Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea
Part 6
435 Interea autem illa ingressa maris latum sinum, quatuor phocarum e ponto pelles attulit; omnes vero erant recens-detractæ: dolum autem struebat patri. Cubilia vero in arenis quum-exsculpisset marinis, sedebat exspectans; nos autem valde prope venimus ipsam: 440 ex-ordineque _ea nos_ collocavit, injecitque corium unicuique. Illic sane molestissimæ insidiæ erant: affligebat enim graviter phocarum in-mari-nutritarum teterrimus odor: quis enim marinum apud cetum cubare-posset? sed ipsa _nos_ servavit et excogitavit magnum auxilium: 445 ambrosiam naribus unicuique supposuit afferens, dulce admodum spirantem, sustulitque ceti odorem. Totum autem mane exspectabamus patienti animo: phocæ vero e mari venere confertæ: eæ quidem deinde ordine cubabant juxta litus maris. 450 Meridianus autem senex exiit e mari, invenitque phocas obesas: omnes vero obibat, recensuitque numerum. Ac nos primos recensuit inter-cetos, neque omnino animo suspicabatur dolum esse: deinde autem decubuit et ipse. Nos vero vociferantes irruimus; circumque _eum_ manus 455 jecimus; nec senex dolosæ obliviscebatur artis: sed primum quidem leo factus-est bene-jubatus, ac deinde draco, et panthera, atque ingens sus; factus-est etiam liquida aqua, et arbor alto-vertice-comans. Nos vero firmiter _eum_ tenebamus constanti animo. 460 Sed quum jam angebatur senex, malas-versutias sciens, tum vero me verbis interrogans allocutus-est:
Quisnam tibi, Atrei fili, deorum contulit consilia, ut me caperes invitum insidiatus? cujus-rei tibi est-opus?
Sic dixit: at ego ipsum respondens allocutus-sum: 465 scis, senex, (quid me ista decipiens interrogas?) quomodo jam diu in insula detineor, neque aliquem finem invenire queo, conficitur autem mihi intus cor. Sed tu saltem mihi dic, (dii vero omnia sciunt) quisnam me immortalium detineat, et arceat ab-itinere, 470 reditumque _dic,_ ut per pontum proficiscar piscosum.
Sic dicebam; ille vero me statim respondens allocutus-est: atqui omnino debebas Jovique aliisque diis facere sacra pulcra et _naves_ conscendere, ut citissime tuam in patriam venires, navigans per nigrum pontum. 475 Non enim tibi prius fatum _est_ amicosque videre et venire ad-domum bene-ædificatam, et tuam in patriam terram, quam quando Ægypti, a-Jove-fluentis fluvii, rursus ad-aquas redieris, fecerisque sacras hecatombas immortalibus diis, qui cœlum latum tenent: 480 et tunc tibi dabunt viam dii, quam tu cupis.
Sic dixit; at mihi confractum-est carum cor, eo-quod me rursus jubebat per obscurum pontum in-Ægyptum ire, longum iter difficileque. Verum etiam sic ipsum verbis respondens allocutus-sum:
485 Hæc quidem sic plane perficiam, senex, ut tu præcipis. Sed age mihi hoc dic et vere enarra, si omnes cum navibus incolumes redierint Achivi, quos Nestor et ego reliquimus, a-Troja profecti, an aliquis periit morte inopinata, sua in nave, 490 aut amicorum in manibus, postquam bellum confecerit.
