Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea

Part 4

Chapter 4 2,914 words Public domain Markdown

Huic autem respondit deinde Gerenius eques Nestor: o amice: quoniam me recordari-facis calamitatis, quam in illo populo passi-sumus robore indomiti filii Achivorum; 105 sive quanta cum navibus per obscurum pontum errantes ad prædam, quacunque duceret Achilles; sive quanta etiam circa urbem magnam Priami regis præli-fecimus; ibi vero inde occisi-sunt, quotquot optimi: illic quidem Ajax jacet Mavortius, illic vero Achilles, 110 illic et Patroclus, diis _belli_ auctor similis; illic et meus dilectus filius, simul fortis et eximius, Antilochus, supra-modum currendo velox ac pugnator; aliaque multa præter hæc passi-sumus mala; quis illa omnia enarraret mortalium hominum? 115 neque si vel quinquennio et sexennio hic-permanens interrogaveris, quot illic passi-sunt mala divini Achivi: prius tædio-affectus tuam ad-patriam terram perveneris. Novennio enim ipsis mala machinati-sumus circumvenientes omnigenis dolis: vix tandem finem-dedit Saturnius. 120 Ibi nullus unquam prudentia comparari contra voluit, quippe valde multum _eos_ superabat divinus Ulysses omnigenis dolis, pater tuus; siquidem revera illius gnatus es; admiratio me tenet aspicientem. Profecto enim sermones quidem similes, nec putares 125 virum juniorem tantopere _ipsi_ similiter loqui. Ibi nempe usque quidem ego et divinus Ulysses, neque unquam in concione diverse dicebamus, nec in consilio, sed eundem animum habentes, mente et prudenti consilio consultabamus, Argivis ut quam optima fierent. 130 At postquam Priami urbem destruximus excelsam, abivimusque in navibus, deusque dispersit Achivos: tunc sane Jupiter tristem in mente moliebatur reditum Argivis: quia nequaquam prudentes neque justi omnes erant; ideoque ipsorum multi malum fatum consecuti-sunt, 135 ira ex perniciosa Minervæ forti-patre-natæ, quæ contentionem Atridas inter ambos posuit. Hi vero convocatis ad concionem omnibus Achivis, temere, at non ut decuerat, sub solem occidentem, _post cœnam,_ (ac venerant vino gravati filii Achivorum) 140 sermonem proferebant, cujus gratia populum congregarant. Ibi nempe Menelaus jubebat omnes Achivos reditus meminisse super lata dorsa maris: nec-tamen Agamemnoni omnino placebat: volebat enim _is_ populum detinere, facereque sacras hecatombas, 145 ut illam Minervæ vehementem iram placaret; stultus, neque istud noverat, quod _iis_ non persuasurus esset. Non enim subito deorum vertitur mens sempiternorum. Sic hi quidem asperis sibi-vicissim-respondentes verbis stabant: ac surrexere bene-ocreati Achivi, 150 clamore ingenti: bifariam autem ipsis placebat consilium. Per-noctem quidem dormivimus, perniciosa mentibus cogitantes mutuo: in _nos_ enim Jupiter parabat damnum mali. Mane autem alii quidem naves deduximus in mare divinum, resque imposuimus, profundeque-cinctas mulieres. 155 Dimidia vero inde pars-populi se-continebat manens illic, apud Atriden Agamemnonem, pastorem virorum: dimidia autem conscensis _navibus_ vela-dabamus; hæ autem valde cito navigabant; stravit autem deus vastum pontum. In Tenedum inde quum-venissemus, fecimus sacra diis, 160 domum festinantes; Jupiter vero nondum meditabatur reditum: infestus, qui contentionem concitavit malam secundo iterum. Alii quidem aversis iverunt navibus utrinque-recurvis, _qui_ circa Ulyssem _erant_ regem prudentem, variis-consiliis- instructum, rursus Atridæ Agamemnoni gratificantes. 165 Sed ego cum navibus confertis, quæ me sequebantur, fugi, quoniam cognoscebam, quod jam mala meditabatur deus. Fugit porro Tydei filius Mavortius, excivitque socios; sero vero tandem ad nos venit flavus Menelaus, in Lesbo autem invenit de-longa navigatione deliberantes: 170 utrum supra Chium iremus asperam, insulam versus Psyriam, ipsam a sinistris habentes; an infra Chium, propter ventosum Mimantem. Rogabamus autem deum, ut-ostenderet signum; atque nobis ostendit, et jussit pelagus medium in Eubœam 175 secare, ut quam-celerrime infortunium effugeremus. Ortus-est autem stridulus ventus spirare: _naves_ vero valde cito piscosas vias percurrerunt, ad Geræstumque nocturnæ deductæ-sunt: Neptuno autem taurorum multa femora _igni_ imposuimus, pelagus magnum emensi. 180 Quartus dies erat, quando in Argo naves æquales Tydidæ socii Diomedis equûm-domitoris statuere: atque ego Pylum versus _cursum_ tenui; nec unquam desiit ventus, postquam primum deus dimisit flaturum. Sic veni, dilecte fili, inscius; nec quicquam scio 185 de-illis, et qui servati-sint Achivorum, quique perierint. Quæcunque autem in ædibus sedens nostris audivi, qua fas est, doceberis, nec te celabo. Bene quidem Myrmidonas dicunt rediisse hastis-exercitatos, quos ducebat Achillis magnanimi præclarus filius: 190 bene etiam Philocteten, Pæantis illustrem filium: omnes porro Idomeneus in-Cretam duxit socios, qui fugerunt ex bello, pontusque ei nullum abstulit. Atriden vero et ipsi auditis, procul quanquam estis, utque venit, utque Ægisthus _ei_ molitus-est tristem interitum. 195 Sed sane ille quidem graviter luit. Adeo bonum _est,_ et filium interemti relictum-esse viri; quoniam et ille ultus-est patris-occisorem Ægisthum dolosum, qui ei patrem inclytum interfecerat. Et tu, amice, (valde enim te video pulcrumque magnumque) 200 fortis esto, ut aliquis tibi et posterorum bene dicat.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: o Nestor Nelide, magna gloria Achivorum, et abunde ille quidem ultus-est, et ei Achivi deferent gloriam amplam, _quæ_ et posteris innotescat. 205 Utinam enim mihi tantam dii potentiam dedissent, ut-ulciscerer procos de-injuria molesta, qui mihi contumeliose-agentes, improbissima machinantur. Sed non mihi hujusmodi destinarunt dii felicitatem, patrique meo et mihi: nunc vero opus-est pati omnino.

