Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea
Part 3
Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: Eurymache atque alii quotquot proci _estis_ generosi, 210 de-istis quidem non vos amplius oro, neque concionor: jamjam enim hæc sciunt dii et omnes Achivi. Sed age mihi date navem celerem, et viginti socios, qui mihi hinc et illinc pertranseant viam _maris._ Proficiscar enim in Spartam et in Pylum arenosam, 215 reditum sciscitaturus patris diu absentis, si quis mihi dicat mortalium, aut rumorem audiam ex Jove, quæ potissimum fert famam hominibus. Si quidem patris vitam et reditum audivero, sane, vexatus licet, adhuc perduraverim in-annum: 220 si vero mortuum audivero, neque amplius superstitem, reversus jam inde caram in patriam terram, tumulum illi aggeram, et parentalia perficiam plurima, quanta decet, et viro matrem dabo.[TR2]
Ille quidem sic locutus consedit. His autem surrexit 225 Mentor, qui Ulyssis eximii erat sodalis; et _is_ ei proficiscens in navibus, commisit domum totam, utque-parerent seni, et ipse firme omnia custodiret: qui-ipsis bene-cupiens concionatus-est et dixit:
Audite jam nunc me, Ithacenses, quodcunque dixero: 230 ne quis amplius benignus, mansuetus et mitis sit sceptriger rex, neque mente justa sciens, sed semper difficilisque sit, et injusta faciat. Adeo nullus recordatur Ulyssis divini civium, quibus præfuit, paterque velut mitis erat. 235 Verum enimvero procos superbos nequaquam invideo committere facinora violenta malis-consiliis mentis: sua enim objectantes capita comedunt violenter domum Ulyssis, quem non-amplius putant rediturum-esse. Nunc autem cetero populo succenseo, quod-adeo omnes 240 sedeatis muti, ac neutiquam adorientes verbis pauciores procos compescatis, multi quum-sitis.
Hunc autem Evenorides Leocritus contra allocutus-est: Mentor noxie, ingenio stolide, quale locutus-es, nos adhortans ut-compescant! Difficile vero _erit_ 245 viris etiam pluribus pugnare _nobiscum_ de convivio. Etenim si Ulysses Ithacensis ipse adveniens convivantes per domum suam procos illustres expellere domo cogitaret in animo, non ipso lætaretur uxor, quantumvis valde desiderans, 250 veniente; sed _is_ ibi sævam mortem obiret, si cum-pluribus pugnaret; tu vero non recte locutus-es. Sed age, cives quidem dispergamini ad opera unusquisque; huic autem properabit Mentor iter, et Halitherses, qui ei a principio paterni sunt amici. 255 Sed, puto, etiam diu sedens, nuntios percontabitur in Ithaca; perficiet vero iter hoc nunquam.
Sic igitur locutus-est, solvitque concionem celerem. Atque hi quidem dispergebantur suam ad domum quisque: proci vero ad ædes iverunt divini Ulyssis.
260 Telemachus autem seorsum profectus ad litus maris, manus quum-lavisset e-cano mari, supplicabat Minervæ:
Audi me, qui heri deus venisti nostram domum, et me in navi jussisti per obscurum pontum, reditum sciscitaturum patris diu absentis, 265 proficisci: hæc vero omnia impediunt Achivi, proci autem potissimum, male superbientes.