Sic dicebam: ille vero me statim respondens allocutus-est: Atride, quid me hæc interrogas? nec quicquam te oportet scire, neque explorare meum animum; nec te puto diu absque-lacrimis fore, postquam bene omnia audieris. 495 Multi enim illorum domiti-sunt, multi vero relicti; duces autem duo soli Achivorum ære-loricatorum in reditu periere: pugnæ vero etiam tu interfuisti. Unus autem adhuc alicubi vivus detinetur lato in-ponto. Ajax quidem apud naves domitus-est longis-remis-instructas. 500 Gyris primum Neptunus admovit, petris magnis, et salvum-eduxit e-mari: et sane effugisset mortem, etiamsi invisus Minervæ, nisi superbum dictum protulisset, et in-magnum incidisset- peccatum: dixit _vel_ invitis diis _se_ evitaturum magnos fluctus maris. 505 Hunc vero Neptunus magna audivit jactantem: statim deinde, tridente sumto, manibus validis percussit Gyræam petram, et abscidit ipsam: et unum quidem illic manebat, alterum vero frustum incidit mari: cui Ajax primum insidens valde perculsus erat; 510 eum autem ferebat in mare infinitum, undosum. [Sic ille quidem ibi periit, postquam biberat salsam aquam.] Tuus vero utcunque effugit mortem frater et evitavit in navibus cavis: servavit enim _eum_ veneranda Juno. Sed quando jam statim erat ad-Malearum montem arduum 515 perventurus, tum vero ipsum abreptum procella pontum per piscosum tulit, valde ingemiscentem, agri ad extremam-oram; ubi ædes habitabat Thyestes prius, at tunc habitabat Thyestiades Ægisthus. Sed quum jam et illinc appareret reditus incolumis, 520 retro vero dii ventum verterunt, et _illi_ domum venerunt: sane ille quidem gaudens ingressus-est patriam terram, et osculabatur tangens suam patriam: multæ vero ab ipso lacrimæ calidæ fundebantur, quia lubenter vidit terram. Hunc autem e specula conspexit speculator, quem constituerat 525 Ægisthus dolosus _eo_ ducens: promisit autem mercedem, auri duo talenta: observabat vero hic in annum, ne ipsum lateret prætervehens, recordareturque _Agamemno_ strenuæ fortitudinis. Ivit autem nuntiaturus ad ædes pastori virorum. Statim vero Ægisthus dolosam excogitavit machinam: 530 electis per populum viginti viris optimis constituit insidias, et ab-altera-parte jussit convivium apparari. At ipse ivit invitans Agamemnonem, pastorem virorum, cum-equis et curribus, nefanda animo-agitans. Hunc autem ignarum perniciei reduxit, et trucidavit 535 convivio-exceptum, ut aliquis interfecerit bovem ad præsepe. Nec quisquam Atridæ sociorum relictus-est, qui eum sequebantur, nec quisquam Ægisthi; sed strati-sunt in ædibus.
Sic dixit; at mihi confractum-est carum cor; flebam autem in arenis sedens; nec mihi cor 540 volebat amplius vivere, et videre lumen solis. At postquam flendoque volutandoque saturatus-eram, tum vero me allocutus-est senex marinux verax:
Ne-amplius, Atrei fili, longo tempore indesinenter sic fleas, quoniam non remedium aliquod inveniemus: sed citissime 545 tenta, quo jam tuam in-patriam terram pervenias. Aut enim ipsum vivum deprehendes, aut Orestes interfecit præveniens: tu vero sepulturæ occurreris.
Sic dixit: at mihi cor et animus generosus rursus intra pectus, etiamsi mœsto, lætabatur: 550 et ipsum compellans verbis alatis allocutus-sum:
Hos quidem jam novi: tu vero tertium virum nomina, qui adhuc vivus detinetur in-lato mari. [aut mortuus: volo autem, etiamsi mœstus, audire.]
Sic dicebam: ille vero me statim respondens allocutus-est: 555 filius Laertæ, in Ithaca ædes habitans: hunc vero vidi in insula uberes lacrimas fundentem, Nymphæ in ædibus Calypsus, quæ ipsum necessitate detinet: illeque non potest in-suam patriam terram pervenire. Non enim ei adsunt naves remigio-instructæ, et socii, 560 qui ipsum devehant per lata dorsa maris. Tibi vero non a-fato-decretum est, Jovis-alumne o Menelae, in Argo equos-pascente mori et fatum obire: sed te in Elysium campum et fines terræ immortales mittent, ubi flavus Rhadamanthus _est:_ 565 ubi quidem facillima vita est hominibus: non nix, neque hiemis multa, neque unquam imber, sed semper Zephyri argute-spirantes auras Oceanus emittit, ad-refrigerandum homines: quoniam habes Helenam, et ipsis Jovis gener es.