210 Huic autem respondit deinde Gerenius Nestor: o amice: quandoquidem hæc me recordari-fecisti et protulisti: aiunt procos tuæ matris gratia multos in ædibus, invito te, mala machinari. Dic mihi, num lubens subigeris, an-te quidem cives 215 odio-habent in populo, sequentes dei vocem? Quis vero scit, an non aliquando eorum violentiam ulciscatur reversus, sive ipse solus, sive et universi Achivi? Si enim te sic vellet amare cæsiis-oculis Minerva, quemadmodum tunc Ulyssis curam gerebat gloriosi, 220 populo in Trojanorum, ubi passi-sumus dolores Achivi (non enim unquam vidi usque-adeo deos manifeste amantes, quemadmodum illi manifeste astitit Pallas Minerva): si te adeo vellet amare, curaretque animo, tum aliquis (_quivis_) illorum utique oblivisceretur nuptiarum.

225 Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: o senex, nunquam hanc rem perfectum-iri existimo: nimis enim magnum dixisti; stupor me tenet; non mihi-certe speranti ea contingeret, ne si quidem dii sic vellent.

Hunc vero rursus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva: 230 Telemache, quale tibi dictum effugit septum dentium! Facile deus, volens, etiam e-longinquo virum servarit. Malim vero ego, etiam dolores multos passus, domumque redire, et reditus diem videre, quam, reversus, perire ad-focum _meum,_ ut Agamemno 235 periit sub Ægisthi dolo et suæ uxoris. Verum enimvero mortem omnibus-æque-gravem ne dii quidem ipsi etiam ab-amato viro possunt arcere, quando _eum_ fatum perniciosum corripuerit longum-sternentis mortis.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: 240 Mentor, ne-amplius hæc inter-nos disseramus, mœsti quidem: illi vero non-amplius reditus verus, sed ei jam moliti-sunt immortales mortem et fatum atrum. Nunc vero volo rem aliam inquirere et interrogare Nestorem: quoniam novit jura et prudentiam præ-aliis. 245 Ter enim jam ipsum dicunt imperasse ævis virorum: adeo mihi immortalis velut-videtur aspectu. O Nestor Nelide, tu vero verum dic: quomodo mortuus-est Atrides late-imperans Agamemno? ubi Menelaus erat? quam vero illi machinatus-est mortem 250 Ægisthus dolosus? quoniam occidit _se_ multo præstantiorem. An non in-Argo erat Achaico _Menelaus,_ sed alicubi alibi errabat apud homines, ille vero sumto-animo interfecit?

Huic autem respondit deinde Gerenius eques Nestor: profecto ego tibi, fili, vera omnia narrabo. 255 Nempe hoc ipse fere suspicaris, quemadmodum evenit. Si viventem Ægisthum in ædibus deprehendisset Atrides, a-Troja profectus, flavus Menelaus: sane ei nec mortuo superfusam terram injecissent, sed certe hunc canesque et aves dilaniassent, 260 jacentem in campo procul ab-Argo; neque ulla ipsum deplorasset Achivarum: valde enim magnum molitus-erat facinus. Nos enim illic multa obeuntes certamina, sedebamus; ille vero securus in-secessu Argi equos-pascentis multum Agamemnoniam uxorem demulcebat verbis. 