Sic ait precans: prope autem illum venit Minerva, Mentori similis tum corpore, tum etiam voce; et eum compellans verbis alatis allocuta-est:
270 Telemache, neque in-posterum ignavus eris, nec imprudens. Si quidem tibi tui patris instillatus-est animus fortis, qualis ille erat ad-perficiendum opusque dictumque, non tibi deinde vanum iter erit, neque irritum: si vero non illius es filius et Penelopes, 275 non te-quidem deinde spero perfecturum-esse quæ moliris. Pauci etenim filii similes patri sunt; plerique pejores, pauci vero patre meliores. Sed quoniam neque in-posterum ignavus eris nec imprudens, nec te penitus prudentia Ulyssis reliquit, 280 spes tibi deinceps _est te_ perfecturum hæc opera. Ideo nunc procorum quidem sine consiliumque mentemque insipientium, quoniam neutiquam prudentes, nec justi _sunt;_ neque omnino sciunt mortem, ac fatum atrum, quæ jam illis imminet, die uno omnes ut-pereant. 285 Tibi vero profectio non-amplius longe aberit quam tu moliris. Talis enim tibi amicus ego paternus sum, qui tibi navem celerem parabo, et simul comitabor ipse. Sed tu quidem ad domos profectus procis intersis, apparaque viatica et vasis conde singula, 290 vinum in amphoris, et farinam, medullam hominum, utribus in densis; ego vero per populum socios statim voluntarios colligam: sunt autem naves multæ in circumflua Ithaca, novæ et veteres: harum quidem tibi ego providebo _eam_ quæ optima _sit;_ 295 statimque instructam deducemus in-latum mare.
Sic dixit Minerva, filia Jovis: neque amplius diu Telemachus morabatur, postquam deæ audiverat vocem. Profectusque-est ire ad domum, suo mœstus animo: invenit autem procos superbos in ædibus, 300 capras excoriantes, porcosque assantes in aula. Antinous autem ridens obviam ivit Telemacho; inque ejus hæsit manu, verbumque dixit et elocutus-est:
Telemache altiloque, animi impotens, ne-quid tibi aliud in pectoribus malum sit-curæ opusque verbumque, 305 sed mihi ede, et bibe, sicut antea quidem. Ista autem tibi plane omnia perficient Achivi, navem, et delectos remiges, ut ocyus pervenias in Pylum divinam, ad-quærendam inclyti patris famam.
Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: 310 Antinoe, nequaquam licet insolentibus cum vobis convivarique invitum, et lætari quietum. An non satis _est,_ quod antea absumsistis multas et eximias possessiones meas, proci; ego autem adhuc infans eram? Nunc vero quum jam adultus sum, et aliorum orationem audiens 315 percipio, et jam mihi augescit intus animus, tentabo, quomodo vobis malum fatum immittam, sive Pylum profectus, sive hic, hoc in populo. Proficiscar quidem (neque vanum iter erit, quod dico), in-aliena-navi; neque enim navis compos, nec remigum 320 fio: sic utique vobis visum-est melius esse.
Dixit, et ex manu manum traxit Antinoi facile: proci autem per domum convivium apparabant. Hi vero cavillabantur et illudebant _ei_ verbis: sic autem aliquis dicebat juvenum superbientium:
325 Profecto magnopere Telemachus cædem nobis molitur: aut aliquos ex Pylo ducet auxiliatores arenosa, aut ille etiam ex Sparta; quandoquidem sane cupit vehementer; aut etiam in Ephyram vult, pinguem terram, proficisci, ut inde mortifera venena afferat, 330 injiciatque crateri, et nos omnes perdat.
Alius autem rursus dicebat juvenum superbientium: quis vero scit, an non et ipse profectus cava in navi, longe ab-amicis pereat, errans, sicut Ulysses? Sic etiam magis augeret laborem nobis: 335 bona enim omnia divideremus, domum vero tum illius matri daremus habendam, atque _ei,_ qui _illam_ duxerit.
Sic dixere: ille vero in-alte-tectum penum descendit patris, amplum, ubi cumulatum aurum et æs jacebat, vestisque in cistis, abundeque odoriferum oleum: 340 ibique dolia vini veteris dulcis-potu stabant, merum divinum potum in-se continentia, ordine ad murum aptata: si-quando Ulysses domum reverteretur, etiam dolores multos passus. Clausiles vero impositæ-erant fores accurate aptatæ, 345 bifores: intus autem mulier proma noctesque diesque erat, quæ omnia asservabat mentis magna-prudentia, Euryclea, Opis filia Pisenoridæ. Hanc tum Telemachus allocutus-est, in-penum vocatam:
Nutrix, age jam mihi vinum in amphoris hauri 350 suave, quale post illud dulcissimum _est,_ quod tu servas, illum exspectans infelicem, siquando venerit generosus Ulysses, mortem et fatum elapsus. Duodecim vero imple, et operculis apta omnes.[TR3] Ac mihi farinam infunde bene-consutis utribus: 355 viginti autem sint mensuræ molitæ frumenti farinæ. Ipsa vero sola scias: hæc autem conferta omnia adsint: sub-noctem enim ego _ea_ accipiam, quando jam mater in superna-conclavia ascenderit, somnumque cogitarit. Proficiscar enim in Spartam et in Pylum arenosam, 360 reditum sciscitaturus patris cari, sicubi audiero.
