Le procès des Templiers, Tome I.

Part 20

Chapter 20 3,487 words Public domain Markdown

Item, requisitus qualiter reciperint alii fratres in dicto ordine, respondit se credere quod recipiantur sicut ipse fuit receptus, et quod viderat recipi in dicto ordine IIIIor vel V fratres, et presens fuerat in recepcione eorum. Requisitus de nominibus illorum quos viderat recipi, respondit se non recordari. Requisitus de locis unde erant dicti recepti et in quibus locis recipiebantur et per quos, respondit quod duo vel tres ex predictis receptis erant de Parisiis et fuerant recepti in domo Templi Parisius, aliqui in fratres milites et aliqui in servientes, duos autem, sicut dixit, viderat recipi in fratres servientes in Burgundia apud Cabilonem. Requisitus de qua parentella erant predicti quorum recepcionibus dixit se interfuisse, respondit se nescire, et quod non viderat eos ante ipsam recepcionem nec vidit post. Requisitus de nominibus illorum qui recipiebant eos et qui fuerant presentes, respondit se nescire, sed preceptores locorum faciebant dictas recepciones. Requisitus de tempore dictarum recepcionum, respondit recepcionem quam dixit fuisse Parisius extitisse factam circa festum nativitatis beati Johannis erunt octo anni, et alia recepcio fuit facta post modum in septimana ante Pascha erunt sex anni; requisitus de diebus in quibus fuerunt facte dicte recepciones, dixit se non recordari. Requisitus quomodo interfuerat ipse in recepcionibus predictis, et si erat frater residens in dictis locis, respondit quod non residebat, sed a casu venerat. Requisitus in quibus locis erat ipse conventualis eo tempore quo fuerunt facte recepciones predicte, respondit quod tempore prime recepcionis facte Parisius et eciam secunde erat conventualis Treveris in Allamania, et erat frater serviens. Requisitus quot annis fuerat ibi conventualis, respondit quod per duos annos cum dimedio. Requisitus ex qua causa venerat Parisius tempore dicte [p. 216] recepcionis, respondit quod associaverat preceptorem Treverensem, qui venerat Parisius ad capitulum, et quod mitebatur ad domum Templi de Valloysa, Vienensis diocesis, illo tempore quo dixit se interfuisse recepcioni facte apud Cabilonem. Requisitus si in dictis recepcionibus IIIIor vel quinque fratrum quibus dixit se interfuisse fuerunt aliqua alia dicta vel facta quam deposuit de se ipso, respondit quod non quod ipse viderit vel audiverit.

Item, requisitus quot anni sunt quod ipse dimisit habitum ordinis Templi, respondit quod in festo beati Martini nuper elapso fuerunt quinque anni elapsi quam dimiserat in dicta domo de Treveris, propter pravitates quas viderat et servaverat in dicto ordine. Interrogatus que erant ille pravitates, respondit quod ille de quibus supra deposuit. Interrogatus si sciebat in dicto ordine aliquas alias pravitates nisi illas de quibus supra deposuit, respondit quod non. Requisitus si resumpserat habitum ex quo dimiserat ipsum, respondit quod non, et quod eadem die fecit sibi radi barbam et ex tunc fuit profugus ab ipso ordine et moratus in Lotaringia in domo comitis de Bleymont, in qua habebat duos fratres, et post modum fuit captus in villa sancti Nicolai de Portu, ubi tenuerat eum causa peregrinacionis per annum cum dimedio, et solutis expensis carceris et postea fuit permissus abire, sed demum, cum recederet et vellet peregrinari cum Hospitalariis ultra mare, fuit captus per gentes domini Regis.

Item, requisitus super II, III et IIIIº articulis, respondit se credere quod communiter fratres ordinis et major pars ipsius ordinis faciebant illa que ipse deposuit se fecisse, et hoc in ipsa recepcione sua et non post.

Item, requisitus super V, VI, VII et VIII articulis, de dogmatizatione quod Christus non esset verus Deus, etc., respondit se nichil aliud scire quam supra deposuit.