265 Hæc vero primo quidem abnuebat facinus indignum, divina Clytæmnestra; mente enim utebatur bona: atque aderat etiam cantor vir, cui plurimum mandarat Atrides, ad-Trojam proficiscens, ut-servet uxorem. Sed quum jam ipsum fatum deorum irretivit ut-domaretur, 270 tum vero hunc quidem cantorem ducens in insulam desertam, dereliquit avibus capturam et prædam futurum: ipsam vero volens volentem duxit suam in-domum; multa autem femora adolebat deorum sacris super aris, multaque donaria suspendit, textiliaque, aurumque, 275 perfecto magno opere, quod nunquam sperasset animo. Nos quidem enim simul navigabamus, a-Troja profecti, Atrides _Menelaus_ et ego, amice affecti invicem. Sed quum ad-Sunium sacrum pervenissemus, promontorium Athenarum, illic gubernatorem Menelai Phœbus Apollo 280 suis mitibus telis aggrediens occidit, clavum in manibus currentis navis tenentem, Phrontin Onetoriden; qui vincebat gentes hominum nave gubernanda, quoties ingruebant procellæ. Sic ille quidem illic detentus-est, deproperans licet iter, 285 ut socium sepeliret, et inferias faceret. Sed quando jam et ille, profectus super obscurum pontum in navibus cavis, Malearum ad-montem excelsum pervenit properans: tum vero invisum iter late-sonans Jupiter _ei_ destinavit, stridulorumque ventorum flatum immisit, 290 fluctusque tumidos, ingentes, æquales montibus. Illic disjunctis _navibus,_ has quidem Cretæ admovit; ubi Cydones habitabant, Iardani circa fluenta. Est autem quædam lævis excelsaque in mare _procurrens_ petra, ad-fines Gortynis, in obscuro ponto; 295 hic Notus ingentem fluctum ad sinistrum promontorium pellebat, in Phæstum; parvulus autem lapis magnum fluctum inhibet. Hæ quidem eo venere: vix autem effugerunt mortem viri: at naves ad saxa _allisas_ fregerunt fluctus: sed quinque naves cæruleis-proris 300 Ægypto admovit ferens ventusque et unda. Sic ille quidem ibi plurimum victum et aurum congregans errabat cum navibus apud alius-linguæ homines. Interea vero ista Ægisthus molitus-est domi tristia, occidens Atriden: subactus-est autem populus sub illo. 305 Septennium vero _is_ imperavit divitibus Mycenis; at octavo _anno_ ei in-perniciem venit divinus Orestes retro ab-Athenis; atque interfecit patris-occisorem, Ægisthum dolosum; qui illi patrem inclytum interfecerat. Atque hic quum hunc occidisset, dedit cœnam-sepulcralem Argivis 310 matrisque invisæ et imbellis Ægisthi: eodemque-die ei supervenit bello strenuus Menelaus, plurima bona vehens, quantum ei naves onus ferre-poterant. Et tu, amice, ne diutius a domo procul erres, bonisque relictis virisque in tuis ædibus 315 adeo insolentibus: ne tibi omia devorent bona, inter-se-divisa, tu vero vanum iter feceris. Sed ad Menelaum quidem ego adhortor et jubeo _te_ proficisci; ille enim nuper aliunde venit ex iis hominibus, unde non speraret animo 320 _se_ rediturum, quemcunque primum abegerint procellæ in pelagus vastum tantum: unde utique nec aves intra-annum venire-possunt, quoniam magnumque horrendumque. Sed ito nunc cum nave tua et tuis sociis: sin vero velis terrestri-itinere, aderit tibi currusque et equi, 325 aderuntque tibi filii mei, qui tibi duces erunt in Lacedæmonem divinam, ubi _est_ flavus Menelaus. Ora autem eum ipsum, ut vera _tibi_ dicat: mendacium vero non dicet: valde enim prudens est.