570 Sic locutus, pontum subiit fluctuosum. At ego ad naves simul cum divinis sociis ivi; multa autem mihi cor in-profundo-agitabat eunti. Ac postquam ad navem devenimus et mare, cœnamque apparavimus, supervenitque divina nox: 575 tum denique dormivimus in litore maris. Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, naves quidem omnium-primum deduximus in mare divinum, et malos imposuimus et vela navibus æqualibus: et ipsi porro ingressi in transtris consederunt; 580 ordine autem sedentes canum mare verberabant remis. Rursus autem ad Ægypti _regionem,_ a-Jove-fluentis fluvii, constitui naves, et feci perfectas hecatombas. Ac postquam sedaveram deorum iram sempiternorum, aggessi Agamemnoni tumulum, ut inexstincta _ei_ gloria esset. 585 His peractis, redii: dederuntque mihi ventum-secundum dii, qui me celeriter caram in patriam deduxerunt. Verum age nunc mane in ædibus meis, donec undecimaque duodecimaque fuerit _dies;_ et tunc te bene dimittam, daboque tibi splendida dona, 590 tres equos et currum bene-politum: ac deinde dabo pulcrum poculum, ut libes diis immortalibus, mei memor per-dies omnes.
Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: Atride, ne sane me multo tempore hic detine. 595 Etenim in annum ego apud te certe perdurarem sedens, nec me domus caperet desiderium, nec parentum: vehementer enim sermonibus verbisque tuis auscultans, oblector: sed jam mihi tædio-afficiuntur socii in Pylo divina: tu vero me in-tempus hic detines. 600 Donum autem, quodcunque mihi dederis, sit quod-recondi-possit; equos vero in Ithacam non ducam, sed tibi ipsi _eos_ hic relinquam oblectamentum: tu enim campo imperas lato, in quo quidem lotus multus, in _quo_ cyperus, triticumque, et far, ac late-germinans hordeum album. 605 In Ithaca autem nec sane curricula lata, nec omnino pratum: capris-pascendis-apta _est;_ et magis ardua _solo_ equos- pascente. Nulla enim insularum equis-agendis-idonea nec-bonis-pratis- instructa, quæ mari incumbunt; Ithaca vero etiam supra omnes.
Sic dixit: risit vero bello strenuus Menelaus, 610 manuque eum demulsit, verbumque dixit et elocutus-est:
Sanguinis es boni, care fili, quippe-talia loqueris: atqui ego tibi hæc _dona_ commutabo; possum enim. Donorum autem, quæcunque in mea domo recondita jacent, dabo, quod pulcerrimum et pretiosissimum est. 615 Dabo tibi craterem elaboratum; argenteus vero est totus, auro autem labra supra-munita-sunt; opus vero _est_ Vulcani: donavit autem eum _mihi_ Phædimus heros, Sidoniorum rex, quando ejus domus suscepit illuc me in-reditu-profectum: tibi autem volo id præbere.
620 Sic hi quidem talia inter se loquebantur. Convivatores autem in ædes ierunt divini regis: illique adducebant quidem oves, afferebantque validum vinum: panem vero ipsis uxores pulcris-vittis-in-capite intulerunt. Sic illi quidem circa cœnam in ædibus occupabantur.
625 Proci vero ante Ulyssis domum discis delectabantur et hastilibus jaculantes; in facto-arte pavimento, ubi antea insolentiam exercebant. Antinous vero consederat et Eurymachus divinæ-formæ, principes procorum, virtute autem erant longe optimi. 630 His autem filius Phronii Noemon prope accedens, Antinoum verbis interrogans allocutus-est:
Antinoe, numquid scimus in mente _nostra,_ an etiam non, quando Telemachus redeat e Pylo arenosa? navem mihi abiit abducens; mihi vero opus est illa, 635 Elidem in spatiosam ut-trajiciam, ubi mihi equæ duodecim feminæ, subtus autem muli patientes-operis indomiti: ex-quibus aliquem adigens domarem.
Sic ait: illi vero in animo obstupescebant; non enim putabant in Pylum _eum_ abiisse Neleiam, sed alicubi illic 640 in-agris, aut apud-oves esse, aut cum-subulco.
Hunc autem rursus Antinous allocutus-est, Eupithei filius: vere mihi dic; quando abiit, et quinam illum juvenes sunt-secuti? ex-Ithacane electi, an sui ipsius mercenariique servique? poteruit etiam perficere. 645 Et mihi hoc dic vere, ut bene sciam, utrum tibi vi invito abstulit navem nigram, an lubens ei dedisti, postquam adortus-est _te_ sermone?
