Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea
Part 5
15 [Sic hi quidem epulabantur per altam magnam domum, vicini atque amici Menelai gloriosi, oblectantes-se: inter eos vero cantabat divinus cantor, citharam-pulsans; duoque saltatores inter eos, _illo_ cantum auspicante, saltabant in medio.]
20 Hi autem in vestibulo ædium, ipsique et equi, Telemachusque heros, et Nestoris inclytus filius, steterunt: ac progressus vidit _eos_ præstans Eteoneus, sedulus famulus Menelai gloriosi. Ivit autem annuntiaturus per ædes pastori virorum, 25 propeque stans verbis alatis _eum_ allocutus-est:
Hospites en quidam isti _adsunt,_ Jovis-alumne o Menelae, viri duo, soboli vero Jovis magni similes-sunt. Sed dic, utrum ipsis solvamus veloces equos, an ad-alium dimittamus ut-eant, qui _eos_ amice-excipiat.
30 Hunc autem valde indignatus allocutus-est flavus Menelaus: non quidem stultus eras, Boethide Eteoneu, antea: at nunc quidem, veluti puer, puerilia loqueris. Profecto jam nos, hospitalia multa postquam-comedimus aliorum hominum, hunc venimus: utinam Jupiter 35 in-posterum quidem liberarit ab-ærumna. Sed solve equos hospitum, atque ipsos introduc ad-epulandum.
Sic dixit: ille vero e domo proruit, vocabatque alios sedulos famulos, una ut-sequerentur se ipsum. Hi vero equos quidem solverunt sub jugo sudantes: 40 et eos quidem alligarunt ad equina præsepia, apponebantque far, et hordeum album admiscuerunt: currus autem inclinarunt ad parietes collucentes: ipsos vero duxerunt-in augustam domum; hi autem videntes admirabantur _euntes_ per domum Jovis-alumni regis. 45 Instar enim solis splendor erat, sive lunæ, domum per excelsam Menelai gloriosi. At postquam satiati-sunt videndo oculis, ad labra descendentes perpolita, lavarunt. Hos vero postquam ancillæ laverant et unxerant oleo, 50 et lænas villosas circumjecerant _ipsis_ atque tunicas: in sellis consederunt _hi_ juxta Atriden Menelaum. Aquam autem ancilla gutturnio infundebat ferens, pulcro, aureo, super argenteo lebete, ad-lavandum: juxtàque politam extendit mensam. 55 Cibum[TR1] vero veneranda proma apposuit ferens, fercula multa imponens, largiens de-præsentibus. [Coquus autem carnium lances apposuit elevatas diversarum: et eis apposuit aurea pocula.] Hosque dextera-prehendens allocutus-est flavus Menelaus:
60 Cibumque gustate et gaudete. Ac deinde, cœnam quum-gustaveritis, interrogabimus, quinam sitis hominum: non enim vestrorum genus _oblivione_ periit parentum, sed virorum genus estis Jovis-alumnorum regum, sceptriferorum: quippe nequaquam ignavi tales genuerint.
65 Sic dixit; atque ipsis terga bovis pinguia apposuit, assata, manibus prehensa, quæ ei in-honorem apposuerant ipsi. Hi vero ad cibos paratos appositos manus porrigebant. Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, tum vero Telemachus alloquebatur Nestoris filium, 70 prope admoto capite, ut ne audirent ceteri:
Considera, Nestoride, meo carissime animo, ærisque splendorem per domum sonoram, aurique, electrique, et argenti, atque eboris. Jovis utique talis _est_ Olympii intus aula. 75 Quanta hæc infinita multa! admiratio me tenet intuentem.