Sic dixit: sol autem occidit et tenebræ supervenerunt. 330 Inter-hos vero et dixit dea cæsiis-oculis Minerva:

O senex, profecto hæc recte dixisti: sed agite, secate quidem linguas, miscete autem vinum, ut Neptuno et aliis immortalibus ubi-libaverimus, de-cubitu cogitemus; ejus enim hora _adest._ 335 Jam enim lumen ivit sub occasum; nec decet diu deorum in epulo sedere, sed abire.

Dixit Jovis filia; hi vero auscultarunt locutæ. Ipsis autem præcones aquam manibus infuderunt; juvenes vero crateras coronarunt potu; 340 distribueruntque inde omnibus, auspicantes poculis; linguas autem in igne conjecerunt, surgentesque libarunt. Ac postquam libarant, biberantque quantum cupiebat animus, tum vero Minerva et Telemachus deo-similis ambo volebant cavam ad navem redire. 345 Nestor autem detinebat _eos_ incessens verbis:

Jupiter hoc prohibeat, et immortales dii ceteri, ut vos a me celerem ad navem eatis, tanquam ab-aliquo vel prorsus vestis-carenti, aut pauperculo, cui nec lænæ nec stragula multa _sint_ in domo, 350 _quibus_ neque ipse molliter, neque hospites indormiant. At mihi sunt lænæ et stragula pulcra. Nunquam certe hujus viri Ulyssis carus filius navis in tabulatis cubaverit, dum equidem vixero, deinde vero liberi _mihi_ in ædibus relinquantur, 355 hospites qui-excipiant, quicunque meam domum venerit.

Hunc autem rursus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva: bene sane hæc dixisti, senex amice: tibi vero decet Telemachum parere, quoniam longe melius sic. Verum hic quidem nunc te sequetur, ut dormiat 360 tuis in ædibus; ego autem ad navem nigram ibo, ut confirmemque socios præcipiamque singula. Solum enim inter illos seniorem me-profiteor esse; at ceteri ob-amicitiam juniores viri _nos_ comitantur, omnes æquales-ætate magnanimo Telemacho. 365 Illic cubaverim cava in nave nigra, nunc: sed mane ad Cauconas magnanimos ibo, ubi debitum mihi debetur, non-sane recens, neque exiguum: tu vero hunc, quoniam tuam venit domum, deduc cum curru et filio: daque ei equos, 370 qui tibi celerrimi _sint_ currendo et robore fortissimi.

Sic igitur locuta abiit cæsiis-oculis Minerva, aquilæ similis: stupor vero cepit omnes videntes. Admirabatur autem senex, ut vidit oculis; Telemachique prendit manum, verbumque dixit et elocutus-est:

375 O amice, haud te opinor ignavum et imbellem fore, siquidem te juvenem sic dii ductores comitantur. Non enim quisquam hic alius cœlestes domos habitantium, sed Jovis filia, augustissima Tritogenia, quæ tibi et patrem strenuum inter Argivos honorabat. 380 At, regina, propitia-sis; daque mihi gloriam eximiam, ipsi, et filiis, et venerandæ uxori: tibi autem ego sacrificabo bovem anniculam, lata-fronte, indomitam, quam nondum sub jugum duxit vir: hanc tibi ego sacrificabo, auro cornibus circumfuso.