Hunc autem filius Phronii Noemon contra allocutus-est: ipse lubens ei dedi: quid fecerit etiam alius, 650 quando vir talis, habens curas in-animo, petat? difficile negare præbitionem foret. Juvenes autem, qui in populo excellunt apud nos, illi eum secuti-sunt; ac ducem ego conscendentem vidi Mentorem, aut deum; illi vero ipsi in-omnibus similis-erat. 655 Sed hoc miror: vidi hic Mentorem divinum heri sub-auroram; tunc autem conscendit navem in-Pylum.
Sic igitur locutus abiit ad domos patris. His vero utrisque perculsus-est animus generosus; proci autem simul consedere, et cessarunt a-certaminibus. 660 Inter-eos vero Antinous fatus-est, Eupithei filius, dolens: furore autem multum præcordia circumfusa-nigro _sanguine_ implebantur, oculi vero ei igni splendenti similes-erant:
Di boni! certe magnum facinus superbe patratum-est Telemacho, profectio hæc! dicebamus autem ei non perfectum-iri. 665 Tot vero invitis juvenculus puer abiit sic, nave deducta, electisque per populum optimis. Incipiet et ulterius malum esse: sed ei ipsi Jupiter perdat vim, antequam nobis malum severit. Verum agite, mihi date navem celerem et viginti socios, 670 ut eum ipsum venientem insidiis-excipiam, et observem, in freto Ithacæque Samique asperæ: ut cum-sua-pernicie naviget propter patrem.
Sic dixit; illi vero omnes laudabant atque hortabantur: statim deinde exsurgentes ibant in domum Ulyssis.
675 Neque inde Penelope per-longum tempus fuit inscia sermonum, quos proci in mente profunde-cogitabant; præco enim illi dixit Medon, qui audiebat consilia, extra aulam quum-esset: illi vero intus consilium texebant. Ivit autem annuntiaturus per domos Penelopæ: 680 hunc autem in limine venientem allocuta-est Penelope:[TR3]
Præco, cur vero te miserunt proci inclyti? an ut-dicas ancillis Ulyssis divini, a-labore ut-cessent illisque ipsis convivium apparent? Ne ambientes _me_ neque alio decedentes, 685 ultimum et postremum nunc hic cœnent! Qui frequenter congregati, victum absumitis multum, possessionem Telemachi prudentis. Nec quisquam a-patribus vestris pridem audiistis, pueri quum-essetis, qualis Ulysses erat inter vestros parentes, 690 neque ulli faciens injuriam, nec quicquam _tale_ locutus in populo? qui-utique est mos potentium regum, alium ut-oderit _quis_ mortalium, alium amet. Ille vero nunquam omnino malo quemquam affecit: sed vester quidem animus et indigna facinora 695 apparent, neque ulla est _in vobis_ gratia postea beneficiorum.
Hanc autem rursus allocutus-est Medon, prudentia sciens: utinam enim sane, regina, hoc maximum malum esset. Sed multo majusque et gravius aliud proci meditantur, quod ne perficiat Saturnius: 700 Telemachum cogitant interficere acuto ære, domum revertentem; ille vero profectus-est ad-quærendam patris famam in Pylum sacram et in Lacedæmonem divinam.
Sic ait; illi vero ibi soluta-sunt genua et carum cor: diu autem ipsam inopia-vocis tenuit; atque ei oculi 705 lacrimis impleti-sunt, clara autem ei detenta-est vox. Tandem vero ipsum verbis respondens allocuta-est:
Præco, cur vero mihi filius abiit? nec quicquam ipsum oportebat naves celeres conscendere, quæ maris equi hominibus sunt, trajiciuntque immensum humidum. 710 An ut ne nomen quidem ejus inter homines relinquatur?
Huic autem respondit deinde Medon, prudentia sciens: haud scio an aliquis ipsum deus impulerit, an et ipsius animus impetum-ceperit ire in Pylum, ut audiat patris sui aut reditum aut quodnam fatum obierit.
