Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea

Part 7

Chapter 7 2,932 words Public domain Markdown

1 Aurora autem ex lectis ab eximio Tithono surgebat, ut immortalibus lucem ferret et mortalibus: ac dii ad-consessum considebant; inter illos vero Jupiter altitonans, cujus potentia est maxima. 5 Illis autem Pallas recensebat ærumnas multas Ulyssis, recordata; curæ-erat enim illi morans in domo Nymphæ:

Jupiter pater, atque alii beati dii sempiterni, nullus amplius benignus, mitis, et mansuetus sit sceptrifer rex, neque animo justa sentiens; 10 sed semper durus sit, et injusta faciat. Adeo nemo memor-est Ulyssis divini, civium quibus præfuit, et _quibus_ pater velut mitis erat; sed ille quidem in insula jacet graves dolores patiens, Nymphæ in ædibus Calypsus, quæ ipsum necessitate 15 detinet; is vero non potest suam in-patriam terram venire. Non enim ei adsunt naves remigio-instructæ, et socii, qui ipsum deducant super lata dorsa maris. Nunc rursus filium dilectum occidere cupiunt, domum revertentem: ille vero abiit ad-quærendam patris famam 20 in Pylum sacram atque in Lacedæmonem divinam.

Hanc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter: filia mea, quale tibi dictum excidit septo dentium! nonne enim hoc quidem excogitasti consilium ipsa, ut scilicet illos Ulysses ulciscatur reversus? 25 Telemachum autem tu deduc prudenter (potes enim), ut plane incolumis suam in-patriam terram veniat, proci vero in nave retro iter-relegant.

Dixit, et Mercurium, carum filium, contra allocutus-est: Mercuri: tu enim itidem et in-aliis nuntius es: 30 Nymphæ comis-pulcris dicito firmum _nostrum_ consilium, reditum Ulyssis audenti-animo, ut redeat, nec deorum ductu, nec mortalium hominum; sed is in rate multis-compacta-vinculis ærumnas patiens die vicesima ad-Scheriam glebosam perveniat, 35 Phæacum ad terram, qui propinqui-diis sunt; qui ipsum ex animo, veluti deum, honorabunt, deducentque in nave caram in patriam terram, æsque aurumque abunde, vestemque _ipsi_ quum-dederint, plurima, quanta nunquam e-Troja sustulisset Ulysses, 40 etiam-si sine-detrimento venisset, sortitus e præda portionem. Sic enim ei fatale est amicosque videre, et pervenire domum in excelsam, et suam in patriam terram.

Sic dixit; nec non-obsecutus-est internuntius Argicida. Statim deinde pedibus subligavit pulcros calceos, 45 immortales, aureos, qui ipsum ferebant sive per mare, sive per immensam terram, una-cum flatibus venti. Cepit etiam virgam, qua virorum oculos demulcet, quorumcunque vult, alios autem et dormientes excitat: hanc in manibus tenens volabat fortis Argicida. 50 Pieriæ autem insistens, ex æthere incidit in-mare: festinabat deinde super fluctus, gaviæ avi similis, quæ circum magnos sinus maris infructuosi piscens venans, crebro alas sibi-mergit salsugine: huic similis multis supervectus-est fluctibus Mercurius: 55 sed quando jam ad-insulam pervenit procul sitam, tum ex ponto egressus violaceo ad-litus, vadebat, donec ad-magnam specum pervenit, in qua Nympha habitabat pulcris-comis; hanc vero intus invenit. Ignis quidem in focis magnus ardebat, procul vero odor 60 cedrique fissilis thyiæque per insulam redolebat, ardentium: ipsa vero intus cantillans voce pulcra, telam obiens, aureo radio texebat. Silva autem circa specum creverat virescens, alnusque, populusque, ete bene-odorata cypressus: 65 ibi vero et aves extensas-alas-habentes nidulabantur, buhones, accipitresque, latasque-linguas-habentes cornices marinæ, quibus-quidem marina opera curæ-sunt. Atque ibidem extensa-erat circa speluncam cavam vitis pubescens, florebat vero uvis: 70 fontes autem ex-ordine quatuor fluebant aqua limpida, vicini inter-se versi alio alius. Circùm vero prata mollia violis atque apio virescebant: ibi subinde etiam immortalis si-accessisset, admiratus-esset intuens, et oblectatus-esset animo suo. 75 Illic stans _hæc_ admirabatur internuntius Argicida. Ac postquam omnia suo admiratus-erat animo, statim in amplam speluncam intravit: neque ipsum coram ignoravit conspicata Calypso, nobilissima dearum, (non enim ignoti dii sibi-invicem sunt 80 immortales, nec si quis longe procul ædes habitet); neque Ulyssem magnanimum intus invenit, sed is in litore flebat sedens; ubi antea etiam, lacrimis et gemitibus et doloribus animum scindens, pontum in infructuosum prospiciebat, lacrimas stillans. 85 Mercurium autem interrogabat Calypso, nobilissima dearum, in sella collocatum splendida, admiranda:

Cur ad-me, Mercuri aureo-caduceo, venisti, venerandusque carusque? ante quidem neutiquam frequentabas. Dic quod cogitas; perficere autem me animus jubet, 90 si possum quidem perficere, et si perfectu est. [Verum sequere ulterius, ut tibi hospitalia apponam.]

Sic igitur locuta dea apposuit mensam, ambrosia repletam, miscuitque nectar rubrum. Atque ille bibebat et edebat, internuntius Argicida. 95 Et postquam cœnaverat, et refecerat animum cibo, tum vero ipsam verbis respondens allocutus-est:

Interrogas me _huc_ profectum, dea, deum: atque ego tibi vere eum sermonem enarrabo; jubes enim: Jupiter me jussit huc ire invitum: 100 quis enim volens tantam percurret salsam aquam, immensam? neque ulla prope _est_ mortalium urbs, qui diis sacraque faciunt, et eximias hecatombas. Sed prorsus non est Jovis mentem ægidem-tenentis nec prætergredi alium deum, neque irritam-facere. 105 Ait, tibi virum adesse ærumnosissimum præ-ceteris illis viris, qui circa urbem Priami pugnabant novennio; decimo vero _anno_ urbe excisa abierunt domum: at in reditu Minervam offenderunt, quæ ipsis excitavit ventumque malum et fluctus ingentes. 110 [Ibi _huic_ alii quidem omnes perierunt strenui socii, ipsum autem huc ventusque ferens et fluctus appulit.] Eum nunc te jubet dimittere quam celerrime: non enim ei hic sors _est_ ab-amicis seorsum perire; sed adhuc ei fatale est amicosque videre, et pervenire 115 domum in excelsam, et suam in patriam terram.

Sic dixit: exhorruit vero Calypso, nobilissima dearum, et ipsum compellans verbis alatis allocuta-est:

Improbi estis, dii, invidi præ aliis! qui-quidem deabus invidetis cum viris dormire 120 palam, si qua _aliquem_ carum sibi fecerit maritum. Sic quidem, quando Orionem cepit roseis-digitis Aurora, tamdiu illi invidebatis dii facile viventes, donec ipsum in Ortygia aureum-solium-habens Diana casta suis mitibus sagittis aggrediens occidit. 125 Sic etiam, quando cum-Iasione pulcras-comas-habens Ceres, suo animo obsecuta, commixta-est amore et cubili, novali in tertiato; neque diu fuit ignarus Jupiter, qui ipsum occidit percussum corusco fulmine. Sic rursus nunc mihi invidetis, dii, mortalem virum adesse. 130 Illum quidem ego servavi navis carinæ innavigantem solum; quoniam ei navem celerem corusco fulmine Jupiter percussam diffiderat medio in nigro ponto. [Ibi _huic_ alii quidem omnes perierunt strenui socii, ipsum vero huc ventusque ferens et fluctus appulit.] 135 Hunc quidem ego amice-excipiebam et nutriebam, ac dicebam _me_ facturam immortalem, et senii-expertem per-dies omnes. Verum quandoquidem nequaquam est Jovis mentem ægidem-tenentis nec prætergredi alium deum, neque irritam-facere; valeat, si eum ille impellit et _ire_ jubet 140 pontum per infructuosum: dimittam vero ipsum nusquam ego. Non enim mihi adsunt naves remigio-instructæ et socii, qui ipsum deducant super lata dorsa maris. At ei lubens consulam, neque celabo, quomodo plane incolumis suam in-patriam perveniat.