Hunc autem loquentem intellexit flavus Menelaus, et ipsos compellans, verbis alatis allocutus-est:
Filii cari, cum-Jove quidem mortalium haud ullus contenderit: immortales enim hujus ædes et possessiones sunt: 80 hominum vero aut aliquis mihi contendat, aut etiam non, opibus; certe enim multa passus et multum vagatus adduxi _hæc_ in navibus, et octavo _demum_ anno veni: ad-Cyprum, Phœnicenque, et Ægyptios vagatus, Æthiopasque adii, et Sidonios, et Erembos, 85 et Libyam, ubi agni protinus cornuti sunt. Ter enim _ibi_ pariunt oves integrum per annum. Ibi quidem neque herus indigens _est,_ neque omnino pastor, casei et carnium, neque dulcis lactis: sed semper præbent per-totum-annum lac mulgendum. 90 Dum ego circa illa multas facultates colligens errabam, interea mihi fratrem alius interfecit, clam, ex-improviso, dolo perniciosæ uxoris: adeo nequaquam gaudens hisce facultatibus impero. Et e-patribus ista debetis audivisse, quicumque vobis 95 sunt: quandoquidem valde multa passus-sum, et perdidi domum, perquam habitantibus-commodam, continentem multa et pretiosa. Quorum utinam vel tertiam habens in ædibus partem habitarem, at viri salvi essent, qui tum periere Troja in lata, longe ab-Argo equos pascente. 100 Sed tamen omnes quidem lugens et deflens, (crebro in ædibus desidens nostris, modo quidem luctu mentem oblector, modo autem rursus quiesco: cita vero _venit_ satietas tremendi luctus) horum omnium-causa non tantum lugeo, dolens licet, 105 ut unius-gratia, qui mihi somnum invisum-facit et cibum, recordanti: quoniam nullus Achivorum tanta molitus-est, quanta Ulysses molitus-est et pertulit: huic autem destinatum- erat ipsi dolores ut-forent, mihi vero mœror semper gravissimus de-eo, quoniam diu longe-abest; nec quicquam scimus, 110 vivatne ille, an mortuus-sit: deflent certe illum Laertesque senex, et prudens Penelope, Telemachusque, quem reliquit recens natum in domo.
Sic dixit: huic autem ob-patrem desiderium excitavit fletus. Lacrimam vero a palpebris humi demisit, de-patre audiens, 115 lænam purpuream oculis prætendens utraque manu: animadvertit autem ipsum Menelaus; deliberavitque deinde in mente et in animo, utrum eum ipsum patris sineret meminisse, an prior interrogaret, singulaque exploraret.
120 Dum ille hæc deliberabat in mente et in animo, Helena ex thalamo odorifero alte-tecto egressa-est, Dianæ aureum-arcum-habenti similis. Huic autem ilico Adrasta sellam bene-factam posuit: Alcippe vero tapetem ferebat mollis lanæ: 125 Phylo autem argenteum calathum ferebat, quem illi dedit Alcandra, Polybi uxor, qui habitabat in Thebis Ægyptiis, ubi plurimæ in ædibus possessiones jacent: qui Menelao dedit duo argentea labra, geminosque tripodas, decemque auri talenta. 130 Seorsum vero rursus Helenæ uxor _ejus_ dedit pulcra dona; aureamque colum, calathumque infra-circinatum præbuit, argenteum, auro vero superius labia munita-erant. Hunc igitur ei ancilla Phylo apposuit ferens, filo elaborato repletum: ac super eum 135 colus extensa-erat, violaceam lanam habens. Sedit autem in sella, et scabellum sub pedibus erat. Continuo vero hæc verbis maritum interrogabat singula:
Scimusne jam, Menelae Jovis-alumne, quosnam hi hominum se-profiteantur venisse nostram domum? 140 Mentiar, an verum dicam? jubet autem me animus. Non enim _me_ ullum puto similem adeo vidisse nec virum nec mulierem, (admiratio me tenet adspicientem;) ut hic Ulyssis magnanimi filio similis-est, Telemacho, quem reliquit recens natum in domo 145 ille vir, quando mei impudentis gratia Achivi venistis sub Trojam, bellum sævum excitantes.
Hanc autem respondens allocutus-est flavus Menelaus: sic nunc et ego existimo, uxor, ut tu conjicis: illius enim ejusmodi _sunt_ pedes, ejusmodique manus: 150 oculorumque jactus, caputque, et superne comæ. Et nunc sane ego recordatus de Ulysse loquebar, quanta ille, ærumnas-patiens, toleraverit pro me: atque hic amaram sub palpebris lacrimam stillabat, lænam purpuream oculis obtendens.