715 Sic igitur locutus abiit per domum Ulyssis. Illam autem dolor circumfudit animum-crucians, neque amplius sustinuit in-sella sedere, multæ in domo quæ-erant: verum super limine sedebat elaborati thalami, miserabiliter lamentans: circum autem ancillæ ejulabant 720 omnes, quotquot in domibus erant juniores atque vetulæ. Illas vehementer flens alloquebatur Penelope:
Audite, amicæ; nimios enim mihi Olympius dolores dedit præ omnibus, quotquot una mecum nutritæ-ac natæ-sunt: quæ antea quidem maritum bonum amisi magnanimum, 725 omnibus virtutibus ornatum inter Danaos: [eximium, cujus gloria lata per Helladem et medium Argos:] nunc rursus filium dilectum abripuerunt procellæ inglorium ex ædibus, nec de-abeunte audivi. Infelices, ne vos quidem in animum induxistis unaquæque 730 e lecto me suscitare, bene scientes animo, quando ille conscendit cavam navem nigram. Si enim ego intellexissem istud iter molientem, sane certe aut mansisset, quantumvis cupidus itineris; aut me mortuam in ædibus reliquisset. 735 Sed aliquis famulus Dolium vocet senem, ministrum meum, quem mihi dedit jam pater huc eunti, et mihi hortum servat arboriferum: ut celerrime Laertæ hæc omnia assidens enarret: si forte aliquod ille in mente consilium texens 740 progressus inter-cives deploret, qui cupiunt ipsius et Ulyssis perdere prolem deo-paris.
Hanc autem rursus allocuta-est dilecta nutrix Euryclea: puella cara, tu quidem me interfice sævo ære, vel sine in domo; sermonem vero te non celabo. 745 Noveram ego ista omnia; præbui autem illi, quæcunque jubebat, panem et vinum dulce: a-me autem exegit magnum jusjurandum, non prius tibi _me_ dicturam, quam duodecima adesset _dies,_ aut tu ipsa desiderares, et abiisse _se_ rescivisses; quo ne flens corpus pulcrum læderes. 750 Verum _tu_ quando-lavaris, puris corpori vestibus sumtis, in supernam-domum conscendens cum ancillis mulieribus, supplica Minervæ, filiæ Jovis ægidem-tenentis: hæc enim ipsum deinde et e morte ereptum-servaverit. Neu senem afflige afflictum: non enim existimo 755 penitus diis beatis sobolem Arcesiadæ invisam-esse: sed adhuc fere aliquis supererit, qui habeat domos excelsas, et procul _sitos_ pingues agros.
Sic dixit; illiusque sedavit fletum, cohibuitque oculos a- fletu. Ipsa vero lota, puris corpori vestibus sumtis, 760 in supernam-domum conscendit cum ancillis mulieribus; imposuitque molas canistro, supplicavitque Minervæ:
Audi me, ægidem-tenentis Jovis filia, indomita, si-unquam tibi ingeniosus in ædibus Ulysses aut bovis aut ovis pinguia femora adolevit: 765 horum nunc mihi memento, et mihi carum filium serva; procos vero averte male superbientes.
Sic locuta, ululavit; dea autem ejus audivit preces. Proci vero tumultuabantur per ædes obscuras: sic autem aliquis dicebat juvenum superbientium:
770 Profecto jam nuptias nobis multum-ambita regina apparat; neque omnino novit, quod suo cædes filio parata-est.
Sic igitur aliquis dicebat; ea vero nesciebant, ut acta-erant. Inter eos autem Antinous concionatus-est et dixit:
Mirifici, sermones quidem insolentes fugite 775 omnes pariter, ne forte quis annuntiet etiam intus. Sed age, silentio talem exsurgentes perficiamus sermonem, qui jam etiam omnibus in mente placuit nobis.
Sic locutus, elegit viginti viros optimos: profectique-sunt ire ad navem velocem et litus maris. 780 Navem quidem omnium-primum maris in-altum traxerunt: ac malum imposuere et vela navi nigræ: aptaruntque remos vertebris in coriaceis; [omnia, ut oportebat; ac vela alba expanderunt;] arma autem ipsis tulerunt animosi famuli. 785 Alte vero in humido hanc stiterunt; ingressique-sunt ipsi: illic autem cœnam sumserunt, exspectabantque vesperem supervenientem.
