Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea

Part 8

Chapter 8 2,986 words Public domain Markdown

Dum ille hæc deliberabat inmente et in animo, 425 interea ipsum magnus æstus tulit asperum ad litus. Ibi cutisque lacerata-, simulque _ei_ ossa confracta-fuissent, nisi in mentem _ei hoc_ indidisset dea cæsiis-oculis Minerva: ambabus vero manibus irruens prehendit petram, cui adhærebat ingemiscens, donec magnus fluctus præteriisset. 430 Et hunc quidem sic effugit: refluus autem _fluctus_ ipsum rursus percussit irruens, longeque ipsum injecit ponto. Sicut vero quum polypi, e-cubili extracti, acetabulis multi calculi adhærescunt: sic hujus ad saxa fortibus a manibus 435 cutis-partes direptæ-sunt: ipsum vero magnus fluctus obtexit. Ibi jam infelix præter-fatum periisset Ulysses, nisi prudentiam _ei_ dedisset cæsiis-oculis Minerva. E-fluctu ubi-emerserat, qua _is_ eructatur ad-litus, _ibi_ præternatabat, in terram spectans, sicubi inveniret 440 litoraque obliqua, portusque maris. Sed quando jam fluvii ad ostia pulcre-fluentis pervenerat natans, ibi demum ei visus-est locus optimus, lævis scopulorum, et receptus inerat a-vento; agnovit autem profluentem, et supplicavit suo in animo:

445 Audi, rex, quisquis es; exoptatissimum autem ad-te venio fugiens ex ponto Neptuni minas. Venerabilis quidem est etiam immortalibus diis, hominum quicunque venerit errans, quemadmodum ego nunc ad-tuum fluentum, tuaque genua accedo, plurima passus. 450 Sed miserere, rex; supplicem vero tibi _me_ profiteor esse.

Sic ait: ille vero continuo sedavit suum fluentum, continuitque fluctum; et ante ei fecit tranquillitatem, ipsumque servavit ad fluvii ostia: ille vero deinde ambo genua flexit, manusque validas; mari enim afflictus-erat caro corde. 455 Tumebat vero corpore toto; mare autem manabat copiosum per osque, naresque; ipse vero absque-anhelitu et -voce jacebat viribus-defectus: defatigatio autem eum vehemens incessit. Sed quando jam respiravit et in mente animus collectus-est, tum vero vittam a se solvit deæ, 460 et ipsam in fluvium mari-se-miscentem immisit; retro autem _illam_ ferebat magnus fluctus per fluentum. Ilico vero Ino suscepit _eam_ manibus caris; ille autem ex fluvio secedens junco incubuit, osculatusque est almam terram: ingemiscens autem inde dixit ad suum magnum animum:

465 Heu mihi, quid patiar? quid mihi in-futurum etiam fiet? Si quidem in fluvio gravem _per_ noctem excubavero, _timeo,_ ne me simul frigusque malum et floridus ros præ imbecillitate conficiant exspirantem animum: aura vero ex fluvio frigida spirat ante auroram. 470 Si vero in clivum ascendens et umbrosam silvam, arbustis in densis dormiero, si me sineret frigus et lassitudo, jucundus autem mihi somnus obreperet: vereor, ne feris captura et præda fiam.

Sic igitur ei deliberanti visum-est utilius esse: 475 profectusque-est ire in silvam; hanc autem prope aquam invenit in conspicuo-loco; duo autem inde subiit arbusta, ex uno-loco enata, hoc quidem oleastri, illud autem oleæ. Hæc quidem nec ventorum perflat vis humidum spirantium, neque unquam Sol lucidus radiis percutiebat, 480 neque imber penetrat penitus: sic sane densa invicem creverunt alterum-alteri-intertextum; quæ Ulysses subiit; statimque cubile congressit manibus caris latum: foliorum enim erat lapsarum-copia satis magna, quantum vel duos, vel tres viros tegeret 485 tempestate hiberna, etiamsi vel admodum _ea_ sæviret. Illa quidem conspecta gavisus-est audens divinus Ulysses: in medio autem decubuit, copiamque superingessit foliorum. Ut autem quum aliquis torrem in-cinere absconderit nigro, agri in extremitate, cui non adsunt vicini alii, 490 semen ignis servans, ut ne qua aliunde incendat: sic Ulysses foliis se-obtexit: huic autem Minerva somnum in oculis fudit, ut _is_ ipsum cessare-faceret citissime a-difficili labore, caras palpebras obtegens.