385 Sic dixit supplicans; hunc vero audivit Pallas Minerva. Illos autem præibat Gerenius eques Nestor, filios et generos, suas ad ædes pulcras. Sed postquam ad-ædes venerant inclytas regis, ordine sedebant per sediliaque sellasque. 390 His vero senex, ubi-advenerant, craterem miscuit vini dulcis-potu, quod undecimo anno aperuit proma, et operculum demsit: hujus senex craterem miscuit; plurimum vero Minervæ supplicabat libans, filiæ Jovis ægidem-tenentis.

395 Sed ut libarant, biberantque quantum volebat animus, alii quidem decubituri abierunt domum quisque: hunc vero illic decumbere-fecit Gerenius eques Nestor, Telemachum, carum filium Ulyssis divini, tornatis in lectis, sub porticu sonora: 400 juxta _eum_ vero bellicosum Pisistratum, ducem virorum, qui ei adhuc cælebs filiorum erat in ædibus. Ipse autem dormivit in-recessu domus excelsæ: huic vero uxor regina lectum paravit et cubile.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, 405 surrexit e lecto Gerenius eques Nestor. Egressusque consedit super politos lapides, qui illi erant ante fores excelsas, albi, resplendentes unguento; quibus quidem antea Neleus insidebat, diis consiliarius par; 410 at ille quidem jam fato domitus ad-Orcum descenderat, Nestor autem tum insidebat Gerenius, custos Achivorum, sceptrum tenens; circum autem filii frequentes congregabantur, e thalamis egressi, Echephronque, Stratiusque, Perseusque, Aretusque, et deo-par Thrasymedes: 415 his vero deinceps sextus Pisistratus venit heros: juxta autem Telemachum deo-similem collocarunt ducentes. Illis vero sermones exorsus-est Gerenius eques Nestor:

Celeriter mihi, filii cari, perficite voluntatem, ut scilicet omnium-primam inter-deos propitiem Minervam, 420 quæ mihi manifesta venit dei ad convivium opiparum. Verum age, alius quidem rus ad-quærendam bovem eat, ut celerrime veniat, adducatque _eam_ boum bubulcus vir; unus autem ad Telemachi magnanimi navem nigram profectus, omnes socios adducat, relinquat vero duos solos: 425 unus porro aurificem Laerceum huc jubeat venire, ut aurum bovis cornibus circumfundat. At ceteri manete hic simul-omnes; mandate autem intus ancillis per domum inclytam convivium apparare, sediliaque lignaque undique, et limpidam afferre aquam.

430 Sic dixit; illi autem omnes properabant: venit quidem bos ex agro, veneruntque celeri a nave æquali Telemachi socii magnanimi: venit porro faber, arma in manibus tenens fabrilia, instrumenta artis, incudemque, malleumque, bene-factamque forcipem, 435 quibus-quidem aurum elaborabat; venit vero Minerva, sacris adfutura: senex autem eques Nestor aurum dedit: ille vero deinde bovis cornibus circumfudit, ubi-elaborarat, ut ornatum dea gauderet intuita. Bovem autem ducebant cornibus Stratius et divinus Echephron. 440 Aquam vero ipsis Aretus in floribus-cælatis-ornato lebete venit e thalamo ferens; alteraque gestabat molas in canistro; securim autem bellicosus Thrasymedes acutam tenens in manibus astabat, bovem cæsurus. Perseus vero vas tenebat: senex autem eques Nestor 445 aquamque molasque prælibabat: multumque Minervæ supplicabat primitias-offerens, e-capite pilos in ignem conjiciens.

