Le procès des Templiers, Tome I.
Part 29
Item, super contentis in XXXIIII et V articulis respondit sibi fuisse dictum in recepcione sua quod pro professo habebatur. Sed non juravit non exire ordinem, idem credens de aliis quod de se ipso.
Item, supra XXXVI et III sequentibus respondit quod clandestine fiebant recepciones, januis clausis, illis qui non erant de ordine exclusis, sicut credit, quia ita factum fuit in recepcione sua, nesciens si ex his suspicio contra ordinem habebatur.
Item, super XL et V sequentibus, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire, nec credit contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, super XLVI et XI sequentibus, de ydolis, respondit se nichil scire.
Item, super contentis in XLVIII et III sequentibus respondit se nichil aliud scire nisi quod quedam cordula fuit sibi tradita a receptore in recepcione sua et preceptum quod super camisiam cingeret se dicta corda, et portavit eam quousque fuit rupta, et postea aliam non portavit.
Item, super contentis in LXII, III et IIII respondit se credere [p. 319] quod ita communiter recipiebantur alii fratres in ordine sicut deposuit se fuisse receptum.
Item, super contentis in LXV, VI et VII articulis respondit se nichil scire.
Item, super contentis in LXVIII et quatuor sequentibus respondit se nichil scire, et quod non fuerat sibi injunctum quod non revellaret secreta ordinis, sed credit quod non deberent revellare, et si revellassent, quod punivissent eos.
Item, dixit quod infra XV dies post recepcionem suam fuit confessus de predictis erroribus per eum recognitis cuidam fratri Predicatori qui vocabatur frater Anricus Sortes, de quo nescit si vivat vel non, et erat penitenciarius episcopi Lingonensis, ut dicebatur, qui absolvit eum in certa domo Templi de Buris predicti diocesis Lingonensis, ad quem locum de Buris dictus frater Predicator venerat pro petendis elemosinis, et imposuit in penitenciam dicto testi quod jejunaret XIII diebus Veneris in pane et aqua, et quod legeret novies psalterium.
Item, super LXXIII respondit se nichil scire, et quod non fuerat sibi injunctum ne confiteretur nisi fratribus ordinis.
Item, super contentis in LXXIIII, V et VI respondit se credere quod male fecerant quod non correxerant dictos errores.
Item, super contentis LXXVII et XVIII sequentibus respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.
Item, super XCVII respondit quod ter faciebant in septimana elemosinam convenienter in domibus eorum, nisi in messibus, et hospitalitatem bene servabant.
Item, super contentis in XCVIII-C respondit se nichil audivisse.
Item, super contentis in CI, II, III, IIII et V respondit se nichil audivisse nisi quod supra deposuit; audiverat tamen dici quod in capitulis que tenebantur Parisius predicabat unus Predicator, vel frater de Valle scolarium.
Item, super contentis in CVII-XI respondit se nichil scire nisi in quantum supra deposuit.
Item, contentis in CXII et XIII respondit se credere vera esse. [p. 320]
Item, super contentis in CXIIII, XV, XVI et XVII respondit se nichil scire, nisi quod male fecerant, quia non correxerant dictos errores.
Item, super contentis in CXVIII respondit se nichil scire.
Item, contentis in CXVIIII dixit se credere esse vera.
Item, super contentis in CXX, XXI, II et III respondit se nescire si omnes fratres sciebant modum recepcionis eorum, credebat tamen quod multi senes de ordine scirent modum recepcionis per eum confessatum, sed non seculares. Super contentis in omnibus aliis articulis respondit se nichil scire.
Item, requisitus si prece, precepto, timore, amore, odio, vel commodo temporali habito vel habendo sic deposuerat, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Et fuit sibi preceptum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revellaret hanc deposicionem suam quousque attestaciones essent publicate. Et est sciendum quod dictus testis dure audiebat, et simplex et rudis apparebat et parum sciens, nec intelligebat bene Latinum, ut dixit.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presente prefato magistro Amisio et me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Anno Domini millesimo CCCXI, indictione nona, pontificatus domini Clementis Pape V anno VI.