155 Hunc vero rursus Nestorides Pisistratus contra allocutus-est: Atride Menelae, Jovis-alumne, dux virorum, illius quidem hic filius _est_ vere, quemadmodum dicis; sed modestus est, indignumque-putat in animo, huc profectus primum, interpellationes proferre 160 coram te, cujus nos, dei tanquam, delectamur voce. Ceterum me misit Gerenius eques Nestor, hunc simul comes ut-sequerer; cupiebat enim te videre, ut ei aut sermonem aliquem suggereres, aut aliquod opus. Plurimos enim dolores habet de-patre filius absente 165 in domo _sua,_ cui non alii auxiliatores sunt; sicut nunc Telemacho hic quidem (_pater_) abest, neque ei alii sunt, qui in populo avertant _ab eo_ calamitatem.
Hunc autem respondens allocutus-est flavus Menelaus: dii boni, certe perquam amici viri filius meam domum 170 venit, qui mea gratia plurima exanclavit certamina: atque ipsum cogitabam _huc_ profectum _me_ amice-excepturum præ aliis Argivis, si nobis super mare reditum dedisset navibus velocibus fieri Olympius late-sonans Jupiter. Et sane ei in Argo condidissem urbem, et ædes exstruxissem, 175 et Ithaca advecto cum facultatibus et filio suo et omnibus civibus, una urbe evacuata, _earum_ quæ circumhabitantur regunturque a-me ipso. Et crebro, hic si-essemus, una-versaremur: nec nos aliud _quicquam_ diremisset amantesque oblectantesque-nos, 180 antequam tandem mortis nigra nebula nos obtexisset. Sed hæc quidem futurum-erat ut-invideret deus ipse, qui illum infelicem non-reducem solum reddidit.
Sic dixit: his vero omnibus desiderium excitavit fletus. Flebat quidem Argiva Helena, Jove enata; 185 flebat etiam Telemachusque et Atrides Menelaus; neque Nestoris filius absque-lacrimis habebat oculos. Recordabatur enim in animo eximii Antilochi, quem Auroræ interfecit splendidæ inclytus filius: hujus ille recordatus verba alata dixit:
190 Atride, supra quidem _alios_ te mortales prudentem esse Nestor dicebat senex, quando mentionem-faceremus tui: [ipsius in ædibus, et nos-mutuo alloqueremur:] atque nunc, si qua licet, pareas mihi; non enim ego delector flens inter-cœnandum: sed et Aurora 195 aderit mane-genita: gravor quidem neutiquam deflere _eum,_ quicunque mortuus-fuerit mortalium et fatum obierit. Hic nimirum et honor solus _est_ miseris mortalibus, comam tondere _amicos de mortuis,_ profundereque lacrimas de- genis. Etenim meus obiit frater, neutiquam ignavissimus 200 Argivorum: debes autem tu nosse: non enim ego congressus-sum, nec vidi: supra autem alios dicunt fuisse Antilochum, supra quidem _alios_ currendo velocem ac bellatorem.
Hunc autem respondens affatus-est flavus Menelaus: o amice: quandoquidem tanta dixisti, quanta prudens vir 205 diceret et faceret, etiam qui major-natu esset: (talis enim et patris _es,_ quare etiam prudenter loqueris: facile autem conspicua _est_ proles viri, cui Saturnius felicitatem destinaverit et uxorem-ducenti et nascenti, quemadmodum nunc Nestori dedit perpetua diebus omnibus, 210 ipsum quidem molliter senescere in ædibus, filios porro prudentesque et hastis (_bello_) esse optimos) nos vero fletum quidem sinamus, qui prius incidit: cœnæ autem rursus memores-simus, manibusque aquam infundant: sermones autem etiam mane erunt 215 Telemacho et mihi, ut-colloquamur inter-nos.
Sic dixit: Asphalion vero aquam manibus infundebat, sedulus famulus Menelai gloriosi. Hi vero ad cibos paratos appositos manus extendebant.
Tum vero aliud cogitavit Helena, Jove enata: 220 protinus inde in vinum misit medicamen, unde bibebant, luctui-iræque-adversum, malorum oblivionem-inducens omnium. Qui illud biberit, postquam crateri mixtum-fuerit, non tota-die profuderit lacrimam de genis, ne si quidem ei mortui-fuerint materque paterque; 225 ne si quidem ei coram fratrem, aut carum filium ferro trudicarint, ipse vero oculis videret. Talia Jovis filia habebat medicamina sollerter-excogitata, bona, quæ ei Polydamna præbuerat, Thonis uxor, Ægyptia; ubi plurima producit alma terra 230 medicamina, multa quidem bona mixta, multa autem perniciosa: medicus vero _ibi_ unusquisque _est_ peritus supra omnes homines: sane enim Pæonis sunt ex-genere. Ac postquam immiserat, jusseratque vinum-infundi, denuo verbis excipiens _maritum_ allocuta-est:
235 Atride Menelae, Jovis-alumne, atque etiam hi virorum fortium filii, (enimvero deus alias alii Jupiter bonumque malumque dat: potest enim omnia) sane nunc convivamini, sedentes in ædibus, et sermonibus delectamini: convenientia enim narrabo. 240 Omnia quidem non ego enarrare-queam, nec nominare, quot Ulyssis audentis-animi sunt certamina: sed qualiter istud fecit, et sustinuit fortis vir populo in Trojanorum, ubi passi-estis ærumnas Achivi. Se ipsum plagis indecoris domans, 245 pannos-viles circumjiciens humeris, servo similis, virorum hostium ingressus-est urbem latis-viis: alii vero se-ipsum viro celans assimilabat, mendico, qui neutiquam talis erat apud-naves Achivorum: huic similis ingressus-est Trojanorum urbem. Illi _eum_ ignorabant 250 omnes: ego vero ipsum sola agnovi, talis licet-esset, et ipsum interrogabam: ille tamen astutia tergiversabatur. Sed quum jam ipsum ego lavissem et unxissem oleo, vestibusque induissem, et juravissem firmum jusjurandum, non prius _me_ Ulyssem inter Trojanos prodituram, 255 quam ipse ad naves veloces tentoriaque pervenisset: tum demum mihi omnem mentem aperuit Achivorum. Plurimos autem Trojanorum quum-interfecisset longo ære, ivit ad Argivos: atque astutiæ _famam_ reportavit multam. Ibi aliæ Trojanæ stridule ejulabantur: sed meum pectus 260 gaudebat: quippe jam mihi cor versum-erat ut-redirem rursus domum: noxam vero deflebam, quam Venus dederat, quando me duxit illuc cara a patria terra, filiamque meam post-me-relinquentem, thalamumque, maritumque, nulla re mancum, nec mente, nec forma.
265 Hanc autem respondens allocutus-est flavus Menelaus: sane hæc utique omnia, uxor, recte dixisti. Jam quidem multorum cognovi consiliumque mentemque virorum heroum, multamque peragravi terram: sed nondum talem ego vidi oculis, 270 quale Ulyssis audente-animo erat carum cor.[TR2] Quale etiam hoc fecit et ausus-est fortis vir equo in polito, ubi insidebamus omnes optimi Argivorum, Trojanis cædem et fatum ferentes. Venisti deinde tu illuc: jussisse autem te videbatur 275 deus, qui Trojanis volebat gloriam præbere; et te Deiphobus deo-similis sequebatur profectam. Ter autem circumlustrasti cavas insidias attrectans, et nominatim Danaorum appellabas optimos, omnium Argivorum vocem _tuam_ assimilans uxoribus (_uxorum vocibus_). 280 At ego et Diomedes et divinus Ulysses, sedentes inter medios, audivimus ut vocasti. Nos quidem ambo promti-eramus exsilientes aut exire, aut intus protinus respondere: at Ulysses prohibuit et continuit quantumvis cupidos. 285 [Ibi ceteri quidem omnes tacebant filii Achivorum: Anticlus vero te solus excipere verbis volebat; sed Ulysses os manibus comprimebat indesidenter robustis, servavitque omnes Achivos: _quem_ tamdiu tenuit, donec te seorsum abduxisset Pallas Minerva.]
