Le procès des Templiers, Tome I.
Part 21
Item, requisitus super LXV, VI et VII articulis, respondit se nunquam vidisse, vel audivisse, quod aliquis fuerit interfectus vel incarceratus quia noluit fecisse predicta confessata per eum, nec quod aliquis recusaverit facere. Postquam tamen fuerunt capti, audivit dici quod si aliquis recusasset, male accidisset ei.
Item, requisitus super LXVIII, IX, LXX, I et II articulis, respondit se nescire nisi quod supra deposuit de se ipso, credit tamen quod jurarent non revelare predicta, nec audebant loqui inter se de modo recepcionis eorum; et si fuissent locuti et superiores eorum scivissent, credit quod incarcerassent eos, et credit eciam quod esset de punctis ordinis quod nullus deberet revelare predicta.
Item, requisitus super LXXIII articulo, respondit se audivisse dici a dominis Guillelmo Britonis et Luca de Caynone presbyteris donatis Templi, commorantibus in dicta domo de insula Bochardi, quod non debebant confiteri nisi fratribus vel donatis presbyteris dicti ordinis. Aliud dixit se nescire.
Item, requisitus super LXXIV, V et VI articulis, respondit se credere contenta in eis vera esse.
Item, requisitus super LXXVII articulo, quod predicta fiebant [p. 227] ultra mare, et sequentibus usque ad XCVII; item quod ellemosine, etc., respondit se credere quod illa que deposuit de se ipso serventur ubique in ordine ex punctis ordinis et precepto superiorum, et quod non esset alius modus recipiendi fratres in ordine; alia dixit se nescire de contentis in articulis memoratis.
Item, requisitus super XCVII articulo, respondit se vidisse in insula Bochardi, in qua morabatur, quod ter in septimana dabant ellemosinam omnibus venientibus, nemini dando repulsam, et dicta ellemosina valebat obolum; tamen credit quod largiorem ellemosinam potuissent et debuissent facere quam facerent; dixit eciam quod hospitalitas bene et hilariter servabatur ibidem.
Item, requisitus super XCVIII, IX et C, respondit quod videtur sibi ipsum audivisse dici a dicto preceptore de insula Bochardi, quod non erat peccatum acquirere ordini per fas vel nephas, vel degerare propter predicta, et quod jurabant acquirere per fas vel nephas, et quibuscumque modis possent dicto ordini, et quod hoc audivit a dicto preceptore dici, et idem juravit hoc, ut dixit, in recepcione sua. Requisitus ubi et quando, et quibus presentibus audivit predicta a dicto preceptore, respondit quod in dicta domo de insula Bochardi, dum idem preceptor sederet ad mensam et confabularetur cum quibusdam clericis et aliis, de quorum nominibus dixit se non recordari, et sunt circiter tres anni quod audivit predicta dici, ut dixit.
Item, requisitus super CI-VI articulis, respondit quod nunquam interfuerat capitulis, sed audiverat dici a dicto Zanoto valeto dicti preceptoris, quod quando tenebant capitula sua apud Auzont, circa mediam noctem faciebant pulsari quamdam campanam, et conveniebant fratres dicti loci, et precavebant sibi quod nullus alius esset in circuitu dicte capelle, et claudebatur porta dicte capelle; et credit eciam quod recepciones fratrum fierent clandestine, sicut deposuit suam factam fuisse; alia dixit se nescire de contentis in ipsis articulis.
Item, requisitus super CVII-XI articulis, respondit se nichil scire nec audivisse, nec credere quod Magister vel visitatores, aut [p. 228] preceptores ordinis possent absolvere a peccatis, nec quod Magister fuerit predicta confessus.
Item, requisitus super CXII et XIII articulis, respondit se credere et audivisse dici quod totus ordo servabat, et servare debebat illud quod magnus Magister cum conventu ordinabat.
Item, requisitus super CXIV articulo, quod ordo potuerit renovari ex quo errores in eo fuerunt introducti, respondit se nescire, credit tamen quod longo tempore duraverunt in ordine errores confessati per eum.
Item, requisitus super CXV, XVI et XVII articulis, respondit se credere quod negligentes fuerunt et stulti, quia non correxerant errores predictos, nec denunciaverant Ecclesie, nec recesserant ab eis, cum potuissent.