[TR1] "in fructuosum" -> "in infructuosum" [TR2] "famen" -> "famem" [TR3] Missing part of word ending with "tium" in this line -> "exitium" [TR4] "omnes" -> "omnes;"

Odysseæ VI.—Ulyssis adventus ad Phæacas.

ARGUMENT:

Pallas appearing in a dream to[TR1] Nausicaa (the daughter of Alcinous, king of Phaeacia), commands her to descend to the river, and wash the robes of state, in preparation for her nuptials. Nausicaa goes with her handmaidens to the river; where, while the garments are spread on the bank, they divert themselves in sports. Their voices awaken Ulysses, who, addressing himself to the princess, is by her relieved and clothed, and receives directions in what manner to apply to the king and queen of the island.

TEXT:

1 Sic is quidem illic dormiebat, audens divinus Ulysses, somno et labore oppressus: verum Minerva ivit ad Phæacum virorum populumque urbemque; qui olim quidem aliquando habitabant in spatiosa Hyperea, 5 prope Cyclopas, viros superbientes, qui ipsos infestabant, viribusque potiores erant. Inde excitos _illos_ deduxit Nausithous deo-similis, collocavitque in Scheria, procul ab-hominibus sollertibus; ac murum circumduxit urbi, et ædificavit domos, 10 et templa fecit deorum, et divisit agros. Sed hic quidem jam fato domitus, ad-Orcum descenderat: Alcinous vero tunc imperabat, a-diis consilia doctus. Hujus quidem ivit ad domum dea cæsiis-oculis Minerva, reditum Ulyssi magnanimo moliens. 15 Profecta-est autem ire ad thalamum multa-arte-factum, in quo puella cubabat, immortalibus habitu et forma similis, Nausicaa, filia magnanimi Alcinoi; juxta autem duæ ancillæ, a Gratiis pulcritudinem habentes, ad-postem-forium utrinque; fores vero clausæ-erant splendidæ. 20 Illa vero venti veluti flatus accessit ad-cubile puellæ: stetitque surpa caput, et ipsam sermone allocuta-est, assimilans-se filiæ nautæ-celebris Dymantis, quæ ei æqualis quidem erat, grataque animo; huic se-quum-assimilasset, illam affata-est cæsiis oculis Minerva:

25 Nausicaa, quid te sic negligentem peperit mater? vestes quidem tibi jacent neglectæ splendidæ; tibi vero nuptiæ propinquæ sunt, ubi oportet pulcras quidem _te_ ipsam induere, alias autem illis præbere, qui te ducant. Etenim ex his fama apud-homines oritur 30 bona; gaudent vero pater et veneranda mater. At eamus loturæ cum aurora illucescente: et te ego adjutrix una comitabor, ut celerrime _hæc_ instruas; quoniam non amplius diu virgo eris. Jam enim te ambiunt optimi in populo 35 omnium Phæacum, ubi tibi _clarum_ genus est et ipsi. Verum age, hortare patrem inclytum sub auroram mulos et currum ut-apparet, qui vehat cingulaque, et peplos, et pallia splendida. Et vero tibi sic ipsi multo honestius _est,_ quam pedibus 40 ire; multum enim absunt labra ab-urbe.

Hæc quidem sic locuta abiit, cæsiis-oculis Minerva, ad-Olympum, ubi aiunt deorum sedem firmam semper esse: nec ventis concutitur, neque unquam imbre rigatur, nec nix ingruit; sed omnino serenitas 45 panditur innubis, candidusque ambit splendor: in quo delectantur beati dii diebus omnibus. Eo abiit Minerva, postquam _hæc_ suaserat puellæ.