Item, requisitus super VIIII, X, XI, XII et XIII articulis, de spuicione et conculcacione et mictione crucis, respondit se nichil aliud scire quam supra deposuit facta fuisse in recepcione sua et se vidisse fieri in recepcione aliorum predictorum, nec credit nec audivit quod alia contenta in dictis articulis fierent, addiciens quod in die [p. 217] Veneris sancta cum reverencia et discalciati adorabant crucem, et hoc dixit se vidisse de adoracione crucis in domibus ordinis Templi in quibus fuerat commoratus. Requisitus in quibus domibus fuerat commoratus, respondit quod in Cipro per trienium, post modum rediit citra mare et fuit moratus in domo ordinis predicti vocata de Roellis, Lingonensis diocesis, quasi per dimedium annum, et ex inde in alia domo dicti ordinis vocata de Romanioha, ejusdem Lingonensis diocesis, sed non recordatur per quantum temporis, et ex inde in Lotarengia in quadam domo dicti ordinis vocata de Somis, quasi per unum annum, et est Tullensis diocesis, et ex inde in Picardia in alia domo vocata Aymo prope Boloniam, per annum cum dimedio, ut sibi videtur, et exinde ivit Triveris in Allamania, ubi fuit per II annos, ut sibi videtur.

Acta fuerunt hec in predicta capella episcopali Parisiensi, dictis die et loco, per dictos dominos commissarios, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit dies XXVIII mensis Aprilis, convenerunt dicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi ut supra excusatis, apud sanctam Genovefam in capella sancti Ellegii, et revenit coram eisdem dominis commissariis dictus Gerardus testis ad perficiendum dictum suum, quod propter hore tarditatem non poterat perfici dicta die Lune. Requisitus super XIIII et XV articulis, de apparicione et adoracione cati, etc., respondit se nichil scire, nec audivisse dici, nec credit esse vera.

Item, requisitus super XVI-XXIII articulis, quod non credebant Sacramentum altaris et quod sacerdotes obmitebant verba Canonis, respondit se nichil scire, nec audivisse dici, nec credere contenta in dictis articulis esse vera.

Item, requisitus super XXIIII-VIIII articulis, quod magnus Magister posset absolvere a peccatis, respondit se nichil scire, nec audivisse dici, nec credere contenta in dictis articulis esse vera.

Item, requisitus super XXX, XXXI, II et III articulis, de [p. 218] osculis, respondit vera esse quantum ad osculum oris et spine dorsi, de aliis osculis dixit se nichil scire, nec audivisse dici, nec credere esse vera. Requisitus quomodo scit quod osculabantur in ore et spina dorsi, respondit quod in recepcione sua iste testis fuit osculatus recipientem in ore et spina dorsi, et vidit idem fieri in recepcionibus aliorum predictorum quibus interfuerat.

Item, requisitus super XXXIIII et V articulis, de juramento quod non exirent ordinem et quod statim habeantur pro professis, respondit esse veros articulos, reddens causam quia ipse juraverat in sua recepcione et fuerat sibi dictum quod pro professo habebatur, et quia ita vidit fieri in aliis recepcionibus de quibus supra deposuit. Addiciens quod incarcerati fuissent si qui exivissent dictum ordinem et capti [sic] potuissent ab eis.

Item, requisitus super XXXVI et VII articulis, quod clamdestine fiebant recepciones et nullis presentibus nisi fratribus ordinis, respondit vera esse, et reddit causam ut in proximis articulis.

Item, requisitus super XXXVIII et VIIII articulis, quod suspicio vehemens habebatur contra ordinem, etc., respondit vera esse et quod ipse audiverat viginti anni erant elapsi et priusquam fuisset in ordine, et post a pluribus personis et in pluribus locis de quibus dixit se non recordari.

Item, requisitus super XL-XLV articulis, quod fratres poterant carnaliter commisceri, respondit quod non credebat, nec sciebat, nec audiverat dici, existens in ordine, contenta in dictis articulis esse vera.

Item, requisitus super XLVI-LVII articulis, de adoracione ydolorum, respondit se nichil scire, nec audivisse, nec credere contenta in ipsis articulis esse vera, et quod propter dictos articulos, quia non confitebatur eos coram baylico regio Matisconensi, fuit questionatus ponderibus apensis in genetalibus suis et in aliis membris quasi usque ad exanimacionem.