Post hec, die Martis post festum Natalis Domini que fuit XXVIIII dicti mensis Decembris, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum episcoporum Mimatensis et Lemovicensis, Mathei de Neapoli et Archidiaconi Tridentini frater Arbertus de Columpnis Parisiensis diocesis, testis supra juratus, ad deponendum dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia prepositus Castri Nantonis qui cepit eum in domo de Dormellis Senonensis diocesis suasit ei quod eum dimitteret et raderet barbam, et fuerat, sicut dixit, examinatus in facto Templariorum per dominum episcopum Aurelianensem Senonis et absolutus et [p. 321] reconciliatus per eum, et est etatis quadragenta annorum, vel circa, et illiteratus, sicut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur.
Et primo ad primos IIII respondit se fuisse receptum in dicto ordine per fratrem Johannem de Turno, condam thesaurarium Templi apud Dormeles, in capella dicte domus Templi de Dormelis, decem anni fuerunt prima die mensis Maii proximo preteriti vel circa, presentibus fratribus Johanne de Bondiez presbitero et Petro Gande, tunc preceptore de Bello Visu in Gastinesio, defunctis, in hunc modum: Nam cum peciisset panem et aquam, vestitum et societatem bonorum hominum dicti ordinis et concessissent eidem, fecerunt eum vovere castitatem, vivere sine proprio et obedire quibuscumque preceptis faciendis eidem, et juravit super quendam librum quod iret ultra mare quando preciperetur eidem pro defensione terre sancte, et quod teneret secreta ordinis, et modum recepcionis sue nemini revellaret. Et postmodum dictus receptor tradidit sibi mantellum ordinis, quo tradito precepit ei quod spueret super ymaginem Crucifixi depictam in ipso libro, et ipse testis ex hiis multum stupefactus existens, ut dixit, spuit non supra sed juxta ipsam ymaginem, fingens se spuere super eam, et dixit ei quod predicta debebant fieri secundum puncta ordinis. Item, precepit ei quod abnegaret Deum, et abnegavit eum ore et non corde, ut dixit, quia noluit dictus receptor, sicut dixit ipse testis, supportare eum ne faceret predicta, cum supplicaret ipse testis eidem quod parceret sibi ne faceret dictam abnegacionem, sed dictus receptor dixit ei quod diceret audacter, quia hoc oportebat eum facere secundum puncta ordinis. Item, dixit eundem receptorem precepisse eidem quod oscularetur eum retro in ano, et cum ipse testis instaret ne faceret osculacionem predictam, dictus receptor dixit quod secundum duncta ordinis debebat facere predicta nisi remitteretur ei. Verumptamen remisit ei osculacionem predictam. Alia non fuerunt facta in recepcione sua quod recolat, sicut dixit, nisi quod idem receptor precepit [p. 322] ei quod confiteretur fratribus sacerdotibus dicti ordinis, credens, ut dixit, quod similis modus recepcionis communiter in ordine servaretur; non tamen vidit aliquem recipi, sed semel videre voluit, dum frater Johannes de Barri miles reciperetur apud Dormellas per fratrem Geraldum de Villaribus tunc preceptorem Montis Suessionensis, sed ille receptor dixit sibi quod recederet, quia bene scirent facere sine eo, et optabat multum videre predicta, ut sciret si eodem modo recipiebantur alii sicut ipse fuit receptus, nec unquam interfuit capitulis eorum, ut dixit.
Item, super contentis in V articulo et X sequentibus, de dogmatizacione et de conculcacione crucis et cato et aliis, respondit se nichil scire nisi in quantum supra deposuit. Vidit tamen quod in die Veneris sancta adorabant crucem Domini reverenter nudis pedibus.