145 Hanc autem rursus allocutus-est internuntius Argicida: sic nunc dimitte, Jovisque respice iram, ne-forte tibi in-posterum iratus succensuerit.

Sic igitur locutus abiit fortis Argicida: ipsa vero ad Ulyssem magnanimum, veneranda Nympha, 150 ibat, postquam Jovis audierat mandata. Illum autem in litore invenit sedentem: neque unquam oculi a-lacrimis siccabantur; consumebaturque _ei_ dulcis ætas ob-reditum lugenti, quoniam non-amplius placebat Nympha. At sane nocte quidem dormiebat etiam necessitate 155 in specubus cavis, nolens apud volentem: die vero in petris et litoribus sedens, [lacrimis et gemitibus et doloribus animum scindens,] pontum in infructuosum[TR1] prospiciebat, lacrimas stillans. Prope autem astans _eum_ allocuta-est nobilissima dearum:

160 Infelix, ne mihi amplius hic lugeas, neu tibi ætas consumatur; jam enim te perquam lubens dimittam. Verum age, lignis longis abscissis, compinge-tibi ære latam ratem: ac tabulata fige in ea alte, ut te ferat super obscurum pontum. 165 Atque ego panem et aquam, et vinum rubrum imponam animo-gratum, quæ tibi famem[TR2] arceant: vestesque induam; mittamque tibi ventum a-tergo, ut plane incolumis tuam in-patriam terram pervenias, si modo dii voluerint, qui cœlum latum habitant, 170 qui me potiores sunt in-cognoscendoque judicandoque.

Sic ait: cohorruit autem audens divinus Ulysses, et ipsam compellans verbis alatis allocutus est:

Aliud quid jam tu, dea, in-hoc moliris, neutiquam dimissionem: quæ me jubes rate trajicere ingentem voraginem maris, 175 horrendamque difficilemque; quam neque naves æquales veloces trajiciunt, gaudentes Jovis vento-secundo. Neque ego, invita te, ratem conscenderim, nisi mihi sustinueris, dea, magnum jusjurandum jurare, nullum mihi ipsum damnum malum structuram _te_ aliud.

180 Sic ait; risit vero Calypo, nobilissima dearum, manuque ipsum demulsit, verbumque dixit et elocuta-est:

Profecto improbus es, et non incallida sciens; qualem jam hunc sermonem induxisti-in-animum proloqui. Sciat nunc hoc Terra et Cœlum latum superne, 185 et delabens Stygis aqua: quod quidem maximum jusjurandum gravissimumque est beatis diis: non ullum tibi ipsi damnum malum _me_ structuram aliud. Sed ea quidem cogito, et suadebo, quæcunque mihi quidem ipsi suaderem, si-quando me necessitas tanta incesseret. 190 Etenim mihi mens est æqua, neque mihi ipsi animus in præcordiis ferreus, sed misericors.

Sic igitur locuta, præivit augustissima dearum celeriter; ille vero deinde post vestigia ibat deæ. Pervenerunt autem ad-speluncam cavam, dea atque vir: 195 et ille quidem ibi resedit in solio, unde surrexerat Mercurius: Nympha vero apposuit _ei_ omnem cibum, ad-edendum et bibendum, qualia mortales viri edunt. Ipsa vero e-regione sedit Ulyssis divini; ipsique ambrosiam ancillæ et nectar apposuerunt. 200 Hi vero ad cibos paratos appositos manus extendebant. Ac postquam saturati-sunt cibo et potu, inter-eos inde sermones exorsa-est Calypso, nobilissima dearum:

Generosissime Laertiade, sollers Ulysse, siccine vero domum caram in patriam terram 205 protinus nunc vis proficisci? tu autem vale nihilominus. Siquidem scires tua mente, quantos tibi fatale _est_ dolores implere, priusquam in-patriam terram pervenias, certe hic manens apud me hanc domum custodires, immortalisque esses, quantumvis cupidus _sis_ videndi 210 tuam uxorem, cujus usque desiderio-teneris dies omnes. Nequaquam certe illa inferiorem me-profiteor esse, nec corpore, neque habitu: quandoquidem minime decet mortales cum-immortalibus corpore et forma contendere.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: 215 veneranda dea, ne mihi ob-hoc succenseas; scio etiam ipse omnia omnino, quod te prudens Penelope forma deterior est, et magnitudine, coram aspectu: illa enim mortalis est, tu vero immortalis et senii-expers. Sed etiam sic volo, et desidero diebus omnibus, 220 domumque redire, et reditus diem videre. Si quis autem _me_ pessumdet deorum in nigro ponto, patiar, in pectore habens sustinentem-ærumnarum animum: jam enim valde multa passus-sum, et multa pertuli fluctibus et bello: post illa et hoc quoque fiat.

225 Sic dixit; sol vero occidit et tenebræ supervenerunt: profecto autem hi in-secessu speluncæ cavæ oblectabantur amore, prope invicem manentes.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, continuo quidem lænamque tunicamque induit Ulysses: 230 ipsa vero candidam stolam magnam induit Nympha, tenuem et venustam, et zonam circumposuit lumbis pulcram, auream: capitique imposuit calyptram: et tum Ulyssi magnanimo parabat dimissionem. Dedit quidem ei securim magnam, habilem in manibus, 235 æream, utrinque acutam: atque in ipsa _erat_ manubrium perpulcrum, oleaginum, bene adaptatum: dedit vero deinde asciam perpolitam; duxque-erat viæ insulæ ad extremam-oram, ubi arbores proceræ creverant, alnusque, populusque, abiesque erat in-cœlum-pertingens, 240 aridæ dudum, valde-siccæ, quæ ei natarent leviter. Ac postquam ostenderat, ubi arbores proceræ creverint, ipsa quidem rediit ad domum, Calypso, nobilissima dearum.

At ille cædebat ligna; celeriterque ei perficiebatur opus. Vigini autem dejecit _arbores_ omnes, dolavitque inde ære, 245 lævigavitque scite, et ad normam direxit. Interea autem attulit terebras Calypso, nobilissima dearum: terebravit vero _ille_ omnia, et composuit inter-se; clavis autem eam (_ratem_) et compagibus coagmentavit. Quantum aliquis fundum navis tornaverit vir 250 onerariæ latæ, bene sciens fabrilis-artis, in tantum latam ratem fecit Ulysses. Tabulata vero erigens, coaptans densis trabibus, faciebat; sed longis asseribus perstruebat. In _ea_ autem malum fecit, et antennam congruentem ei: 255 prætereaque gubernaculum fecit, ut dirigeret. Communivit quoque ipsam cratibus undique vimineis, fluctuum propugnaculum ut-essent; multamque ingessit materiam. Interea vero lintea attulit Calypso, nobilissima dearum, ad-vela conficienda; ille autem scite confecit et hæc. 260 Illigavit autem funesque rudentesque, pedesque in ea, vectibusque deinde eam deduxit in mare divinum.

Quartus dies erat, et ei perfecta-erant omnia: ac quinto dimisit _eum_ ab insula divina Calypso, vestibusque indutum odoratis, et lavatum. 265 Imposuit autem ei utrem dea nigri vini, alterum, alterum vero aquæ magnum; atque etiam viatica in-pera; imposuitque ei obsonia animo-grata multa: ventum autem immisit innocuumque placidumque. Lætus vero vento-secundo extendit vela divinus Ulysses. 270 Atque is gubernaculo dirigebat artificiose, sedens: neque ei somnus palpebris incidebat, Pleiadasque contemplanti, et sero occidentem Booten, Ursamque, quam et Currum vulgari-appellatione vocant, quæ ibidem-usque vertitur, atque Orionem observat: 275 sola vero expers est lotionum Oceani. Hanc etenim eum jussit Calypso, nobilissima dearum, ponto-navigare ad sinistram manum habentem. Septemdecim vero navigabat dies in-mari-iter-faciens, decima octava autem apparuerunt montes umbrosi 280 terræ Phæacum, qua proximum erat illi: apparebat autem, veluti scutum in obscuro ponto.