Illa vero in superna-domo, prudens Penelope, jacebat jejuna, non-gustans cibum, nec potum, cogitans, si sibi mortem effugeret filius eximius, 790 an ille a procis insolentibus domaretur. Quanta autem cogitat leo virorum in turba, timens, quum ipsi dolosum circulum circumdant: tanta ipsam agitantem corripuit dulcis somnus: dormiebat vero recumbens; solutique-sunt ei artus omnes.
795 Ibi autem aliud cogitavit dea cæsiis-oculis Minerva; simulacrum effinxit, corpore autem assimilatum-erat mulieri, Iphthimæ, filiæ magnanimi Icarii: quam Eumelus duxerat, in Pheris ædes habitans. Misit vero hanc ad domum Ulyssis divini, 800 dum Penelopen lamentantem, flentem, compesceret a-fletu, ploratque lacrimoso. In thalamum vero ingressa-est ad seræ lorum; stetitque _ei_ supra caput, et ipsam sermone allocuta-est:
Dormis, Penelope, caro afflicta corde? 805 nequaquam te sinunt dii facile viventes flere neque afflictari: quoniam adhuc rediturus est tuus filius: nequaquam enim diis peccato-obnoxius est.
Huic autem respondit deinde prudens Penelope, suaviter admodum dormiens in somniorum portis:
810 Cur, soror, huc venisti? nequaquam ante quidem ventitabas, quandoquidem valde procul ædes habitas: et me jubes cessare ab-ærumna ac doloribus multis, qui me irritant in mente et in animo: quæ ante quidem maritum bonum amisi magnanimum, 815 omnibus virtutibus ornatum inter Danaos: [eximium; cujus gloria lata per Helladem et medium Argos:] nunc rursus filius dilectus abiit cava in nave, puer, nec laborum probe gnarus, nec negotiorum. Hujus-causa jam ego etiam magis lugeo, quam illius: 820 et ob-hunc contremisco et timeo, ne-quid patiatur, sive is eorum in populo, quo abiit, sive in ponto. Hostes enim multi in ipsum _mala_ machinantur, cupientes occidere, antequam in-patriam terram pervenerit.
Hanc autem respondens allocutum-est simulacrum obscurum: 825 confide, nec omnino in mente timeas tantopere. Talis enim eum comes una sequitur, quam etiam alii viri optarint _sibi_ adesse (pollet enim), Pallas Minerva: te vero lamentantem miseratur: quæ nunc me demisit, tibi hæc ut-dicerem.
830 Hanc vero rursus allocuta-est prudens Penelope: siquidem vere tu dea es, deæque audivisti vocem, eia age mihi et de-illo ærumnoso enarra, sicubi adhuc vivat et videat lumen solis, an jam mortuus-sit, et in Plutonis ædibus.
835 Hanc autem respondens allocutum-est simulacrum obscurum: non tibi de-illo quidem continuo dicam, vivatne is, an mortuus-sit: malum vero vana loqui.
Sic locutum, januæ apud seram evanuit in flatus ventorum: illa vero e somno exsiliit, 840 filia Icarii; carum autem ei cor exsultavit, ut ipsi manifestum somnium supervenerat noctis conticinio.
Proci vero conscensa _nave_ navigabant humidas vias, Telemacho cædem gravem in mente meditantes. Est autem quædam insula medio in-mari petrosa, 845 media-inter Ithacamque Samumque asperam, Asteris, non magna; portus vero navibus-apti insunt ipsi utrinque-accessi: ibi hunc manebant insidiantes Achivi.
[TR1] "cibum" -> "Cibum" [TR2] "carum cor" -> "carum cor." [TR3] "Penelope;" -> "Penelope:"
Odysseæ V.—Ulyssis ratis.
ARGUMENT: THE DEPARTURE OF ULYSSES FROM CALYPSO
Pallas in a council of the gods complains of the detention of Ulysses in the Island of Calypso: whereupon Mercury is sent to command his removal. The seat of Calypso described. She consents with much difficulty; and Ulysses builds a vessel with his own hands, in which he embarks. Neptune overtakes him with a terrible tempest, in which he is shipwrecked, and in the last danger of death; till Lencothea, a sea- goddess, assists him, and, after innumerable perils, he gets ashore on Phaeacia.
TEXT: