta eam. Alia inhonesta non fuerunt facta in dicta recepcione sua, ut dixit: et credit quod per ea que audivit postea dici ab illis qui interfuerant recepcioni sue, quod fuerat sibi facta gracia, quia non fuit osculatus receptorem retro, sed dumtaxat in ore, quia erat amicus suus.
Item, ad V et X sequentes, de dogmatizacione, conculcacione crucis et cato, respondit se nichil scire nisi quantum supra deposuit.
Item, ad XVI et VII sequentes respondit se nichil scire; sed quod ipse bene credebat sacramentis Ecclesie, et credit quod alii fratres eodem modo crederent, sed quod facerent abhominaciones de quibus supra deposuit, propter consuetudinem ordinis.
Item, super contentis in XXIIII et V sequentibus respondit se [p. 336] nichil scire, nec credebat contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, super contentis in XXX-III respondit se nichil scire, nisi in quantum supra deposuit de osculo oris.
Item, ad XXXIIII et V sequentes respondit se credere vera esse; et quod ipse juraverat non exire dictum ordinem, et ei dictum fuerat quod pro professo habebatur, et quod ipse idem, antequam intraret ordinem, habebat suspicionem contra ordinem, quia clamdestine fiebant recepciones, sed non poterat credere quod aliquid inhonestum ageretur ibidem.
Item, super contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico et ydolis et cordulis, respondit se nichil scire; dixit tamen quod quando transitus vel alie necessitates imminebant, jacebant bini honeste, et quod eciam cingebantur una cordula super camisias, propter honestatem et penitenciam secundum consuetudinem ordinis.
Item, super contentis in LXII et X sequentibus respondit de modo recepcionis, ut supra, et quod nesciebat si fuissent incarcerati vel interfecti, si noluissent facere ea que in recepcione precipiebantur eisdem. Ex sacramento tamen tenebantur non revellare predicta, eciam illis fratribus qui non interfuerant capitulis in quibus fuerant recepti.
Item, dixit quod infra mensem a recepcione sua, fuit ipse testis confessus illa que fecerat in dicta sua recepcione, cuidam fratri Minori qui dicebatur habere potestatem episcopi Altisiodorensis, in ecclesia fratrum Minorum de Altisiodoro, qui, ejus confessione audita, stupefactus signavit se, et interrogavit si voluntarie fecerat supradicta; et cum respondisset quod non, absolvit eum, imposita sibi penitencia quod jejunaret per unum annum in pane et aqua, diebus Veneris, quod et fecit.
Item, contenta in LXXIII-VI respondit se credere vera esse.
Item, super contentis in LXXVII et XVIII sequentibus, de modo recepcionis, respondit se credere, ut supra deposuit, quod ubique reciperentur fratres in ordine, sicut deposuit se fuisse receptum.
Item, ad XCVII respondit quod in domibus de Salice et de [p. 337] Marrin, in quibus fuerat commoratus, vidit fieri convenienter ellemosinas, et hospitalitatem servari, et credit quod idem fieret in aliis domibus ordinis.
Item, super contentis in XCVIII, VIIII et C respondit se nichil scire, et quod non credebat quod per nephas possent acquirere, et bene sciebat quod hoc fuisset peccatum, et eciam propter hoc degerare.
Item, super contentis in CI et V sequentibus respondit quod clam tenebantur capitula, et hoc vidit antequam esset frater Parisius; de excubiis nichil sciens.
Item, contenta in CVII et IIII sequentibus respondit ut supra se non credere esse vera.
Item, contenta in CXII et XIII respondit se credere vera esse.
Item, ad CXIIII et III sequentes respondit quod negligentes fuerant, sed nescit quando errores inceperunt.
Item, ad CXVIII et XVIIII respondit quod multi exiverant ordinem; nescit tamen quod propter feditates, et credit quod scandala inde essent exorta.
Item, ad CXX, XXI, II et III respondit se credere quod modus recepcionis confessatus per eum esset notus fratribus ordinis, sed non extraneis.
Item, contenta in CXXIIII, V, VI et ultimo respondit se credere vera esse, quantum ad errores confessatos per eum. Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, amore, timore, odio, comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; et fuit ei per dictos dominos commissarios inhibitum, in virtute juramenti prestiti per eum, quod non revellaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuerunt adducti ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum; ad ferendum testimonium in negocio isto, fratres Johannes de Branlis presbiter Senonensis, Bartholomeus de Glevon Nivernensis, Reginaldus de la Lopiera Nivernensis, Symon de [p. 338] Corbon Lingonensis, Gaubertus de Silli Meldensis, Johannes de Vivariis Lingonensis, Matheus de Tille Ambianensis, et Symon de Lions Ambianensis diocessium, qui, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere totam, plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Sabati sequenti, in crastinum videlicet circumcisionis Domini, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum episcoporum Mimatensis et Lemovicensis, Mathei de Neapoli, et archidiaconi Tridentini, in domo predicta, frater Johannes de sancto Questo Belvacensis diocesis, serviens, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia voluntarie ipsum dimiserat, sicut dixit, in concilio Senonensi, et rasit sibi barbam; et fuerat cum eo inquisitum alias, per dominum episcopum Aurelianensem Senonis, sede vacante, et absolutus et reconciliatus per eum: et erat XXX annorum, vel circa, nec fuerat in ordine Templariorum, sicut dixit, nisi a festo Purificacionis beate Marie usque ad subsequens festum beati Dyonisii: lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIII, ut sequitur. Videlicet se nunquam interfuisse recepcioni alicujus alterius fratris, nec capitulis dicti ordinis, unde nesciebat certitudinaliter si vera erant contenta in dictis articulis; credebat tamen quod communiter reciperentur in ordine sicut ipse fuerat receptus. In cujus quidem recepcione, facta per fratrem Johannem de Ingecuria, preceptorem tunc domus Templi de Salice super Yonem, in capella dicte domus, presentibus fratribus Nicolao, cujus cognomen ignorat, presbitero, Johanne Pascon et Johanne de Belna et Johanne de Monestal, Johanne de Sellin et Guillelmo Lenffant servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, fuit servatus hic modus. Nam eo existente extra capellam predictam, [p. 339] venerunt ad eum duo ex dictis fratribus, videlicet Johanne Pancon et Johanne Monestal, dicentes ei quod bene cogitaret si volebat eorum religionem ingredi, quia oporteret eum multa dura sustinere, et vigillare quando vellet dormire, et dormire quando vellet vigillare, et essurire quando vellet comedere, et multa similia; et si bene faceret, haberet bonum premium, et si male, durum supplicium. Quo respondente paratum omnia sustinere et instante pro recepcione predicta, cum dicti fratres et receptor deliberassent ad invicem, dictus preceptor recepit eum, et inposuit sibi mantellum, osculans eum in ore. Et postmodum fecit eum vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et jurare super quemdam librum, qui erat missale, ut credit, quod servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod teneret secreta capitulorum. Post que dictus receptor habens in manu sua quamdam crucem ligneam, in qua erat depicta ymago Crucifixi, precepit ei quod abnegaret Deum et spueret supra dictam crucem. Et cum idem testis esset multum stupefactus et turbatus, ut dixit, et preceptor diceret quod oportebat eum facere predicta, idem testis dolens et tristis, ut dixit, negavit eum ore, non corde, et spuit non supra sed juxta dictam crucem. Non tamen recolit, ut dixit requisitus, si prius negaverit quam spuerit, vel eccontra, quia erat ex predictis multum perterritus, nec postea fuit bene letus, ut dixit. Item, dixit quod post premissa dictus receptor precepit ei quod oscularetur eum in ano, et levavit vestes suas; non tamen deposuit braccas, et ipse testis fuit eum osculatus in carne nuda inter braccale et zonam, nec interrogavit qua de causa fieret dictum osculum, sicut dixit, adiciens quod antea post osculum recepcionis in ore, fuit osculatus omnes fratres astantes in ore. Item, dixit quod circa tres septimanas post recepcionem ejusdem, idem testis fuit confessus de predictis omnibus fratri Gerardo lectori fratrum Minorum de Altisiodoro, in capella dicte domus de Salice, ad quam venerat dictus lector. Qui, audita ejus confessione, fuit multum stupefactus, et absolvit eum inposita ei penitencia quod jejunaret in pane et [p. 340] aqua sedecim vel decem et octo sextis feriis, ut sibi videtur, et credit eum adhuc vivere.
Item, super contentis in V et X sequentibus, de dogmatizacione, conculcacione et cato, respondit se nichil scire nisi in quantum supra deposuit.
Item, de contentis in XVI et XVII sequentibus, de sacramento altaris, absolucione Magistri et osculo, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit, adiciens se credere sacramentis Ecclesie, et quod aliqui crederent ex fratribus dicti ordinis: non tamen videtur quod ille qui recepit eum esset bonus Christianus, in quantum hec fieri faciebat; sciebat autem, ut dixit, quod layci non poterant absolvere a peccatis.
Item, ad XXXIIII et V respondit se nichil audivisse ante capcionem eorum.
Item, contenta in XXXVI et VIIII respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico, ydolis et cordulis, respondit se nil scire; nec credebat contenta in ipsis articulis esse vera, nisi solummodo quod cingebantur, ut ei fuit dictum in recepcione sua, una cordula super camisias suas, quia jacebant cum eis: dicta tamen cordula non fuit sibi tradita, sed ipse emit eam.
Item, contenta in LXII-IIII, de modo recepcionis confessato per eum, respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in LXV et VIII sequentibus respondit se nescire qualiter fuissent puniti si non fecissent illa que precipiebantur eis, vel si revellassent; credit tamen quod puniti fuissent, nec fuerat sibi inhibitum quod non confiteretur nisi fratribus ordinis, sicut dixit.
Item, contenta in LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse.
Item, super contentis in LXXXVII et XVIIII sequentibus respondit se nescire nisi quod supra deposuit de modo recepcionis sue, et quod credebat eumdem modum ubique servari in ordine in aliis.
Item, contenta in XCVII-C respondit se nichil scire, quia Parisius fuerat in ordine; vidit tamen in dicta domo, in qua fuit receptus, fieri ter ellemosinam in ebdomada, et hospitalitas convenienter [p. 341] servabatur ibidem.
Item, ad CI-VI respondit se nichil scire, quia non interfuerat capitulis, sed ejus recepcio facta fuerat clam, clausis januis et nullis presentibus, nisi fratribus ordinis.
Item, contenta in CVII-XI respondit se non credere vera esse, quia layci non poterant absolvere a peccatis.
Item, contenta in CXII et XIII respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in CXIIII et omnibus sequentibus respondit se nichil scire, nisi hoc duntaxat quod fuerant negligentes in correctione, et quod credebat propter predicta scandala contra ordinem esse exorta, et quod modus recepcionis sue fuerat manifestus fratribus qui adfuerant, et credit quod recepciones aliorum essent manifeste aliis fratribus ordinis, sed non extraneis: et audiverat dici magnum Magistrum et alios ordinis multos errores fuisse confessatos, nescit quos, sed credit quod istos.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, amore, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda, et fuit ei inhibitum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revellaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones essent publicate.