290 Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: Atride Menelae, Jovis-alumne, dux virorum, durius _est:_ nequaquam enim ei ista depulere tristem interitum, ne si ei cor quidem ferreum intus esset. Sed agite, ad cubile dimittite nos, ut jam 295 somno sub dulci delectemur cubantes.
Sic dixit: Argiva autem Helena, ancillis præcepit cubilia sub porticu ut-ponerent, et stragula pulcra purpurea injicerent, sternerentque supra tapetas, lænasque imponerent villosas superne quibus-integerentur. 300 Illæ vero iverunt ex ædibus, facem in manibus habentes: cubiliaque stravere; sed hospites ducebat præco. Atque hi quidem in vestibulo domus illic cubarunt, Telemachusque heros, et Nestoris inclytus filius; Atride vero dormiebat in-recessu domus excelsæ, 305 juxtaque Helena sinuoso-peplo cubavit divina inter-mulieres.
Quando vero mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, surrexit e lecto bello strenuus Menelaus, vestesque sibi-induit, et gladium acutum suspendit-ab humero, pedibusque nitidis subligavit pulcros calceos: 310 progressus-est autem e thalamo, deo similis coram: Telemachoque assidebat, verbumque dixit et elocutus-est:
Quænam vero te necessitas huc duxit, Telemache heros, ad Lacedæmonem divinam, per lata dorsa maris? publicane-res, an privata? hoc mihi vere dic.
315 Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus est: Atride Menelae, Jovis-alumne, dux virorum, veni, si quam mihi famam de-patre diceres. Comeditur mihi domus, perieruntque pinguia opera: hostilium autem virorum plena _est_ domus, qui mihi perpetuo 320 pecora alia-post-alia mactant, et trahentes-pedes camuros boves, matris meæ proci, superbam contumeliam exercentes. Propterea nunc ad-tua genua veni, si forte velis illius sævam perniciem narrare, sicubi vidisti oculis tuis, sive _de ea_ alius sermonem audivisti 325 errantis: valde enim ipsum ærumnosum peperit mater. Nec quicquam mihi verecundans blandiaris, neu miserescens, sed plane mihi enarra, quemadmodum tibi-contigit videre. Precor, si unquam tibi aliquod pater meus, strenuus Ulysses, aut dictum, aut aliquod factum pollicitus effecit 330 populo in Trojanorum, ubi passi-estis ærumnas Achivi: horum nunc mihi memento, et mihi verum dic.
Hunc autem graviter ingemiscens allocutus-est flavus Menelaus: dii boni! profecto perquam fortis viri in cubili volebant cubare, imbelles ipsi quum-sint. 335 Ut vero quando in lustro cerva fortis leonis hinnulos ubi-collocarit recens-genitos, lactentes, saltus investigat, et valles herbosas pascens; ille vero deinde suum ingressus-est cubile, utrisque autem illis duram mortem infert: 340 ita Ulysses illis durum fatum inferet. Utinam enim, Jupiterque pater, et Minerva, et Apollo, talis, qualis olim bene-condita in Lesbo e contentione cum-Philomelide luctatus-est assurgens, prostravitque _eum_ fortiter, gavisi-sunt autem omnes Achivi 345 talis cum-procis _quoque_ congrederetur Ulysses: omnes brevisque-vitæ fierent amarisque-nuptiis. De-istis vero quæ me interrogas et petis, non equidem alia præter _verum_ dixerim declinando, nec te decipiam: sed quæ quidem mihi dixit senex marinus verax, 350 horum nullum tibi ego celabo dictum, neque occultabo.