Item, requisitus super LVIII-LXIIII articulis, de cordulis cum quibus cingebant capud ydolorum, respondit falsum esse quod cingerentur capita ydolorum cordulis, et quod tales cordule traderentur [p. 219] fratribus; quilibet tamen fratrum cingebat se super camisiam una cordula quam accipiebat vel emebat unde volebat, et quando erat captus apud Saracenos non dabatur pro ejus redempcione nisi cordulla talis, et in hujusmodi significationem precipiebatur eis, ut dixit, quod portarent cordulam predictam, et dixit esse de punctis ordinis in Acon. Interrogatus quomodo hoc sciebat, respondit quod primo quam esset frater dicti ordinis, audivit predicta dici in Acon a fratre Guillelmo de Bellojoco tunc Magistro ordinis in domo Templi, et a Magistro qui nunc est audivisse in Cipro postquam fuit frater ordinis predicti.

Item, requisitus super LXV, VI et VII articulis, quod interficerentur vel incarcerarentur qui nolent in recepcione sua facere predicta, respondit quod nec sciebat, nec viderat, nec audiverat aliquem interfici vel incarcerari propter predicta, nec scit, nec audivit dici quod aliquis recusaverit facere illa que ipse deposuit in recepcione sua se fecisse.

Item, requisitus super LXVIII-LXXII articulis, ne predicta per sacramentum revellarent, respondit quod per sacramentum imponebatur eis ne revelarent modum recepcionis sue et secreta capituli, et si qui revelassent, abstulissent eis mantellum, et posuissent eos in carcere mortali, nec de predictis auderent loqui inter se, non tamen vidit nec audivit aliquem revellasse predicta, nec propter hoc fuisse punitum.

Item, requisitus super LXXIII articulo, respondit verum esse, et quod sibi injunctum fuerat quod non confiteretur nisi fratribus presbiteris ejusdem ordinis, et idem audivit precipi in capitulis eorum quibus interfuit. Requisitus quare precipiebant, respondit quod ad hoc ut non scirentur ab aliis confessiones eorum.

Item, requisitus super LXXIIII, V et VI articulis, quod neglexerunt corrigere errores et nunciare Ecclesie, licet potuerint, respondit se credere vera esse contenta in ipsis articulis, tamen credit quod confiterentur, adiciens quod ipse idem confessus fuerat errores supra per eum confessatos cuidam legato Sedis Apostolice qui erat [p. 220] cardinalis et Lombardus, ut sibi videtur, in festo beati Martini proximo lapso vel circa fuerunt V anni elapsi, et dictus legatus injunxit sibi penitenciam quod iret ultra mare et absolvit eum a peccato, nec injunxit sibi quod reintraret ordinem de quo tunc exierat, dicens quod ex predicta causa volebat ire ultra mare, quando fuit captus. Dixit insuper quod infra duos menses postquam fuerat predicta confessus predicto cardinali, fuit eadem confessus archiepiscopo Treverensi nunc deffuncto in civitate Treverensi, et injunxit sibi penitenciam quod jejunaret diebus sabatinis totis temporibus vite sue, et absolvit eum. Requisitus quare confessus fuerat legato et archiepiscopo predictis, respondit quod specialiter propter illa peccata que confessus est, et quia volebat exire terram illam.

Item, requisitus super LXXVII articulo, quod predicta servabantur ultra mare, et aliis usque ad XCVII articulum, de ellemosinis, respondit se credere vera esse quoad illa que supra confessus est, sed quoad illa que non recognovit nec confessus est non credit esse vera; alia super contenta in dictis articulis, dixit se nescire.

Item, requisitus super XCVII articulo, respondit quod non credebat verum esse, quia in locis ordinis in quibus ipse fuerat commoratus fiebant ellemosine et hospitalitas servabatur, et ipse frequenter de bonis Templi fecit ellemosinas sicut dixit.

Item, requisitus super XCVIII, VIIII et C articulis, respondit quod non credebat esse vera contenta in ipsis articulis, immo contrarium scilicet quod reputaretur peccatum per nephas acquirere et propter hoc degerare.