Ac postquam precati-sunt, et molas projecerunt, statim Nestoris filius, magnanimus Thrasymedes, feriit _bovem_ prope stans: securis autem abscidit nervos 450 cervicales, solvitque bovis robur: et alte-precatæ-sunt filiæque nurusque, et pudica uxor Nestoris, Eurydice, maxima-natu Clymeni filiarum. Hi quidem deinde tollentes bovem a terra spatiosa tenebant: at mactavit Pisistratus, dux virorum. 455 Ex-illa autem ut niger sanguis fluxerat, reliqueratque ossa animus, cito dein ipsam divisere; statimque femora exciderunt omnia rite, et adipe cooperuerunt, _hanc_ duplicantes; super ea vero frusta-cruda-imposuere. Adolebatque in lignis-fissis senex, insuperque nigrum vinum 460 libabat; juvenes vero juxta eum tenebant verua-quinque-cuspidum manibus. Sed ubi femora exusta-erant, et viscera gustarant, minutatim-secuere cetera, et verubus transfixere, assabantque, acuta verua in manibus tenentes.

Interea vero Telemachum lavit pulcra Polycaste, 465 Nestoris minima-natu filia Nelidæ. Ac postquam laverat, et unxerat pingui oleo, eique indusium pulcrum circumjecerat et tunicam, _ipse_ e lavacro exiit, corpore immortalibus similis: juxtaque Nestorem consedit, pastorem virorum.

470 Hi vero postquam assarant carnes superiores, et _igni_ extraxerant, epulabantur sedentes; deinde viri præstantes surgebant, vinum infundentes in aureis poculis. Ac quum potus et cibi desiderium exemissent, illis dein sermones exorsus-est Gerenius eques Nestor:

475 Filii mei, agite, Telemacho pulcris-jubis equos jungite sub currum ducentes, ut conficiat iter.

Sic dixit; hi vero ei statim auscultarunt ac paruerunt: celeriterque junxere sub currum veloces equos. Ac mulier proma panem et vinum imposuit, 480 obsoniaque, qualia edunt Jovis-alumni reges. Inde Telemachus perpulcrum conscendit currum: juxta _eum_ vero Nestorides Pisistratus, dux virorum, in currumque conscendit, et habenas cepit manu: scuticaque-percussit _equos_ ut-currerent: hi vero non inviti volarunt 485 in campum, reliqueruntque Pyli excelsam urbem; ac per-totum-diem quatiebant jugum utrinque habentes.

Occiditque sol, obumbrabanturque omnes viæ: ad Pheras autem venerunt, Dioclis ad domum, filii Orsilochi, quem Alpheus genuit filium. 490 Ibi vero noctem dormiverunt: illeque iis hospitalia apposuit.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, equosque junxerunt, et currum varium conscenderunt; [eque vestibulo agitarunt, et e-porticu sonora:] scuticaque-percussit _equos_ ut-currerent: hi vero non inviti volarunt. 495 Venerunt autem in campum frugiferum; ibi vero inde conficiebant iter: tantopere enim _eos_ extulere veloces equi. Occiditque sol, obumbrabanturque omnes viæ.

Odysseæ IV.—Quæ in Lacedæmone facta.

ARGUMENT: THE CONFERENCE WITH MENELAUS.

Telemachus with Pisistratus arriving at Sparta, is hospitably received by Menelaus to whom he relates the cause of his coming, and learns from him many particulars of what befell the Greeks since the destruction of Troy. He dwells more at large upon the prophecies of Proteus to him in his return; from which he acquaints Telemachus that Ulysses is detained in the island of Calypso.

In the meantime the suitors consult to destroy Telemachus on the voyage home. Penelope is apprised of this; but comforted in a dream by Pallas, in the shape of her sister Iphthima.

TEXT:

1 Hi autem pervenere in-cavam Lacedæmonem cavernosam; ad ædes vero agebant Menelai gloriosi. Hunc invenere præbentem-epulum nuptiale multis sodalibus, filii atque filiæ eximiæ, sua in domo. 5 Hanc quidem Achillis perrumpentis-agmina-virorum filio mittebat: in Troja enim primum spoponderat et annuerat _se_ _eam_ daturum: illis vero dii nuptias perficiebant. Hanc igitur ipse illuc cum-equis et curribus mittebat, ut-iret Myrmidonum in urbem inclytam, quibus _ille_ imperabat. 10 Filio autem e-Sparta Alectoris nuptum-dabat filiam, qui ei sero-natus erat, fortis Megapenthes, e serva: Helenæ autem dii prolem non-amplius dabant, ex-quo semel pepererat filiam amabilem, Hermionen, quæ speciem habebat aureæ Veneris.