Statim vero Aurora advenit in-pulcro-solio, quæ eam excitabat, Nausicaam pulcro-peplo; continuoque _ea_ admirata-est somnium. 50 Ivit autem per ædes, ut nuntiaret parentibus, patri caro et matri: deprehenditque _eos,_ intus dum-essent. Illa quidem ad focum sedebat, cum ancillis mulieribus, pensa versans marina-purpura-tincta: ipsum autem foras egredientem convenit ad inclytos reges 55 in consilium, quo ipsum vocabant Phæaces nobiles. Hæc autem valde prope stans carum patrem allocuta-est:

Pater care, non jam mihi apparaveris currum excelsum, agilem-rotis, ut pulcras vestes agam ad flumen, lotura, quæ mihi sorditata jacent? 60 Et vero te ipsum decet inter primores versantem consilia consulere, puras in-corpore vestes habentem. Quinque autem tibi cari filii in ædibus sunt, duo in-matrimonio, tres autem cœlibes florentes: hi vero semper volunt recens-lotas vestes habentes, 65 ad choream ire; hæc autem meæ menti omnia curæ-sunt.

Sic dixit: verebatur enim floridas nuptias nominare patri caro; ille vero omnia intelligebat, et respondit sermone:

Nequaquam[TR2] tibi mulos invideo, filia, nec quicquam aliud. Abi: ceterum tibi famuli apparabunt currum 70 altum, agilem rotis, sirpea instructum.

Sic locutus, servis præcepit; hi vero paruerunt. Ii quidem foras currum agilem-rotis mulinum instruebant, mulosque submiserunt, junxeruntque sub curru: virgo autem e thalamo ferebat vestes pulcras; 75 et eas quidem deposuit bene-polito in curru; mater vero in cista collocabat animo-gratum cibum, varium, et obsonia imposuit, et vinum infudit utre in caprino; (puella vero conscendit currum:) dedit etiam aurea in ampulla humidum oleum, 80 ut ungeretur cum ancillis mulieribus. Illa vero accepit scuticam et habenas pulcras, percussitque, ut-inirent-cursum; strepitus autem erat mulorum; hi vero impigre contendebant, ferebantque vestes, et ipsam, non solam; una cum-ea etiam ancillæ proficiscebantur aliæ.

85 Hæ vero quum jam fluvii ad-alveum perpulcrum pervenere, ubi quidem labra erant perennia, multaque aqua pulcra profluebat, etiam admodum sordidata quæ-purget: ibi illæ mulos quidem solverunt-a curru. Et eos quidem egerunt fluvium propter vorticosum, 90 ut-carperent gramen dulce: ipsæ vero a curru vestes manibus sumserunt, et inferebant in-nigram aquam: constipabantque in scrobibus, celeriter certamen proferentes. Sed postquam lavarantque, purgarantque sordes omnes, ordine _eas_ explicuerunt ad litus maris, ubi potissimum 95 lapillos ad litus abluebat mare. Ipsæ porro lotæ, et unctæ pingui oleo, prandium inde sumserunt ad ripas fluvii: vestes autem solis manebant dum-siccarentur splendore. Ac postquam cibo saturatæ-sunt ancillæque et ipsa, 100 pila hæc inde ludebant, capitum-redimiculis depositis: illis vero Nausicaa pulcris-ulnis exordiebatur ludum. Qualis autem Diana incedit per montem sagittis-gaudens, aut per Taygetum arduum, aut Erymanthum, oblectans-se apris, et velocibus cervis; 105 cum-illa autem simul Nymphæ, filiæ Jovis ægidem-tenentis, agrestes ludunt; gaudet vero mente Latona; omnes autem ipsa capite supereminet ac fronte, facileque conspicua est, pulcræ vero omnes: sic illa inter-ancillas excellebat virgo indomita.

110 Sed quum jam esset rursus domum reditura, junctis mulis, plicatisque vestibus pulcris: tunc iterum aliud excogitavit dea cæsiis-oculis Minerva, ut Ulysses excitaretur, videretque pulcram-oculis puellam, quæ ipsum Phæacum virorum ad urbem duceret. 115 Pilam deinde jecit in ancillam regina; ab-ancilla quidem aberravit, profundum autem incidit in-vorticem: illæ vero alte clamarunt. Atque experrectus-est divinus Ulysses, sedensque cogitabat in mente et in animo:

Heu mihi, quorum demum hominum in terram deveni? 120 anne hi injurii sunt et feroces, nec justi? an hospitales, et ipsis mens est deorum-reverens? ut me puellarum circumvenit femineus clamor, Nympharum, quæ habitant montium altos vertices, et fontes fluviorum, et palustria-loca herbosa. 125 An jam alicubi homines sum prope vocales? Verum age, ego ipse experiar ac videbo.