Item, super contentis in XVI articulo et VII sequentibus, de sacramento altaris et sacerdotibus, et in XXIIII-XXVIIIIº, quod magnus Magister et alii layci possent absolvere, respondit se nichil scire, adjiciens quod ipse bene credebat sacramento altaris et aliis sacramentis, et credit quod alii crederent idem. Requisitus si credebat quod ille qui recepit eum esset catholicus et bonus Christianus, respondit quod famam habebat de hoc, tamen non erant illa facta boni Christiani.
Item, super contentis in XXX-XXXIII, de osculis, dixit se nichil scire nisi quod supra deposuit, hoc excepto quod in recepcione sua osculati fuerunt eum in ore.
Item, contenta in XXXIIII et XXXV respondit esse vera, quia ipse juraverat non exire ordinem, et fuerat ei dictum quod pro professo habebatur.
Item, contenta in XXXVI-XXXVIIII respondit se credere esse vera.
Item, contenta in XL-XLV, de crimine sodomitico, respondit se non credere vera esse.
Item, super contentis in XLVI, de ydolis, et in sequentibus XI, respondit se nichil scire nec audivisse dici.
Item, super contentis in LVIII-LXI, de cordulis, respondit se [p. 323] nichil scire nisi quod ipse cingebatur una cordula super camisiam, que non fuit sibi in recepcione tradita, sed per eum aliunde habita.
Item, super contentis in LX-LXIIII respondit se credere eundem modum recepcionis communiter servari in ordine quem deposuit servatum fuisse in recepcione sua.
Item, de contentis in LXV-LXVII respondit se nichil scire, quia in ejus recepcione nichil fuit comminatum eidem.
Item, contenta in LXVIII-LXXIII respondit se credere vera esse, quia ipse juraverat non revellare.
Item, super contentis in LXXIII respondit sibi non fuisse inhibitum quod non confiteretur aliis sacerdotibus qui non essent de ordine, nec scit quod aliis inhiberetur.
Item, super contentis in LXXIIII-LXXVI respondit se credere et scire quod fuerunt negligentes in correctione.
Item, super contentis in LXXVII et XVIIII sequentibus, de hiis que servabantur ultra mare et citra mare, etc., respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit; nescit tamen si osculum remittebatur aliis sicut fuit sibi remissum.
Item, super contentis in XCVII respondit quod ellemosine bene et sufficienter fiebant ter in septimana in dicta domo de Dormellis in qua ipse fuit receptus et commoratus, et hospitalitas bene servabatur ibidem.
Item, de contentis in XCVIII-C respondit se nichil scire, adiciens sibi preceptum fuisse quod non esset in loco quo aliquis excredaretur injuste.
Item, super contentis in CI-CVI respondit se nichil scire nisi quod audiverat dici quod stricte dicta capitula tenerentur, et quod capitulum eorum aliquando Parisius tenebatur de nocte.
Item, de contentis in CVII-CXI respondit se nichil scire nec audivisse, et quod non credit quod possent absolvere layci a peccatis.
Item, de contentis in CXII et CXIII respondit se credere vera esse, et audivisse dici quod in ordine servandum erat quod magnus [p. 324] Magister ordinabat.
Item, super contentis in CXIIII-CXVII respondit se nescire quando dicti errores inceperant; credebat tamen quod negligentes fuerant in corrigendo, quia multo tempore dicti errores inter eos servati fuerant, ut credebat.
Item, super contentis in CXVIII respondit se nescire quod aliquis propter dictas feditates exiverit ordinem memoratum; ipse tamen libenter exivisset dictum ordinem, ut dixit, si ausus fuisset, et quod prima die recepcionis sue vellet pocius fuisse in loco in quo erit in fine mille annorum quam quod fecisset predicta.
Item, de contentis in CXVIIII-CXXIII respondit se nescire nisi quod supra deposuit, et idem respondit de omnibus sequentibus.
Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio vel commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda, et fuit ei inhibitum per eosdem dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret suam presentem deposicionem quousque atestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presente magistro Amisio et me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filiholi, Bernardo Humbaldi et Hugone Nicolai notariis predictis.
Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit penultima dies dicti mensis Decembris, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum in predicta domo abbatis Fiscanensis frater Theobaldus de Taverniaco Parisiensis diocesis, serviens, testis supra juratus, ad deponendum dictum suum, et erat etatis, ut dixit, XL annorum vel circa, nec ferebat mantellum, quia quando fuit captus, prepositus regius Castri Landonis abstulit eum sibi, ut dixit, barbam autem sibi raserat, ut dixit, Senonis, postquam fuit absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem, qui cum eo inquisiverat super facto Templariorum. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis [p. 325] articulis, respondit ad eos ut sequitur. Et primo super IIII primis dixit se credere quod omnes communiter recipiebantur in ordine sicut ipse communiter fuit receptus. Ipse tamen fuerat receptus, ut dixit, in capella domus Templi vocata le Boys d'Escutz Belvacensis diocesis, in festo sanctorum Crispini et Crispiniani preterito, fuerunt decem anni vel circa, per fratrem Johannem Moet, preceptorem ballivie Belvacinii condam, presentibus solum fratribus Johanne de Langivilla presbitero et Petro de Cormeles servientibus ordinis defunctis, in hunc modum. Nam cum peciisset idem testis beneficium ordinis et concessissent eidem, fecit dictus receptor eum vovere castitatem, vivere sine proprio et obedire superioribus suis, et juravit super quendam librum servare bonos usus et bonas consuetudines ipsius ordinis et malos usus et malas consuetudines reprobare, juravit insuper quod teneret secreta ordinis. Et postmodum tradidit sibi mantellum ordinis, quo tradito dicti duo fratres Johannes et Petrus de mandato dicti receptoris traxerunt se ad partem, remanserunt tamen in capella, et testis iste de mandato dicti receptoris traxit se cum ipso receptore prope altare, et dictus receptor dixit ei, ostendendo sibi crucem existentem super altare in qua erat ymago Crucifixi depicta: Abnega illum qui representatur per effigiem illam existentem in cruce. Et ipse respondit: Quomodo possem abnegare creatorem meum? et receptor respondit ei quod abnegaret eum ore et non corde, quia hoc erat de punctis ordinis, et tunc abnegavit ore et non corde, ut dixit; postmodum de mandato ipsius receptoris osculatus fuit ipsum receptorem retro circa zonam super carnem nudam. Precepit ei insuper dictus receptor, ut dixit, quod spueret contra dictam crucem, et ipse spuit juxta eam. Et dixit ei dictus receptor quod omnia ista oportebat eum facere. Dixit insuper quod nunquam interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris nec capitulis eorum.
Item, dixit quod de predictis iniquitatibus fuit confessus fratri Johanni predicto, et dictus frater Johannes dixit sibi quod malefactum erat, verumptamen hoc erat de punctis ordinis, et absolvit eum, [p. 326] injuncta sibi penitencia quod jejunaret sex diebus in pane et aqua.
Item, super contentis in V et X sequentibus, de dogmatizacione, conculcacione crucis et cato, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit de spuicione super crucem, adjiciens se vidisse quod in die Veneris sancta devote adorabant crucem.
Item, contenta in XVIº et XVII sequentibus dixit se credere non continere veritatem, et quod ipse bene credebat sacramentis ecclesiasticis, et bene fiebat officium ecclesiasticum in ordine supradicto.
Item, ad XXXII et XXV sequentes respondit se nichil scire, et quod non credebat contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, ad XXXI-XXXIII respondit quod osculabantur se primo in ore et postmodum retro, ut supra deposuit.
Item, ad XXXIIII et XXXV respondit se non recordari quod juraverit non exire ordinem, dictum tamen fuit sibi quod pro professo habebatur.
Item, ad XXXVI-XXXVIII respondit quod recepciones fiebant clandestine, exclusis omnibus qui non erant de ordine; nescit tamen quod ex hoc suspicio contra ordinem haberetur.