Hunc vero ex Æthiopibus reversus potens Neptunus procul e Solymorum montibus conspexit; visus-est enim ei in-ponto navigans; ille vero iratus-est in-animo magis: 285 quassansque caput ad suum dixit animum:

Dii boni! profecto jam statuerunt dii aliter de Ulysse, me apud Æthiopas absente: et jam Phæacum terræ prope _est,_ ubi ei fatale effugere magnam metam ærumnarum, quæ ipsum occupant: 290 sed adhuc quidem eum puto abunde miseriarum subiturum.

Sic fatus collegit nubes, turbavitque pontum, manibus tridente sumto; omnesque concitavit procellas omnigenorum ventorum; ac nubibus operuit terram simul et pontum; ingruit autem a-cœlo nox. 295 Una vero Eurusque Notusque ruit, Zephyrusque vehemens, et Boreas serenus, magnum fluctum provolvens. Et tunc Ulyssis soluta-sunt genua et carum cor: ingemiscensque inde dixit ad suum magnum animum.

Heu me miserum, quid mihi in-futurum erit? 300 Vereor, ne jam omnia dea vera dixerit: quæ me dicebat in mari, priusquam in-patriam terram pervenerim, dolores impleturum-esse; ea jam nunc omnia perficiuntur. Qualibus nubibus circumtegit cœlum latum Jupiter, turbavitque mare; ingruunt vero procellæ 305 omnigenorum ventorum. Nunc mihi certum est grave exitium.[TR3] Ter-beati Danai et quater, qui tunc perierunt Troja in lata, Atridis gratificantes. Utinam ego mortuus fuissem, et fatum obiissem, die illo, quando mihi plurimi æratas hastas 310 Trojani injecerunt circa Peliden mortuum. Tum sortitus-essem parentalia, et meam gloriam celebrassent Achivi: nunc vero me misera morte decretum-est perire.

Sic igitur ipsum locutum pepulit magnus fluctus a vertice, horrendum irruens, et ratem circumrotavit. 315 Longe vero a rate ipse excidit; clavum autem e manibus dimisit; medium vero ei malum fregit horrenda commixtorum ventorum irruens procella. Longe autem velum et antenna inciderunt ponto. Ipsum vero sub-aqua detinuit _fluctus_ longo tempore; nec potuit 320 cito admodum emergere, magni sub fluctus impetu. Vestes enim eum gravabant, quas illi dederat divina Calypso. Sero vero tandem emersit, et ore evomuit salsuginem amaram, quæ ei multa a capite defluebat. Sed ne sic quidem ratis oblitus-est, tametsi afflictus, 325 sed impetu-facto in fluctibus, apprehendit eam: in medio autem consedit, finem mortis evitans. Hanc autem ferebat magnus flucuts secundum cursum-aquarum huc et illuc. Ut vero quum autumnalis Boreas fert spinas per campum, densæ autem inter se cohærent: 330 sic illam per mare venti ferebant huc atque illuc: interdum quidem Notus Boreæ objectavit ferendum, interdum vero rursus Eurus Zephyro cessit persequendam.

Hunc autem vidit Cadmi filia, pulcros-talos habens Ino, Leucothea, quæ ante quidem erat mortalis loquens; 335 nunc vero maris in æquoribus deorum sortita-erat honorem. Hæc Ulyssem miserata-est vagantem, dolores habentem: [mergo vero assimilata, volatu emersit e-gurgite,] seditque in rate multis-vinculis-compacta, dixitque verba:

Infelix, quid tibi sic Neptunus, terræ concussor, 340 iratus-est vehementer, quod tibi mala multa struat? nequaquam quidem te perdet, valde licet cupiens. Sed omnino sic fac; videris autem mihi non desipere: vestes has exue-et ratem ventis ferendam relinque; at manibus natans quære reditum 345 ad-terram Phæacum, ubi tibi fatale est effugere. Accipe autem hanc vittam, _et_ sub pectore extendas immortalem: haud tibi ne-quid-patiaris timendum, nec, ne-pereas. At postquam manibus contigeris litus, rursus exuens projice in nigrum pontum, 350 longe a continente, ipse autem seorsum te-avertas.