Sic dixit; ejulavit vero cara nutrix Euryclea, et lugens, verbis alatis _eum_ allocuta-est:
Cur vero tibi, care fili, in mente hæc cogitatio est? quonam autem vis ire multam per terram, 365 solus quum-sis _filius_ dilectus? ille vero periit longe a- patria, generosus Ulysses, alieno in populo. Hi vero tibi statim profecto mala machinabuntur posthac, ut dolo pereas; hæc vero ipsi omnia divident. Verum mane hic, tuis insidens; neque omnino te oportet 370 per pontum infructuosum mala pati, neque errare.
Hanc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: confide, nutrix: quippe nequaquam sine deo hoc consilium _est._ Sed jura, _te_ non matri caræ hæc dicturam, priusquam quando undecimaque duodecimaque _dies_ affuerit, 375 aut ipsa desiderarit, et me-discessisse resciverit: ut ne flens corpus pulcrum lædat.
Sic igitur dixit; anus vero deorum magnum jusjurandum juravit. Ac postquam juraverat, perfeceratque jusjurandum, statim inde illi vinum in amphoris hausit; 380 atque ei farinam infudit bene-consutis utribus; Telemachus vero domos ingressus, cum-procibus versabatur.
Tum rursus aliud cogitavit dea cæsiis-oculis Minerva; Telemachoque assimilata urbem obibat quaquaversum, et singulis viris astans dicebat sermonem: 385 vesperi vero ad navem celerem congregari jubebat. Ipsa autem porro Noemonem, Phronii clarum filium, poscebat navem celerem; ille vero ipsi lubens promisit.
Occiditque sol, obumbrabanturque omnes viæ. Et tunc navem celerem in-mare protraxit, omniaque in ipsa 390 armamenta posuit, quæ naves bene tabulatæ ferunt; statuitque in extremitate portus; circum autem strenui socii frequentes congregabantur: deaque hortabatur singulos.
Tunc rursus aliud cogitavit dea cæsiis-oculis Minerva: festinavit ire ad ædes Ulyssis divini; 395 ibi procis dulcem somnum infudit, fallebatque bibentes; e-manibus _ipsis_ excutiebat pocula. Hi autem dormitum festinabant in urbem, neque amplius diu sedebant, quia ipsis somnus palpebris incidebat. Sed Telemachum allocuta-est cæsiis-oculis Minerva, 400 evocatum ex-ædibus bene-habitatis, Mentori similis tum corpore, tum etiam voce:
Telemache, jam quidem tibi bene-ocreati socii sedent ad-remigium, tuum exspectantes impulsum: sed eamus, ne diutius differamus iter.
405 Sic igitur locuta præcessit Pallas Minerva celeriter; ille autem continuo post vestigia ibat deæ. Ac postquam ad navem devenerant et mare, invenerunt deinde in litore capite-comantes socios. Hos vero allocuta-est divina vis Telemachi:
410 Adeste, amici, viatica afferamus: omnia enim jam conferta _sunt_ in domo: mater vero mea neutiquam scit, neque aliæ ancillæ; una autem sola rem audivit.