Item, ad XL et V sequentes, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire nec credere contenta in ipsis articulis esse vera, quia poterant habere mulieres pulcras et bene comptas, et frequenter eas habebant, cum essent divites et potentes, et ex hoc ipse et alii fratres ipsius ordinis frequenter amoti fuerant a suis domibus, ut dixit.
Item, ad XLVI et XV sequentes, de ydolis et cordulis, respondit se nichil scire nisi quod in recepcione sua fuit ei preceptum quod de nocte cingeret se super camisiam quadam cordula, ne ita libere posset cum manibus contractare carnes suas, et quod ex hoc eciam jacebant cum braccis.
Item, ad LXII, III et IIII respondit, ut supra, se credere quod ita reciperentur alii fratres communiter in ordine sicut deposuit se fuisse receptum.
Item, ad LXV et VII sequentes respondit per sacramentum sibi [p. 327] fuisse injunctum in recepcione sua ne revellaret secreta ordinis nec modum recepcionis, et si revellassent, credit quod fuissent puniti, sed nescit si ad carcerem vel ad mortem; alia dixit se nescire de contentis in ipsis articulis.
Item, ad LXXIII respondit se nescire quod injungeretur fratribus quod non confiterentur nisi fratribus sacerdotibus ordinis.
Item, ad LXXIIII, V et VI respondit se credere contenta in eis esse vera.
Item, ad LXXVII et XVIIII sequentes respondit se nescire nisi quod supra deposuit.
Item, ad XCVII respondit se non fuisse in aliqua domo ordinis in qua non fierent convenienter elemosine, et hospitalitas convenienter servabatur ibidem.
Item, ad XCVIII, VIIII, et C respondit quod precipiebatur fratribus quod licite acquirerent ordini; de aliis contentis in ipsis articulis dixit se nichil scire.
Item, ad CI-VI respondit, ut supra, quod clam tenebantur capitula exclusis omnibus qui non erant de ordine, et aliquando Parisius de nocte vel circa principium diei, ut audivit dici.
Item, ad CVII-XI respondit se non credere contenta in eis esse vera.
Item, contenta in CXII et XIII respondit se credere vera esse.
Item, super contentis in CXIIII et sequentibus omnibus respondit se credere quod dicti errores confessati per eum incepissent antequam ipse intraret ordinem, sed nescit quando inceperunt dicti errores, nec quod aliquis propter feditates predictas ordinem exiverit, nec quod scandala sint exorta; credit tamen quod illa que deposuit servata fuisse in recepcione sua essent nota inter fratres dicti ordinis, sed non inter extraneos, et audivit dici Magistrum et plures alios multos errores contra ordinem fuisse confessos; alia de contentis in ipsis articulis dixit se nescire.
Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui injunxerunt dicti domini commissarii, in [p. 328] virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revellaret hanc suam deposicionem quousque atestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorundem dominorum commissariorum frater Petrus de Loyson, serviens diocesis Morinensis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, et non portabat mantellum ordinis, quia fecerat inde tunicam propter vestitus inopiam, sicut dixit, dum esset incarceratus apud Montem Argi. Et fuerat cum eo alias inquisitum, sicut dixit, per dictum episcopum Aurelianensem, et absolutus et reconciliatus per eum Aurelianis, et post reconciliacionem fecerat sibi radi barbam, et erat sexagenarius vel circa, sicut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur.