In-Ægypto etiamnum dii huc cupientem redire detinebant, quoniam non ipsis feceram perfectas hecatombas. [sed semper volebant dii _nos_ meminisse præceptorum.] Insula autem quædam est undoso in ponto, 355 Ægyptum ante, (Pharum autem ipsam vocant) tantum semota, quantum _spatii_ toto-die cava navis confecerit, cui stridulus ventus aspiret a-puppi: in _ea_ autem portus _est_ opportunus, unde naves æquales in pontum deducunt, postquam-hauserunt nigram aquam. 360 Illic me per-viginti dies detinebant dii, neque unquam venti- secundi spirantes apparebant in-mare-flantes, qui navium ductores sunt super lata dorsa maris. Et jam viatica omnia consumta-fuissent, et animi virorum, nisi me aliqua dearum miserata-fuisset, et me servasset, 365 Protei potentis filia, marini senis, Idothea: huic enim maxime sane animum commovi; quæ mihi soli reptanti occurrit, seorsum a-sociis. Semper enim circa insulam vagantes piscabantur curvis hamis: urgebat vero ventrem fames. 370 Hæc autem me prope stans, verbum dixit, locutaque-est:
Stultus es, o hospes, tantopere, an desipiens? aut sponte cessas, et delectaris dolores ferens, quod adeo diu in insula detineris, neque ullum finem invenire potes; deficit autem tibi cor sociorum.
375 Sic dixit: sed ego ipsam respondens allocutus-sum: eloquar tibi, quæcunque tandem es dearum, quomodo ego neutiquam volens detinear, sed videor immortales offendisse, qui cœlum latum habitant. Sed tu quidem mihi dic, (dii vero omnia sciunt) 380 quisnam me immortalium impedit, et arcet ab-itinere, reditumque _dic,_ ut per pontum proficiscar piscosum.
Sic dicebam: illa autem statim respondit, præstantissima dearum: enimvero tibi, hospes, _hæc_ valde vere enarrabo. Versatur quidam hic senex marinus verax, 385 immortalis Proteus Ægyptius, qui-utique maris totius fundos novit, Neptuno subserviens: huncce meum aiunt patrem esse, ac _me_ genuisse. Quem si quo-pacto tu possis insidiatus prendere, ille tibi dicat viam et mensuras itineris, 390 reditumque, ut per mare proficiscaris piscosum; ac præterea tibi dicat, Jovis-alumne, si velis, quodcunque tibi in ædibus malumque bonumque acciderit, absente te per-longam viam difficilemque.
Sic dixit: at ego ipsam vicissima allocutus-sum: 395 ipsa nunc explica tu insidias divini senis, ne quo-pacto me prævidens, aut præsciens, effugiat: difficilis etenim est deus mortali homini domitu.
Sic dicebam; illa vero continuo respondit, præstantissima dearum: enimvero ego tibi, hospes, _has_ valde vere enarrabo. 400 Quando sol in-medium cœlum ascenderit, tunc e mari emergit senex marinus verax, flatu sub Zephyri, nigra superficie-horrescentis-maris obtectus; egressusque decumbit sub specubus cavis: circa ipsum vero phocæ, progenies (_s._ pisces) pulcræ Halosydnæ, 405 confertæ dormiunt, e cano mari egressæ, acerbum exspirantes maris perprofundi odorem. Illuc te ego ducens, simul cum aurora illucescente, collocabo _vos_ ex-ordine: tu vero diligenter elige socios tres, qui tibi apud naves bene-tabulatas optimi _sunt._ 410 Omnes autem tibi enarrabo malas-astutias hujus senis. Phocas quidem primum numerabit, et obibit: ac postquam omnes per-quinos-numerarit et inspexerit, cubabit in mediis, pastor veluti in-gregibus ovium. Hunc quidem ubi primum decubuisse videritis, 415 tum deinde vobis curæ-sit roburque visque: illic vero tenete obluctantem et nitentem licet elabi. Omnia vero ut-fiat, tentabit, quæcunque in terra reptilia oriuntur, et aqua, et immane-ardens ignis: vos autem firmiter tenete, magisque premite. 420 Sed quando demum te ipse interrogaverit verbis, talis apparens, qualem decubuisse videritis, tum vero desiste a-vi, solveque senem, heros: interroga vero, deorum quisnam te affligat; reditumque, ut per pontum proficiscaris piscosum.
425 Sic locuta, pontum subiit fluctuantem. At ego ad naves, ubi stabant in arenis, ibam: multa vero mihi cor in-profundo-agitabat eunti. Ac postquam ad navem deveneram ac mare, cœnamque apparavimus, et supervenit divina nox; 430 tum vero dormivimus in litore maris. Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, tum vero ad litus maris late-patentis ivi, multum diis supplicans: atque socios tres ducebam, quibus potissimum confidebam omnem ad impetum.