Le procès des Templiers, Tome I.
Part 22
Item, requisitus super XL-V articulis, de commixione carnali, respondit se credere quod in toto ordine vigeret dictus abusus dicendi fratribus in recepcione sua quod poterant carnaliter commisceri, non autem quod dicerent eis hoc non esse peccatum facere et pati, nec scit, nec audivit quod adinvicem commiscerentur.
Item, requisitus super XLVI-LVII articulis, de capitibus idolorum et eorum veneracione, etc., respondit se nichil scire, nec audivisse dici ante capcionem Templariorum, nec credit vera esse contenta in istis articulis.
Item, requisitus super LVIII-LXI articulis, de cordulis, etc., respondit quod communiter cinguntur cordulis super camisias eorum; nunquam tamen scivit, nec audivit dici, nec credit, ut dixit, quod hoc fieret in veneracionem idolorum, nec quod capita idolorum essent cincta illis cordulis.
Item, requisitus super LXII-VII articulis, quod fratres communiter recipiebantur modis predictis, et quod interficiebantur et puniebantur nolentes hoc facere, etc., respondit se credere quod communiter fratres reciperentur in dicto ordine, sicut deposuit supra se fuisse receptum et alios recepisse et recipi vidisse. Nec vidit, nec audivit quod aliquis fuerit interfectus vel incarceratus pro eo quod noluerit facere supradicta de quibus ipse deposuit, nec quod aliquis finaliter ea facere recusaverit.
Item, requisitus super LXVIII-LXXII articulis, respondit quod communiter injungebatur in ordine per sacramentum ne revelarent modum sue recepcionis aliis qui non essent de eorum ordine, sed inter se bene poterant loqui et loquebantur; non tamen inhibicio fiebat eis sub pena mortis vel carceris, sed per juramentum: si tamen revelassent, fuissent puniti per illos de ordine ad panem et aquam duobus vel tribus diebus in septimana, vel aliter, ad arbitrium fratrum dicti ordinis.
Item, requisitus super LXXIII articulo, respondit verum esse [p. 239] quod injungebatur fratribus ipsius ordinis quod non confiterentur absque licencia superiorum suorum, nisi fratribus ejusdem ordinis, et dixit esse de punctis ordinis, et se audivisse hoc precipi in capitulis celebratis in ordine quibus interfuerat, et dixit se interfuisse bene in decem capitulis generalibus celebratis in ipso ordine, tam ultra mare quam citra mare.
Item, requisitus super LXXIV, V et VI articulis, respondit se credere vera esse quod negligentes fuerant, quia non correxerant dictos errores, nec Ecclesie nunciaverant, nec recesserant ab eisdem cum bene habuissent facultatem.
Item, requisitus super LXXVII et sequentibus articulis usque ad XCVII, item quod ellemosine, etc., respondit se credere quod supra confessata per eum servabantur et ab antico servata fuerunt communiter in ordine, citra mare et ultra mare, ex precepto superiorum et ex statutis ordinis, nec audivit dici quod aliquis modus, varians substanciam eorum de quibus supra deposuit, fuerit in dictis recepcionibus observatus.
Item, requisitus super XCVII articulo, respondit quod ellemosine sufficienter fiebant in ordine et hospitalitas convenienter servabatur, et hoc dixit se servasse et fecisse servari in domibus quas ipse tenuit, et vidit servari in aliis domibus dicti ordinis.
Item, requisitus super XCVIII, VIIII et C articulis, respondit quod non credebat vera esse contenta in dictis articulis; imo erat commune preceptum in dicto ordine quod fratres ipsius ordinis non interessent scienter, nec consentirent indebite exheredacioni alicujus Christiani, nec unquam vidit, nec audivit dici quod in ordine referretur non esse peccatum degerare pro incremento ipsius ordinis.
Item, requisitus super CI-VI articulis, respondit quod clandestine fiebant capitula et recepciones in dicto ordine, scilicet januis clausis et nullis presentibus, nisi fratribus dicti ordinis, in locis in quibus fiebant, et vidit quod aliquando mitebantur fratres servientes ad videndum si aliquos essent in eventu qui possent audire vel [p. 240] videre eos quando tenebant dicta capitula vel faciebant recepciones predictas, nec vidit quod predicta fierent de nocte, nisi urgente aliqua necessitate.
Item, requisitus super CVII-CXI, respondit se non credere, nec scire, nec audivisse, nec vidisse contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, requisitus super CXII et XIII articulis, respondit verum esse quod totus ordo tenebatur servare illud quod magnus Magister cum conventu ordinabat, et hoc dixit se scire, quia vidit de hoc agi et tractari ultra mare, quando erat ibi.
Item, requisitus super CXIV-VII articulis, respondit se nescire quando dicti errores inceperunt; credit tamen quod longo tempore duraverunt errores confessati per eum; nescit tamen qualiter et quare fuerunt introducti, nec a quibus; de negligencia correctionis eorum, dixit ut supra.
Item, requisitus super CXVIIIº articulo, respondit quod multi exiverant dictum ordinem, sed nescit quibus ex causis.
Item, requisitus super CXIXº articulo, respondit se credere verum esse quod grandia scandala sint, propter premissa, exorta, ut in dicto articulo continetur.
Item, super CXX-III, respondit se credere quod de hiis que per eum confessata sunt supra, sit fama publica in ordine, et sint nota et manifesta inter fratres ordinis, et quod eciam nunc sit fama publica de predictis inter seculares. Requisitus quid vocat famam publicam, respondit quod illud quod communiter gentes dicunt.
Item, requisitus super CXXIV-VII articulis, respondit se nescire nisi per relatum alienum incertum. Requisitus si fuerat alias examinatus super facto Templariorum, respondit quod sic, per dominum archiepiscopum Bituricensem apud Exordunum Bituricensis diocesis, asserens quod prius dudum ante questionatus fuerat et tentus per plures septimanas in pane et aqua. Requisitus si fuit aliqua confessus coram dicto domino archiepiscopo, dixit quod sic aliqua, sed non omnia, nec tot sicut deposuit coram dictis dominis commissariis. Item requisitus si [p. 241] sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore, odio, commodo temporali habito vel habendo, vel instructus, vel informatus ut sic deponeret, respondit quod non, et fuit ei inhibitum quod non revelaret deposicionem suam predictam aliis, quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec per dictos dominos commissarios, predictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis, ac eciam dicto Guillelmo Radulphi.
Post hec, die Jovis sequenti, que fuit VIIª dies dicti mensis Maii, convenerunt in predicta capella sancti Ellegii predicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonnensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuit adductus ad presenciam eorumdem, ut deponeret dictum suum, Baldoynus de sancto Justo preceptor de Pontivo Ambianensis diocesis, sine mantello et habitu Templi, quem mantellum dixit se dimisisse volontarie isto anno circa mediam Quadragesimam, et rasisse barbam, etatis XXXIV annorum, ut dixit. Requisitus si fuerat alias examinatus in negocio Templariorum, respondit quod sic, Ambianis per fratres Predicatores, et Parisius per episcopum Parisiensem, et dixit quod fuerat subjectus questionibus Ambianis, ubi, ut dixit, primo per fratres Predicatores examinatus, paulo post Templariorum capcionem, vi et metu dictorum tormentorum confessus fuit plura coram ipsis Predicatoribus quam postea Parisius coram domino episcopo Parisiensi, per quem nuper circa mediam Quadragesimam examinatus fuit, et plus quam non deponat coram dominis commissariis. Requisitus autem super omnibus et singulis articulis suprapositis, sibi qui Latinum intelligebat expositis, respondit ut sequitur. In primis, super IV articulis, respondit quod ipse testis etatis tunc circiter decem et octo annorum, fuit receptus tunc in ordine Templi in domo Templi de Somorens Ambianensis diocesis, per fratrem Robertum de sancto Justo presbyterum, preceptorem ballive de Somorens, consanguineum dicti testis, et in ejus recepcione [p. 242] dixit fuisse servatum istum modum, videlicet quod in capella dicte domus imposuit sibi dictus preceptor mantellum supra vestes seculares, sed antequam imponeret sibi dictum mantellum, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et quod viveret sine proprio, et insuper quod esset servus esclavus Templi, ad recipiendam Terram Sanctam pro posse suo. Item, dixit quod post predicta exiverunt capellam, et frater Petrus de Braella preceptor domus dicti loci de Somorens duxit ipsum testem ad quamdam cameram, et excluso hostio, dixit ipsi testi quod abnegaret Deum, et cum dictus testis perterritus facere recusaret, subjunxit dictus frater P. preceptor quod oportebat eum ita facere, aliter male accideret sibi, et tunc ipse testis fuit magis attonitus et orripilavit, id est eriguere pilli sui, potissime quia audivit murmur aliquorum extra ostium camere predicte, et dixit quod tunc abnegavit Deum ad mandatum illius, ore, sed non corde, semel tantum. Et hoc facto, idem frater P. dixit sibi: Tu eris bonus pugil ultra mare. Post que immediate precepit idem frater P. ipsi testi quod si aliquis frater dicti ordinis vellet jacere secum, non deberet recusare. Ipse tamen testis, ut dixit, non intellexit quod hoc diceret ut jacentes insimul aliquod peccatum committeretur, sed si deficeret lectus alteri, quod reciperet eum in lecto suo honesto. Quibus sic actis, ipse testis exuit se vestibus suis secularibus usque ad camisiam et braccas, et induit vestes novas ordinis. Requisitus si ibi erat aliqua crux, respondit quod non. Requisitus de tempore recepcionis sue et de presentibus, respondit quod in crastinum instantis festi nativitatis Beati Johannis Baptiste, erunt XVI anni, ut sibi videtur, presentibus in capella, quando fuit sibi traditus mantellus, dictis duobus preceptoribus, fratre Jacobo de Rubeo Monte fratre serviente, et fratre Alberto curato dicte domus, et fratre Johanne de Via fratre serviente, et fratre Ansoldo serviente, dispensatore dicte domus, quos omnes dixit obiisse, exceptis fratribus Jacobo de Rubeo Monte et Johanne de Via predictis; in camera vero, quando abnegavit Deum, non fuerant aliqui presentes nisi frater P. preceptor predictus et ipse testis.
Item, requisitus si contenta in IV articulis predictis [p. 243] servabantur in ordine Templi, respondit se nescire, quia nunquam interfuerat, ut dixit, nisi in recepcionibus IV fratrum, in quibus quidem recepcionibus non fuerunt facta contenta in ipsis IV articulis, quod ipse viderit vel sciverit. Requisitus qui erant dicti fratres, ubi, quando et a quibus fuerunt recepti et quibus presentibus, respondit quod ipse idem testis, existens preceptor Baylive de Pontivo, recepit tres ex predictis, videlicet fratres Michaelem Musset, quem recepit in camera domus sue de Oysimont Ambianensis diocesis, fuerunt IV anni in festo Nativitatis Domini proximo preterito, presentibus fratribus Egidio curato ecclesie dicti loci de Oysimonte, Guillelmo de Platea, Radulpho de Frenayo qui vivit, ut credit; recepit insuper fratrem Johannem de sancto Justo nepotem suum, in capella domus vocata Forest, ejusdem diocesis Ambianensis, in mense Septembris proximo venturo erunt IV anni, presentibus dicto Egidio curato de Oysimonte, et Andrea Meditatorio, Bernardo Gafet et Michaelle, presbytero de Villaroys, deffuncto. Item, recepit, ut dixit, fratrem Johannem de Resida Valle, in camera domus sue de Oysimonte, tres anni fuerunt in festo Epiphanie Domini proximo preterito, presentibus dicto Egidio curato de Oysimonte, et fratribus Thoma de Janvalle presbytero, Roberto Flamengi, Radulpho de Frenayo, qui omnes vivunt, ut dixit, excepto dicto Roberto, de quo dubitat si vivat aut sit mortuus. Requisitus quem modum servavit in recepcione dictorum trium fratrum, respondit quod fecit eos jurare et vovere castitatem, obedienciam, et viverent sine proprio, et quod essent servi esclavi dicti ordinis Templi, ad recipiendum Terram Sanctam pro posse eorum. Dixit insuper quod in libris eorum sunt certa statuta qualiter vivere debent dicti fratres, ire ad ecclesiam, dicere horas suas et conversari, et qualiter debent se induere, et cingi cordula supra camisiam, et calciare se caligis, et alia facere que pertinent ad religionem eorum, et in dicta recepcione faciebat eis legi dicta statuta, et specialiter illa que continebant penam imponendam eisdem quando delinquebant; non tamen fecit abnegare Deum, nec aliquam inhonestatem, ut dixit. [p. 244] Requisitus si in recepcione sua, vel alias, fuit ei injunctum quod si contingeret eum recipere aliquos, faceret eos abnegare Deum, sicut ipse fecerat, respondit quod non.
Item, dixit se interfuisse recepcioni fratris Jacobi de Bergnicuria, qui dicitur obiisse, et fuit receptus a fratre Hugo de Paurando visitatore ordinis Templi, in capella dicte domus Templi de Somorens, sunt XII anni vel circa, ut credit, et fuerunt presentes predictus frater Robertus, alias vocatus de Belvaco, et frater Albertus curatus dicte domus de Somorens, et Jacobus de Rubeo Monte et Johannes de Via predicti, et in dicta recepcione nichil aliud factum fuit, ut dixit, quod ipse sciverit vel viderit, nisi quod ipse testis supra deposuit se fecisse in recepcione supradictorum trium quos ipse recepit. Requisitus si credit quod in ordine predicto fierent abnegaciones predicte contente in dictis IV articulis vel aliqua ex eis, respondit se credere quod ab aliquibus et in aliquibus locis fierent, sicut ipse fecit, quia non credit quod ipse fuerit primus nec solus in abnegacione predicta; scit tamen bene, ut dixit, quod in aliquibus locis non fiebant dicte abnegaciones.
Item, requisitus super V-VIII, de dogmatizacione, etc., respondit se nichil scire de contentis in dictis articulis, nec audivisse, nec credere vera esse.
Item, requisitus super IX-XIII, quod spuebant supra crucem, et conculcabant, et super eam mingebant, eciam in septimana sancta, respondit quod credit contenta in dictis articulis esse trufatoria et non vera, et quod nichil scivit de eis, nec audivit ante capcionem Templariorum.
Item, requisitus super XIV et XV articulis, de apparicione et adoracione cati, respondit se nichil scire, et credit esse falsum et derisorium.
Item, requisitus super XVI-XXIII articulis, quod non credebant sacramentum altaris nec alia sacramenta ecclesiastica, et quod sacerdotes dicti ordinis obmittebant verba canonis ex precepto preceptorum, respondit se nichil scire, nec audivisse; quin imo [p. 245] credebat contrarium esse verum, scilicet quod bene credebant sacramentum altaris et alia sacramenta Ecclesie, et quod sacerdotes verba dicerent per que conficitur corpus Christi, nec audivit quod unquam prohiberetur eis ne dicerent dicta verba.
Item, requisitus super XXIV-IX articulis, respondit quod quando aliquis frater dicti ordinis delinquebat publice, Magister, vel visitator aut preceptores puniebant eum secundum ordinis disciplinam, vel ei graciam faciebant quandoque, verumtamen de peccatis non absolvebant, sed sacerdotes ordinis quibus confitebantur absolvebant eos, et hec dixit se vidisse in locis et capitulis dicti ordinis quibus interfuerat.
Item, requisitus super XXX-III articulis, respondit verum esse quod in recepcione fratrum recipiens osculabatur in ore recipientem et fratres astantes; de aliis osculacionibus contentis in dictis articulis, dixit se nichil scire, nec credere esse vera, sed reputat abusionem.
Item, requisitus super XXXIV et V articulis, respondit quod statim pro professis habebantur; sed quod jurarent se non exire ordinem, dixit se nescire, nec audivisse.
Item, requisitus super XXXVI-VIIII articulis, respondit quod in recepcione fratrum non intererant nisi fratres dicti ordinis, et quod fiebant januis clausis; nescit tamen, ut dixit, quod propter hoc vehemens suspicio haberetur, quia non audivit de hoc ante capcionem Templariorum, nec poterat divinare quid alii suspicabantur de hoc.
Item, requisitus super XL-V articulis, quod poterant carnaliter commisceri licite et sine peccato, et quod plures vel aliqui eorum hoc faciebant, respondit se nichil scire, nec audivisse, nisi in quantum supra deposuit sibi fuisse dictum per fratrem P. de Braella, in quo tunc malum nullum intellexit, ut dixit.
Item, requisitus super XLVI-LVII articulis, de ydolis, respondit se nichil scire, nec alias audivisse, imo reputabat trufam et falsum esse, quia interfuerat capitulis Parisius bis et in Cipro bis, et nunquam de contentis in dictis articulis audiverat fieri mencionem in eis, ut dixit.
Item, requisitus super LVIII-LXI articulis, quod cingebant [p. 246] capita ydolorum cordulis quas tradebant fratribus, ut eas continue portarent, respondit quod cordulas portabant quas assumebant unde volebant, et cingebantur eis, ut audivit, propter honestatem et ne palparent ita libere carnem suam, non tamen credit, nec scit, nec audivit quod capita ydolorum cum eis cingerentur, nec quod in eorum veneracionem portarentur.
Item, requisitus super LXII, III et IV articulis, quod communiter fratres dicti ordinis recipiebantur modis predictis, respondit se nichil scire quod supra deposuit.
Item, requisitus super LXV, VI et VII articulis, quod qui nolebant predicta facere interficerentur vel incarcerarentur, respondit se nichil scire, nec audivisse quod aliquis interficeretur vel incarceraretur propter hoc.
Item, requisitus super LXVIII-LXXII articulis, respondit quod illa que agebantur in capitulis eorum non audebant revelare etiam fratribus dicti ordinis qui non interfuerant capitulis, et hoc injungebatur eis sub pena amissionis habitus. Alia dixit se nescire de contentis in ipsis articulis. Requisitus si injungebatur eis specialiter quod non revelarent modum recepcionis eorum, respondit quod non; sed ex generali precepto quod non revelarent sub pena predicta ea que agebantur in capitulis, intelligebatur ne revellarent modum recepcionis injunctum.
Item, requisitus super LXXIIIº articulo, respondit verum esse quod injungebatur fratribus ne sine licencia fratris sacerdotis curati eorum confiterentur aliis, adjiciens quod ipse idem testis infra VIII dies, ut sibi videtur, post recepcionem suam, petita licencia a fratre Alberto curato de Somorens quod posset alteri confiteri peccata sua, fuit confessus abnegacionem per ipsum factam de qua supra deposuit, et alia peccata sua cuidam sacerdoti seculari qui vocabatur Johannes, curatus de Vereria Ambianensis diocesis, qui absolvit eum et imposuit sibi penitenciam quod jejunaret omnes dies Veneris unius anni, quorum XII fuerunt in pane et aqua, subjungentes quod dictam licenciam [p. 247] specialiter petiit ut confiteretur de abnegacione predicta.
Item, requisitus super LXXIV, V et VI articulis, respondit quod fratres qui sciebant et faciebant errores predictos, et habebant facultatem recedendi ab eis, fuerunt negligentes, quia non dixerunt dictos errores, nec denunciaverunt sancte matri Ecclesie.
Item, requisitus super LXXVII et sequentibus usque ad XCVII, item quod elleemosyne, etc., respondit se nescire nisi in quantum supra deposuit de modo recepcionis et de aliis contentis in dictis articulis.
Item, requisitus super XCVII articulo, respondit quod ex precepto fiebant ellemosine convenienter in ordine, et dabant decimam panis quem coquebant, non tamen dabant pauperibus panem ita album et depuratum a furfure sicut ipsi comedebant, et hoc vidit fieri in dictis domibus de Somorens et de Oysimonte; potest tamen esse, ut dixit, quod in multis domibus dicti ordinis non fierent eleemosine ita ordinate sicut in domibus predictis. Dixit insuper quod in domibus dicti ordinis in quibus fuit, vidit fieri et servari hospitalitatem et bene recipi bonos homines, et victualia eis et eorum manualibus ministrari.