Et primo ad IIII primos dixit se fuisse receptum in capella domus Templi de Bello Vissu Ambianensis diocesis, in Quadragesima instanti erunt XX anni vel circa, per fratrem Johannem Moet, tunc preceptorem ballivie de Pontivo, presentibus fratribus Galtero d'Oysemont serviente et Petro dicto lo Minhot presbitero dicte ordinis, deffunctis, in hunc modum. Peciit enim ipse testis, ut dixit, se admitti ad beneficia ordinis, et fuit admissus. Postmodum dictus receptor fecit eum vovere castitatem, vivere absque proprio, obedienciam, et jurare super quendam librum quod teneret secreta ordinis, et quod bene et fideliter conservaret bona ipsius ordinis, et quod transfretaret si esset necesse et injungeretur ei. Precepit insuper sibi dictus receptor quod leta facie reciperet venientes ad domum eorum, et quod non ferret falsum testimonium, nec interesset loco in quo aliquis exheredaretur injuste, nec [vel?] opprimeretur indebite. Post que tradidit ei mantellum dicti ordinis, et ipse et astantes superius nominati osculati fuerunt eum in ore. Quibus peractis recesserunt dicti duo fratres astantes de capella, et ipse remansit cum receptore prope altare, in quo erat quedam crux lignea erecta cum ymagine Crucifixi depicta, et precepit ei dictus receptor quod abnegaret dictam crucem, et ipse testis rogavit eum quod [p. 329] non placeret sibi quod hoc faceret, et receptor respondit sibi quod hoc oportebat eum facere, et ita abnegavit ore non corde, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret super dictam crucem, et spuit juxta eam. Deinde precepit ei quod oscularetur eum retro supra braccale, quia oportebat sic eum facere, et osculatus fuit eum in dicto loco supra camisiam ut levius potuit, nec scit si tetigit eum ore, quia volebat se expedire, cum displicerent sibi predicta et voluisset tunc magis esse remotus per centum leuchas quam ibi, sicut dixit. Non tamen dixit ei quod predicta essent de punctis ordinis. Item, dixit se credere quod communiter alii reciperentur in ordine per eundem modum. Sed nescit certitudinaliter si ita fieret, quia non interfuerat capitulis eorum nec recepcioni alicujus alterius fratris ipsius ordinis nisi semel, quando frater Jacobus de Villa Parisia serviens fuit receptus apud Chambucle Senonensis diocesis, per fratrem Johannem de Tara, testem supra receptum et examinatum, et in recepcione dicti fratris Jacobi fuerunt servata omnia que supra deposuit de se ipso usque ad tradicionem mantelli. Post quam quidem tradicionem idem testis recessit inde, quia habebat curam furni in quo debebat statim panis poni, et non vidit quid fuit extunc ibi actum, ut dixit.
Item, super V et X sequentibus, de dogmatizacione, spuicione crucis et cato, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit de spuicione crucis.
Item, ad XVI et VII sequentes respondit se non credere contenta in ipsis articulis esse vera, et quod ipse credebat sacramenta Ecclesie.
Item, super contentis in XXIIII et V sequentibus respondit se nichil scire.
Item, super XXX, XXXI, II et III, de osculis, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.
Item, super XXXIIII et V respondit quod statim pro professis habebantur, sed non jurabant quod non exirent ordinem.
Item, contenta in XXXVI-IX respondit se credere vera esse.
Item, super contentis in XX et XXI sequentibus, de crimine sodomitico, ydolis et cordulis, respondit se nichil scire nisi dumtaxat de [p. 330] cordula, quod fuit sibi tradita et preceptum quod ea cingeretur super camisiam de nocte.
Item, super contentis in LXXII et XI sequentibus respondit se nichil aliud scire nisi in quantum supra deposuit se credere quod ita reciperentur alii sicut deposuit se fuisse receptum, et quod precipiebatur eis per juramentum quod non revellarent predicta; sed si revellassent, nescit que pena fuisset eis imposita, nec inhibebatur eis quod non confiterentur nisi fratribus sacerdotibus ordinis.
Item, super contentis in LXX-IIII et XII sequentibus respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit de modo recepcionis, sed credit quod fuerunt negligentes in corrigendo.
Item, super contentis in XCVII, VIII, VIIII et C respondit non esse vera contenta in eis, quia ellemosine ex precepto superiorum convenienter fiebant omnibus transeuntibus, et eciam ter generaliter in septimana, et hospitalitas convenienter servabatur in domibus in quibus moratus fuit, videlicet apud Oysemont et Chambugle, et inhibebatur quod non acquirerent aliquid indebite ordini.