Item, requisitus super CI-VI articulis, respondit quod clamdestine fiebant capitula et receptiones et januis clausis et omnibus preter fratres exclusis; alia de excubiis et aliis contentis in dictis articulis, dixit se non vidisse nec audivisse.

Item, requisitus super CVII et VIII articulis, respondit se nescire nec audivisse quod Magister posset absolvere a peccatis confessatis vel non confessatis, nec credit.

Item, requisitus super CVIIII, X et XI articulis, quod Magister [p. 221] fuerat confessus dictos errores, respondit se nihil scire nec credere contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, requisitus super CXII et XIII articulis, respondit se credere vera esse contenta in ipsis, quod Magister cum conventu possit et ab antiquo potuerit statuere, et quod ordo observaret statuta per eos.

Item, requisitus super CXIIII articulo, respondit se nescire quando dicti errores inceperunt, sed bene sunt XX anni elapsi quod audivit pravitates esse in dicto ordine.

Item, requisitus super CXV, XVI et XVII articulis, respondit quod fuerunt negligentes in corigendo et non denunciando Ecclesie, ut supra deposuit.

Item, requisitus super CXVIII articulo, respondit quod ipse exiverat dictum ordinem propter predictas feditates supra per eum confessatas, et credit quod multi alii ex eadem causa exiverunt.

Item, super CXVIIII articulo, respondit quod credit verum esse post capcionem eorum scandala fuisse exorta in cordibus fidelium et aliorum.

Item, requisitus super CXX-III articulis, respondit quod ad confessata per eum supra credit vera esse quod sint nota et manifesta inter fratres dicti ordinis, et quod de ipsis sit in ordine publica vox et fama et eciam extra ordinem post capcionem fratrum.

Item, requisitus super CXXIIII-VII articulis, respondit se nescire contenta in ipsis articulis esse vera, quia erat captus quando dicte confessiones a Magistro et ab aliis dicuntur fuisse facte.

Item, requisitus si prece, vel precio, precepto, timore, odio vel amore aut aliquo comodo temporali doctus vel instructus ut sic deponeret, et si aliquid fuit sibi datum vel promissum ut sic deponeret, respondit quod non. Et dicti domini commissarii inhibuerunt eidem sub juramento suo ut dictam deposicionem suam alicui non revelaret.