Sic igitur locutus præcessit; illi simul sequebantur. Ipsi vero inde omnia ferentes bene-tabulata in navi 415 deposuerunt, ut præcepit Ulyssis carus filius. Inde Telemachus navem conscendit, præibat autem Minerva, navisque in puppe consedit; prope autem eam sedebat Telemachus: illi vero retinacula solverunt; atque etiam ipsi _nave_ conscensa in transtris considebant. 420 His vero secundum ventum misit cæsiis-oculis Minerva, acrem Zephyrum, sonantem per obscurum pontum. Telemachus autem socios adhortatus[TR4] jussit armamenta tractare: hi vero adhortanti auscultarunt. Malum autem abiegnum cavam intra basem 425 statuerunt elevatum, et rudentibus colligarunt: trahebantque vela alba bene-tortis loris-bubulis. Flatu autem implevit ventus medium velum; ac fluctus circa carinam ater valde resonabat, nave eunte: hæc vero currebat per fluctum conficiens viam. 430 Quumque-ligassent inde armamenta celerem per navem nigram, statuerunt crateras, coronatos vino: libabantque immortalibus diis sempiternis; ex omnibus vero potissimum Jovis oculis-cæsiæ filiæ. Per-totam-noctem quidem illa et mane conficiebat iter.
[TR1] "cesserunt que" -> "cesseruntque" [TR2] "dabo," -> "dabo." [TR3] "omnes" -> "omnes." [TR4] "ad hortatus" -> "adhortatus"
Odysseæ III.—Quæ in Pylo facta.
ARGUMENT: THE INTERVIEW OF TELEMACHUS AND NESTOR.
Telemachus, guided by Pallas in the shape of Mentor, arrives in the morning at Pylos, where Nestor and his sons are sacrificing on the sea- shore to Neptune. Telemachus declares the occasion of his coming: and Nestor relates what passed in their return from Troy, how their fleets were separated, and he never since heard of Ulysses. They discourse concerning the death of Agamemnon, the revenge of Orestes, and the injuries of the suitors. Nestor advises him to go to Sparta, and inquire further of Menelaus. The sacrifice ending with the night, Minerva vanishes from them in the form of an eagle: Telemachus is lodged in the palace. The next morning they sacrifice a bullock to Minerva; and Telemachus proceeds on his journey to Sparta, attended by Pisistratus.
The scene lies on the sea-shore of Pylos.
TEXT:
1 Sol autem prorupit, relicto pulcro lacu, cœlum in æreum, ut immortalibus luceret, et mortalibus hominibus super almam terram: illi autem ad-Pylum, Nelei bene-ædificatum oppidum, 5 pervenerunt; hi vero (_Pylii_) in litore maris sacra faciebant, tauros totos-nigros, Neptuno cæruleis-capillis. Novem autem consessus erant, quingeni vero in unoquoque sedebant, et porriciebant in-singulis novem boves. Quum hi viscera gustarunt, deoque femora incenderunt, 10 illi recta appellebant, atque vela navis æqualis legerunt tollentes, ipsamque in-portu-statuere, egressique-sunt ipsi: ac Telemachus nave egrediebatur: præibat autem Minerva. Illum prior allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva:
Telemache, non tibi opus jam pudoris ne tantillum quidem: 15 ideo enim et pontum pernavigasti, ut audires de-patre, ubi _eum_ occultet terra, et quodnam fatum adierit. Verum age nunc recta vade ad-Nestorem equûm-domitorem: videamus, quodnam consilium in præcordiis absconditum-habeat. Ora autem eum ipsum, ut vera dicat: 20 mendacium vero non dicet; valde enim prudens est.
Huic autem rursus Telemachus prudens contra locutus-est: Mentor, quonam-modo jam accedam, quoque-modo salutabo ipsum? neutiquam adhuc sermonum peritus-sum prudentium; pudor vero _est,_ juvenem virum seniorem interrogare.
25 Hunc vero rursus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva: Telemache, alia quidem ipse in mente tua dispicies, alia vero et deus suggeret; non enim puto te diis invitis natumque-esse enutritumque.