Item, requisitus super CXVIII articulo, respondit se nichil scire quod aliqui exiverint ordinem propter ejus feditates, et quod ipse libenter exivisset dictum ordinem propter dictas feditates, si fuisset ausus, et credit quod multi alii fecissent idem.
Item, requisitus super CXIX articulo, respondit quod grandia scandala erant exorta contra ordinem propter predicta, ut in articulo continetur.
Item, requisitus super CXX-III articulis, respondit quod de hiis de quibus supra deposuit quod erant vera, est publica vox et fama in ordine, et sunt nota et manifesta inter fratres, et eciam extra, postquam fuerunt capti, fuit fama publica de predictis. Requisitus quid vocat fama publica, respondit quod illud quod communiter dicitur.
Item, requisitus super CXXIV-VII articulis, respondit se audivisse dici quod magnus Magister et alii contenti in articulis fuerunt confessi illos errores quos ipse confessus est coram domino Papa et coram aliis. Requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore, odio, commodo temporali habito, vel habendo alias instructus vel informatus ut sic deponeret, respondit quod non. Et fuit inhibitum sibi per dictos dominos commissarios quod non revelaret deposicionem suam [p. 229] predictam aliis, quousque atestaciones fuerunt publicate.
Acta fuerunt hec in predicta capella coram prefatis dominis commissariis, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Jovis sequenti, que fuit ultima dies Aprilis, convenerunt dicti domini commissarii, exceptis dictis dominis Narbonnensi archiepiscopo et episcopo Bajocensi, ut supra excusatis, in eadem capella sancti Ellegii, et fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum tunc ibidem frater Johannes de Juvignaco preceptor domus de Vauben, Ambianensis diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, in habitu fratris servientis ordinis Templi, etatis LIIII annorum vel circa, ut dixit. Requisitus si fuerat alias examinatus in negocio Templariorum, respondit quod sic per dominum Papam, rogans et requirens eosdem dominos commissarios quod non inquirerent cum eo de hiis super quibus per dictum dominum Papam fuerat inquisitum cum eodem, sed super aliis articulis, si volebant. Unde predicti domini commissarii volentes plenius deliberare super istis, cum ingnorarent de quibus articulis dictus dominus Papa inquisivit cum eo, remiserunt eundem quousque ad suam presenciam vocarent eundem.
Acta predicta die et loco et aliis notariis supra proximo nominatis presentibus.
Post hec, die Sabati sequenti, que fuit secunda dies May, convenerunt in dicta capella sancti Ellegii dicti commissarii, exceptis dominis Narbonnensi et Bajocensi, ut supra excusatis, et fuerunt adducti ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum infrascripti fratres ordinis Templi, qui adducti fuisse dicebantur de diocesi Petragoricensi, et se obtulisse ad defensionem ordinis predicti, videlicet:
Frater Consolinus de sancto Jorio miles, Caturicensis diocesis, [p. 230] qui fuit requisitus per eosdem dominos commissarios si volebat dictum ordinem defendere. Respondit quod sic, tamquam bonum et legalem. Requisitus si fuerat ipse confessus dictos errores impositos dicto ordini, vel aliquos ex eis, respondit quod sic, coram episcopo Petragoricensi, sed vi tormentorum illatorum sibi prius per annum; sed postmodum fuit, ut dixit, a die Veneris post Nativitatem Domini usque ad diem Sabbati post sequens festum nativitatis sancti Johannis Baptiste, in pane et aqua et frigore, et fuerunt sibi amoti subtulares et supertunicale et capucium, ita quod non habebat nisi tunicam et camisiam, et braccas, et caligas et paleas subtus se.
Frater P. Mariani presbyter, curatus de Chanaco Caturcensis diocesis, dixit quod vult deffendere dictum ordinem.