Item, requisitus super XCVIII, VIIII et C articulis, respondit contenta in ipsis non esse vera, sed pocius contrarium, quia reputabatur peccatum per nephas acquirere aliena et propter hoc degerare, et precipiebatur quod non acquirerent aliena injuste, et si acquisivissent aliena in exheredacionem alicujus, fuissent expulsi de domo vel puniti; non tamen vidit quod aliquis propter hoc puniretur, nec quod casus eveniret.
Item, requisitus super CI-VI articulis, respondit quod quando celebrabant capitula vel recipiebantur fratres, excludebant omnes preter fratres dicti ordinis, et claudebant januas locorum in quibus tenebantur capitulia et fiebant recepciones predicte; non tamen vidit quod tenerentur vel fierent in primo sompno vel in prima vigilia noctis, vel quod familie excluderentur a domo, nec quod excubie ponerentur [p. 248] supra tectum; capitula autem et recepciones vidit teneri et fieri de die, ut dixit.
Item, requisitus super CVII-XI articulis, respondit se nescire quod possint magnus Magister, visitatores et preceptores, absolvere a peccatis confessatis vel non confessatis, nec audivit dici, nec credit. Audivit tamen dici quod dictus magnus Magister confessus est aliquos errores coram pluribus.
Item, requisitus super CXII et XIII articulis, respondit se credere quod totus ordo tenebatur servare quod magnus Magister cum conventu suo ordinabat, unde in capitulis precipiebatur et dicebatur quod servarent bonos usus et bonas consuetudines ordinis quos habebant et que in posterum per Magistrum cum conventu ordinarent.
Item, requisitus super CXIV-XVII articulis, respondit se nescire quando habuerunt inicium herrores quos confessus est supra, quia de aliis nichil scit. De aliis vero contentis in ipsis articulis, respondit ut supra.
Item, requisitus super CXVIIIº articulo, respondit se nescire quod aliqui exiverint dictum ordinem propter feditates ordinis.
Item, requisitus super CXVIIIIº articulo, respondit se credere quod post capcionem Templariorum, sed non ante, fuerunt exorta scandala contenta in dicto articulo, et quod multi ex fratribus dicti ordinis revelassent errores quos sciebant esse in ordine, si putassent quod fides in hoc adhibita fuisset eisdem, et nisi timuissent pericullum quod ex revelacione eis poterat imminere ab ordine supra dicto.
Item, requisitus super CXX-III articulis, respondit se non credere contenta in ipsis articulis esse vera, nec eciam esse quod confessata per eum sint notoria et scita ab omnibus aliis fratribus.
Item, requisitus super CXXIV-VII articulis, respondit ut supra quod audiverat dici aliquos errores fuisse confessatos per Magistrum et per plures alios fratres dicti ordinis.
Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore, odio, comodo temporali, habito vel habendo, instructus vel [p. 249] informatus ut sic deponeret, respondit quod non, et fuit inhibitum sibi per dictos dominos commissarios quod non revelaret deposicionem suam predictam aliis quousque fuerint publicate.
Acta fuerunt hec predictis die Jovis, et in cappella predicta sancti Elligii, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Veneris sequenti, que fuit VIIIª dies mensis Maii, convenerunt in dicta capella sancti Ellegii predicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuit adductus ad presenciam eorumdem, ut deponeret dictum suum, Gilletus de Encreyo, Remensis diocesis, in habitu seculari, barba rasus, testis supra juratus, etatis, ut dixit, LX annorum vel circa de presenti; quando vero intravit ordinem dixit quod erat L, et quod fuerat receptus in fratrem servientem ejusdem ordinis, et erat laborator agrorum et custos animalium. Requisitus si alias fuerat inquisitum cum eo in negocio Templariorum, respondit quod sic Parisius in Templo per fratres Predicatores et postmodum alia vice per dominum episcopum Parisiensem in aula sua, et dixit quod fuerat suppositus questionibus in Templo paulo post capcionem Templariorum; et expositis omnibus et singulis articulis sibi, respondit ut sequitur.