Acta fuerunt hec per dictos dominos commissarios, predicta die [p. 222] Martis, in predicta capella sancti Ellegii, presentibus me Floriamonte et aliis notariis suprascriptis, excepto N. de Constanciis.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit dies penultima mensis Aprilis, convenerunt dicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi supra excusatis, in predicta capella sancti Ellegii, et venit ibidem coram eis, ad deponendum dictum suum, Guaufredus de Thatan Turonensis diocesis, testis supra juratus, in habitu seculari, deferens supertunicale de camelino nigro et tunicam de burello grisso, habens barbam rasam recenter et capud tonsum, qui nuper coram dictis dominis commissariis una cum aliis tribus supradictis abjecerat mantellum dicti ordinis, asserens se esse etatis trigenta annorum vel circa, et fuisse frater dicti ordinis. Requisitus super IIII primis articulis de abnegacione, etc., respondit contenta in ipsis articulis esse vera. Requisitus de causa sciencie, respondit quod ipse fuerat receptus in fratrem dicti ordinis apud insulam Bochardi, in festo Ascensionis Domini instanti, erunt sex anni, a fratre Johanne de sancto Benedicto, tunc preceptore de insulla Bochardi, nuper post deposicionem testimonii sui factam in presenti inquisitione defuncto apud sanctum Clodoaldum, asserens idem testis quod predictus frater Johannes precepit eidem, priusquam induisset sibi mantellum ordinis, quod abnegaret ter Jhesum, et abnegavit ter, ut dixit: _Je reney Jhesu_, _je reney Jhesu_, _je reney Jhesu_. Postmodum dictus preceptor fecit aportari quamdam crucem, precipiens eidem testi quod spueret super eam, et spuit juxta eam, non tamen voluit, ut dixit, spuere super eam. Requisitus per que verba fuit inductus ad faciendum predicta, et si dictus receptor asserebat sibi quod hoc assequeretur in isto seculo vel in alio aliquam commoditatem, respondit quod preceptor dixit ei quod faceret predicta, et cum ipse testis diceret ei: Quomodo possum hoc facere? subjunxit idem receptor quod ista erant de punctis ordinis que et alia infra quindecim dies ostenderet ei, non tamen ostendit, ut dixit, nec promisit sibi quod ex hoc assequeretur aliquam commoditatem in presenti seculo vel in [p. 223] alio, subjiciens dictum preceptorem sibi dixisse quod, nisi predicta faceret, poneretur in tali loco quod nunquam videret pedes suos. De istis tamen verbis comminatoriis requisitus pluries, quia videbatur variare, respondit bis quod non fuerant facte alique comminaciones, et bis vel ter quod fuerant facte, sicut scriptum est supra, et in hoc perseveravit. Requisitus de die et hora receptionis sue, respondit quod in die Ascensionis Domini de mane, die tamen clara. Requisitus de loco receptionis, dixit quod in quadam camera dicte domus Templi de insula Bochardi que vocatur camera magistri Pictavii, in qua nullum erat altare. Requisitus qui fuerant presentes in recepcione sua, respondit quod frater Geraldus de Launay, preceptor domus de Frecoy prope Loches, defunctus, et nullus alius. Requisitus quis apportaverat dictam crucem et unde, et qualis erat dicta crux, respondit quod Johannes, valetus dicti preceptoris et qui cum eo equitabat adhuc superveniens, ut credit, apportavit, de mandato dicti preceptoris, dictam crucem de ecclesia prefate domus, et cum tradidisset eam antedicto preceptori in dicta camera, fecit preceptor dictum valetum exire de dicta camera, et fuit per ipsum preceptorem vel per alium astantem statim clausa porta dicte camere, et dicta crux erat lignea, ut dixit, cum pictura Crucifixi antiquata. Requisitus si illa hora qua dictus valetus intravit dictam cameram, ipse testis induerat mantellum, respondit quod non, sed post abnegacionem et spuicionem predictas. Unde propter illa que ipse fecerat et que fuerant precepta eidem, credebat firmiter quod predicta fierent et servarentur in toto ordine, verumptamen nunquam interfuerat, ut dixit, receptioni alterius, nec capitulis eorumdem, nec in aliquibus aliis domibus dicti ordinis, nisi in predicta domo de insula Bochardi in qua moratus fuerat tribus annis, et quod in domo de Molinis conjuncta et vicina eidem in qua steterat per annum cum dimedio vel circa, ut dixit, et in ea fuerat captus, et ex inde ductus fuit Laudunum, et de Lauduno apud Caynonem coram Baylivo de Toroyne, coram quo fuit confessus premissa, ut dixit, absque tormentis, et dixit se fuisse gavisum multum de captione Templariorum, propter revelationem feditatum [p. 224] predictarum, et de Caynone fuit, ut dixit, adductus Turonis ad dominum archiepiscopum Turonensem, et confessus fuit predicta coram eo sponte. Requisitus si aliqua alia fuerunt sibi precepta vel facta in recepcione sua, respondit quod fecerunt eum jurare quod servaret statuta et puncta ordinis, et quod non revelaret predicta, nec accusaret eum, et quod servaret jura Templi, et predicta juravit super quemdam librum. Item, dixit quod post predicta, fuit osculatus dictum receptorem primo in ore, et post in humero super carnem nudam, nescit tamen in quo humero, scilicet dextro vel sinistro, et dixit quod dictus receptor non spoliavit se, sed dissolvit quosdam nodulos quos portabat super humeros.

Item, requisitus super V-VIII articulis, de dogmatizacione, etc., et quod non habebant spem salvationis, etc., respondit se nichil scire, nec audivisse de contentis in ipsis articulis, credit tamen quod aliis dicerentur predicta, quamquam non fuerunt sibi dicta, propter alia que sibi dicta fuerunt de quibus supra deposuit. Finaliter tamen, antequam esset examinatus super aliquo alio articulo, dum pluries repeteretur sibi interrogatio supradicta, dixit quod non credebat esse vera, quia non fuerant sibi dicta in recepcione sua.