Frater P. de Taxaco Caturcensis, Ber. Ebrardi Caturcensis, P. Natalis Albiensis, Reginardus Arcoys Turonensis, G. Mercati Caturcensis, G. Vigerii Albiensis, G. Arnaudi Caturcensis, Reginardus Arcoys Turonensis, Dominicus Levela Tarvensis, P. Truelli Caturcensis, G. Alberti Ruthenensis, Jacobus Texanderii Caturcensis, Bertrandus de sancto Johanne Caturcensis, Raymondus de Castabolle Caturcensis, Raymondus Bertrandi Ruthenensis, Johannes Lagorse Caturcensis, Durandus de Prisiaco Ruthenensis diocessium. Qui fratres singulariter et separatim requisiti per dictos dominos commissarios si volebant dictum ordinem defendere, responderunt quod sic, tamquam bonum et legalem, licet confessi fuerint aliquos errores coram episcopo Petragoricensi, vi tormentorum et famis, ut dixerunt. Et frater Guillelmus de Villaribus, qui dixit quod paratus erat dicere veritatem, quando peteretur ab eo; aliter non vult dictum ordinem defendere, quia senex homo est, prout dixit.
Item, Sanctius de Angevilla Gasta Carnotensis, Johannes Borivent Pictavensis, Reginaldus de Bianis Andegavensis, Johannes Jacosi Lemovicensis, Julianus de Picti Turonensis, et Johannes de Poilaloe Turonensis diocesium. Qui fratres singulariter et separatim requisiti an vellent dictum ordinem defendere, responderunt quod sic, tamquam bonum et legalem, adjicientes quod nunquam aliquid contra ordinem [p. 231] fuerunt confessi, licet examinati fuissent per episcopum Cenomanensem.
Item, eisdem die et loco fuerunt simul adducti coram eisdem dominis commissariis fratres subscripti, qui adducti fuisse dicebantur de diocesi Cenomanensi, videlicet fratres P. de Mervilla miles, Carnotensis, et Johannes de Partivis Carnotensis diocesis. Qui sigillatim requisiti si volebant dictum ordinem defendere, responderunt quod si essent restituti pristine libertati et haberent restitucionem bonorum suorum, ipsi defenderent dictum ordinem tamquam bonum et legalem contra omnem hominem, exceptis dominis Papa et Rege.
Acta fuerunt hec predictis die et loco per dictos dominos commissarios, presentibus me Floriamonte et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Lune sequenti, que fuit IV dies mensis May, convenerunt predicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, ut supra excusatis, in dicta capella sancti Ellegii, parati testes recipere, audire et examinare, si qui ad eorum presenciam adducerentur, et procedere in dicto negocio, ut deberent. Cumque nullus testis produceretur coram eis qui examinatus non fuisset per dominum nostrum Papam, nec commode possent ibidem habere, ut eisdem dictum fuit, et expectassent usque ad horam comestionis, dicti domini commissarii continuantes usque in crastinum recesserunt.
Acta fuerunt hec predictis die et loco per dictos dominos commissarios, presentibus me Floriamonte et aliis notariis supra proximo nominatis, excepto Guillelmo Radulphi.
Post hec, die Martis sequenti, que fuit V dies mensis Maii, convenerunt in dicta capella sancti Ellegii prefati domini commissarii, excepto domino Bajocensi, supra excusato, et cum testes qui supra juraverant et examinati non fuerant per dominos commissarios ante dictos, [p. 232] dicerentur fuisse alias per dominum Papam, vel per dominos cardinales deputatos ab eo in inquisicione que fit contra ordinem Templi supradicti, domini commissarii deliberaverunt supersedere ab examinacione predictorum testium juratorum et examinatorum per dominum Papam vel cardinales predictos, quousque plenius deliberarent super istis. Et receperunt in testes Raymondum de Versinacho militem, Lemovicensis diocesis, quondam preceptorem de Bilda, Baudoynum de sancto Justo quondam preceptorem de Pontivo Ambianensis diocesis, Thomam de Chamino Rhotomagensis diocesis, Johannes Buchandi Pictavensis diocesis, Ancherium de Villa Ducis Lingonensis diocesis, Ambertum de Ros Pictavensis diocesis, Jacobum de Trecis, Giletum de Encreyo Remensis diocesis, non portantes habitum Templi, exceptis dictis Johanne Boncandi et Ancherio de Villa Ducis, qui mantellos et habitum Templi portabant. Qui quidem prenominati testes, presentibus et videntibus predictis fratribus Raynaldo de Pruino, P. de Bononia, Guillelmo de Chambonent et Bertrando de Sartiges, juraverunt singulariter singuli, sacrosanctis Evangeliis per eos manu