Sic locutus, arbustis egrediebatur divinus Ulysses: ex densa autem silva ramum fregit manu robusta, cum-foliis, ut tegeret circa corpus pudenda viri. 130 Profectus-est autem ire, veluti leo in-montibus-nutritus, robore confisus, qui incedit complutus et ventos-passus; intus vero ei oculi ardent: atque is boves invadit, aut oves, aut agrestes cervas; jubet vero eum venter, pecudes tentaturum, etiam in densam domum ire: 135 ita Ulysses puellis pulcras-comas-habentibus erat congressurus, nudus licet esset: necessitas enim urgebat. Horribilis vero ipsis apparuit, deturpatus salsugine: diffugerunt autem, alio alia, per ripas prominentes: sola vero Alcinoi filia mansit; ei enim Minerva 140 audaciam in mente posuit, et metum exemit e-membris. Stetit vero contra, continens-se: at deliberabat Ulysses, utrum genubus prehensis supplicaret pulcræ-oculis puellæ: an sic _ut erat_ verbis eminus-stans blandis _eam_ precaretur, si ostenderet urbem, et vestes daret. 145 Sic igitur ei deliberanti visum-est melius esse, precari verbis eminus-stantem blandis, ne ei genua prehendenti irasceretur mente puella. Protinus blandum et sollertem dixit sermonem:

Supplex-oro te, regina; deane tu aliqua, an mortalis sis. 150 Si quidem aliqua dea es, _eorum_ qui cœlum latum incolunt, Dianæ te ego, Jovis filiæ magni, formaque, staturaque, orisque-habitu, quam-proxime assimilo: sin aliqua es ex-hominibus, qui super terram habitant, ter-beati quidem tibi pater et veneranda mater, 155 ter-beati et fratres; valde, credo, ipsis animus semper lætitia perfunditur, tui gratia, videntibus _te_ tale germen choream ingredientem. Ille vero rursus in animo felicissimus præter ceteris, quicunque te, sponsalibus-donis præponderans,, domum duxerit. 160 Nondum enim aliqua talem vidi mortalem oculis, nec virum, nec mulierem; admiratio me tenet aspicientem. In-Delo sane aliquando tale, Apollinis juxta aram, palmæ recens germen succrescens vidi: (profectus enim eram etiam illuc, multusque me sequebatur populus 165 in-ea profectione quæ demum erat mihi malum damnum futura:) eodem autem ipso-modo et illud conspicatus, obstupui animo diu; quandoquidem nunquam tale succrevit lignum e terra: ita te mulier admirorque, obstupeoque, vereorque admodum genua prehendere: gravis autem me dolor occupat. 170 Heri vigesimo effugi die nigrum pontum: eousque vero me perpetuo fluctus ferebat, celeresque procellæ, insula ab Ogygia: nunc tamen huc _me_ conjecit deus, ut adhuc fortasse et hic patiar malum. Non enim puto cessaturum; sed adhuc multa dii efficient prius. 175 Verum,[TR3] regina, miserere: te enim mala multa passus primam accessi; at ceterorum neminem novi hominum qui hanc urbem et terram incolunt. Urbem vero mihi ostende daque pannum circumjiciendum, si quod forte involucrum pannorum habes, huc profecta. 180 Tibi vero dii tanta dent, quanta animo tuo concupiscis; maritumque et familiam, et concordiam præbeant bonam: non enim hoc _quicquam_ præstantius et melius _est,_ quam quando concordes animis domum teneant vir et uxor: _tum oriuntur_ multi dolores malevolis, 185 gauda autem benevolis; maxime vero sentiunt ipsi.

Hunc autem rursus Nausicaa candidis-ulnis contra allocuta-est: hospes: quandoquidem neque ignavo, nec stulto viro similis es: Jupiter vero ipse distribuit felicitatem Olympius hominibus, bonis atque malis prout voluerit, unicuique: 190 et ferre tibi istæc dedit, te autem oportet pati omnino: nunc vero, quum ad nostramque urbem et terram venisti, nec jam vestium indigebis, nec cujusquam alius _rei,_ quarum decet supplicem miserum compotem fieri. Urbem autem tibi monstrabo, dicamque tibi nomen civium. 195 Phæaces quidem hanc urbem et terram habitant: sum autem ego filia magnanimi Alcinoi; ex-quo Phæacum pendet et imperium et potentia.