Item, requisitus super VIIII-XIII articulis, de spuicione, conculcacione et mixcione super crucem, respondit se nichil scire, nisi quam supra deposuit de se ipso, nec audivisse dici; quin imo dixit se vidisse in dicta domo de insula Bochardi quod fratres ipsius ordinis humiliter et devote nudis pedibus adorabant crucem in die Veneris sancta.

Item, requisitus super XIV et XV articulis, de adoratione et apparicione cati, etc., respondit se nichil scire. Audivit tamen dici a familiaribus dicti preceptoris de insula Bochardi, quando redierant de capitulo fratrum quod tenuerant apud Auson, quod quidam catus apparuerat fratribus in dicto capitulo. Interrogatus de nominibus illorum a quibus hec audiverat, et quando et in quo loco, respondit quod a Guillelmo Pictavini et Raynaldo Britonis, famulis quondam dicti preceptoris, quorum unus, scilicet Guillelmus Pictavini, mortuus est, de [p. 225] alio nescit an vivat, et predicta dixit se audivisse a predictis in stabulo dicte domus de insula Bochardi, sunt circiter IIII anni. Interrogatus si aliqui alii erant presentes in dicto stabulo, dixit quod non, nisi predicti duo famuli et ipse testis.

Item, requisitus super XVI-XXIII articulis, quod non credebant sacramentum altaris, nec presbiteri dicebant verba canonis, etc., respondit se nichil scire, imo credebat contenta in ipsis articulis non esse vera, quia ipse credebat sacramentum altaris et alia sacramenta, et credit quod alii fratres idem credunt, et quod sacerdotes ordinis nichil obmitterent de verbis canonis in missa.

Item, requisitus super XXIV-XXIX articulis, quod magnus Magister et alii possint absolvere a peccatis, et quod hoc fuisset confessus Magister, etc., respondit se nichil scire nec credere contenta in ipsis articulis; audivit tamen dici ab aliquibus fratribus ejusdem ordinis quod penas debitas pro transgressionibus potuerint remittere.

Item, requisitus super XXX, I, II et III articulis, de osculis, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit de se ipso, nec credit quod in ordine fuerant alia oscula preter quam in ore et humero, prout deposuit de se ipso.

Item, requisitus super XXXIV et XXXV articulis, respondit quod credebat ea esse vera, quia ipse juraverat in recepcione sua quod non exiret ordinem, et dixerant ei quod erat professus, et aliter dixit se nescire.

Item, requisitus super XXXVI et XXXVII articulis, respondit quod credebat eos veros esse, quia in recepcione non fuerant nisi duo fratres presentes, et porta fuit clausa, ut supra deposuit.

Item, requisitus super XXXVIII et XXXIX articulis, respondit quod vehemens suspicio habebatur communiter contra ordinem propter clamdestinaciones predictas, sicut dixit se audivisse a pluribus, postquam fuit in ordine ante capcionem fratrum, et in pluribus locis, non tamen recolit in quibus locis, et a quibus personis, et quando.

Item, requisitus super XL-V articulis, quod possint carnaliter commisceri, etc., respondit se nichil scire, nec audivisse dici, nisi ab archiepiscopo Turonensi, quando examinavit eum, nec credit vera [p. 226] esse que in dictis articulis continentur.

Item, requisitus super XLVI-LVII articulis, de ydolis, etc., respondit se nichil scire, nec audivisse dici, nisi a dicto archiepiscopo, quando inquirebat cum eo, nec credit quod essent dicta ydola in ordine, quia estimat quod si essent, ipse scivisset vel audivisset aliqua inde.

Item, requisitus super LVIII-LXI articulis, de cordulis, respondit quod in recepcione sua fuit sibi preceptum ab illo qui recepit eum, quod haberet unam cordulam cum qua cingeret se super camisam, et portaret eam de die et de nocte in signum castitatis; alia dixit se nescire.

Item, super LXII, III et IV articulis, respondit se credere quod communiter fratres recipiuntur in ordine prout deposuit se fuisse receptum, et non aliter; alia dixit se nescire de contentis in ipsis articulis.