tactis, dicere predictis dominis commissariis totam, plenam et meram veritatem quam sciunt vel credunt de articulis a Sede Apostolica missis, super quibus inquirendum est et contingentibus articulos memoratos, et quod meram, puram et plenam veritatem dicerent non inmiscentes aliquid falsitatis; quod eciam dicerent veritatem predictorum, tam contra ipsum ordinem quam pro ipso ordine, et hoc quocienscumque per ipsos dominos commissarios fuerint requisiti, et quod nec prece, nec precio, nec amore, nec timore, nec privato odio, nec pro commodo temporali quod habuerint, vel habeant, vel habere sperent, testimonium dicent, et quod deposiciones suas non pandent nec revelabunt alicui, quousque fuerint publicate. Ista forma juramenti fuit servata ab hac die in antea in receptione omnium testium sequencium. Dicti vero IV fratres, ante juramentum predictum, protestati fuerunt de dicendo in personis et dicta testium predictorum loco et tempore competenti, petentes sibi dari nomina dictorum testium, cum, ut dicebant, [p. 233] essent ex eis aliqui quos non noscebant nec credebant esse Templarios. Et prefatus Thomas de Chamino dixit ibidem coram dictis dominis commissariis quod, cum ipse nuper fuisset in viridario domini episcopi Parisiensis inter alios qui defensioni dicti ordinis se obtulerant, ipse tamen non vult, nec intendit ordinem defendere supradictum. Quibus peractis, cum major pars predictorum dominorum commissariorum propter necessarias causas, ut dicebant, habuerunt recedere, nec possent ipsa die examinacioni dictorum testium vacare, continuaverunt dictam diem ad diem Mercurii sequentem.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, per dictos dominos commissarios, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis, ac magistro Amisio archidiacono Aurelianensi.
Post hec, dicta die Mercurii, que fuit sexta dies mensis Maii, convenerunt in dicta capella sancti Elligii prefati domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi supra excusatis, et rediit ad eorum presenciam prefatus Raymondus de Vassiniacho miles, ad deponendum dictum suum, in habitu militis secularis existens, barba rasa, etatis, ut dixit, LX annorum vel circa. Qui requisitus super primo, II, III et IIIIº articulis de abnegacione, etc., respondit quod ipse receptus fuerat in domo Templi castri Lemovicensis a fratre Francone de Bort milite Templi predicti, tunc preceptore Alvernie et Lemovicum, et in ejus recepcione fecit jurare ipsum testem super quendam librum quod observaret castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio, et quod servaret usus et consuetudines dicti ordinis et qui tunc erant in dicto ordine et qui ponerentur in futurum. Et post dictum juramentum imposuit sibi, ut dixit, mantellum militarem dicti ordinis; quo imposito, precepit sibi quod deponeret ad terram suum mantellum predictum, et deposito in terra precepit ei quod abnegaret crucem mantelli, et spueret super eam, et calcaret eam pedibus in despectu illius qui fuerat crucifixus in ea; et ipse testis adimplens mandatum abnegavit [p. 234] dictam crucem semel, ore, non corde, ut dixit, et spuit in dicto mantello juxta ipsam crucem, non tamen supra eam, et calcavit dictum mantellum, sed non crucem. Unde ex predictis credit, ut dixit, quod talis modus recepcionis servetur communiter in toto dicto ordine. Requisitus si ille qui recepit eum, dixit sibi aliqua verba persuasoria vel illectiva seu alia ex quibus deberet moveri ad faciendum predicta et aliquam utilitatem spiritualem vel temporalem consecuturus ex predictis, respondit quod non, sed quod predicta debebat facere, quia hoc erat de punctis et usibus ordinis supra dicti. Requisitus de tempore dicte recepcionis et de presentibus, respondit quod erant circiter XXIV anni, et quod fuerant presentes in ipsa recepcione fratres Robertus de Teulet miles, et Johannes de sancto Hilario serviens, tunc preceptor de Paulhaco, et Petrus Reginaldi serviens, frater carnalis predicti Johannis preceptoris de Paulhaco, et frater Hugo de Dompuho serviens, quos omnes dixit esse mortuos; in presenti de nominibus aliorum qui interfuerant dicte recepcioni sue dixit se non recordari. Requisitus in qua parte dicte domus fuit receptus et qua hora, respondit quod in aula ipsius domus intra horam prime et tercie.