Dixit, et ancillis comas-pulcras-habentibus imperavit: sistite-gradum mihi ancillæ: quo fugitis, virum conspicatæ? 200 an forte aliquem hostilium putatis esse virorum? Non est ille vir vegetus homo, nec fere nascetur, qui Phæacum virorum in terram veniat, hostilia inferens; valde enim cari _sunt hi_ immortalibus. Habitamus autem seorsum, undoso in mari, 205 extremi, nec quisquam nobiscum mortalium commercium-habet alius. Sed hic aliquis infelix errans huc venit, quem nunc oportet curare: a Joven enim sunt omnes hospitesque et egeni: donum autem _ipsis_ exiguumque gratumque _est._ Verum date, ancillæ, hospiti cibumque potumque, 210 et lavate _eum_ in fluvio, ubi receptus est a-vento.

Sic dixit; illæ vero steterunt, et se-invicem hortatæ-sunt: atque Ulyssem collocarunt in receptu, uti jusserat Nausicaa, filia magnanimi Alcinoi; atque ei palliumque tunicamque vestes apposuerunt: 215 dederunt porro _ei_ aurea in ampulla liquidem oleum, jusseruntque dein ipsum lavare-se fluvii in-fluento. Ac tum ancillas allocutus-est divinus Ulysses:

Ancillæ, state ita eminus, dum ego ipse salsuginem ab-humeris abluam, circumque oleo 220 ungam me: jam enim diu a corpore abest unctio. Coram vero haud ego lavero; vereor enim nudari, inter-puellas pulcris-comis versans.

Sic dixit; illæ vero secesserunt, narraruntque inde puellæ. At ex flumine a-corpore abluebat divinus Ulysses 225 salsuginem, quæ ei terga et latos obtegebat humeros: e capite autem eluebat maris sordes infructuosi. Ac postquam usquequaque lavarat-se, et oleo unxerat, vestesque induerat, quas ei præbebat virgo indomita: illum quidem Minerva reddidit, Jove enata, 230 majoremque aspectu, et crassiorem: a capite vero crispas demisit comas, hyacinthino flori similes. Ut autem quum quis aurum circumfundit argento vir sollers, quem Vulcanus docuerit et Pallas Minerva artem omnigenam; pulcra vero _is_ opera perficit: 235 sic in-hunc defudit gratiam in-capiteque et humeris. Considebat deinde, seorsum profectus ad litus maris, pulcritudine et gratia resplendens: admirabatur autem puella: ac tunc ancillas pulcris-comis allocuta-est:

Audite me, ancillæ candidis-ulnis, ut aliquid dicam; 240 non omnibus invitis diis, qui Olympum tenent, ad-Phæacas hic vir pervenit similes-diis. Quippe antea quidem mihi indecorus videbatur esse, nunc vero diis similis-est, qui cœlum latum habitant. Utinam mihi talis maritus appellatus esset, 245 hic habitans, et ipsi placeret hic manere. Verum date, ancillæ, hospiti cibumque potumque.

Sic dixit; illæ vero huic diligenter auscultarunt et paruerunt: et subinde Ulyssi apposuerunt cibumque potumque. Atque is bibebat et edebat, audens divinus Ulysses, 250 rapaciter; diu enim cibum non-gustaverat.

Sed Nausicaa candidis-ulnis aliud cogitavit; vestes jam plicatas posuit pulcrum in currum, junxitque mulos fortibus-ungulis, atque inscendit ipsa. Adhortata-est autem Ulyssem, verbumque dixit, et elocuta-est:

255 Surge nunc jam, hospes, ad-urbem eamus, ut te deducam patris mei in domum prudentis; ubi te puto omnium Phæacum visurum-esse quotquot _sunt_ optimi. Sed omnino sic facito; videris vero mihi non desipere: donec quidem per agros iverimus et culta hominum, 260 tamdiu cum ancillis post mulos et currum, celeriter ito; ego autem viæ dux-ero. At postquam ad-urbem ascenderimus: circa quam murus altus, pulcer vero portus ab-utraque-parte urbis, arctus autem introitus; naves vero per-viam utrinque-recurvæ 265 subductæ-sunt: omnibus enim _nautis ibi_ statio est singulis. Ibi porro et ipsis forum _est_ pulcrum Neptunium circa _templum,_ vectitiis lapidibus profunde-immissis exstructum. Ibi vero navium armamenta nigrarum curant, rudentes, et spiras: et acuunt remos. 270 Non enim Phæacibus curæ-est arcus, nec pharetra, sed mali, et remi navium, et naves æquales, quibus læti canum trajiciunt mare. Horum evito famam amaram, ne-quis a-tergo _me_ carpat: valde enim sunt insolentes per vulgus: 275 et fortasse quis sic dicat vilior obviam-factus: Quis vero ille _qui_ Nausicaam sequitur, pulcerque magnusque, hospes? ubi illum nacta-est? maritus utique ei erit ipsi. Aut aliquem forte vagatum excepit sua a navi virorum longinquorum: quippe nulli prope sunt: 280 aut aliquis ei supplicanti multum-exoptatus deus advenit, e-cœlo delapsus; habebit vero ipsum dies omnes. Rectius _fecit,_ si etiam ipsa quærens maritum invenit aliunde: certe enim hos quidem spernit in populo Phæacas, qui ipsam ambiunt multique et nobiles. 285 Sic dicent; mihi vero probra hæc essent. Et vero alii succensuerim, quæcunque talia quidem fecerit, quæ invitis caris patre et matre viventibus, viris misceatur, priusquam palam nuptiæ advenerint. Hospes, tu vero ita meum observa verbum, ut celerrime 290 deductione et reditu potiaris a patre meo. Invenies pulcrum lucum Minervæ, prope viam, ex-populis; ibi autem fons effluit, circà vero _est_ pratum: ibi vero patris mei _est_ prædium, et florentes horti, tantum ab urbe, quantum _aliquis_ auditur clamans: 295 ibi desidens mane aliquamdiu, donec nos ad-urbem accesserimus, et pervenerimus ad-ædes patris. Ac postquam nos putaveris ad ædes pervenisse, tunc Phæacum eas in urbem, ac require ædes patris mei magnanimi Alcinoi. 300 Facile vero conspicuæ sunt, et vel puer duceret infans: neque enim omnino similes illis sunt ædes Phæacum, qualis domus Alcinoi herois. Ac postquam te ædes occuluerint et aula, celeriter valde ædes transi, donec perveneris 305 ad-matrem meam; illa autem sedet ad focum in ignis splendore, pensa versans purpurea, mirabile visu, columnæ acclinata; ancillæ ero illi sedent a-tergo. Ibi autem patris mei solium acclinatum-est foco: cui ille vinum-potat insidens, immortalis instar. 310 Hoc præterito matris ad genua manus extende nostræ, ut reditus diem videas gaudens cito, etiamsi valde procul hinc sis. [Si tibi illa quidem bene cupierit in animo, spes tibi deinde amicosque videndi, et perveniendi 315 ad domum pulcre-ædificatam, et tuam in patriam terra.]

Sic igitur locuta, percussit scutica splendida mulos; hi vero celeriter reliquerunt fluvii fluenta: ii autem bene currebant et bene alternabant pedes. Illa autem sedulo aurigabatur, _ita_ ut simul sequerentur pedibus 320 ancillæque Ulyssesque; mente (_arte_) vero impingebat scuticam. Occidebatque sol, et illi inclytum ad-lucum pervenere sacrum Minervæ, ubi proinde consedit divinus Ulysses. Statim deinde supplicabat Jovis filiæ magni:

Audi me, ægidem-tenentis Jovis filia, indomita: 325 nunc tandem me exaudi, quoniam antea nunquam exaudisti jactatum, quando me jactabat inclytus Neptunus. Da me ad Phæacas gratum venire ac miserandum.

Sic dixit supplicans; eum autem audivit Pallas Minerva: ipsi vero nondum apparebat palam; verebatur enim etiam 330 patruum; is autem vehementer irascebatur divino Ulyssi, antequam _is_ suam ad-terram perveniret.

[TR1] "dream in to" -> "dream to" [TR2] "Neuquaquam" -> "Nequaquam" [TR3] "Verum" -> "Verum,"

Odysseæ VII.—Ulyssis ingressus ad Alcinoum.

ARGUMENT: The court of Alcinous.