Sic igitur locuta dea vittam _ei_ dedit: ipsa vero rursus pontum ingressa-est fluctuantem, mergo assimilata: niger vero ipsam fluctus obtexit. Ac deliberavit audens divinus Ulysses, 355 ingemiscensque inde dixit ad suum magnum animum:

Heu mihi, ne-quis mihi struat dolum iterum _alius_ immortalium, quando me a-rate discedere jubet! Sed omnino nondum parebo; quoniam procul oculis terram ego vidi, ubi mihi dixit effugium esse. 360 Sed omnino sic faciam, videturque mihi _hoc_ esse optimum: quamdiu quidem ligna in compagibus cohæserint, tamdiu hic manebo et sustinebo dolores patiens: at posteaquam mihi ratem fluctus discusserit, natabo; quandoquidem nihil adest prospectu melius.

365 Dum ille hæc cogitabat in mente et in animo, immisit magnum fluctum Neptunus terræ-concussor, horrendumque, gravemque, excelsum: impulit autem ipsum. Ut vero quum ventus vehementer-spirans palearum acervum dissipat aridarum, quas quidem dispergit alias alio: 370 sic ipsius tabulata longa dispersit: verum Ulysses in unum lignum conscenderat, desultorium ut equum impellens; vestes vero exuit, quas ei dederat divina Calypso; statimque vittam sub pectore extendit: ipse autem pronus in-mare cecidit, manibus extensis, 375 natare paratus; vidit vero potens-rex Neptunus, quassansque caput ad suum locutus-est animum:

Sic nunc mala plurima passus erra per mare, donec hominibus Jovis-alumnis miscearis: sed neque sic te spero parvi-pensurum malum.

380 Sic igitur locutus, impulit pulcris-jubis equos; pervenitque ad Ægas, ubi ei inclytæ ædes sunt.

Ac Minerva, filia Jovis, aliud excogitavit: nempe ceterorum ventorum obstruxit vias et quiescere jussit, et consopitos-esse omnes;[TR4] 385 incitavit autem velocem Boream, fluctusque præfregit, donec ille Phæacibus remigii-studiosis misceretur, generosus Ulysses, mortem et fatum elapsus.

Hic duas noctes, duosque dies in fluctu denso errabat: sæpe vero ei cor præsagiebat mortem. 390 Sed quando jam tertiam diem comis-pulcris fecit Aurora, tum deinde ventus quidem quievit, atque serenitas erat tranquilla; ipse vero inde prope conspexit terram, acute admodum prospiciens, magno a fluctu levatus. Ut autem quum grata vita filiis apparet 395 patris, qui in morbo decumbit ingentes dolores patiens, diu contabescens, infestus autem ei ingruerat deus; grate vero inde hunc dii a-malo liberarunt: sic Ulyssi grate apparuit terra et silva. Natabat vero, nitens pedibus continentem ut-conscenderet: 400 sed quum tantum abesset, quantum exauditur vociferatus, tum vero sonitum audivit ad scopulos maris. Murmurabat enim magnus fluctus, ad aridam continentis horrendum eructans; obducta vero erant omnia maris aspergine. Non enim erant portus, navium capaces, neque accessus; 405 sed litora projecta erant, scopulique, saxaque; et tunc Ulyssi soluta-sunt genua et carum cor; ingemiscensque inde dixit ad suum magnum animum:

Heu mihi, postquam terram insperatam dedit videre Jupiter, et jam has undas sulcatas penetravi, 410 egressus nusquam apparet e-mari cano foras: extra enim _stant_ saxa acuta, circumque fluctus fremit impetuosus, lævisque se-attollit petra, prope autem profundum mare: et nullo-modo licet pedibus consistere ambobus, et effugere malum: 415 ne-forte me egredientem jactet lapidosam ad petram fluctus magnus abripiens; vanus vero mihi erit conatus. Sin vero adhuc ulterius præternatabo, sicubi inveniam litora obliqua, portusque maris, vereor, ne me rursus abripiens procella 420 pontum in piscosum ferat, graviter gementem; aut etiam mihi et cetum immittat magnum deus ex mari, qualia multa nutrit inclyta Amphitrite: novi enim, ut mihi infensus-sit inclytus Neptunus.