Item, dixit quod in predicta recepcione sua fuit ei dictum per dictum receptorem suum quod secundum puncta ordinis debebat cum osculari in ore et in umbilico, et precepit quod oscularetur eum in dictis locis, et ipse osculatus fuit eum in ore et super vestes existentes super umbilicum, sed non super carnem nudam.
Item, dixit quod dictus receptor dixit ei quod non debebat esse in aliquo loco in quo solempnizaretur matrimonium, secundum puncta ordinis, nec esse patruus levando aliquem de sacris fontibus, et quod non intraret aliquam domum in qua mulier jaceret in puerperio, et si haberet motus carnales et concupiscenciam commiscendi se cum muliere, commisceret se cum fratribus dicti ordinis; non tamen recolit si dixit sibi quod istud esset de punctis seu usibus ordinis; requisitus si predicta dixit sibi ad partem, respondit quod non, imo presentibus fratribus supra nominatis per eum.
Item, requisitus si dictus receptor dixit ei quod commiscere se [p. 235] cum aliis fratribus dicti ordinis non esset violare castitatem vel peccatum, respondit quod non.
Item, requisitus si ipse interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris dicti ordinis, respondit se interfuisse recepcioni fratris P. de las Maiz, qui fuit receptus a fratre Humberto de Conborinio tunc preceptore de Paulhaco, in capella domus Templi de las Maiz Bituricensis diocesis. Requisitus si in dicta recepcione fuerunt facta illa que supra deposuit fuisse facta per eum in recepcione sua et dicta et precepta eidem, respondit se plene non recordari; tamen videtur ei quod omnia vel quasi fuerunt facta et precepta, sicut in recepcione ipsius testis facta fuerant et precepta. Requisitus de tempore dicte recepcionis et qui fuerant presentes, respondit quod erant XII anni vel circa, sed de die et mense non recordatur, et fuerunt presentes, ut dixit, fratres Guillelmus Arnaudi tunc preceptor de las Maiez, et Humbandus dictus lo Berroyers servientes, ipse testis qui loquitur et dictus receptor; de pluribus dicit se non recordari, nec scit si dictus Humbandus sit vivus vel mortuus, sed alii scilicet receptor decesserunt et preceptor.
Item, dixit quod ipse testis, existens tunc preceptor dicte domus Templi de Bilheda, recepit in fratrem servientem dicti ordinis Bertrandum la Marcha Lemovicensis diocesis, in domo Templi de Roleis Bituricensis diocesis, et Johannem de Pratemi Lemovicensis diocesis, in fratrem militem dicti ordinis in dicta domo de Bilhida, et in recepcionibus eorum servavit et servari fecit per eos, et eis precepit et dixit omnia que servata fuerant et facta, dicta et precepta in recepcione sua, prout supra deposuerat, hoc excepto quod non fuerunt eum osculati in umbilico, nec precepit eis quod conculcarent crucem, nec dixit dicto militi quod posset commiscere se cum aliis fratribus, quia dictus miles erat senex. Sed bene dixit hoc dicto Bertrando qui erat juvenis; nunquam tamen scivit, nec audivit, ut dixit, quod aliquis frater dicti ordinis commiserit dictum peccatum sodomiticum. Requisitus de tempore dictarum duarum recepcionum et de presentibus, respondit quod dictum [p. 236] Bertrandum recepit sunt VIII anni vel circa, presentibus fratribus Humbando lo Berroyer, et Petro de Ardenayo et Arnardo la Brossa, de quibus nescit an sint vivi vel mortui; fuerunt tamen cum aliis fratribus capti. Prefatum autem militem dixit se recepisse sex anni vel circa, presentibus tribus fratribus proximo nominatis et fratre Bartholomeo de Pratimi milite, preceptore domus de Ulmo Triandi Bituricensis diocesis, filio dicti militis tunc recepti; plures non interfuerunt in dictis recepcionibus, sicut dixit. De diebus vero et mensibus in quibus dicte recepciones facte fuerunt, dixit se non recordari. Requisitus si ipse testis in recepcione sua fecit aliquam resistenciam, quando predicte abhominaciones precipiebantur sibi, et alii quos ipse recepit, et ille quem vidit recipi, respondit quod admirantes deferebant facere donec dicebatur eis, et ipsemet dixit illis quos recepit quod ista erant de punctis ordinis, et sic inducebantur ad faciendum predicta, et dicebant [sic] quod faciebant ore et non corde. Requisitus cujus estatis erant illi quos recepit tempore recepcionis eorum, dixit quod dictus Bertrandus erat etatis XXX annorum vel circa, et dictus miles receptus per eum septuagenarius. De dictis IV articulis et contentis in ipsis, dixit se alia nescire.