Sic igitur locuta præivit Pallas Minerva 30 celeriter: ille vero continuo post vestigia ibat deæ. Venere autem in Pyliorum virorum congregationemque et consessus. Ibi Nestor sedebat cum filiis; circumque socii convivium apparantes, carnes assabant, aliasque transfigebant. Hi vero, ut hospites viderunt, conferti venerunt omnes, 35 manibusque prehensabant, et considere jubebant. Primus Nestorides Pisistratus prope accedens, utrorumque prehendit manum _ipsos_que collocavit ad epulas, pellibus in mollibus, super arenas marinas, juxtaque fratrem Thrasymedem, et patrem suum. 40 Præbuit autem inde viscerum partes, infundebatque vinum aureo poculo: propinans vero allocutus-est Palladem Minervam, filiam Jovis ægidem-tenentis:
Supplica nunc, o hospes, Neptuno regi; hujus enim in-epulas incidistis, huc profecti. 45 Ac postquam libaveris et supplicaveris, qua fas est, da et huic deinde poculum dulcis vini ad-libandum; quoniam et hunc puto immortalibus supplicare: omnes enim diis indigent homines. Sed junior est, ætasque-_ejus_-eadem mecum ipso: 50 propterea tibi priori dabo aureum poculum.
Sic locutus in manibus _deæ_ posuit poculum dulcis vini: gaudebat autem Minerva prudenti viro justo, eo-quod ipsi priori præbuerat aureum poculum. Statimque supplicavit multa Neptuno regi:
55 Audi, Neptune terram-continens, neu dedigneris nobis supplicantibus perficere hæc opera. Nestori quidem omnium-primo et filiis gloriam præbe: ac deinde ceteris da gratam remunerationem, cunctis Pyliis, ob-inclytam hecatombam. 60 Da vero etiam Telemachum et me re-confecta redire, cujus-gratia huc venimus celeri cum nave nigra.
Sic igitur jam precabatur, et ipsa omnia perficiebat; dedit vero Telemacho pulcrum poculum duplex. Eodemque ipso-modo supplicavit Ulyssis carus filius. 65 Hi autem ut assarant carnes superiores et _igni_ extraxerant partibus distributis, epulabantur splendidas epulas. Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, illis inde sermonem exorsus-est Gerenius eques Nestor:
Nunc jam decentius est inquirere et interrogare 70 hospites quinam sint, postquam saturati-sunt cibo. O hospites, quinam estis? unde navigatis humidas vias? utrum ob aliquod negotium, an temere vagamini, tanquam prædones, per mare; qui-quidem errant, animas objectantes, malum alienis ferentes?
75 Hunc rursus Telemachus prudens contra allocutus-est, confidens: ipsa enim _ei_ in animo confidentiam Minerva posuit, ut illum de patre absente interrogaret: [et ut ipsum gloria insignis inter homines haberet:]
O Nestore Nelide, magna gloria Achivorum, 80 interrogas, unde simus; ego vero tibi enarrabo. Nos ex Ithaca sub-Neio _sita_ venimus; negotium autem hoc privatum _est,_ non publicum, quod dico. Patris mei famam latam inquiro, sicubi audiero, divini Ulyssis audentis-animi; quem pridem aiunt, 85 una tecum pugnantem, Trojanorum urbem evertisse. Alios enim omnes, quotquot cum-Trojanis pugnarunt, audivimus, quo-in-loco unusquisque perierit sæva morte: illius vero etiam mortem incognitam reddidit Saturnius. Non enim quisquam potest clare dicere, ubinam perierit; 90 utrum ille in continenti domitus-sit a-viris infestis, an etiam in pelago inter fluctus Amphitritæ. Ideo nunc ad-tua genua venio, si velis illius tristem mortem enarrare, sicubi videris oculis tuis, aut alius orationem si-audiveris 95 errantis; valde enim ipsum ærumnosum peperit mater. Nec quicquam mihi verecundans blandiaris, neu miserescens; sed probe mihi narres, utcunque tibi-contigit videre. Oro, si unquam tibi aliquod pater meus, strenuus Ulysses, sive dictum, sive aliquod factum pollicitus perfecit 100 populo in Trojanorum, ubi passi-estis detrimenta Achivi: horum nunc mihi memor-sis et mihi verum dicas.