Item, requisitus super V-VIII articulis, de dogmatizacione, etc., respondit se nichil scire, nec audivisse ante capcionem Templariorum; sed ex tunc bene fuit interrogatus super istis, nec credit, ut dixit, quod dicti errores contenti in V-VIII articulis vigerent in ordine Templi.
Item, requisitus super IX-XIII articulis, de spuicione, et mincione et conculcacione super crucem, respondit se nichil scire, nec audivisse, nec credere vera esse, nisi in quantum supra deposuit.
Item, requisitus super XIV et XV articulis de adoracione cati, respondit se nichil scire, nec audivisse dici, nec credere vera esse contenta in dictis articulis.
Item, requisitus super XVI-XXIII articulis, quod non credebant sacramenta altaris nec aliis sacramentis, et quod sacerdotes obmittebant verba canonis, etc., respondit quod ipse credebat in dicto [p. 237] sacramento altaris et in aliis sacramentis ecclesiasticis, et credit quod communiter idem crederent alii fratres dicti ordinis, nec credit, nec scit, nec audivit quod sacerdotes eorum obmitterent verba canonis, nec quod hoc preciperetur eis in dicto ordine, imo videtur sibi quod bene et debite celebrarent.
Item, super XXIV-IX articulis, quod Magister, visitator et preceptores poterant fratres absolvere a peccatis, etc., respondit quod aliquo tempore fuit in dicto ordine quod non erant fratres presbyteri, sicut audivit refferri, et tunc si aliquis fratrum delinquebat, injungebatur sibi pena per superiores suos juxta qualitatem delicti; postmodum habuerunt presbyteros, et quando excedebant fratres, remittebantur ad dictos sacerdotes, nisi esset talis excessus propter quem deberent perdere ordinem vel mantellum; dixit tamen se nunquam audivisse, nec credit quod magnus Magister, preceptores vel visitatores dicti ordinis, possent absolvere alios fratres a peccatis, nec confessi fuerint se absolvere posse a predictis.
Item, requisitus super XXX-III articulis, de osculis, etc., respondit se nescire nisi quantum deposuit supra, nec credere quod alia oscula facerent, nisi in ore et in umbilico.
Item, requisitus super XXXIV et V articulis, respondit dictos articulos veros esse, videlicet quod jurabant non exire ordinem, nec eum dimittere pro majori vel minori religione, absque licencia Magistri et conventus dicti ordinis, et quod statim pro professis habebantur. Requisitus qualiter scit predicta, respondit quod quia ipse juraverat in recepcione sua, et fecit alios quos recepit jurare idem.
Item, requisitus super XXXVI-IX articulis, de clandestina recepcione fratrum, et quod ex hoc erat vehemens suspicio, etc., respondit quod credebat vera esse contenta in ipsis articulis, et quod in recepcionibus non intererant nisi fratres dicti ordinis, et quod fiebant januis clausis. Requisitus quomodo hoc sciebat, respondit se vidisse ita servari in recepcione sua et aliorum quos receperat et recipi viderat. Item, dixit se frequenter audivisse in diversis locis a fratribus ejusdem ordinis, et eciam ab aliis secularibus, quod vehemens [p. 238] suspicio erat contra dictum ordinem, propter clamdestinas recepciones predictas.